Skip to the text

Articulus 28

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI OCTAVI : ET QUUM EVASISSEMUS.

1

ET quum evasissemus periculum tempestatis marinæ, tunc cognovimus ab habitatoribus loci illius, quia Mitylene insula vocabatur. Naufragium tamen hoc, ut quibusdam placet, in Adriatico mari accidisse videtur. Nam proxime præcedenti capitulo scriptum est, Navigantibus nobis in Adria. Adria autem, ut dicunt, non solum urbs est Italiæ ad mare quod vocatur ab ea Adriaticum vel Adriacum, sed ponitur etiam Adria pro ipso mari Adriatico.1 Unde hoc loco haud esse legendum, Mitylene insula vocabatur; sed legendum eis apparet, Meligina insula vocabatur. Nam Meligina, vel ut alii appellant, Militine, est insula in Adriatico mari, Dalmatiæ adjacens, non longe a Corcyra nigra distans, et Garganum Apuliæ montem ex opposito conspectans. Sunt alii qui putant legendum esse, Melita insula vocabatur.

Namque Pachyno Siciliæ promontorio, insula Melita versus meridiem adjacet. Ex hac insula post naufragium esse navigatum, hoc illis est argumento, quod post egressum de insula, immediate in textu subditur : Et quum venissemus Syracusas.2

Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis, id est, multum benigne se habuerunt ad nos, quum tamen Barbari soleant esse crudeles et inhumani; sed tunc ad misericordiam moti sunt, consideratione gravissimæ tribulationis quæ tam diu afflixerat istos. Porro, præter Hebræos, Latinos et Græcos, ceteri Barbari appellantur. Accensa enim pyra, id est lignorum strue, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat et frigus : unde desiccatione vestium et corporis calefactione indiguimus.

Quum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, id est lignorum fasciculum, et imposuisset super ignem pro ejus fomento et incremento, vipera occulte latens inter sarmenta, a calore quum processisset, id est, calorem fugiens erupisset, invasit manum ejus. Ut ergo viderunt Barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic. In hoc non multum errabant, quod eum homicidam dicebant, licet manu propria non interemerit quemquam : quamvis in judicando de causa erraverunt. Non enim in peccati ultionem, sed ad sanctitatis suæ ostensionem divinæque potestatis declarationem ista res contigit. Unde quod subdunt, verum non est : quia quum evaserit de mari, ultio eum non sinit vivere. Et ille quidem excutiens bestiam venenosam in ignem, nihil mali pœnalis passus est ab ea. At illi æstimabant eum in tumorem convertendum, instar eorum qui veneno infecti sunt, et subito casurum, et mori. Et naturaliter ita fuisset, nisi supernaturalis virtus actionem naturalium impedivisset causarum.

Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, id est, mutuo se adspicientes, dicebant eum esse deum. Et hoc aliqualiter verum fuit, quamvis non eo modo ut illi putabant. Fuit autem deus quidem per gratiam excellentem, modo quo scriptum est : Ego dixi, Dii estis;3 et item, Dii fortes terræ vehementer elevati sunt.4 Natura equidem operantis, quodammodo transformatur in id cujus operationibus præcipue conformatur, jugiterque insistit. Ideo sicut carnalis homo dicitur porcus, sic spiritualis et virtuosus et contemplativus dicitur deus. Judices quoque et prælati in Scripturis dii vocantur, secundum quod Moyses ait : Dominus domus applicabitur ad deos; et rursus, Ad deos causa perveniet;5 itemque, Diis non detrahes.6 Rursus, propter eminentiam potestatis Pauli ad facienda miracula, deus quodammodo fuit. Sic enim ad Moysen Dominus ait : Constitui te deum Pharaonis.7 Juxta hos modos, etiam secundum philosophos, homo solus, dicitur deus vel bestia. Præterea, gentilium stulta cæcitas deum putavit, quidquid ultra communem cursum aut seriem, magnum atque insolitum aliquid peragebat.

In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. Publius iste, postea factus est vir eximiæ perfectionis et sanctitatis. Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria, id est profluvio ventris, vexatum jacere : et hoc ordinatione divina, ut per ejus curationem multi converterentur ad Christum.

Ad quem Paulus intravit; et quum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum, id est, sanum effecit, et deinceps convertit. Quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, vel per se, vel adducti per alios, et curabantur. In quo divinæ sapientiæ dispensatio est pensanda, quemadmodum miracula ad aliorum conversionem seu admonitionem fiunt, et injustis quandoque potius quam justis impenduntur. Unde Paulus Timotheum stomacho languidum, prece non curat.8910 Trophimum quoque discipulum suum, Mileti infirmum reliquit, qui tamen gentibus convertendis tot signa exhibuit.11 Qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant. Dignum etenim fuit ut Apostolo ejusque discipulis atque comitibus de corporalibus providerent, a quo tot spiritualia beneficia susceperunt, et per quem ad fidem fuerunt conversi. Unde et ipsum tanquam Apostolum spiritualemque patrem venerabantur, et propter eum et ejus discipulos.

Post menses autem tres, infra quos Paulus prædicationi ibidem fuit intentus, navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui insulæ erat insigne castrorum: quia adhuc apparebant, ut dicitur, in insula antiquorum castrorum vestigia. Vel, Cui navi erat insigne castrorum, quia in modum castrorum erant insignia vel intexta. Porro, secundum Bedam, verior translatio habet, non, Castrorum, sed, Castorum, ita quod vitio scriptorum in secunda syllaba adjuncta est littera r: quia videlicet Castor et Pollux gemini fratres fuerunt, quos gentiles præcipue in periculo maris invocabant; maxime autem a piratis mare tueri putabantur. Unde in littore maris eis templa struxerunt. Alia translatio continet, Cui erat insigne filiorum Jovis. Fabulantur namque gentiles, præsertim poetæ, Castorem et Pollucem fuisse filios Jovis ex Leda Thesei conjuge, quam constupraverit Jupiter.

Et quum venissemus Syracusas, urbem pulcherrimam Siciliæ (beatissimæ Luciæ virginis martyrio famosam), mansimus ibi triduo. Et inde circumlegentes, devenimus Rhegium. Rhegium in ultimo Italiæ seu Calabriæ (quo loco Sicilia ab Italia dirupta est) situm est oppidum, a quo et Rhegini habitatores vocantur. Et Rheginensis Ecclesia divum Brunonem, Cartusiani ordinis initiatorem, in archiepiscopum dum adhuc viveret, elegit.12 Sed episcopatui eremiticam vitam præferens, in ultimo

Calabriæ solitariam vitam læto fine terminavit, illic in domo S. Stephani, a se constructa, sepultus. Et post unum diem afflante austro, sequenti die venimus Puteolos: quæ est civitas coloniæ Campaniæ, secundum Bedam. Tamen in Scholastica historia legitur, quod nomen sit insulæ. Fertur quoque in Glossa, quod sit locus ubi Virgilius invenit balnea medicinalia. Ubi inventis fratribus, scilicet Christianis, qui tunc se mutuo omnes fratres vocabant, Dei et proximi caritate in omnibus æstuante cum omni humilitate, rogati sumus ab eis manere apud eos diebus septem, ad nostram refocillationem, et ipsorum informationem ac consolationem. Jam enim fama Pauli apud universos Christianos celeberrima fuit. Et sic venimus Romam.

Et inde, puta a Roma, quum audissent fratres, id est Christiani Romani, nostrum adventum, sive ab homine sive ab angelo, occurrerunt nobis ex caritate et reverentia sua ad nos, præsertim ad Paulum, usque ad Appii forum et Tribustabernis. Secundum quosdam, unum vocabulum est, Appiiforum. Estque nomen fori Romæ, ab Appio quondam consule constituti: a quo Appio et via Appia cognominata est. Præterea, in Scholastica recitatur historia, quod forum hoc fuit ab Appio in maris littore constitutum, ut de nocte applicantes, ibi invenirent victualia. Ibidem quoque constituit Appius tres tabernas, utpote tres domus in quibus cibi exponerentur venales. Unde, Tribustabernis, est hic unum nomen indeclinabile, significans locum illum, seu tres domos præfatas. Quos fratres quum vidisset Paulus: nam ex habitu, occursu et apparatu pensavit quod essent fideles, timorati et justi; gratias agens Deo, quod jam Romæ conversi essent nonnulli ad Christum, et quod hi tam caritative sibi occurrerent, accepit fiduciam majorem quam ante, seu fiduciæ incrementum, quod adventus suus ad Romam fieret fructuosus.

Quum autem venissemus Romam, per-

17 missum est Paulo permanere sibimet, id est ad suum libitum libere ambulare in urbe, cum custodiente se milite: ita quod unus miles fuit a centurione deputatus ad ejus custodiam, de cujus fuga timendum non fuit. Nempe quum Romam venissent, nondum fuit Nero in imperio confirmatus, nec innotuit ejus crudelitas; audiensque controversiam esse de lege Christianorum ac Judæorum, parvi pendit negotium, nec Paulum reclusit. Post tertium autem diem convocavit Paulus primos Judæorum, qui Romæ manebant, scilicet principaliores.

18

19

20

21

Quumque venissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nil adversus plebem faciens, id est contra Judæos: quorum comparatione gentiles increduli, durante cursu legis, reputati sunt cánes; imo non Moyses tantum, sed et Christus ita eos appellat, Non est (inquiens) bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus;13 aut morem paternum, id est legis ritum seu Judaismum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, videlicet tribuni ac præsidis, centurionis ac militis. Qui quum interrogationem de me habuissent, causam meam inquirendo et discutiendo, voluerunt me dimittere, eo quod nulla causa mortis esset in me. Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam Judaicam, de cujus semine ego sum, habens aliquid accusare. Propter hanc ergo causam rogavi vos videre et alloqui, ne forte contingat vos informari sinistre. Propter spem enim Israel, id est propter bonum speratum Israeli promissum, videlicet propter testimonium seu prædicationem qua dico hanc spem esse impletam, quantum ad primum Christi adventum, passionem ac resurrectionem, catena hac circumdatus sum. Quo constat quod Apostolus vinctus seu catenatus incessit tempore tanto: cujus exemplo patientiam addiscamus.

Dixerunt: Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, id est, nulla nobis a Judæis terræ promissionis scripta est accusatio contra te, neque adveniens aliquis fratrum de populo Judæorum, locutus est quid de te malum. Rogamus autem audire a te quæ sentis de Christi adventu atque mysteriis. Nam de secta hac, id est Christianorum lege, notum est nobis, quia ubique ei contradicitur a multis, tam gentilibus quam Judæis, qui et particulares persecutiones contra Christianos moverunt.

22

23

Quum constituisset autem eis diem, convenerunt ad eum in hospitium plures: quibus exponebat testimonia Christi, testificans regnum Dei, id est statum et regimen Ecclesiæ militantis, beatitudinemque patriæ cœlestis, cum testificatione affirmans nunc advenisse Christum, suadensque de Jesu quod esset verus Messias rex Israel, ex lege Moysis et Prophetis, a mane usque ad vesperam: in quo fervor Apostoli innotescit. Et quidam Judæorum illorum credebant his quæ a Paulo dicebantur, et quidam non credebant.

24

25

Quumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum, id est allegante unum testimonium prophetale: Quia bene locutus est Spiritus Sanctus per Isaiam prophetam:14 Vade ad populum istum, et dic ad eos, o tu Isaia: Aure corporali audietis, o Judæi, verba Christi discipulorumque ejus, et non intelligetis ea, virtutem et veritatem eorum percipiendo ac intuendo; et videntes visu carnali, videbitis opera Christi ac Apostolorum, et non perspicietis, hoc est, ex hoc non penetrabitis acie mentis vim operum horum, quomodo scilicet non nisi Deo agente fieri queant, et qualiter evangelicæ legis veritas per ea monstretur: quemadmodum ait Salvator, Opera quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me.15 Incrassatum est enim cor populi hujus, id est, mens Judæorum obtusa et obtenebrata est nebula propriæ perversitatis: sicut et Moyses ait, Incrassatus est dilectus, et recalcitravit.16 Crassitudo hæc

27 cordis Judæorum, fuit eorum carnalitas, qua terrenis potissimum inhæserunt. Propter quod Christi documenta ad omnium terrenorum contemptum hortantia, aspernabantur, dicentes: Insanit; quid eum auditis?17 Præterea, sicut crassitudo corporalis efficit corpus minus agile minusque mobile, sic crassitudo cordis reddit animam veritatum cœlestium incapacem, acediosam ac tenebrosam. Et auribus mentis et corporis graviter audierunt: quia et verba Christi indignanter atque invite corporaliter audierunt; ad considerandam quoque eorum efficaciam fuerunt tardissimi. Quibus dixit Salvator: Qui ex Deo est, verba Dei audit:18 propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Et oculos suos mentales compresserunt, hoc est, ab intuitu evangelicæ theoriæ spontanee averterunt, Spiritui Sancto obicem ponentes. Ne forte videant oculis interioribus quæ sunt veræ salutis, et auribus audiant diligenter quæ Dei sunt, et corde intelligant, ea quæ fidei sunt per donum intellectus penetrando, et convertantur19 per cordialem agnitæ veritatis amorem ad Deum, et sanem20 eos ab infidelitate ac ceteris vitiis, animarum languoribus, secundum quod per Jeremiam dico:21 Convertimini ad me, et sanabo aversiones vestras.

Hanc autem scripturam allegat Lucas secundum translationem Septuaginta interpretum. Hieronymus autem, quantum ad tenorem seu formam verborum, aliter transtulit; sensus vero redit in idem, quemadmodum super Isaiam ostendi.

Joannes quoque evangelista allegat hæc verba pro tempore Christi prædicta atque impleta. Ubi etiam quædam istorum verborum asserit in persona Filii Dei esse ad Isaiam prolata, videlicet, Ne forte convertantur, et sanem eos. Paulus vero primum horum verborum dicit a Spiritu Sancto prolatum, sicut nunc patuit: ex quo Didymus (quem Beda hoc loco beatum appellat) in libro de Spiritu Sancto, divinitatem Spiritus Sancti probavit. Quod enim nunc Paulus ait a Spiritu Sancto dictum, id Isaias a Domino dictum perhibet: et ibi per Dominum, intelligitur verus Deus. Ex quibus omnibus S. Hieronymus durissime increpat Origenem, qui per Dominum sedentem in solio elevato, istaque verba Isaiæ loquentem, intelligit Deum Patrem, per Seraphim vero, Filium et Spiritum Sanctum.2223 Nunc enim ostensum est, per Dominum ibi designari Spiritum Sanctum, imo Deum absolute, seu unamquamque divinam Personam. Ex quo liquido demonstratur, unam esse et voluntatem et naturam Dei et Spiritus Sancti. Quod et Didymus subtilissime docet.

Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc Salutare Dei, hoc est, Christus mundi Salvator ad gentium conversionem et gloriam, a Patre per incarnationis mysterium missus est, et per Apostolos deportatus, despicientibus Christum Judæis, quemadmodum capitulo tertiodecimo dictum est;24 et ipsi audient auribus mentis et corporis, prædicationem Evangelii Christi, juxta illud:25 Notum fecit Dominus Salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.

Mansit autem biennio toto in suo conductu, hoc est in hospitio quod ipse sibi conduxerat, et in custodia libera; et suscipiebat, hoc est, ad audientiam suæ prædicationis pie et caritative admisit, omnes qui ingrediebantur ad eum, Judæos ac gentiles, prædicans regnum Dei, hoc est statum et gratiam Ecclesiæ militantis (quæ frequenter a Christo regnum cœlorum et regnum Dei vocatur), statum quoque et gloriam Ecclesiæ triumphantis, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo, utpote præcepta, consilia, documenta et testimonia Salvatoris, cum omni fiducia adsistentiæ Dei, conversionisque plurimcrum, sine prohibitione. Nam ante adventum Pauli ad Romam, Nero annis regnavit duobus, nondum tamen fuit confirmatus in regno. Propter quod dimisit Apostolum toto biennio infra Romam in suo conductu, liberaque custodia. Postea vero per decennium, scilicet decem annis, dimisit eum in libertate majori, ut etiam extra Romam in occidentalibus partibus prædicaret. Postea quartodecimo anno imperii Neronis, Paulus ab ipso, martyrio coronatur pro fide catholica, quæ radius est primæ et inviolabilis Veritatis, omni admiratione, gratiarum actione, honore et gloria superdignissimæ, quum ipsa sit super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS COMMENTARIORUM IN ACTUS APOSTOLORUM

Footnotes

  1. Act. XXVII, 27. ↩

  2. vers. 12. ↩

  3. Ps. LXXXI, 6. ↩

  4. Ps. XLVI, 10. ↩

  5. Ibid. 9. ↩

  6. Ibid. 28. ↩

  7. Ps. v, 1. ↩

  8. Ps. VII, 1. ↩

  9. Exod. XXII, 8. ↩

  10. 1 Tim. V, 23. ↩

  11. II Tim. IV, 20. ↩

  12. S Bruno Cartusianus archiepiscopus Rheginen- sis electus. ↩

  13. Matth. xv, 26. ↩

  14. Is. vi, 9. ↩

  15. Joann. v, 36. ↩

  16. Deut. xxxii, 15. ↩

  17. Joann. x, 20. ↩

  18. Joann. viii, 47. ↩

  19. Is. vi, 9, 10. ↩

  20. Joann. xii, 40. ↩

  21. Jer. iii, 22. ↩

  22. Joann. xii, 2. ↩

  23. Is. vi, 1. ↩

  24. Act. xiii, 46. ↩

  25. Ps. xcvii, 2. ↩

Chapter 29 of 29