Skip to the text

Articulus 3

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI :1 IN SEPTIMO MENSE.

IN septimo mense ejusdem anni de quo in præcedenti capitulo dictum est, vicesima et prima die mensis hujus septimi, scilicet tribus hebdomadibus evolutis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, secundum intellectum superius introductum, dicens :234 Loquere ad Zorobabel filium Salathiel ducem Juda, et ad Jesum filium Josedec sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens : Quis in vobis est derelictus, id est, quis vestrum adhuc vivit et superest, qui vidit domum istam jam demolitam, atque ad intellectum potius quam ad sensum monstrabilem, in gloria sua prima, id est in decore et excellentia quam ante suam a Chaldæis destructionem habebat, tempore Sedeciæ regis et ante, et quod vos videtis hanc nunc, id est, qui etiam videt hanc domum, secundum quod jam in oculis vestris apparet?567 Numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris? id est, domus ista8 nullius videtur esse reputationis respectu templi prioris a Salomone constructi. Hoc dicit Propheta, vel quia dum ista loquebatur, secundæ domus fundamenta solum jacta fuerunt, et parum aut nihil superædicatum, quia a rege Artaxerxe opus fuit prohibitum, nec fiebat usque annum secundum (de quo nunc sermo) sub Dario rege, ut legitur in Esdra. Vel quia ex consideratione9 ejus quod jam fuit inceptum, patere potuit quod etiam domus ista quum ad complementum veniret, primo templo nullatenus æquaretur, quantum ad pretiositatem materiæ ac decorem structuræ. Denique quidam eorum qui primum templum viderunt, istis adhuc diebus vixerunt. Siquidem primo libro Esdræ habetur, quod plures de sacerdotibus ac Levitis et principes patrum, qui viderunt templum primum, fleverunt, visis fundamentis templi secundi.10

Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus; et confortare, Jesu fili Josedec, sacerdos magne; et confortare, omnis populus terræ Judææ, dicit Dominus exercituum: id est, fiduciam audaciamque bonam ex divina promissione assumite; et facite opus in domo Domini, secundum quod hortor, quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum per speciale auxilium et gratiam singularem, tam gratum facientem quam gratis datam. Verbum quod pepigi vobiscum, id est adimpletio sermonis ac pacti, a me ad vos prolati et initi, quum egrederemini de terra Ægypti. Loquitur Deus hoc loco de toto populo quasi de eisdem; sed non est totum quod dicitur, ad eosdem referendum. Hi nempe quibus loquebatur Aggæus, nondum nati fuerunt tempore egressionis ex Ægypto sub Moyse, nec ad istos fiebat tunc sermo divinus; sed totus populus quasi unum aliquid reputatur. Et spiritus meus, id est Spiritus Sancti directio, auxilium, et instinctus, erit in medio vestrum, id est in vobis et inter vos. Hoc enim frequenter Deus per Moysen repromisit, quod filios Israel clementer adspiceret, quandocumque ei fideliter deservirent:11 Ego (inquiens) sum qui habito in medio filiorum Israel. Nolite timere, dicit Dominus exercituum, inordinato timore.

Adhuc unum modicum est, id est, breve restat tempus comparatione prioris durationis et perpetuitatis sequentis. Vel propter magnitudinem rei promissæ, dicitur tempus hoc modicum: quo enim majus bonum promittitur vel exspectatur, eo mora dilationis æquanimius est ferenda et minor putanda. Et ego commovebo cœlum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes, et veniet Desideratus cunctis gentibus. Omnia ista, secundum doctores catholicos, ad primum Christi referuntur adventum, et pro tunc impleta creduntur.

Movit itaque Deus cœlum, quando Christo jam nato cives cœlestes apparuerunt hominibus, concinentes:12 Gloria in excelsis Deo. Secundum Hieronymum vero Deus cœlos movit in passione, dum sol scribitur obscuratus.13 Et terram, id est habitantes in terra. Hoc fuit impletum, dum ex his quæ in Christi nativitate divinitus cœlitusque fiebant, in admirationem ducti sunt multi, profecti, et conturbati, juxta illud Lucæ: Omnes qui audierunt, mirati sunt.14 Sed et Magi, incolæ terræ, visa stella, nonne mox moti sunt properantes videre puerum Jesum?15 Et mare, id est navigantes et operantes in aquis, sicut per Isaiam prælocutus est Dominus: Me etenim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe.16 Multi ergo et pene innumeri per maria propter catholicam fidem prædicandam vel audiendam iter fecerunt. Et aridam, id est terras omnino arentes, earumque incolas, in quibus Deus mirabilia operabatur. Et movebo omnes gentes. Hoc secundum Hieronymum, est impletum quando in omnem terram exivit prædicatio Apostolorum, ad quorum verba atque prodigia quidam de omni genere hominum sunt conversi.17 — Quidam interea superficialius percurrentes, asserunt cœlum motum, quando Christo nato nova stella apparuit Magis;18 et terram, quando Romani divina virtute omnia regna mundi suo subdiderunt imperio;1920 mare quoque, dum et insulas maris subjugaverunt. Denique omnes gentes asserunt motas, dum ad Cæsaris Augusti edictum singuli ibant, ut in loco congruo se Romano imperio subditos profiterentur.21

Et veniet Desideratus cunctis gentibus, id est, Christus Unigenitus Dei omnium hominum salus, desiderabilis universis, cujus adventum omnes (vel quidam de omnibus, ut sit distributio pro generibus singulorum) desideraverunt, per incarnationis mysterium, per humanæ naturæ assumptionem, per temporalem ex Virgine gloriosa nativitatem, veniet in hunc mundum, qui secundum divinitatis suæ naturam incircumscriptus exsistens, nec loco, nec tempore, nec actione, nec aliquo modo in se ipso movetur. Unde de ipso scriptum est: Qui fecit stellas, hic est Deus noster;22 et post hæc super terram visus est, et cum hominibus conversatus est. De ipso quoque, patriarcha Jacob prædixit: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est;23 et ipse erit exspectatio gentium. De quo vaticinatus est Isaias: Legem ejus insulæ exspectabunt;24 et in ipso gentes sperabunt.25

Et implebo domum istam, videlicet templum a Zorobabel ceterisque Judæis inceptum, gloria, id est excellentia magna, decore et fama, dicit Dominus exercituum. Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Quasi dicat: Dives et potens sum implere quæ spondeo, et variis rebus domum hanc decorare ad placitum valeo. Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ, dicit Dominus exercituum. Ecce his verbis Dominus perhibuit ampliorem esse debere eminentiam et decorem, sublimationem et dignificationem templi post reditum a Babylone constructi, quam ejus quod Salomon est molitus. Porro, si ea quæ de gloria primi templi in libris Paralipomenon ac Regum scribuntur, pensemus:2627 certissimum est secundum hoc templum quasi parvæ reputationis fuisse, pretiositatis et gloriæ, respectu templi prioris, quantum ad structuram, pretiositatem, ornatum, et insuper contenta in templo. Nam licet de templi secundi gloria scriptum sit secundo libro Machabæorum, quod reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent, ita ut Seleucus rex Asiæ, de redditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes;28 nihilo minus templum Salomonis multo famosius ac honoratius fuit in omni terra, quam secundum hoc templum. Propter quod Salomon ait: Domus quam ædificare cupio, talis esse debet, ut in omni terra nominetur.29 Præterea, quædam præclarissima erant in templo primo, quæ defuerunt secundo, videlicet arca testamenti, tabulæ Moysis, urna aurea habens manna, ignis jugiter ardens, et divina responsa: sed et cultus divinus plus viguit in templo primo.

Itaque gloria ista templi secundi et excellentia gloriæ ejus supra primum, verificari non potest, nisi per Christi adventum, durante hoc templo secundo, et præsentationem, visitationem, prædicationem, miraculosamque operationem ejus in ipso. Siquidem in templo isto secundo Christus in die Purificationis fuerat præsentatus, et ipse illud frequenter visitavit, atque duodecim factus annorum in eo Scribas interrogavit.3031 Postremo factus annorum triginta, sæpe in eo prædicavit, atque miracula (ut in Evangelio legitur) fecit, secundum quod Malachias propheta prædixit:32 Statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quæritis.33 Ex hac itaque Christi et Virginis gloriosæ Apostolorumque in templo præsentia, virtute et gloria, gloriosius fuit templum istud novissimum primo. Nempe quod iste sit vere propheticus intellectus, inde patescit, quod quum dixisset Propheta, Adhuc unum modicum est; et post pauca, Veniet Desideratus cunctis gentibus: mox adjecit, Et implebo domum istam gloria; magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ. Ex quibus evidenter probatur, ante secundi templi demolitionem regem venisse Messiam, neque post templum istud secundum exspectare debent Judæi a Deo tertium templum, quum templum istud divinitus appelletur novissimum.

Et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum: quia post reditum a Chaldæis, habuerunt Judæi interdum pacem in Judæa, scilicet tempore Judith, et postea, ut patet ultimo Judith et secundo Machabæorum. Spiritualem insuper pacem Deus dedit ibidem suis electis:34 de qua angeli cecinerunt, In terra pax hominibus bonæ voluntatis;35 de qua Christus toties dixit discipulis, Pax vobis.36 Nam et Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum, et reconciliavit nos Deo in sanguine suo.3738

Consequenter describitur alia visio. In vicesima et quarta die noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggæum prophetam, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, id est quæstionem ad legis determinationem pertinentem, dicens: Si tulerit homo Judæus, durante veteris legis statu, carnem sanctificatam, id est Deo in altari oblatam, in ora vestimenti sui; et tetigerit de summitate ejus, videlicet vestimenti seu panni, panem aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum: numquid sanctificabitur aliquid horum seu quodcumque istorum ex panni contactu? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non, id est, nihil istorum ex contactu præfato sanctificationem recipiet, sed quale fuit, manebit. Deinde proponitur alia quæstio. Et dixit Aggæus ad sacerdotes: Si tetigerit pollutus in anima, id est is qui corpus mortui tetigit, contra legem in Levitico datam, ex omnibus his, id est aliquid horum, videlicet panem, pulmentum, vinum, etc., numquid contaminabitur res ista contacta?39 Et responderunt sacerdotes: Contaminabitur. In his sacerdotes, quorum princeps exstitit

Jesus filius Josedec in lege instructus, recte secundum legem responderunt. Nam et Moyses ait: Quidquid tetigerit immundus, immundum erit.40 Facilius quippe est deficere quam perficere, corrumpere quam construere, polluere quam sanctificare: quum bonum sit ex integra causa, malum vero ex singulis omissionibus et cujuslibet circumstantiæ negligentia, secundum divinum Dionysium. Homo quoque facilius potest pollui, quam res inanimata sanctificari: ideo ipse citius polluit aliud, quam illa sanctificet aliud.

Consequenter Propheta quæstiones suas ad propositum applicat. Et respondit Aggæus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus: id est, quemadmodum polluitur quod ab immundo homine tangitur; sic isti Judæi coram me reputantur et sunt maculati, quamdiu offerunt hostias templo nondum constructo, et negligentes sunt circa reparationem illius, divino operi propria commoda præferentes. Et sic omne opus manuum eorum, et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt: id est, quidquid fecerint sive obtulerint super altare templi reparatione neglecta, mihi displicebit. Ingratum enim est Deo, quidquid ei obtuleris, neglecto eo ad quod teneris. Quod autem hoc verum sit, subditur:

Et nunc ponite corda vestra, id est, considerationem mentis figite in ea quæ dicam, a die hac et supra, id est circa præterita tempora, et quæ in illis vobis evenerunt, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini, id est priusquam inciperetis templum ædificare; quum accederetis ad acervum viginti modiorum, id est ad tam grandem segetum molem, quod æstimastis viginti modios fructuum exinde suscipere, et fierent decem modii tantum, ita quod propter vestram negligentiam circa templi structuram, mediam fructuum portionem divina justitia abstulit; insuper et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, id est, tantum uvarum cumulum

18 habuistis, quod sperastis quinquaginta lagenas vini acquirere, et fiebant viginti, ita quod peccatis vestris exigentibus, plus quam mediam partem abstuli de fructu uvarum. Percussi vos vento urente, et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum : id est, vento calido ac nocivo, ceterisque plagis et iris divinæ justitiæ jam præfatis terræ nascentia vestra vastavi : quod faciendo, etiam vos percussi, qui de rerum vestrarum damno estis afflicti potius quam de negligentia ædificii templi ; et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus, id est, qui divinæ justitiæ castigationem paternam adverteret, atque condignam pœnitentiam ageret.

Præterea, quod ista damna eis contigerint, eo quod in templi ædificatione fuerant negligentes, Dominus probat ex eventu contrario, scilicet quod jam in posterum habituri sint fructus quamplurimos, ob id quod domum Dei reparare exorsi sint. Ponite corda vestra ex die ista et in futurum, id est, ex hoc die pensate quod jam in futuro mox tempore accidet vobis, videlicet a die vicesima et quarta noni mensis, a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini : quamvis (ut in fine præcedentis capituli dictum est) ingressi fuerint Judæi ad faciendum opus in domo Domini die vicesima quarta sexti mensis, quia tunc cœperunt aptare materiam inchoareque fundamenta, quæ die nunc scripta, plenius jacta sunt et elevata. Ponite super cor vestrum quod dico : Numquid jam semen in germine est? id est, semina missa in terram, necdum egressa sunt, nec pullulare cœperunt, ut ex hoc conjici queat an sterilitas an fecunditas terræ immineat, secundum quod subditur : Et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivæ non floruit ; nihilo minus certitudinaliter vobis prædico. Ex die ista benedicam seminibus atque arboribus, et cunctis terræ nascentibus, ita quod supernaturaliter fructibus abundabunt, quemadmodum ante supernaturaliter sterilitatem perpessa sunt.

Et factum est verbum Domini secundo ad Aggæum in vicesima et quarta die mensis noni, videlicet eodem die quo supra, ita quod eodem die factum est bis ad eum verbum Domini, dicens : Loquere ad Zorobabel ducem Juda. Istud, secundum doctores catholicos, ad litteram de Christo exponitur : et quod hoc rationabiliter fiat, statim ex ipso textu probabitur. Christus ergo hoc loco ad litteram appellatur Zorobabel, quia de semine ejus natus est ; et Zorobabel fuit evidens Christi figura in multis, quemadmodum in Jeremia, Ezechiele, Osee, aliisque Scripturis ad litteram Christus vocatur et dicitur David. Scriptum est enim in Ezechiele :4142 Ego Dominus ero eis in Deum ; et servus meus David princeps eorum. In Osee quoque legitur : Post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum.43 Quod autem Christus verissime dicatur dux Juda, ignotum non est. Ipse enim per antonomasiam nuncupatur rex, dominator et dux Israel. Verum tunc quæstio oritur : Quomodo Aggæus jubetur loqui quæ subsequuntur, ad Christum, cui secundum utramque naturam omnia innotescunt, et qui diebus Aggæi nondum fuerat incarnatus ? Et respondendum, quod non ad Christi, sed nostram informationem, hoc fit. Sed et Prophetæ de futuro frequenter tanquam de præterito sive præsenti loquuntur et vaticinantur.

Dicens : Ego movebo cælum pariter et terram. Hoc paulo ante in isto articulo expositum est. Et subvertam solium regnorum, id est regias potestates, seu sedes regales cum regibus, et conteram fortitudinem regni gentium, id est regnorum gentilium. Ponitur namque singulare pro plurali. Et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, id est currus et qui vehuntur in eis ; et descendent equi et ascensores eorum, id est, occidentur et cadent, vir in gladio fratris sui : ita quod proximus proximum suum exstinguet, et unus ab alio occidetur. Istud quidam affirmant impletum, quando Deo auxiliante, Romani omnia sibi regna et populos subjecerunt.44

24

In die illa, id est tempore quo fient prædicta, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel, id est, Jesu Christe. Quod dicitur, vel quia humanitas Christi fuit a Verbo assumpta in unitate personæ, vel quoniam Christus Deo Patri in omnibus placuit, acceptus exauditusque fuit, et ad Patris dexteram in ascensione est collocatus, sicque a Patre assumptus, prout ipsemet Christus prædixit Apostolis :45 Si abiero et præparavero vobis locum, iterum veniam, et assumam vos ad me ipsum. Denique in Isaia Pater ait de Christo :46 Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. In Joanne quoque ait Christus ad Patrem :47 Ego sciebam quoniam semper me audis. Fili Salathiel. Christus vocatur filius Salathiel, quia de ejus semine natus, sicut Abrahæ, Jacob, et David ac ceterorum in ejus genealogia descriptorum. Vel dicitur filius Salathiel propter nominis interpretationem, et rei proprietatem, quemadmodum Zacharias filius Joiadæ, in Evangelio filius dictus est Barachiæ.48 Raphael quoque se dixit Azariam Ananiæ magni filium.49 Salathiel equidem interpretatur, petitio Dei : et per sanctorum obsecrationem misit Pater Filium suum in mundum per incarnationis mysterium. Serve meus, dicit Dominus, secundum naturam assumptam : secundum quam ipsemet Christus testatur, Pater major me est.50 Et juxta Apostolum, Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens.51 Et per Isaiam loquitur Christus :52 Hæc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi. Et ponam te quasi signaculum, id est mihi simillimum, imo secundum naturam assumptam, præ omnibus creaturis plus divinæ perfectionis participantem. Christus autem secundum divinam naturam est splendor gloriæ, et character substantiæ ejus, atque imago Dei invisibilis, qui de se testatur :53 Hunc Pater signavit Deus. Quia te elegi, secundum naturam assumptam, ad gratiam unionis personalis, atque ad opus humanæ redemptionis, dicit Dominus exercituum.54

Nunc declarandum, quod ista litteraliter de Christo sunt exponenda. Innotescitque id ex eo, quod postquam Dominus dixit, Ego movebo cœlum et terram, et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem gentium; protinus sub eodem contextu adjecit : In die illa assumam te, Zorobabel. Sed sive subversio ista regnorum ac gentium exponatur de terminatione regni Græcorum, sive regnorum a Romanis superatorum, palam quod Zorobabel, ad quem loquebatur Aggæus virum mortalem præsentem, longo defunctus est tempore ante subversionem præfatam.

Postremo nonnulli præinducta exponunt pro secundo Christi adventu ad finale judicium :55 ante quod virtutes cœlorum movebuntur, et tellus sudore madescet, conflagrationisque igne cremabitur; habitantes vero in ea, præ timore arescent.56 Tunc omnia mundi regna et quæcumque terrena peribunt, quia et tunc Christus evacuabit omnem potestatem sibi contrariam.57 Tempus etiam illud prælia multa præcedent.58 Tuncque Pater suscipiet Christum, cum omni sua Ecclesia, qua tanquam sponsa ornabitur, et in se ipso atque in ea gloriosus, candidus, rubicundus, electus ex millibus, imo præ universis, æternaliter ostendetur.59

Footnotes

  1. Ps. CXLII, 6. ↩

  2. Ps. VI, 3. ↩

  3. Gen. III, 19. ↩

  4. Ps. XXXIII, 17. ↩

  5. IV Reg. XXV, 9. ↩

  6. I Petr. V, 5. ↩

  7. Jacob. IV, 6; ↩

  8. * alias quid ↩

  9. 1 Esdr. IV, 17-24. ↩

  10. 1 Esdr. III, 12. ↩

  11. Num. XXXV, 34. ↩

  12. Luc. II, 13, 14. ↩

  13. Luc. XXIII, 45. ↩

  14. Luc. II, 18. ↩

  15. Matth. II, 1-11. ↩

  16. Is. LX, 9. ↩

  17. Ps. XVIII, 5. ↩

  18. Matth. II, 2. ↩

  19. Matth. III, 12. ↩

  20. I Esdr. IV, 17-24. ↩

  21. Luc. II, 1, 3. ↩

  22. Habac. III, 35, 36, 38. ↩

  23. Gen. XLIX, 10. ↩

  24. Is. XLII, 4; XIV, 32; ↩

  25. Rom. XV, 12. ↩

  26. II Par. III, V; ↩

  27. III Reg. VI. ↩

  28. II Mach. III, 2, 3. ↩

  29. Cf. I Par. XXII, 5; II Par. II, 9. ↩

  30. Ibid. 42, 46. ↩

  31. Luc. II, 22. ↩

  32. Matth. XXVI, 55; XXI, 14. ↩

  33. Malach. III, 1. ↩

  34. Judith xvi, 30; II. Mach. III, 1. ↩

  35. Luc. II, 14. ↩

  36. Joann. XX, 19, 21, 26. ↩

  37. Rom. V, 10. ↩

  38. Ephes. II, 14, 16. ↩

  39. Lev. V, 2. ↩

  40. Num. xix, 22. ↩

  41. Ezech. xxxiv, 24. ↩

  42. Jer. xxx, 9. ↩

  43. Osee m, 5. ↩

  44. Osee iii, 5. ↩

  45. Joann. xiv, 3. ↩

  46. Is. xlii, 1. ↩

  47. Joann. xi, 42. ↩

  48. Matth. xxiii, 35. ↩

  49. Tob. v, 18. ↩

  50. Joann. xiv, 28. ↩

  51. Philipp. ii, 7. ↩

  52. Is. xlix, 5. ↩

  53. Hebr. i, 3. ↩

  54. Joann. vi, 27. ↩

  55. Luc. xxi, 26. ↩

  56. Ibidem. ↩

  57. I Cor. xv, 24. ↩

  58. Luc. xxi, 9, 10. ↩

  59. Cant. v, 10. ↩

Chapter 3 of 4