Skip to the text

Articulus 27

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : UT AUTEM ADJUDICATUM EST.

  1. UT autem adjudicatum est, id est, posteaquam Agrippa et Festus judicaverunt, eum, scilicet Paulum, navigare in Italiam, puta ad Romam et imperatorem, tradidit Paulum Festus præses cum reliquis custodiis, id est ceteris captivis, centurioni, nomine Julio, cohortis Augustæ : quia hic Julius fuit magister atque centurio super cohortem seu turbam militum quos imperator Romanus misit : qui etiam Augustus nominatus est, ratione præhabita. Ascendentes autem navem Adrumetinam. Adrumes, Adrumetis, nomen est civitatis in Africa : inde dicitur navis Adrumetina, quasi de oppido illo. Incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus. Sequenti die venimus Sidonem : quæ olim insignis fuit urbs Phœniciæ. Humane autem, id est urbane, caritative et pie, tractans Julius Paulum, cujus sapientiam et virtutes fuerat sæpe expertus, permisit ad amicos suos ire, et curam sui agere, ad necessitatem, non ad voluptatem, in his quæ corpus requirit. Et inde, utpote a Sidone, quum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, contra propositum, propterea quod essent venti contrarii nostro optato processui. Et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ, de quibus locis dictum est supra, navigantes, venimus Lystram civitatem, quæ est urbs provinciæ Lyciæ; et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam, id est de Alexandria civitate Ægypti, navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.

Et quum multis diebus tarde navigaremus, et vix venissemus contra Gnidum : quæ civitas est vel promontorium Doridæ, provinciæ minoris Asiæ, Cretam respiciens ; vento nos prohibente, adnavigavimus Cretæ civitati seu insulæ, juxta Salmonem, civitatem maritimam illius insulæ. Et juxta Salmonem navigantes, venimus in locum quemdam, qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa.

Multo autem tempore ibi peracto, quum jam non esset tuta navigatio, eo quod jejunium jam præterisset, id est, fames magna præterisset et fatigasset nautas in navi, reddens eos ad laborem infirmos, ut quidam exponunt : quod tamen non videtur competere, quia ut infra habetur, in navi erat copia rerum. Unde quidam exponunt de quodam jejunio legis circa himem vel in hieme. In hieme autem non est tutum navigare. Consolabatur eos Paulus, dicens : Viri, video, id est, ex signis tempestatum considero, seu Deo revelante cognosco, quoniam cum injuria, et multo damno, non solum oneris, id est rerum quæ vehuntur in navi, et navis, sed etiam animarum nostrarum, incipit esse navigatio, id est cum periculo vitæ nostræ. Anima enim hic pro vita animali sensitiva accipitur. Centurio autem gubernatori et nauclero, id est rectori et domino navis, magis credebat quam Paulo, sequens in hoc sensum humanum, quo unicuique in sua arte experto amplius creditur. Quod et ideo fecit, quia portus in quo erant, non fuit ad hiemandum idoneus : ideo ad naucleri consilium, contra consilium Pauli, transnavigaverunt. Ideo subditur : Et quum aptus portus non esset ad hiemandum, quamvis comparative loquendo, aptus fuisset, prout Paulus consuluit, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen provinciam, hiemare apud portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum, ventos sic dictos.

Adspirante autem Austro, id est vento australi, œstimantes propositum se tenere, id est portum aptiorem attingere, quum sustulissent de Asson. Superius dictum est, Thalassam vocari urbem Cretæ, ubi centurio cum nautis et captivis multum temporis peregerunt, a quo loco non leguntur solvisse. Quomodo ergo hic dicitur, Quum sustulissent de Asson, quum Asson superius commemorata sit esse civitas Asiæ maritima? Ego opinor, salvo doctorum judicio, eumdem locum qui prius Thalassa dictus est, nunc dici Asson : quod forte scriptorum vitio accidit. Alias viderentur hic a Luca multa omissa : quod non patitur consequentia historiæ. Legebant Cretam, hoc est, littus illius insulæ præternavigabant.

Non post multum autem, id est post breve tempus, misit se contra ipsam Cretam seu navem ventus Typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. Dicitur ventus Typhonicus, qui inflat et intumescere facit mare, maxime navigantibus infestus, non solum antennas, sed etiam navigia ipsa confringens. Generatur autem hic ventus, dum exhalatio terrestris, unctuositatis non omnino expers, in nube conclusa, per foramen egreditur, et pars egressa a terra resiliens, ratione caloris reascendens, parti alteri descendentis circulariter involvitur. Arbores quandoque eradicat, tecta atque ædificia alta dejicit. Dicitur autem Typhonicus, a verbo Græco τύφω, id est, accendo. Quumque arrepta esset navis impulsu venti istius, et non posset conari in ventum, id est resistere ei, data nave, id est, pristina directione cessante ab ea, et incerto eventui commodata, flatibus ferebamur, scilicet in incertum, quia colligere vela cœperunt.

In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, quam tamen occupare non potuerunt, vix potuimus obtinere, id est comprehendere seu attrahere, scapham : quam de navi deposuerunt in mare in adjutorium navis. Scapha namque impetu fluctuum pene rapta fuit. Et dicitur scapha levis navicula, ex una tantum arbore excavata, vel navis modica ex vimine facta, et crudo corio tecta. Est autem nomen a Græcis sumptum, apud quos σκάφη, alveus, concavitas, fossura dicitur. Deferuntur hujusmodi naviculæ in navibus, et imminente naufragio, deponuntur in mare ad succurrendum navi, ut accingatur et in procinctu tempestatis armetur. Hinc subditur : Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, ne vi ventorum et fluctuum læderetur. Timentes autem ne in Syrtim inciderent, submisso vase, id est, aliquo ponderoso in aquam demisso ad retardandum cursum navis, sic ferebantur. Porro Syrtes vocantur arenosa loca in mari valde horrenda, in fine Africæ sita, quæ inaccessa reddit vadosum ac reciprocum mare : suntque periculosa valde propter æstus, id est motus inquietos, et arenæ copiam.

Valida autem tempestate nobis quassatis, sequenti die jactum fecerunt, utensilia ejiciendo de navi pro relevamine ejus; et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt. Neque sole autem in die, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminen-

11

12

13 vers. 8.

Act. xx.13.

14

15

16

17

18

19

20 te, jam sublata erat spes salutis nostræ, corporalis videlicet evasionis de mari, ita quod desperavimus nos posse mortem evadere. Et hoc verum est quantum ad illos gentiles, et quoad naturalem potentiam ac spem. Paulus tamen et ejus discipuli, divina virtute crediderunt se evasuros, eo quod sæpius Paulo fuisset divinitus revelatum, quod Romæ foret prædicaturus.

Et quum multa jejunatio fuisset, id est, quum diu jejunassemus, vel pro evasione periculi, vel ex victualium inopia, vel ex desolatione qua cibus vertebatur in nauseam, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, id est, contra consilium meum non debuissetis a loco illo præfato navigasse, lucrique facere injuriam hanc et jacturam, id est non incurrere tantum damnum rerum vestrarum. Et nunc suadeo vobis bono animo esse. Amissio enim nullius animæ, id est personæ seu vitæ, erit ex vobis: sæpe enim ponitur pars pro toto; præterquam navis, quæ destruetur. Adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei, vel in imaginaria visione tempore somni, vel in vigilia manifeste, cujus Dei veri ac omnipotentis sum ego, non tantum per creationem, sed et per præcipuam dilectionem ac devotionem, providentiamque specialem circa me, et cui deservio in actibus latriæ; dicens: Ne timeas, Paule; Cæsari te oportet adsistere. Et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum, id est, meritis tuæ sanctitatis omnes illos ab imminente præservabit periculo tempestatis. Propter quod bono animo estote, viri. Credo enim Deo meo, qui licet sit omnium Deus creatione et gubernatione ac remuneratione, specialiter tamen Deus meus est, per singularem quam ad ipsum habeo caritatem et cultum, quia sic erit quemadmodum dictum est mihi. In insulam autem quamdam oportet nos devenire. Hoc eis prædicit, quatenus id impleri cernentes, de veritate verborum Pauli non dubitent. Denique Paulus ista dicendo, non semetipsum jactabat, sed illos ad fidem provocabat. Nam et ideo pelagus turbari permissum est, ut per id quod Paulus auditus non est, et per id quod auditus est, specialis ejus gratia panderetur.

Sed posteaquam quartadecima die nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem. Et submittentes, id est, in aquam dimittentes, bolidem, hoc est pondus plumbi, aut similis rei, quo maris profunditas investigatur, invenerunt passus viginti profunditatis maris ubi erant. Et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim, ita quod profunditas cœpit minor inveniri. Timentes autem ne in aspera loca incideremus, ubi navis progredi non valeret, de puppi mittentes ancoras quatuor in aquam ad navem figendam, optabant diem fieri, ut cautius sibi providerent.

Nautis vero quærentibus fugere de navi: non enim credebant verbis Pauli, quibus asseruit sibi divinitus affirmatum quod meritis suis omnes evaderent; quum misissent scapham in mare (quid sit scapha, prædictum est), sub obtentu quasi inciperent a prora ancoras extendere, dixit Paulus, intentionem nautarum Deo revelante cognoscens, centurioni et militibus:1 Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. Non quod Deus unum illorum sine alio non posset eripere, sed quia ab eo decretum fuit ut omnes pariter de periculo pelagi salvarentur. Nec tamen providentia aut prænuntiatio Dei imponit rebus absolutam necessitatem. Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere, id est perire seu perdi.

Et quum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes cibum sumere, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. Non est verisimile quod intra quatuordecim dies nihil comederint; sed quod parum est, pro nihilo computatur. Vel, quartadecima die qua Paulus hæc dixit, nihil

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32

33

34 de cibo sumpserunt. Propter quod rogo vos cibum accipere pro salute vestra, id est corporis sanitate et confortatione, seu etiam animæ salute, ne inordinate jejunando, se ipsos interemisse judicarentur; quia nullius vestrum capillus de capite peribit hac vice, præsentive tempestate.

41

35

Et quum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium. Et quum fregisset, cæpit manducare. Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. Eramus autem universæ animæ id est homines, in navi,

36

37

38 ducentæ septuaginta sex. Et satiati cibo, alleviabant navem, jactantes triticum in mare. Jam enim et Paulus eis prædixit navem periclitandam. Ponit autem hoc loco Lucas partem hominis, scilicet animam, pro toto homine, sicut in Genesi legitur Jacob in Ægyptum descendisse in animabus sexaginta sex.2

39

Quum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum vero, id est portum seu alium locum consimilem, quemdam considerabant, habentem littus, in quem cogitabant, si possent, ejicere navem. Et quum ancoras sustulissent, quas paulo ante in aquam miserant, committebant se mari sine conatu navigii, videntes quod se ipsos juvare multum non possent, simul laxantes juncturas gubernaculorum navis, et levato artemone, id est modico velo, directioni potius quam celeritati navis accommodato, secundum auræ flatum, tendebant ad littus. Et quum incidissemus in locum dithalassum, id est concursum duorum marium, vel isthmum, id est linguam quamdam terræ in mare protensam, mari utrinque circumdatam, impegerunt navem, quæ in hunc locum offendit. Et prora quidem fixa, manebat immobilis, utpote ipso æquoris fundo violenter infixa, et solo retenta; puppis vero solvebatur a vi maris, id est, maris impetu frangebatur. Puppis autem est posterior pars navis.

Militum autem consilium fuit ut custodias, id est vinctos et captos, occiderent, ne quis, quum enatasset, effugeret. Centurio vero volens servare Paulum, prohibuit fieri : quia et Paulus unus fuit vinctorum; jussitque eos qui possent natare, mittere se in mare primos, et evadere, ut eorum evasione conspecta, aliorum augeretur fiducia; et alios in tabulis ferebant. Et sic factum est ut omnes animæ, id est homines, evaderent ad terram : ut Paulus veridicus monstraretur.

44

Footnotes

  1. vers. 16. ↩

  2. Gen. XLVI, 26. ↩

Chapter 28 of 29