Articulus 1
DIALOGION
DE FIDE CATHOLICA
A SOLO DEO ESSE LEGEM CHRISTIANAM.
Exordium assertionis Theologi de duodecim articulis fidei.
THEOLOGUS. — Verbum autem crucis, pereuntibus quidem stultitia est; his vero qui salvi fiunt, virtus Dei est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt; nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus1 autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.
PHILOSOPHUS. — Quid sibi vult exordium istud? Quod quum nulla ratione fulciatur, inane videtur. Siquidem multa asserere et nihil probare, vanum opinor; et quemadmodum meus ait Averroes, Levitatis est his assentire quæ probari non valent. Denique, quum omnis sapientia omnisque prudentia sit de numero bonorum honorabilium, secundum meum Aristotelem, quomodo asseris eam reprobandam atque perdendam? Insuper, quum sapientia sit divina possessio, secundum Aristotelem, et causa prima sit creans scientiam, ut in libro de Causis quidam de nostris fatetur, irrationabile est quod dicis, Perdam sapientiam sapientium. Præterea similitudo est causa amoris. Quum ergo Deus sit sapiens et prudens, ipse sapientes non abjicit, nec prudentes contemnit, sed idiotis atque simplicibus eos præfert. Verumtamen malo audire a te quidnam velit hæc tua doctrina, quam multa arguere antequam sciero quid velis inducere.
THEOLOGUS. — Nos sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, id est philosophorum; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus sæculi cognovit.2 Sed antequam rationes tuas absolvam, desiderio tuo satisfacere volo. Optas quippe, si rite concepi, ut tibi demonstrem quid utique documenta mea prætendant.
PHILOSOPHUS. — Hoc jam ardentius cupio quam ante, quoniam hæc tua quæ jam profaris eloquia, præsumptuosa mihi videntur. Quod enim nobis te eatenus præfers in sapientia tua, morale non arbitror.
THEOLOGUS. — Quicumque de aliqua materia disputare contendunt, nisi in aliquibus primis principiis conveniant, stulte laborant: etenim, ut Aristoteles tuus testatur, contra negantem prima principia disputandum non est. Ut ergo fructuosa sit disputatio nostra, videamus quænam sint in quibus convenimus, et tunc demum videbimus quid rationabilius sit in his in quibus dissentimus.
PHILOSOPHUS. — Placet valde quod dicis. Age ergo. Omnis sapientia atque scientia principia habet, ex quibus conclusiones ejus deducuntur. Ideoque omnis naturalis scientia ex primis principiis per se naturaliter cognitis elicitur atque dependet. Sed et singulæ artes singula habent principia, quæ in arte seu scientia illa præsupponuntur: et hæc principia particularia ad prima principia reducuntur, in quibus ultimata resolutio sistit. Primo igitur, apud me principium est, quod primis principiis contradicere stultum est; secundo, quod omne verum omni vero consonat, quia vero non opponitur nisi falsum; tertio, quod principium naturaliter notum, vel ex primis principiis directe et necessario sequens, inevitabiliter concedendum est; quarto, quod naturali rationi nunquam contradicendum est, quando secundum lumen naturale recte discurrit, utpote dum demonstrative procedit. Ex his reor, quod nil concedi debeat quod naturali rationi non consonat, et quod extra naturalem ordinem rerum nil fieri possit.
THEOLOGUS. — Omnia hæc quæ velut principia habes, tecum concedo. Sed quod ex eis intulisti, nil esse concedendum quod naturali rationi non patet, et extra naturalem entium legem et ordinem nil effici posse, prorsus utique nego: an vero rationabiliter, demum clarebit. Nunc autem tibi ostendam qualis sit sapientiæ meæ conditio. Est enim ipsa theologica dicta, et supernaturalis atque divina: quoniam non ex naturali ratione, sed divina revelatione innotuit; nec ex principiis per se notis, sed ex fide procedit; nec innititur probationi, sed auctoritati, non humanæ, sed divinæ. Habet quoque quædam velut prima principia, quæ in ipsa præsupponuntur, non ut per se nota, sed sicut soli divinæ auctoritati innixa. Hæc autem principia duodecim sunt, quæ duodecim articuli fidei appellantur.
Footnotes
Chapter 2 of 187