Skip to the text

Articulus 1

ENARRATIO

IN AGGÆUM PROPHETAM

ENARRATIO

IN AGGÆUM PROPHETAM

ELUCIDATIO LITTERALIS PRIMI CAPITULI : IN ANNO SECUNDO DARII REGIS.

AGGÆUS propheta, post reditum a Babylonica captivitate in Jerusalem, prophetavit ad eos qui de Babylonia redierunt, sicut ex littera mox exponenda ostenditur. Ait enim sanctus Propheta : In anno secundo regni Darii regis Persarum : qui secundum Hieronymum et Josephum, fuit filius Hystaspis; secundum alios vero, fuit filius Assueri regis et Esther reginæ. Unde Darius iste non fuit Darius ille, qui cum Cyro rege demolitus est Babylonem, sed longe posterior eo;1 imo posterior Cyro et Artaxerxe regibus Persarum. In mense sexto hujus anni secundi, in die una, id est prima, vel alia quadam die mensis istius, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, id est ipsi Aggæo, atque in libero usu et actu ipsius. Per quod excluditur error dicentium, Prophetas esse locutos sicut loquuntur arrepticii et amentes : contra quos dicit Apostolus, Spiritus Prophetarum Prophetis subjecti sunt.2 Ad Zorobabel filium Salathiel : qui Salathiel natus est in Babylone, eratque filius Jechoniæ, juxta illud Matthæi : Et post transmigrationem Babylonis Jechonias genuit Salathiel.3 Ducem Juda. Erat namque Zorobabel de tribu Juda et semine David, ac principalis et dux inter Judæos secum de Chaldæa regressos.4 Et ad Jesum filium Josedec, sacerdotem magnum, id est inter sacerdotes temporis sui præcipuum, puta pontificem. Istis duobus tanquam capitibus populi, loquebatur Aggæus, deinde et aliis. Dicens :

Hæc ait Dominus exercituum, dicens : Populus iste de Babylone reversus, dicit, Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ, id est, a constructione templi ignaviter se excusat. Porro, ut legitur secundo libro Paralipomenon et Esdræ primo libro, Cyrus rex Persarum concessit Judæis licentiam reparandi templum Dei in Jerusalem a Chaldæis destructum :56 sicque Judæi a Chaldæis reversi, cœperunt ædificare. Quumque altare construxissent, et fundamenta templi locassent, scripta est a Samaritanis epistola Artaxerxi regi contra eos, qui opus inceptum prohibuit exsequi.7 Itaque ex tunc impeditum fuit usque ad annum secundum Darii regis, ut legitur primo Esdræ libro.8 Quumque Darius iste dedisset Zorobabel licentiam consummandi templum inceptum, populus Judæorum adhuc tardus fuit ad prosequendum : ideo a Propheta redarguuntur, quemadmodum subditur.

Et factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens. Secundum Hieronymum, revelatio ista prophetica eodem die est facta Aggæo, quo verbum præcedens. Numquid tempus vobis est, o Judæi, ut habitetis in domibus laqueatis, id est ornatis et curiosis, et domus ista deserta, id est, templum adhuc permanet desolatum et irreparatum? Quasi dicat: Quandiu domus Dei manet deserta, non decet ut vobis ipsis construatis ædificia amœna et pulchra.

Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras, id est, opera vestra sapienter pensate, et scietis quod male successerit vobis, eo quod operi Dei, videlicet templi ædificationi, prætuleritis proprium opus. Nam Seminastis multum, et intulistis parum: ita quod seminationem paucus secutus est fructus, et terra quodammodo sterilis fuit. Comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati, id est, sufficientiam cibi et potus non habuistis propter parvitatem fructuum terræ, segetum et uvarum. Itaque inebriatio non capitur hic, ut sonat vitiosam superfluitatem (sic enim non est pœna peccati, neque nocivum naturæ, non esse inebriatum), sed ut sufficientiam tantum vel exhilarationem quamdam cordis ex potu designat. Operuistis vos, et non estis calefacti: sicque indumentorum inopiam habuistis. Et qui mercedes, id est pecuniam vel alia quælibet, congregavit, ut thesaurizando vel negotiando lucraretur, misit eas in sacculum pertusum, id est, inutiliter eas amisit, sicut pecunia in sacculum confractum missa, elabitur atque deperditur. Hæc omnia contigerunt vobis propter acediam vestram circa templi instaurationem.

Hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. Ascendite in montem, id est ad loca silvestria et montana, in quibus sunt ligna pro templi ædificio apta, sicut in monte Libani; portate inde ligna. Vel: Ascendite in montem Sion, in quo construendum fuerat templum; portate ligna illuc. Et ædificate domum, videlicet templum; et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus, id est, gloriosus in ea apparebo, et mirabilia operabor, sicut infra patebit.

Respexistis ad amplius, id est, multum de fructibus terræ habere putastis, et ecce factum est minus, id est, modicum et minus quam sperastis, fuit de ipsis bladis in culmis seu spicis. Et intulistis in domum, id est, in horrea terræ nascentia collegistis, et exsufflavi illud frumentum quod fuit in spicis, et mea virtute dispersum est, excidit, atque disperiit. Quam ob causam? dicit Dominus exercituum. Quia domus mea deserta est, id est, templum reparare neglexistis, et vos festinastis unusquisque in domum suam, id est, de proprio commodo et temporalibus bonis solliciti fuistis.9

Propter hoc super vos prohibiti sunt cæli aerii ne darent rorem: id est, me ordinante atque jubente, nubes, rores et pluvia, in aere more solito generatæ non sunt, nec terram fecundaverunt; et terra prohibita est ne daret germen suum: quoniam ad prædictam siccitatem sterilitas est secuta. Terra quippe Juda de cœlo pluviam præstolatur, et inde fecundatur, quemadmodum in Deuteronomio Moyses loquitur: Terra ad quam ingredieris, non est sicut terra Ægypti, ubi jacto semine aquæ ducuntur irriguæ; sed montuosa est et campestris, de cœlo exspectans pluviam. Et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, id est semen triticeum in terram projectum, vel super culmum exortum, ita quod fructus paucus secutus est; et super vinum et super oleum, id est super vites et uvas atque olivas, et quæcumque profert humus, id est super universa terræ nascentia; et super homines et super jumenta, id est ad vestram afflictionem et jumentorum famem ac sitim, quorum afflictio in vestræ redundavit calamitatis augmentum; et super omnem laborem manuum vestrarum, id est super possessiones vestras labore manuum acquisitas: ita quod siccitas illa aliquo modo nociva fuit omnibus quæ habetis, vel potius vobis per relationem ad illa.

Et audivit Zorobabel filius Salathiel, et Jesus filius Josedec sacerdos magnus, et

9

10

11

12

5

6

7

8

B

C

D

Deut.xi,10, 11. omnes reliquiæ populi, id est Judæi de captivitate reversi, et pauci de multis relicti, vocem Dei sui, et, pro id est, verba Aggæi prophetæ, id est, divinæ jussioni per Prophetam ad eos factæ obedierunt, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos; et timuit omnis populus a facie Domini, id est, adspectum divinæ majestatis verebantur, et ex hoc processerunt in opus. Et dixit Aggæus nuntius Domini de nuntiis Domini, id est Propheta Dei de numero verorum Prophetarum exsistens, populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus, id est, auxilium vobis præbebo, vosque tuebor, ita quod ædificatio vestra consummationem habebit. Vel sensus est, quod Aggæus nuntius Domini, dixit populo Judæorum præfato, de nuntiis Domini, id est de aliis Prophetis, vel ex parte seu persona eorum: Ego vobiscum sum, dicit Dominus. Quasi dicat: Non ego solus, sed alii quoque Prophetæ id ipsum testantur et spondent, dicentes quod dixi, videlicet, Ego vobiscum sum, dicit Dominus:10 quia per Jeremiam et Zachariam et Ezechielem

A Deus Judæis prædixit, quod post reditum de Babylone, adsisteret eis in omnibus.

Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ducis Juda, et spiritum Jesu filii Josedec sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: id est, omnium horum animos inflammavit ac roboravit ad faciendum beneplacitum ejus; et ingressi sunt locum templi, et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui: id est, ad templi constructionem quilibet, ut potuit, cooperabatur: non quod simpliciter omnes simul ingressi sint, sed quidam de omnibus, ut sit distributio accommoda, vel pro generibus singulorum. Ingressi sunt autem et ædificare exorsi sunt in die vicesima et quarta mensis, de quo in proœmio libri istius jam dictum est, utpote sexti mensis, sicut subjungitur, in sexto mense, in anno secundo Darii regis:11 ita quod inter primum diem hujus mensis, quo die ad Aggæum locutus est Dominus, et diem istum ejusdem mensis vicesimum quartum, fluxerunt mediique fuerunt dies viginti duo.

B

Footnotes

  1. Dan. v, 31. ↩

  2. 1 Cor. xiv, 32. ↩

  3. Matth. 1, 12. ↩

  4. 1 Esdr. 11, 2. ↩

  5. II Par. xxxvi, 23; ↩

  6. 1 Esdr. 1, 2-4. ↩

  7. 1 Esdr. IV. ↩

  8. 1 Esdr. VI. ↩

  9. alias festinatis ↩

  10. Jev. xxxiii; Zach. viii; Ezec. xxxiv. ↩

  11. 1 (cap. II.) ↩

Chapter 1 of 4