Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN AMOS PROPHETAM

1909

MAY 1909

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

AMOS iste, cujus nunc explanandus est liber, alius est ab Amos patre Isaiæ. Uterque tamen propheta fuit, sed vaticinia Amos patris Isaiæ non sunt descripta.1

Porro, hic Amos rusticus fuit et pecorum pastor, oriundus de civitate Thecue, distante sex millibus a sancta Bethlehem: ultra quam Thecue urbem, secundum Hieronymum, non est nisi vastissima solitudo seu eremus, quæ usque mare Rubrum, Persarum quoque et Æthiopum ac Indorum terminos, dilatatur. Et quoniam tota terra illa fruges non gignit, pastoribus plena est, ut terræ sterilitas pecorum multitudine compensetur. Horum autem pastorum unus fuit hic Amos, qui non ad Juda et Jerusalem, sed ad decem tribus prophetat, secundum Hieronymum. Aliqua tamen tractat de duabus tribubus, quemadmodum et de aliis aliquibus regnis. Prophetavit vero eisdem temporibus quibus Isaias, Osee, Joel, Nahum, et Jonas, secundum Glossam: qui etiam aliquantulum orsus est prophetare, antequam Isaias.2 Hunc sanctum Amos, Amasias sacerdos aureorum vitulorum in Bethel, frequenter plagis affecit; tandemque Ozias filius Amasiæ, per tempora hunc Prophetam transfixit, qui delatus semivivus in propria, post aliquot dies dolore vulneris exspiravit, sepultusque est cum patribus suis.

Postremo, Amos pater Isaiæ, nobilis regali ex prosapia fuit.

ENARRATIO

IN AMOS PROPHETAM

Footnotes

  1. Is. 1, 1. ↩

  2. Cf. Amos VII, 10 et seq. ↩

Chapter 1 of 16