Proœmium
ENARRATIO
IN ACTUS APOSTOLORUM
BEATUS homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Prov. III, 13. Quadripartito exsistente genere librorum veteris Testamenti, quadripartitum quoque est genus librorum novi Testamenti seu evangelicæ legis. Librorum etenim veteris Testamenti alii sunt legales, in quibus lex Dei per Moysen tradita, est digesta, ut Moysis Pentateuchus; alii sunt historiales, ut liber Josue et Judicum, Regum et Paralipomenon; alii vero sunt prophetales, ut constat; alii autem sapientiales, sicut Proverbia. Pariformiter in novo Testamento, libri legales sunt quatuor Evangelia; sapientiales, Epistolæ Apostolorum; prophetalis est Apocalypsis; historialis vero est liber Actuum Apostolorum, nunc Deo agente elucidandus.
Porro evangelicam Christi doctrinam a sacratissimis Evangelistis descriptam, omni sapientia præfulgere certissimum est fideli. Quamvis autem hæc ipsa sapientia in Evangeliis multum compendiose et clare inveniatur conscripta, nihilo minus per ceteras novi Testamenti Scripturas clarius elucidatur, et firma probatur. Et in Epistolis quidem Apostolorum, potissimum Pauli, fit hoc per allegationes Scripturarum veteris Testamenti, et per moralia documenta. In Actibus vero Apostolorum fit hoc per miraculorum recitationem, quibus christianæ fidei veritas divinitus data ostenditur, per allegationes quoque nonnunquam Scripturarum, ac documenta moralia. Denique intuentibus processum libri Apocalypsis clarissime liquet, eodem spiritu locutos veteris legis beatissimos vates, et evangelicæ legis prophetam sanctum evangelistam Joannem, qui in Apocalypsi sua, non sensibus tantum, sed et verbis quoque et modo loquendi et procedendi, veteris Testamenti Prophetis invenitur conformis, præsertim Isaiæ, Ezechieli, et Zachariæ, quemadmodum in expositione Apocalypsis propriis locis monstravi.
Insuper, sapientia libri hujus nunc explanandi, multipliciter commendatur: Primo ac generaliter, ratione objecti, quia de Deo. Secundo, ratione auctoris, quia a sacrosancto Luca evangelista est editus liber iste. Tertio, ratione materiæ, quoniam apostolicos actus describit, imo in primis capitulis cum materia evangelicorum librorum coincidit. Nam primo capitulo de Christi ascensione, in secundo de Spiritus Sancti missione loquitur. Quarto, ratione formæ procedendi, quoniam evidenter, distincte, compendiose, imo magistralissime est procedens: sed et stilus ipse venustus est, et
Græcam eloquentiam resonat. Itaque utilissima prorsus est præsentis theoria voluminis atque historia ejus : in quo exordium et processus primitivæ Ecclesiæ seriatim describitur, et item catholica fides non mediocriter roboratur. Sed et liber ipse sententiosus et jucundus est valde. Propter quod pro illuminatione adorandi paracleti Spiritus Sancti in ejus expositione, singulariter ejusdem almi Pneumatis immensam clementiam ac supermunificentissimam bonitatem exoro, dicens ex corde : Veni, Sancte Spiritus, Et emitte cœlitus Lucis tuæ radium.
ENARRATIO
IN ACTUS APOSTOLORUM
Chapter 1 of 29