Articulus 4
DE SPIRITUALI ET MYSTICO INTELLECTU EJUSDEM SECUNDI CAPITULI.123
SPIRITUALITER, In septimo mense, id est in requie mentis, fit verbum Domini in manu Aggæi, videlicet ad eum qui intra se Deo agit solennia, cujus cogitatio confitetur ei, et reliquiæ cogitationis ejus diem festum4 exhibent ipsi, ita quod Deo in mentali quiete solenniter vacat, et dicere potest: In pace in id ipsum dormiam et requiescam;5 et rursus, Adhæsit anima mea post te. Loquere ad Zorobabel ducem Juda, et Jesum filium Josedec sacerdotem magnum, id est ad principes et prælatos fidelium confitentium Deo, et ad reliquos populi, id est electos, qui respectu reproborum perpauci sunt. Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima, id est, qui consideravit statum Ecclesiæ pro tempore illo quo fuit in maxima sanctitate et gratia, dum fulsit miraculis atque innumeris donis Spiritus Sancti, præsertim tempore Apostolorum, et quod vos videtis hanc nunc, id est, quam vehementer eam nunc lapsam conspicitis, quando omnes quæ sua sunt quærunt? Numquid non ita est, quasi non sit? id est, nullius perfectionis et decoris esse videtur per comparationem ad perfectionem, quam habuit olim.
Nihilo minus Dominus erigit corda eorum qui Ecclesiæ deflent ruinam, dicens se esse cum eis. Verbum quod pepigi vobiscum, puta promissio gratiæ atque divini auxilii in præsenti, vel sermo novi Testamenti et evangelicæ legis impletio ac doctrina, quum egrederemini de terra Ægypti, id est de hoc sæculo nequam, seu conversatione carnali, tenebrosa et sæculari, vel quando in Baptismo abrenuntiastis diabolo. Et spiritus meus erit in medio vestrum. Nam Spiritus Sanctus et novi Testamenti pactum, gratia atque subsidium, manent in mentibus electorum, sicut ait Apostolus: Misit Deus Spiritum suum in corda nostra.6 Et Christus in Evangelio: Paracletus, inquit, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille docebit vos omnia.7
Commovebo cœlum et terram, imminente finali judicio, sicut expositum est, et movebo omnes gentes.8 Maxima nempe erit motio atque turbatio hominum tempore Antichristi et in consummatione mundi, juxta illud Danielis: Veniet tempus quale non fuit ex eo, ex quo gentes esse cœperunt, usque ad tempus illud.9 Et veniet ad finale judicium cum majestate et gloria, Desideratus cunctis gentibus, videlicet Christus, cujus adventus erit electis desiderabilis ac jucundus, quemadmodum ipse hortatur: His, inquiens, fieri incipientibus, levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.10 Et implebo domum istam gloria: tunc enim implebitur beatitudine sempiterna.11 Meum est argentum, et meum est aurum, id est omne spirituale ornamentum quo decoretur Ecclesia, scilicet divitiæ salutis, sapientia et scientia, dotes animarum et corporum. Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ, id est, Ecclesiæ triumphantis quam militantis. Fideles quoque qui sub Antichristi persecutione constantes permanserint, maximi meriti erunt; sed major est gratia Dei in Ecclesia tempore evangelicæ legis, quam fuerat sub veteri Testamento. Et in loco isto dabo pacem. Tunc enim pax Christi, quæ omnem sensum exsuperat, implebit Ecclesiam, cujus fines Deus posuit pacem, secundum quod per Isaiam testatur: Ponam visitationem tuam pacem. In patria namque erit perfecta tranquillitas optimæ ordinationis, et plena quies Beatorum in Deo, eritque omnis potentialitas redacta in actum.
Præterea, juxta propheticam interrogationem, quemadmodum contactus vestimenti in quo sunt carnes sanctificatæ, non sanctificat alia;12 sic quidam qui se exteriorum rerum sacrarum aut vasorum contactu purgari confidunt, manent polluti, nec interiores suos affectus habuerunt secundum divinam legem reformatos ac ordinatos. Iterum sicut pollutus suo tactu maculat alium, sic qui proximum scandalizat, inficit ipsum.
Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini: id est, pensate quales dudum fuistis, antequam ædificaretis Deo intra vos conscientiæ domum, et antequam in domo hac poneretis lapidem super lapidem, id est unam virtutem, ejusque operationem super aliam, in bonis ordinate crescendo. Tunc utique labores vestri inanes fuerunt, et vix pro media parte tam fructuosi fuerunt, sicut nunc sunt. Et si fructuosi fuerunt, hoc erat ex sola superabundanti bonitate divinæ clementiæ de congruo, non de condigno, eo quod Deus ob suam prorsus immensam pietatem nullum bonum deserat irremuneratum. Insuper percutit nos Deus vento urente tentationum, et opera nostra percuti sinit ac destrui aurugine et grandine adversitatum et persecutionum: nec tamen ad ipsum revertimur, gratiæ opem humiliter implorando.
Porro, quum nos ipsos cœperimus divino cultui mancipare, et Deo intra nos templum construere, promittitur nobis magna meritorum fecunditas, copiosusque spiritualis profectus, secundum quod subditur: Numquid jam semen in germine est? Semen est verbum Dei, seu gratia Spiritus Sancti:13 quod tunc in germine est, dum procedit in opus. Sed antequam sic procedat in actum, Deus prædicit se excitaturum illud in opus, quia ad meritorie operandum non solum gratia habituali, sed etiam actuali motione Spiritus Sancti egemus. Et adhuc vinea, id est fides quæ potus est animæ, et ficus, id est caritas sancta, infusa, vere suavis, et malogranatum, id est sacra doctrina vario modo distincta, fortiter odoris optimi diffusiva, et lignum olivæ, id est virtus misericordiæ, non floruit: id est, virtutes istæ et dona Spiritus Sancti, necdum in pulcherrimos operationum ornatus prodierunt. Ex die ista, qua bonum propositum concepistis me inspirante, benedicam, id est, gratiam multiplicabo in vobis, efficaciamque procedendi in actus virtuosos ac splendidos condonabo.
In die illa assumam te, Zorobabel serve meus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus. Quotidie Deus impiis et præscitis juste relictis, electos assumit clementer ad gratiam, ornatque eos variis donis atque virtutibus; electos quoque aliorum rectores vicissim tanto gratiarum splendore venustat, ut tanquam signacula subditis merito objiciantur adspiciendi ac imitandi. Totumque hoc efficit Dominus, quia elegit hos quibus hoc præstat. Ipse equidem sine omni merito nostro prior dilexit nos, elegit et prædestinavit quos voluit, secundum quod in Exodo loquitur:1415 Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.16
Footnotes
Chapter 4 of 4