Articulus 1
ENARRATIO PRIMI CAPITULI : PRIMUM QUIDEM SERMONEM FECI DE OMNIBUS, O THEOPHILE.
IN exordio libri hujus pandit se beatissimus Lucas esse præsentis conscriptorem voluminis, dum ad finem Evangelii a se descripti, se ipsum continuat, atque eidem viro cui evangelium scripsit, hunc quoque codicem scribere manifestat, dicendo : Primum quidem, videlicet in evangelico libro a me descripto, sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere, id est de factis documentisque Christi : non quod universa gesta et dogmata Salvatoris ipse aut alius aliquis Evangelista in particulari per singula sit complexus. Nam et quod in hoc ipso volumine S. Paulus Christum protulisse commemorat, Oportet, inquiens, memorem esse verbi Domini Jesu, quia beatius est magis dare quam accipere, nullus in evangelio suo recitat Evangelista.1 In Joanne quoque legitur, quia alia multa signa fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum (ait) arbitror mundum posse capere eos, qui scribendi sunt, libros.2 Denique, quod innumerabilia particulariterque indescriptibilia fuerint Christi miracula, ex Evangelio certissime constat. Scriptum est enim, quod omnes male habentes curavit.3 Itemque :4 Circuibat Jesus omnes civitates, curans omnem languorem et omnem infirmitatem. In Matthæo quoque scriptum est, quod quum venisset in terram Genesar, viri loci illius miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent;5 et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. Similiter scriptum est in Marco : Quocumque introibat Jesus, in vicos, vel in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos;6 et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Itaque distributio ista qua dicitur, Sermonem feci de omnibus, intelligenda est de generibus singulorum, non de singulis generum. Siquidem de omnibus aliqua recitavit. Propter quod asserit Beda : De omnibus elegit unde faceret sermonem, quæ judicavit apta et congrua sufficere officio dispensationis suæ.
Pensandus quoque est ordo verborum in eo quod scriptum est, Quæ cœpit Jesus facere et docere : ita quod primo exorsus est operari, deinde quod fecit, edocuit. Quo multorum præsumptio atque audacia increpantur, qui proniores sunt docere quam discere, loqui quam audire; vel qui
NOTA. — Secuti sumus Colonienses editiones : s. t. n. ann. 1532, Petri Quentel 1533, item 1536, item 1545, heredum Joannis Quentel cum Gervino Calenio 1565. ea quæ prædicant, facto non exsequuntur. In hoc enim ipso suis ipsi doctrinis detrahunt. Neque, quum aliis prælati sint, erubescunt vitiose et inexemplariter conversari coram his quibus præsunt aut verbum Dei annuntiant. Quibus id intuendum quod legitur apud Jacobum : Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Denique, cujus vita despicitur, restat ut ejus prædicatio contemnatur. Imo bona docere et impie agere, quid aliud est quam se voce propria condemnare ? juxta illud Ecclesiastici : Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. Et ad Romanos : Inexcusabilis es, o homo qui judicas : in quo enim alium judicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis. Præterea peccatori dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? Doctor ergo, prædicator et pastor unicum istum sequens magistrum, primo faciat quæ alios docet, ne proprio ore damnetur.
Postremo, Theophilum istum, cui et evangelium et præsentem librum Lucas conscripsit, quidam affirmant fuisse virum potentem, Achaiæ principem; alii, episcopum quemdam. Theophilus autem interpretatur, Dei amator, seu, a Deo amatus. Itaque non solum huic personæ, sed et cunctis Deum amantibus, atque ab eo secundum prædestinationem æternam amatis, scriptus est liber iste, evangelicumque volumen.
Itaque, Scripsi de omnibus quæ cœpit Jesus facere et docere, usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit, id est usque ad diem ascensionis, quo jussit Apostolis : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ; et quod infra habetur, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Galilæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. Quod autem in evangelio suo Lucas usque ad dicta factaque Christi in die ascensionis, narrationem protraxerit, atque ibidem finierit, ex fine evangelii sui ostenditur. Quod ita finitur : Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis, benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cœlum. Et ipsi adorantes, regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno; et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Quod autem Christus Apostolos ad gratiam apostolatus et prædicationis officium elegerit, Marcus sic refert : Ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse; et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos prædicare Evangelium. Quibus et in Joanne profatur : Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est ? scilicet Judas traditor, quem certum est in die ascensionis defuisse, et loco ejus adfuisse Matthiam. Porro Christus secundum quod homo, in omnibus dirigebatur a Spiritu Sancto, imo a se ipso ut Deus, seu a tota superbeatissima Trinitate. Hæc tamen directio Spiritui Sancto magis adscribitur, sicut et cetera opera benignitatis, quoniam Spiritui Sancto bonitas, benignitas, dilectio, liberalitas appropriatur. Propter quod per Isaiam loquitur Christus ut homo : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me.
Assumptus est, ipse Christus secundum naturam assumptam, de terra in cœlum, juxta id Marci : Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Assumptus est autem, quia divina virtute assumpsit, seu de terra in cœlum levavit, se ipsum : quod et per dotem agilitatis facere potuit, ita quod corpus ejus sua agilitate potuit se levare. Assumptio quoque hæc toti superbenedictæ Trinitati potest adscribi, quæ in cunctis effectibus, potissime Christi, principaliter operatur, cujus et opera sunt indivisa. Præterea assumptus est a nube præstante Domino suo obsequium, non ferente auxilium. Ab universa quoque cœlestis aulæ frequentia cum ingenti susceptus est gaudio, quum diceretur ad eos : Attollite portas,
Luc. XXIV, 50-53.
Marc. III, 13, 14.
Joann. VI, 71.
Is. LXI, 1.
Marc. XVI, 19.
Ps. XXIII, 7, 9.
Jacob. I, 19.
Eccli. XXI, 30.
Rom. II, 1.
Ps. XLIX, 16.
2
Marc. XVI, 15.7
C
D principes, vestras; et elevamini, portæ æternales; et introibit Rex gloriæ. Quod autem secundum divinitatem illocalem, incommutabilem, incircumscriptibilem, cuncta implentem, immensam, non competat Christo locum mutare, ascendere sive descendere, certum est, sed secundum formam servi dumtaxat, per quam terram corporali reliquit præsentia, quemadmodum passione instante prædixit:89 Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
Quibus et præbuit, id est, visibiliter, audibiliter, tangibiliter monstravit, se ipsum vivum vita corporali humana, post passionem suam, videlicet statim post resurrectionem: siquidem surgens Jesus mane prima sabbati, eodem die cœpit apparere et loqui Apostolis aliisque credentibus;10 in multis argumentis. Argumentum tripliciter sumitur: Primo, ut est ratio rei dubiæ faciens fidem, id est certitudinem: sic enim in hac definitione sumitur fides. Et hoc modo quæ cadunt sub fide, argumenta non habent, quoniam ex principiis per se notis probari non queunt. Secundo, accipitur argumentum pro quocumque signo sensibili, ad veritatis declarationem inducto. Tertio, pro effectu hujuscemodi argumentorum, puta pro adhæsione qua mens veritati assentit. Sicque ad Hebræos sumitur, dicente Apostolo: Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.11 Nunc autem argumentum secundo modo accipitur: ut sit sensus, quod Jesus per multa sensibilia signa et gesta seu opera, probavit se vere resuscitatum et resurrexisse.
Per dies quadraginta apparens eis, etsi non quotidie, tamen frequenter, et multo frequentius quam aliquis Evangelistarum, imo quam omnes simul describunt, quum Paulus multas referat factas ejus ad discipulos veras atque sensibiles apparitiones, a nullo illorum descriptas.12 Quomodo autem et quoties, ubi et quo ordine apparuerit eis, in Evangeliis et verbis Pauli apostoli continetur. Et loquens de re-
Agno Dei, id est de statu Ecclesiæ militantis ac triumphantis. De utroque enim regno inter hos dies ita locutus est, quo modo scilicet divulgandum esset Evangelium per totum orbem terrarum, et de miraculis per Apostolos exhibendis, de felicitate etiam patriæ Beatorum, quemadmodum Evangelistæ scribunt.
Et convescens, id est, cum discipulis suis Salvator manducans, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent. Frequenter Christus post resurrectionem suam cum discipulis legitur manducasse: Primo, cum duobus in castello Emmaus, juxta illud Lucæ: Factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem, etc.13 Secundo, cum undecim Apostolis et præfatis duobus in cœnaculo seu conclavi Jerusalem, sicut in dicto Lucæ capitulo scriptum est.14 Et utraque manducatio hæc facta est in die Paschæ. Tertio, cum septem discipulis juxta mare Tiberiadis, ut habetur in Joanne.15 Quarto, coram undecim in die ascensionis, prout super Marcum dicunt expositores.
Si ergo manducatio de qua nunc sermo, referatur ad eam quæ fuit in die ascensionis, sensus erit, quod die illo jussit Apostolis ne gratia prædicandi quoquam ab Jerusalem proficiscerentur, donec Spiritum Sanctum juxta promissum recipererent. Unde apud Lucam ait eisdem:16 Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Si vero manducatio ista ad secundam seu tertiam referatur (ad primam enim proprie non refertur), poterit esse sensus, quod tunc præcepit eis de Jerusalem timore Judæorum non discedere: alias, sicut verisimile est, discessissent, quia tam pavidi erant.
Sed exspectarent promissionem Patris, id est impletionem promissionis de missione Paracleti, quem Pater per os unigeniti Filii sui promisit. Ideo subditur: Quam audistis, inquit, per os meum. Nam passione instante, Christus dixit Apostolis illud Joannis: Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia.17
Quia Joannes quidem baptizavit aqua, istud intra decem dies, scilicet die Pentecostes, fuit impletum.18 id est, corpora aquis abluebat, animas non purgavit: ita quod ejus baptismus non contulit gratiam; nec fuit unum septem sacramentorum, sed quid sacramentale, dispositivum ad Christi Baptisma. Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies, id est intra paucos dies.1920
Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes. Non evidenter apparet in quo loco fuerit ista discipulorum conventio et interrogatio, an scilicet in conclavi, vel in loco ascensionis. In die enim ascensionis Christus bis eis apparuit: primo, in conclavi; deinde, in monte Oliveti unde ascendit. Verumtamen ex verbis sequentibus videtur fuisse conventio et inquisitio ista circa locum ascensionis. Nam paulo post, data sibi responsione, subjungitur: Quum hæc dixisset, videntibus illis elevatus est.
Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? id est, an statim misso nobis Spiritu Sancto, reparabis majestatem et regiam potestatem Israelitici regni ac populi Judæorum, dando fidelibus tuis temporale regnum in sæculo isto, et temporaliter regnando in eis? Discipuli isti nondum perfecte illustrati, putabant propheticas promissiones de regno Christi, in plebe fidelium corporaliter temporaliterque complendas, quemadmodum excæcati Judæi usque in præsens existimant. Sic enim de matre filiorum Zebedæi dicit Hieronymus, quod mulier illa, quia audivit quod crucifigendus esset et resurrecturus, putavit eum illico regnaturum.21 Et Cleophas in Luca ait:22 Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. Videbant enim discipuli quod populo Judæorum esset ablatum sceptrum, alienigena eis dominante, et quod subditi essent Romanis. Idcirco quærebant, an Christus recuperaturus esset et sublimaturus mox regnum Israel, prout verba quædam Prophetarum superficie tenus sonare videntur; an potius in futuro, et diu post, regnum populi sui exaltaret. Et quoniam quæstio ista ex ignorantia et errore processit, Christus eam refellit, ut subditur:
Quum apud Joannem dicatur, quod discipuli (puta Apostoli) Christi baptizabant de mandato ipsius, credendum est quod ipsi a Christo fuerint baptizati Baptismo evangelicæ legis, gratiam conferente.23 Illo enim et ipsi baptizabant. Nec mirum si ante passionem Apostolos propriis manibus baptizavit, qui tempore Cœnæ pedes eorum lavare dignatus est, præsertim quum jam diu ante hanc Cœnam dixerit Nicodemo:24 Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum Dei. Itaque quod ait, Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto, sic intelligendum censetur:25 Spiritu Sancto implebimini, qui et mentes vestras plus quam ante ab omni sorde lavabit. Sicque copiosa illa Spiritus Sancti infusio per signum visibile, baptizatio discipulorum vocatur, quoniam instar gurgitum inundantis aquæ, desuper fluxit in eos. Unde et Spiritus Sanctus et gratia ejus, per aquam exprimitur, quoniam mentem purgat, refrigerat, reficit. Hinc in Joanne loquitur Christus: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.26 Quod Evangelista exponens, adjecit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.27 In Apocalypsi quoque ait Joannes, Ostendit mihi flumen aquæ splendidum tanquam crystallum:28 quod de Spiritu Sancto exponitur. Sicut ergo Spiritus Sancti illustratio, unctio appellatur, juxta illud Joannis, Unctio ejus docet vos de omnibus;29 sic copiosa ejus susceptio, baptizatio mentis vocatur. Propterea, secundum Rabanum, in quibusdam libris sic habetur: Vos autem ungemini Spiritu Sancto. Et
Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate: id est, restitutio
Israelitici regni spiritualiter intelligenda est, quantum ad bona gloriæ in futuro; et quo tempore id continget, velle determinate prænoscere, non est vestræ parvitatis. Plenarie enim non fiet nisi in die judicii, quando veri Israelitæ in anima et corpore glorificabuntur, et æternaliter regnabunt cum Christo.30 Particulariter autem et partim fit in mortibus singulorum, quando ad patriam regni cœlestis perveniunt. Sed nec tempus judicii, nec diem mortis vult Deus præsciri, quatenus mortales tanto sint de Judicis adventu mortisque hora sollicitiores, quanto sunt magis incerti;31 sicque quotidie vivant, tanquam die eodem aut alio mox sequente sint judicandi. Itaque tempora et momenta mortis atque judicii universorum Pater posuit in sua potestate, quoniam suæ notitiæ ea servavit; et quum ei placuerit, in eis quæ decrevit, perficiet. Ab hac tamen potestate atque scientia, nec Filius, nec Spiritus Sanctus excluditur, quum trium Personarum sit una potestas, eademque scientia: idcirco quod de una exprimitur, de aliis eadem ratione intelligi datur. Interdum vero ex certa causa aliquibus hora mortis prænuntiatur.
Verumtamen Augustinus in sermone quodam de Ascensione, verba ista aliter allegat, interpretatur et tractat sub hac forma: Domine, si hoc tempore præsentaberis? et quando regnum Israel? Et per præsentationem Christi, intelligit revelationem ejus apertam, qua in die judicii ab universis videbitur, veniens in majestate et gloria.32 Per regnum vero Israel, intelligit regnum cœleste, quod quotidie nobis communicari precamur, dicentes: Adveniat regnum tuum, ut scilicet ad societatem in cœlis regnantium perducamur.33 Sicque juxta Augustini intentionem, Apostoli quæsierunt agnoscere tempus et horam judicii. Quorum curiositatem reprimens Christus, respondit: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quæ Pater in sua posuit potestate, etc. Per quæ verba, sicut in libro de Civitate Dei asserit Augustinus, Christus redarguit omnes qui de Antichristi adventu et fine mundi tempus calculare præsumunt, quum omnium horum determinatum tempus ex Dei liberrima potestate dependeat. Idcirco nulli, nisi quantum revelaverit Deus, innotescere valet, quemadmodum determinatum tempus creationis seu exordii mundi ex sola Dei revelatione innotuit.
Quid vero ad discipulos illos, præsertim Apostolos, pertinuerit, subditur: sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, id est ipsum omnipotentem Spiritum Sanctum vobis in sensibili signo donatum. Vel, Virtutem, id est fortem gratiam et præclara charismata Spiritus Sancti, qui cito desuper descendet in vos. Dicitur autem Spiritus Sanctus eis a Patre et Filio, imo et a se ipso, dari atque infundi, quibus dona ejus ad gratiam gratum facientem pertinentia dantur seu infunduntur. Unde Spiritus Sanctus donum Dei vocatur. Nam a Patre Filioque procedit tanquam donabilis, quum ipse sit amor, in quo prima ratio doni relucet, et in quo cetera dona donantur. Descendit quoque atque supervenit Spiritus Sanctus in homines, non per loci mutationem (quum incircumscriptibilis invariabilisque consistat), sed per donorum suorum infusionem.
Et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ, id est, in locis his, seu ubique terrarum prædicabitis me esse Christum; et verbis, signis, et sanguinis vestri effusione, incarnationi, passioni, resurrectioni, ascensioni, et ceteris mysteriis ad me spectantibus, testimonium perhibebitis. Quibus verbis Christus prædixit Evangelium ubique per Apostolos divulgandum, juxta illud Psalmistæ:34 In omnem terram exivit sonus eorum; et Isaiæ, finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi. Rursusque apud Isaiam Christus de hac re apertissime prænuntiavit:3536 Mittam ex eis qui salvati fuerint, in mare, in Africam et Lydiam, in Græciam et Italiam, ad insulas longe; et annuntiabunt gloriam meam gentibus. Unde Thomas in India, Jacobus in Hispania, quæ sunt termini terræ habitabilis, prædicasse leguntur. dicant: Cur eatenus miramini quod Dominus universorum, creator cœlorum, Unigenitus Dei, ad cœlestia tendit? Non inde miremini, sed de hoc potius, quod ad terras descendere, incarnari, inter vos conversari et crucifigi dignatus est. Hic Jesus qui assumptus est a vobis in cœlum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum: id est, sicut cum nube ascendit, et in vera humanitate glorificata, itemque cum multitudine angelorum ac Sanctorum quos de limbo eduxit; ita in nube veniet judicaturus mundum, in natura humana, cum multitudine civium supernorum: juxta illud Isaiæ, Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus.
Et quum hæc dixisset, non solum hæc utique, sed et alia quædam quæ in Marco referuntur, videntibus illis corporalibus oculis, elevatus est, id est, in cœlum a terra assumptus modo jam explanato, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, ita quod nube circumcinctum, et in altiora conscendentem, eum amplius non viderunt. O quam intenta acie prosecuti sunt ascendentem, et quam ingenti lætitia hoc conspexerunt! Id quoque intuendum, quemadmodum ubique creatura suo obediat Creatori. Nempe natum Dominum mox angeli Judæis, stella gentibus nuntiarunt; in transfiguratione quoque nubes eum lucida obumbravit; et quum esset in deserto cum bestiis, angeli ministraverunt eidem; denique patiente ipso, obscuratus est sol, et immutatus est cursus lunæ; ascendenti etiam nubes obsequium, non subsidium, præbuit.
Tunc reversi sunt Jerosolymam, secundum quod Christus eis præcepit, ut dictum est, a monte qui vocatur Oliveti, de quo loco Christus ascendit, qui est juxta Jerusalem, utpote per unum milliare (quod est media leuca) distans ab ea. Ideo subditur, sabbati habens iter, id est, per tantum spatium ab illa distans, quantum die sabbati licuit Judæis secundum legem ambulare, seu progredi a propria mansione, videlicet per mille passus: quæ ambulatio quum ad recreationem potius sit quam ad laborem, quieti sabbati non derogavit. Porro, juxta litteralem intelligentiam, mons iste dictus est Oliveti, quoniam olivarum arboribus consitus fuit. Per olivam vero pietas, misericordia, caritas, designantur. In hunc ergo montem Christus discipulos convenienter eduxit, et ab eo rite ascendit, ubi Spiritus Sancti unctionem et illustrationem eis spopondit, et benignitatem copiosam impendit. Insuper, qui cum Apostolis Spiritus Sancti donis cupit impleri, sabbati iter ingrediatur, id est, quieti intendat mentali, pacisque locum introeat, qui per Jerusalem figuratur, ut juxta Isaiam, sit ei sabbatum ex sabbato, scilicet quies patriæ merito quietis viæ: quia qui hic cessat ab inquietudine operum perversorum et vitiorum tumultu, illic in retributione et pace qui-
Is. III, 14.
Luc. XXIV, 49.
Is. LXVI, 23.
9 Marc. XVI, 14-18.
Luc. II, 9-11; Matth. II, 1, 2; XVII, 5; Marc. I, 13.
Matth. XXVII, 45; Luc. XXIII, 45.
Quumque intuerentur in cœlum euntem illum, id est, ad summum atque empyreum cœlum scandentem, avidissima, devotissima ac jucundissima mente, corporeoque prosequerentur intuitu, ecce duo viri, id est angeli sancti in forma virili, adstiterunt, id est, subito comparuerunt, juxta illos in vestibus albis: quarum albedo et candor puritatem naturæ angelicæ, jucunditatemque hujus negotii monstravit. Qui et dixerunt: Viri Galilæi. Quemadmodum enim Jesus, sic et Apostoli de Galilæa fuerunt, vel omnes, vel pene omnes. Quid statis adspicientes in cœlum? Nam et quum Dominus nubem ingressus, atque in alta progressus, oculis illorum fuisset ablatus, non cessaverunt sursum adspicere post dilectum, ut moris est amantium atque mirantium. Ideo ad declarandam Christi majestatem, et pro consolatione ac informatione discipulorum, angeli apparuerunt, dicentes: Quid statis adspicientes in cœlum? tanquam
11 Luc. I, 26 et seq.; Matth. IV, 12-22; XXVI, 69-73; Joann. VII, 41, 52; etc. escit cœlesti. Quamvis autem, secundum quosdam, discipuli de Christi ascensione contristabantur, in quantum eis auferebatur dilectus; potius tamen eos puto inde vehementer gavisos, præsertim quum scriptum sit in Luca: Factum est, dum benediceret eis, recessit ab eis, et ferebatur in cœlum;37 et ipsi adorantes, regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno.
Et quum introissent in cœnaculum, in quo Christus Cœnam celebravit novissimam, primamque Missam, ascenderunt, quia fuit in loco sublimi, puta in monte Sion prope templum, ubi manebant Petrus et Joannes, Jacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomæus et Matthæus, Jacobus Alphæi, id est Jacobus Minor filius Alphæi:38 qui Jacobus dictus est frater Christi, tanquam forma, vultu, gestu et modo conversandi ei præcipue similis, et quia filius fuit sororis Virginis sanctæ genitricisque Christi;39 et Simon Zelotes, qui in Matthæo dicitur Simon Cananæus, quia de vico Galilææ nomine Cana (ubi Salvator aquam convertit in vinum) exstitit oriundus;4041 et Judas Jacobi, scilicet frater Jacobi Minoris:42 qui Judas in sua Canonica fratrem Jacobi se appellat.43 Isti itaque, cum ceteris qui sequuntur, præfatum locum ingressi sunt, tum propter loci amorem et sanctitatem, quem Christus sua sanctificavit præsentia, Cœna et evangelicæ legis Sacramenti institutione, tum ut ibi in loco abstracto liberius orationi intenderent; et item ut ibi latentes Judæorum vitarent calumniam: nondum enim perfecta caritas exclusit ab eis timorem.44 Convenienter quoque in altum conscenderant locum, qui terrena spernentes, ad Spiritus Sancti se præparabant adventum.
Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione. Jam namque per caritatem fuerunt in Domino adunati, id ipsum dicentes omnes, et schismata nescientes.45 Itaque et nos si Spiritu Sancto impleri optamus, concorditer et instanter orationi vacemus, unanimes, uno ore Deum in omnibus honorantes.46 Cum mulieribus, utique religiosis, videlicet Maria Magdalene et ceteris quæ in Evangelio Christo ministrasse leguntur, et Maria Matre Jesu:4748 quæ etsi post viros hos nominetur, omnibus tamen præstantior fuit, et sanctior universis; et fratribus ejus, id est cognatis, quia non tantum quidam Apostolorum, sed et aliorum discipulorum quidam erant consanguinei Salvatoris. Est autem consuetudo Scripturæ, ut qui de eadem cognatione sunt, fratres vocentur.
Consequenter describitur substitutio Matthiæ loco Judæ in apostolatum. In diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum: ecce hic omnes Apostoli fratres vocantur; dixit. Jam enim et ante passionem designatus, et post passionem fuit a Christo princeps Apostolorum constitutus.495051 Ideo tanquam major ac prior, præ ceteris loquitur quæ sequuntur. Denique propter tanti collegii dignitatem, potissimum propter Matris Christi præsentiam, humiliter surgit, reverenter stat, sapienterque loquitur. Unde et devotorum ac religiosorum conventus est honorandus.
Erat autem turba hominum simul fere centum viginti: quorum quidam fuerunt viri, aliquæ feminæ. Sed quomodo quasi dubitans ait, Fere, quum per eum Spiritus Sanctus loquatur? Et respondendum, quod Fere, non ponitur hic dubitative, sed potius assertive, ad innuendum quod a prædicto numero multitudo illa parum distabat. In magno autem numero, quod parum deficit seu superfluit, non reputatur seu computatur aliquando in Scripturis, nec communi modo loquendi. Propter quod isti electissimi interdum asseruntur fuisse centum viginti.
Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David. Quæ autem sit ista Scriptura, paulo post subditur: de Juda qui fuit dux, id est ductor, eorum qui comprehenderunt Jesum: juxta illud Lucæ, Judas unus de duodecim antecedebat eos;52 qui connumeratus erat in nobis, id est a Christo unus Apostolorum ordinatus, sicque ab aliis appellatus, et sortitus est sortem ministerii hujus, id est, partem in officio et gratia apostolatus adeptus a Salvatore, ita quod fuit apostolus, et prædicavit, ac baptizavit.53 Imo, ut asserit Augustinus, baptizavit Joannes Baptista, et baptizatum non fuit;5455 baptizavit Judas, et baptizatum fuit. Quod ideo dicitur, quoniam in Joannis baptismo gratia non dabatur: idcirco taliter baptizati, post fidei Christi receptionem rebaptizabantur; non autem qui a Juda fuerant baptizati.
Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis. Quod tripliciter explanatur: Primo, quod per æternam sceleris ac nominis sui memoriam, agrum hunc possedit in mentibus recordantium ejus et criminis ejus. Ut enim in Matthæo legitur, videns Judas quod damnatus esset, desperatione fractus, denarios pro quibus vendidit Christum restituens, projecit in templum:56 pro quibus principes sacerdotum agrum figuli emerunt, pro sepultura peregrinorum. Cujus rei non obliviscuntur fideles. Secundo, a quibusdam exponitur, quod Judas ibi sepultus sit, ideoque corporis sui immoratione agrum istum possideat. Sed hoc certum non est. Ideo tertio exponitur, quod juxta consuetudinem sacri eloquii Judas hunc agrum possedit, id est, possideri fecit. Nam argenteos restituendo, causa fuit quod ager ille emptus fuit atque possessus ab emptoribus, seu in eo sepultis. Juxta quem sensum sanctus Job:57 Abominabuntur me, inquit, vestimenta mea, id est, abominabilem intuentibus reddent. Et suspensus, utique a se ipso:58 nam laqueo se suspendit; crepuit medius, qui Dei et hominum mediatorem tam vili pretio impiissime vendidit, et diffusa sunt omnia viscera ejus:59 sic quod in horrenda illa intestinorum ejus effusione turpissima, monstraretur quam enorme piaculum commisisset. Ita et Arius superbissimus, quoniam Christi divinitatem ore blasphemavit sacrilego, viscerum deprehensus dolore, ad naturæ requisita declinans, intestina sua turpissime mox effudit. Et notum factum est scelus seu genus mortis Judæ, omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach, hoc est ager sanguinis, id est emptus pretio sanguinis Jesu.
Deinde ponitur scriptura David, Judam concernens. Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio ejus deserta, et non sit qui inhabitet in ea;60 et episcopatum ejus accipiat alter. Sciendum, quod Christus et Evangelistæ atque Apostoli, allegando Scripturas veteris Testamenti, interdum sensum magis quam verba allegant. Ita et Petrus jam agit.61 Inducit autem testimonium ex psalmis duobus: cujus testimonii prima pars, quantum ad sensum, eo psalmo habetur cujus exordium est, Salvum me fac, Deus: in quo Judæ eradicatio prophetatur. Verum quod ibi de Judæis Christi persecutoribus pluraliter dicitur, hic de Juda singulariter allegatur. Sic enim in psalmo illo nostra habet translatio: Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Horum etenim unus exstitit proditor: quorum omnium civitates et domus, in ultionem sanguinis Christi per Romanos destructæ noscuntur. Secunda vero pars testimonii hujus, de translatione apostolatus Judæ loquens, scripta est psalmo qui incipit:62 Deus, laudem meam ne tacueris. Ubi sic legimus: Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.63 Apostolatus autem episcopatus vocatur, et Apostolorum successores exstant episcopi.
Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati, id est, qui inter nos conversati sunt, nuncque nobiscum collecti: conversati, inquam, in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus: juxta illud Psalmi, Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei qui est in sancto;6465 Isaiæ quoque, Simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt, quum converterit Dominus Sion;66 incipiens publice prædicare atque miracula facere, a baptismate Joannis, id est post baptismum quo fuit a Joanne baptizatus seu lotus, vel post baptisma a Joanne prædicatum et datum.67 Joannes enim baptizando denuntiavit quod Christus mox in Spiritu Sancto baptizaret, præsensque esset in carne :68 per hoc præparans viam Christo, qui ex tunc orsus est prædicare, et suam excellentiam declarare usque ad diem ascensionis.69 Secundum quod subditur : usque in diem qua assumptus est a nobis, in ascensione. Testem resurrectionis ejus nobiscum fieri, scilicet cum undecim Apostolis, unum ex istis. Ideo autem resurrectionem specialiter exprimit, quia amplius latuit, et de ea Apostoli in die Pentecostes prædicationem suam exorsi sunt.
Et statuerunt duos : id est, Petrus et alii ei consentientes unanimiter, duos tanquam præ ceteris sanctitate conspicuos, atque ad gratiam apostolatus magis (ut videbatur) idoneos, elegerunt ac ordinaverunt : Joseph qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, quia tam præclaræ et evidentis fuit justitiæ, quod proprio nomine quasi amisso, Justus est appellatus, et Matthiam. Prudenti autem consilio Joseph iste laudatur, ne ex sua culpa videatur ab apostolatu repulsus ; non autem Matthias, nam ei pro omni præconio potest sufficere, quod alio tam justo in hac parte relicto, ipse ad apostolatus apicem est assumptus. In quo etiam facto divinorum judiciorum altitudo monstratur, quod non is qui hominum ore plus laudabatur, in Apostolum a Deo eligitur.
Et orantes dixerunt : Tu, Domine, qui nosti corda omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, accipere locum, id est auctoritatem et gratiam, ministerii hujus, id est prædicationis, et apostolatus, qui est donum gratiæ gratis datæ, sicut et prophetia, de quo prævaricatus est Judas, id est, quem sua prævaricatione amisit, ut abiret in locum suum, id est, ut unus istorum in locum illius succederet seu succedat. Sicque dictio, Ut, tenetur hic concomitanter, non causaliter. Non enim idcirco transgressus est Judas, ut alter ei succederet, sed ad transgressionem ejus id consecutum est : quemadmodum fertur in Psalmo, Tibi soli peccavi, ut justificeris in sermonibus tuis.70 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis : ita quod duodecimus fuit.
Circa hoc quæritur, quid hic nomine sortis intelligatur, et qualiter sortibus liceat uti. Quocirca sciendum, quod secundum doctrinam B. Dionysii, libro de Ecclesiastica hierarchia, sors ista non erat talis qualis in veteri Testamento, sed quidam splendor divinus, seu radius divinitus missus super Matthiam, ad ostendendum quod ipse esset Apostolus assumendus. Communius tamen fertur, quod sortes his datæ, fuerunt tales quales illæ quarum in lege Moysis usus fuit : de quibus in Proverbiis dicitur, Sortes mittuntur in simum, sed a Domino temperantur.71 Quibus Josue usus est in deprehensione Achan.72 Verumtamen, secundum Hieronymum, hoc exemplo non est sortibus nunc utendum, quoniam paucorum privilegia communem legem non faciunt. Apostoli quoque ex occulto Spiritus Sancti instinctu, usi sunt eis : quod non est in consequentiam passim trahendum. Insuper Beda hic ait, quod figuram observare licebat, quousque veritas veniret ac panderetur, vera hostia in cruce immolata, sed in Pentecoste, veniente super Apostolos Spiritu Sancto, consummata : idcirco in electione Matthiæ sortibus usi sunt, ne a lege discreparent. Post Pentecosten vero, veritate jam propalata, septem diaconi, non sorte, sed discipulorum electione, Apostolorumque oratione, et manuum eorum super illos impositione, sunt constituti.73
De hac autem materia loquitur Thomas in secunda secundæ, quæstione 95, inter cetera asserens, quod sortes dicuntur, dum aliqua fiunt ex quorum vario et incerto eventu occultum aliquid innotescit, sicut in tractione longioris aut brevioris festucæ.7475 Si ergo per sortes quæratur quid sit alicui exhibendum de re possessa, vel honore, seu pœna, vocatur sors divisoria. Si autem quæratur quid agendum, dicitur sors consultoria. Quod si quæratur quid sit futurum, vocatur sors divinatoria. Quum itaque actus hominum qui requiruntur ad sortes, non subduntur influxui cœlestium corporum aut stellarum : si sortibus quis utatur quasi actus humani ex cœlestium corporum impressione dependeant, ita quod dispositio eventusque sortium ex stellarum influentia exspectatur, superstitiosum et vanum est, neque occulto caret cum dæmonibus pacto. Sed hac causa remota, oportet sortium dispositionem exspectare, vel ex fortuna, vel ex aliqua causa spirituali ac directiva. Et si a fortuna (quod in sorte divisoria tantummodo locum habet), non est vitiosum, nisi ex causa procedat illicita, scilicet cupiditate aut simili : ut dum aliqui nequeunt rem concorditer dividere, sorte utuntur, exponentes fortunæ quis quam partem accipiat. Porro si sortium eventus exspectetur a causa spirituali mala, scilicet dæmone, impium est. Si autem a bona, puta immediate a Deo, vel ab eo per angelos sanctos, talis sors non est secundum se illicita, secundum Augustinum. Quadrupliciter tamen potest id esse illicitum : Primo, si absque necessitate recurratur ad sortes : tunc ad tentationem pertinet Dei. Secundo, si sine debita reverentia. Unde Beda hic ait : Si qui necessitate compulsi, Deum putant sortibus consulendum exemplo Apostolorum, videant ipsos Apostolos non nisi collecto fratrum cœtu, et precibus ad Deum fusis, id egisse. Tertio, si divina oracula ad terrena convertantur negotia. Quarto, si in ecclesiasticis electionibus, quæ ex Spiritus Sancti inspiratione fieri debent, sortibus quis utatur. In temporalibus vero dignitatibus, quæ ad terrena instituenda seu disponenda ordinantur, secus est : quia in illarum electione, homines sortibus uti aliquando possunt. Itaque si necessitas alia ab electione ecclesiasticæ dignitatis incumbat, licet cum debita reverentia divinum judicium sortibus implorare. Cujus rei exempla Augustinus inducit : ut si inter servos Dei sit disceptatio, qui eorum tempore persecutionis fugere debeat aut manere ; vel si duo æque pauperes alicui obviarent, qui aliquid dare haberet quod dari non posset nisi uni.
Postremo, ut dicitur in Legenda S. Matthiæ apostoli, ipse Matthias et Joseph dictus Barsabas, fuerunt de numero septuaginta duorum discipulorum ; et Joseph præfatus fuit frater Jacobi Minoris, et consanguineus Christi : sicque per hoc quod Christus huic Joseph Matthiam in apostolatum præposuit, docuit quod ex consanguinitate aut carnali affectu non sunt homines ad ecclesiastica beneficia aut officia promovendi. Aliqui tamen dixerunt quod Joseph iste fuit Barnabas, qui etiam ante hoc nomen sibi ab Apostolis inditum, vocatus est Joseph.76 Sed hoc minus verum censetur. Nam Barsabas interpretatur, filius quietis, secundum Hieronymum ; Barnabas autem, filius consolationis, ut infra dicetur.
Footnotes
-
Act. xx, 35. ↩
-
Joann. xxi, 25. ↩
-
Matth. viii, 16. ↩
-
Matth. ix, 35. ↩
-
Matth. xiv, 34-36. ↩
-
Marc. vi, 56. ↩
-
vers. 8. ↩
-
Joann. XVI, 28. ↩
-
Jer. xxiii, 24. ↩
-
Marc. XVI, 9. ↩
-
Hebr. XI, 1. ↩
-
1 Cor. XV, 5-8. ↩
-
Luc. XXIV, 30. ↩
-
Ibid. 43. ↩
-
Joann. XXI, 13. ↩
-
Luc. XXIV, 49. ↩
-
Joann. XIV, 26. ↩
-
Act. II, 1-4. ↩
-
Luc. XXIV, 50. ↩
-
Marc. XVI, 14, 19; ↩
-
Matth. XX, 17-21. ↩
-
Luc. XXIV, 21. ↩
-
Joann. IV, 2. ↩
-
Joann. XIII, 5. ↩
-
Joann. III, 5. ↩
-
Joann. VII, 38. ↩
-
Ibid. 39. ↩
-
Apoc. XXII, 1. ↩
-
I Joann. II, 27. ↩
-
Apoc. xxii, 5. ↩
-
Marc. xiii, 32, 33, 35. ↩
-
Matth xxv, 31. ↩
-
Matth vi, 10. ↩
-
Ps. xviii, 5. ↩
-
Ps. lxvi, 19. ↩
-
Is. xxiv, 16. ↩
-
Luc. xxiv, 51, 52. ↩
-
Luc. xxii, 12, 19, 20. ↩
-
Galat. 1, 19. ↩
-
Joann. 11, 1-11. ↩
-
Matth. x, 4. ↩
-
Matth. xiii, 55, 56. ↩
-
Judæ 1. ↩
-
I Joann. iv, 18. ↩
-
I Cor. 1, 10. ↩
-
Rom. xv, 6. ↩
-
Matth. xxvii 55, 56; ↩
-
Luc. viii, 2, 3. ↩
-
Joann. xxi, 15-17. ↩
-
Luc. xxii, 31, 32; ↩
-
Luc. xvi, 18, 19; ↩
-
Luc. xxii, 47. ↩
-
Matth. x, 4; Luc vi, 13, 16. ↩
-
I Cor. i, 10. ↩
-
Galat. i, 19. ↩
-
Matth. xxvii, 3-7. ↩
-
Job ix, 31. ↩
-
Matth. xxvii, 5. ↩
-
I Tim. II, 5. ↩
-
Ps. LXVIII, 26; CVIII, 8. ↩
-
Joann. xiii, 1-11. ↩
-
Ps. CVIII. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Is. II, 8. ↩
-
Ps. LXVII, 25. ↩
-
Is. lii, 8. ↩
-
Marc. 1, 9. ↩
-
Ibid. 7, 8. ↩
-
Marc. xiv, 14 et seq. ↩
-
Ps. 1, 6. ↩
-
Prov. xvi, 33. ↩
-
Josue vii, 14-18. ↩
-
Act. vi, 5, 6. ↩
-
Ps. l, 6. ↩
-
Marc. i, 9. ↩
-
Act. IV, 36. ↩
Chapter 2 of 29