Skip to the text

Articulus 2

DE SPIRITUALI ET MYSTICO SENSU EJUSDEM CAPITULI PRIMI.

AGGÆUS interpretatur solennitas. Qui ergo a peccatis sæculique tumultibus et passionum strepitibus cessat, et in mentis quiete sabbatum delicatum Domino celebrat, solis divinis contemplando ac diligendo intendens, capax est revelationum cœlestium, et dignus aptusque ut verbum Dei fiat ad ipsum, ita quod unctio Spiritus Sancti docet eum de omnibus.1 Denique per hujusmodi virum loquitur Deus ad Zorobabel, qui interpretatur magister in Babylone, hoc est ad principes sæculares, qui temporali præsunt regimini, in quo variæ confusiones vitiorum occurrunt. Babylonis autem nomine, mundus exprimitur. Et ad Jesum sacerdotem magnum, id est ad prælatos Ecclesiæ, qui aliorum salutem procurare, quantum in ipsis est, debent. Jesus autem salus vel salutaris interpretatur. Porro, secundum Hieronymum, uterque istorum, Christi fuit figura. Christus enim rex et dux noster est: sicque Zorobabel typus fuit ipsius. Ipse quoque magnus et summus sacerdos est, juxta illud in Psalmo, Tu es sacerdos in æternum: de quo scriptum est in prima Canonica Petri, Conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum:23 sicque per Jesum fili-

D um Josedec figurabatur. Quemadmodum enim isti populum suum de Babylone in terram promissionis reduxerunt; sic Christus Jesus suos electos de diabolica captivitate sæcularisque vitæ confusione eripuit, et de mundo isto confusionibus pleno, ad regionem cœlestem evexit, juxta illud ad Hebræos, Multos filios adduxit in gloriam.4

Insuper, quid Dominus per spiritualem Aggæum ad principes sæculares fideles, ecclesiasticosque prælatos dicat, advertentia dignum est. Hœc ait Dominus : Populus iste dicit, Nondum venit tempus domus Domini ædificandœ : id est, plebs vobis subdita et commissa, verbis vel rebus affirmat, nondum adesse horam reformandi Ecclesiam, corrigendi mores, emendandi vitam. Domus equidem Dei, est congregatio fidelium, vel unusquisque devotus, seu anima justi. Deus namque habitat in cordibus nostris per fidem, et corpora nostra templum sunt Spiritus Sancti, secundum Apostolum.56 Qui ergo se ipsum vel proximum noscit gratiam Dei amisisse, et domum diaboli factum peccando : si iste emendationem sui vel proximi protrahit, differt, procrastinat, nec statim pœnitentiam agit condignam; etsi non verbis, tamen rebus asserit : Nondum venit tempus domus Dei ædificandæ. Præcipue quoque circa hoc damnabiles approbabuntur principes et prælati, qui gregem sibi commissum verbo et opere ædificare non satagunt, sed malum paulatim increscere sinunt. Quibus Salomon ait :7 Usquequo, piger, dormies ? Quibus et in Isaia Dominus loquitur : Speculatores cæci, etc., canes muti, non valentes latrare, videntes vana, et dormientes.8

Præterea universis carnalibus, temporalia et terrena magis quam cœlestia et æterna quærentibus, magisque hominibus quam Deo placere optantibus, rectissime dicitur : Hæc dicit Dominus : Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, id est corporibus vestris curiose atque pompose ornatis, et domus ista deserta, id est, ipsa vestra conscientia, mens seu anima, quæ Dei domus esse deberet, a vobis negligitur et gratia spoliatur, spiritualiterque destruitur? Sicut enim docet Apostolus, virtuosi habitant et sunt in spiritu, vitiosi autem in carne.9 Itaque qui corporibus suis de omnibus commodis carneis diligenter abundanterque provident, animam vero virtutibus vacuam, a caritate frigentem, vitiis sauciam, non reformant nec ornant : isti divinitus increpantur, carnales vocantur, et omni damnatione digni censentur. Præterea præinductis utique verbis redarguuntur carnales Christiani, qui Dei zelo non fervent, sed privato pleni amore sunt, ideoque materialia Christi templa, et domus divino cultui deputatas, inveterata, ruinosa, et quotidie deficientia vel destructa reparare, ædificare, constabilire non enituntur, sed sibimetipsis habitacula construunt curiosa, voluptuosa, superflua.10 In istis amor Christi non viget : quibus Isaias minatur, Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum, etc., et opus Dei non respicitis.11

Hœc dicit Dominus : Ponite corda vestra, id est mentis vestræ considerationem, super vias vestras, id est affectiones, cogitatus et opera, ut sitis in omnibus circumspecti : quemadmodum ait Apostolus ad Timotheum, Sine præjudicio, id est prævio rationis judicio, nihil facias;12 Salomon quoque, Oculi tui videant recta, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.13 Hoc est quod in Ecclesiastico legitur : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. Hoc modo posuit sanctus Job cor suum super vias suas, qui dixit : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres, Domine, delinquenti.14 Quum enim, secundum positionem probabilem, in actibus humanis non sit indifferens, id est aliquid quod nec meritorium nec demeritorium sit : qui modo præfato corda sua super vias suas non ponunt, nonne quotidie quasi innumerabilia peccata incurrunt, cogitando, loquendo, appetendo et operando, imo et debita omittendo? Tales sunt omnes intimorati, qui implere non curant quod scriptum est :15 Omni custodia custodi cor tuum.

8 Ascendite in montem, id est ad Christum, ejus documenta atque exempla pensando et imitando, vel ad spiritualem et altam sacræ Scripturæ intelligentiam, vel ad veram mentis perfectionem. Portate ligna, id est, dona Sancti Spiritus obtinere conemini. Unde de sapientia quæ est primum inter dona, Salomon profitetur :1617 Lignum vitæ est omnibus apprehendentibus eam. His quippe donis tanquam fortissimis lignis machina virtutum consurgit et stabilitur in anima. Et œdificate domum conscientiæ, aliosque in virtutibus reformate; et acceptabilis mihi erit spiritualis hæc domus : et deliciæ meæ esse cum filiis hominum;18 et glorificabor in ea, dicit Dominus, id est, a fidelibus honorabor, gloriosus agnoscar, et majestatis ac gratiæ meæ potentiam ipsis monstrabo.

9 Respexistis ad amplius, id est, grandem in virtutibus perfectionem obtinere putastis, et factum est minus, id est, parum vel nihil profecistis. Et intulistis in domum, id est, aliquid gratiæ impetrastis, et mentis areæ induxistis, et exsufflavi illud, id est, perire permisi, nec mea custodia dignum putavi. Hoc illis contingit qui divino honori commoda sua præponunt, et privatum atque carnalem amorem funditus non exstirpant : quorum pœnitentia et devotio instabiles ostenduntur, quia dum tentatio parva occurrit, mox superantur. Tales sunt audaces, sibi placentes, sapientes et magni in oculis suis, qui conversationem suam in vera ac stabili humilitate non fundant.19

6 Seminastis multum, et intulistis parum.20 Hoc accidit illis qui in exterioribus observantiis corporalibusque exercitationibus multum se occupant, et circa interiorem animæ reformationem atque internam in Deo caritatis affectionem parum proficiunt. Propter quod dicit Apostolus : Corporalis exercitatio ad modicum utilis est;21 pietas autem ad omnia valet. Comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati. Hoc de his accipi potest qui corpus et sanguinem Christi vel indigne, vel minus digne suscipiunt, quoniam sacramenti virtutem et efficaciam non sortiuntur propter vitæ suæ negligentiam et torporem; item de his qui aqua sapientiæ et pane vitæ operibusque virtutum, et pane potuque lacrimarum vescuntur, aliquidque spiritualis consolationis experiuntur, sed non satis condigne secundum vocationis suæ exigentiam crescunt in istis :2223 quibus advertendum est illud apostoli Pauli, Resuscites gratiam Dei in te; et rursus : Digne ambuletis vocatione qua vocati estis;24 illud quoque Joannis, Memor esto unde excideris.25 Operuistis vos pallio caritatis et indumentis justitiæ, et non estis calefacti fervore divini amoris. Hoc dicitur his qui quum spiritu cœperint, carne consummantur, qui a pristino cadunt fervore, atque in via Dei regrediuntur magis quam progrediantur.26 Et qui mercedes congregavit, id est, bene agendo aliqua sibi merita et præmia accumulavit, misit eas in sacculum pertusum, id est, fructum laborum suorum amisit, non perseverando usque in finem, vel laudes humanas quærendo, vel intra se inaniter gloriando, nec intra humilitatis custodiam spirituales divitias conservando. Tales sunt vani atque inutiles homines : de quibus ait Salvator, Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.27 Thesaurizemus ergo in cœlo, omneque bonum Deo humiliter adscribamus.2829

Quam ob causam?30 dicit Dominus. Quia domus mea deserta est, id est, thalamus conscientiæ non purgatus, proximus ad pœnitentiam non conversus, et plebs a dæmonum jugo non revocata; et vos festinastis unusquisque in domum suam, propria commoda exquirendo, atque in carnis vitiis persistendo.

Propter hoc super vos prohibiti sunt cœli, id est spiritus angelici, ne darent rorem, id est, ne corda vestra gratiæ influentia instrumentaliter fecundarent, consolationemque cœlestis dulcedinis ad vos deferrent. Vel cœli isti, sunt viri devoti et prædicatores verbi Dei, in terra cœliformiter conversantes : a quibus Deus sæpe subtrahit efficaciam exhortandi propter negligentiam populi, quemadmodum ad Ezechielem loquitur Deus : Fili hominis, linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.31 De hoc rore loquitur Isaias ad Dominum : Ros tuus ros lucis; Isaac quoque ad Jacob, Det tibi Deus de rore cœli. Et terra continuit germen suum, id est, habitantes in terra, fructum virtutum non protulerunt. Non enim sine gratiæ influxu aliquid meritorie agere queunt. Ideo profitetur Psalmista : Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi. Et vocavi siccitatem super terram, id est, virtuosorum operum sterilitatem sive carentiam super eos qui dediti sunt peccatis carnalibus. Unde homini in vitium gulæ prolapso, dictum est a Deo : Terra es, et in terram ibis. Sed et in Genesi protestatus est Dominus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est. Et super montes, id est eos qui spiritualibus vitiis, præsertim superbiæ, serviunt. Deus quippe superbis resistit. Et super triticum, et super vinum et oleum, et quæcumque profert humus, id est super universa quæ agunt, quia etsi quid de genere bonorum agere videantur, Deo tamen absolute non placet, nec quidpiam promerentur, eo quod caritatem Dei infusam sortiti non sint. Et super homines et jumenta, id est doctos in sua scientia tumidos, et indoctos, vel super credentes fide informi atque incredulos.

Et audivit Zorobabel, et Jesus filius Josedec, et reliquiæ populi vocem Dei et verba Aggæi prophetæ.3233 Electi enim et timorati ac dociles, divinis eloquiis et devotorum exhortationibus acquiescunt. Et timuit populus a facie Domini. Vultus enim Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum : et certe divinæ majestatis præsentia cum ingenti reverentia est timenda. Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, et spiritum Jesu filii Josedec, et spiritum reliquorum de populo ; et ingressi, faciebant opus in domo Domini. Simili modo dum Spiritus Sanctus excitat corda prælatorum ac principum et subditorum, ingrediuntur ecclesiam propriamque conscientiam, et divina exsequuntur mandata.

Footnotes

  1. I Joann. II, 27. ↩

  2. I Petr. II, 25. ↩

  3. Ps. cix, 4. ↩

  4. Hebr. II, 10. ↩

  5. 1 Cor. VI, 19. ↩

  6. Ephes. III, 17. ↩

  7. Prov. VI, 9. ↩

  8. Is. LVI, 10. ↩

  9. Rom. VIII, 8, 9. ↩

  10. Eccl. XXXII, 24. ↩

  11. Is. V, 8, 12. ↩

  12. I Tim. V, 21. ↩

  13. Prov. IV, 25. ↩

  14. Job IX, 28. ↩

  15. Prov. IV, 23. ↩

  16. Prov. III, 18. ↩

  17. Is. XI, 2. ↩

  18. Is. VIII, 31. ↩

  19. Is. V, 21. ↩

  20. II Petr. II, 10. ↩

  21. I Tim. IV, 8. ↩

  22. Ps. LXXIX, 6. ↩

  23. Eccli. XV, 3. ↩

  24. Ephes. IV, 1. ↩

  25. Apoc. II, 5. ↩

  26. Galat. III, 3. ↩

  27. Matth. VI, 2, 5, 16. ↩

  28. Jacob. I, 17. ↩

  29. Ibid. 20. ↩

  30. II Tim. I, 6. ↩

  31. Ezech. III, 25, 26. ↩

  32. Gen. XXVII, 28. ↩

  33. Is. XXVI, 19. ↩

Chapter 2 of 4