Proœmium
DIALOGION
DE FIDE CATHOLICA
ΔΩΡΙΟΣ Ο ΠΟΙΟΣ ΣΟΙ
MAGNA et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens; justœ et verœ sunt omnes viœ tuœ, Rex sœculorum. Quis non timebit te et magnificabit nomen tuum? quia tu solus pius es. Tu enim, Domine, creasti omnia, et propter voluntatem tuam creata sunt. (Apoc. xv, 3, 4; iv, 11.) Tu solus omnium dominaris, et in ditione tua cuncta sunt posita, quoniam tu solus œternus et independens es, cui nulla deest nobilitas. (I Par. xxix, 12; Esther xiii, 9; II Mach. i, 25.) Digne te invenire non possumus, nec est investigatio sapientiœ tuœ. (Job xxxvii, 23; Is. xl, 28.)
Porro omne verum omni vero consentaneum est, nec potest esse verum cui veritas contradicit. Propterea quidquid christianæ fidei, quæ utique divinæ auctoritati innititur, dissonat, falsum esse necesse est; nec potest supernaturalis atque theologica veritas naturali aut philosophica ratione confundi. Ideo divinus Apostolus Galatis scribens: Licet, inquit, angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam evangelizavimus vobis, anathema sit. Veritas nempe, quemadmodum beatissimus Augustinus disseruit, propter se ipsam, non propter annuntiantem, sive hominem, sive angelum, acceptanda servandaque est.1 Unde immobilem evangelicæ veritatis firmitatem demonstrare volens felix Apostolus, repetivit: Sicut prædixi, inquiens, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
Verumtamen, quum duplex sit sapientia, quarum una per revelationem, alia per naturalem inquisitionem innotescit, sit quoque magna (ut videtur) dissensio utriusque: investigandum jam est, quæ harum stabiliori sit fundamento innitens, et si una aliam vincere subjugareque possit. Ut autem et hæc atque similia evidentius fieri queant, in processu per modum dialogii disputatio fiet inter theologum et philosophum, proponente et defendente theologo quod fidei est, philosopho autem quod naturalis ratio dictat.
DIVISIO
LIBER PRIMUS. A solo Deo esse legem christianam.
LIBER SECUNDUS. De unitate divinæ naturæ, ac trinitate Personarum.
LIBER TERTIUS. De creatione distinctioneque rerum.
LIBER QUARTUS. De incarnatione, vita, passione et glorificatione Filii Dei, ac extremo judicio.
LIBER QUINTUS. De præcipuis quibusdam punctis orthodoxæ fidei, Eucharistia videlicet, angelis bonis et malis, prædestinatione, præscientiaque Dei.
LIBER SEXTUS. De Antichristo et fallaciis ejus.
LIBER SEPTIMUS. De probatione fidei christianæ ex lege et Prophetis, et de Judæorum erroribus.
LIBER OCTAVUS. De vita et miraculis Christi atque Sanctorum.
Footnotes
-
Galat. i, 8. ↩
Chapter 1 of 187