Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : VERBA AMOS, QUI FUIT IN PASTORALIBUS THECUE.

PRÆMITTIT autem Amos nunc elucidandus prologum sive proœmium, dicens: Verba Amos, qui fuit in pastoralibus Thecue, id est in locis prædictæ solitudinis aptis ad greges pascendos. Pastoralia itaque dicit loca vicina urbi Thecue, in quibus nascuntur non segetes, sed pascua gregum. Quæ verba vidit, id est, intellectualiter Deo illustrante cognovit: a qua visione Prophetæ dicebantur Videntes. Intelligentia enim est opus in visione. Et certum est, quod verba proprie non videntur visu exteriori atque carnali. Super Israel, id est decem tribus, quia pro majori parte et principaliter verba ista ad decem tribus pertinebant: non tamen omnia pertinebant ad eas, sicut patebit. In diebus Oziæ regis Juda, et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel. Iste est Ozias, alio nomine Azarias, pater Joathan patris Achaz: qui Ozias regnavit in Jerusalem quinquaginta duobus annis. Jeroboam vero iste, est filius Joas filii Achaz, filii Jehu, cui spoponderat Dominus quod filii ejus usque ad quartam generationem sederent in throno Israel. Hæc autem plenius dicta sunt in expositione primi capituli Osee.

Vidit autem Amos verba infra ponenda, ante duos annos terræ motus, id est ante duos annos antequam Ozias rex thurificare præsumpsit in templo. Ad cujus culpam increpandam, ostendendam, ac puniendam, ipse Ozias non solum percussus est lepra, sed etiam terræ motus factus fuit in templo. De quo terræ motu in libris Regum et Paralipomenon reticetur, sed hoc loco et in Zacharia fit mentio inde. Dicit enim Zacharias: Fugietis, sicut fugistis a facie terræ motus in diebus Oziæ regis. Interdum autem dicitur Ozias usurpasse officium sacerdotale in thurificando ex animi elatione, interdum vero ex nimio religionis affectu et zelo cultus divini. Unde in prologo ait Glossa: Ozias rex quum Dei religionem sollicite æmularetur, nimio religionis amore provocatus, contra legis præceptum, sacerdotale officium præsumere est conatus. Verum hæc duo stant simul. In hoc enim fuit superbia, quod nec post exhortationem pontificis et commemorationem divinæ jussionis, quam proposuit pontifex regi Oziæ, cessavit a proposito cordis: et forte propter regiam celsitudinem putavit se dignum ad thurificandum. In hoc autem fuit amor quidam religionis et zelus Dei, quod hoc ipsum agere attentaverit, tanquam opus venerationis divinæ, et ad augendum seu magnificandum cultum divinum. Unde de incredulis Judæis dixit Apostolus, quod æmulationem Dei habent, sed non secun-

II Par. xxvi, 16.

Ibid. 19.

Zach. xiv, 5.

II Par. xxvi, 18,19.

Rom. x, 2.

I Reg. ix, 9.

Dan. x, 1.

IV Reg. xv, 1; II Par. xxvi, 1.

IV Reg. xv, 2.

Ibid. xiii, 13, 10.

Ibid. x, 30.

Osee 1, 4. dum scientiam. Sic quoque et Gedeon zelo quodam Dei, sed indiscreto, fecit sibi ephod sacerdotale, quod factum est sibi et domui suæ in ruinam, ut scriptum est in libro Judicum.1

Consequenter ponitur narratio seu tractatus. Et dixit Amos ad populum decem tribuum. Ut enim annuntiaret hæc verba populo, revelata sunt ei. Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Hæc verba in propria forma scripta sunt apud Joelem, atque in præcedentibus exposita.2 Verumtamen alium sensum, etiam quantum ad litteram, habent ibi, et alium hic. Siquidem ibi dicta sunt pro die finalis judicii, in quo Christus tanquam leo horrendam sententiam proferet contra perversos, a loco in quo residebit, videlicet in aere circa montem Oliveti, et prope Jerusalem.3 Nunc autem dicuntur de captivitate decem tribuum Israel, ut sit sensus : Dominus de Sion, id est Deus omnipotens, qui commoratur in templo suo sito in monte Sion, rugiet de hoc habitationis suæ loco.4 Dominus enim in templo suo sancto, terribiliter quasi leo loquetur contra decem tribus. Et de Jerusalem civitate sancta, in qua fuit cultus ejus, et populus fidelis, in quo habitavit per gratiam, dabit vocem suam, id est propheticam prænuntiationem seu comminationem de decem tribuum captivitate ab Assyriis facta.

Hæc autem dicuntur, vel quia per Prophetas qui erant in Jerusalem, Deus prædixit hanc captivitatem; vel quia Deus, qui ubique est, dicitur specialiter de Sion loqui, quemadmodum ibi specialiter se esse et habitare asseruit (unde in libro Regum frequenter legitur, quod Jerusalem elegit, ut poneret nomen suum in ea, et quod templum sibi sanctificavit, ut habitaret in eo);567 vel quia, ut aliqui dicunt, in visione imaginaria ipsi Amos ostensa, videbatur sibi quod vox Dei ad ipsum de illo loco procederet, quemadmodum Jacob patriarchæ in Bethel apparuit in visione imaginaria quod Deus loqueretur ad ipsum ab arce scalæ, cui videbatur innixus.8 Idcirco Propheta non dicit : Dominus de Bethel, vel Dan, vel de Samaria rugiet : quia in illis locis idololatriæ deditis non habitavit, quum Salomon in Proverbiis dicat, Longe est Dominus ab impiis.9 Porro, ut ait Glossa, et sumptum est ex commento Hieronymi : Naturale est ut omnes qui volunt rem unam alteri comparare, ex his rebus sumant comparationem quas sunt experti, et in quibus sunt nutriti : quemadmodum nauta adversarios suos comparat vento, damnum naufragio, tristitiam tempestati, prosperitatem seu jucunditatem placidæ auræ. Sic quoque in ore philosophorum semper versantur Socrates, Plato, Aristoteles, Xenophon, Zenon, Theophrastus. Sic Amos pastor in eremo vasta feris plena, iram seu comminationem Dei, rugitui leonis assimilat. Erat autem rusticanus. Unde et infra simili artis suæ utens exemplo, disseruit : Dominus stridebit super vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.10

Et luxerunt speciosa pastorum : id est, comminatione Dei præfata impleta, plana loca camporum, viridia loca pratorum, agri herbis fructibusque ornati, in quibus pastores pecora aluerunt, desolata sunt atque vastata, quando videlicet hostes prædicti terram decem tribuum destruxerunt. Quemadmodum enim loca ista metaphorice ridere dicuntur, dum speciosis fructibus seu floribus adornantur, sic lugent, quando his privata, in sterilitatem quamdam seu ariditatem rediguntur. Et exsiccatus est vertex Carmeli. Duo sunt montes, qui apud Græcos atque Latinos Carmeli, apud Hebræos autem Chermel, vocantur. Unus, in quo habitavit Nabal maritus Abigail ;11 alter, in quo oravit, pluviamque impetravit Elias. Vertices itaque12, id est superiora horum montium loca, per sterilitatem exsiccata sunt vel vastata. Vel per speciosa pastorum intelliguntur potentes ac divites, vel, secundum aliquos, universi habitatores regni decem tribuum ; per verticem vero Carmeli, rex Israel, puta Osee ultimus rex Israel ab Assyriis interfectus : tuncque omnis populus ejus luxit.

Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum. Verba ista intricata sunt valde, et quantum ex commentis quæ vidi colligere possum, iste est sensus : Super tribus sceleribus, id est de tribus peccatis Damasci, id est regni Syriæ, quæ per Damascum notatur, quia Damascus erat metropolis Syriæ, juxta illud Isaiæ, Caput Syriæ Damascus;13 et super quatuor, id est de prædictis peccatis quarto reiteratis, non convertam eum, id est, ei non parcam, dando pœnitentiæ gratiam, vel a debitis punitionibus liberationem.14 Tanquam dicat, secundum Hieronymum : Si semel esset populum meum Israel persecutus, aut secundo, darem veniam; nunc vero, quoniam tertio et quarto crudelis fuit in eum, non parcam. Quod Glossa apertius exprimit, dicens in speciali : Si Hazael rex Syriæ et populus ejus semel et bis tantummodo populum meum esset persecutus, forsitan parcerem eis.1516 Sed quia diu exspectavi eorum pœnitentiam, et ipsi econtra mea longanimitate abusi, tertio et quarto populum Israel afflixerunt, plagis corripiam delinquentes. — Ex quo apparet, quod iste sit sensus : Si tribus vicibus tantum, videlicet semel et bis, prædictum malum fecissent, remissibile esset;17 sed quoniam tertio et quarto hoc fecerunt, id est, peccato ter iterato quartum simile adjecerunt, quatuor vicibus tribulando Israelem, non ignoscam. Huic sensui concordat illud in prologo : Quoniam Amos propheta ait, Super tribus sceleribus, et super quatuor non transferam eum, tertio peccatorum indulgentiam Deum dare posse significat, quem quarto eadem peccata facientibus, nec pœnitentiam, nec indulgentiam daturum enuntiat. Hoc idem insinuat Glossa in morali horum verborum expositione, prout in sequenti articulo patebit. Unde et Lyra hoc loco refert esse opinionem Hebræorum, quod si peccaverit homo bis vel ter eodem genere peccati, sit remissibile; non autem, si quater. Ad quod allegari posset illud in libro Job : Ecce hæc operatur Deus tribus vicibus per singulos.18

Sed quomodo intelligenda sunt hæc, quum Dominus per Ezechielem dicat, Quia quacumque hora peccator ingemiscit, omnium iniquitatum ejus non recordabor ? Constat quoque quod Jephthe et Manasses inter electos sint, quorum alter latrociniis, alter idololatriis, diu ac frequentissime deservivit.19 Nabuchodonosor insuper regem, post varia crimina sæpissime repetita, Daniel ad pœnitentiam provocavit.20 Et sicut Salomon ait in Ecclesiaste, In quocumque loco ceciderit lignum, ibi erit.21 Ex quo constat, quemlibet posse misericordiam consequi durante vita præsenti, ita quod in morte dumtaxat est terminus meritorum. — Prædicta denique videntur propinquare hæresi Novatianorum, pœnitentiam lapsis negantium.

Et respondendum, quod Deus interdum punit peccata sine dilatione, antequam iterentur; interdum exspectat vel magis vel minus, secundum incomprehensibilem suæ voluntatis libertatem ac æquitatem, vel etiam pietatem. In Syris autem et ceteris gentibus quæ sequuntur, placuit sibi in quarto peccato ulcisci. Peccatum autem irremissibile dicitur dupliciter : primo, quia nequaquam dimittitur, ut est finalis impœnitentia; secundo, quoniam difficulter ignoscitur, quemadmodum ait Salvator : Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum.22 Hæc autem difficultas, est ex parte peccati, ratione suæ enormitatis; vel peccantis, quia sæpe eadem vitia repetendo, divina miseratione se indignum constituit : non autem ex parte Dei, cujus potentia atque clementia prorsus infinita consistit. Sic ergo nunc loquitur Dominus. Quod si Hebræi vellent asserere, quod idem genus peccati, quarto reiteratum ab eodem, nullo modo sit remissibile, errarent, sicut in multis aliis errant.

Præterea, causa punitionis Syriæ subdi tur. Eo quod trituraverit, id est, contriverit atque occiderit, in plaustris ferreis, id est per instrumenta quædam ferreos dentes habentia, Galaad, id est populum Israel habitantem trans Jordanem, in regione vel civitate nomine Galaad, quæ cessit mediæ tribui Manasse. Galaad autem est nomen regionis illius, et etiam civitatis. Recteque dicitur, Trituraverit. Quemadmodum enim prædictis instrumentis, seu rotis subter ferratis atque dentatis, excutiuntur in Palæstina frumenta in horreis, sic ut et stipula quasi in paleam redigatur, deturque jumentis in escam propter fœni defectum; sic Hazael et Syri per instrumenta hujusmodi crudeliter contriverunt Galaaditas, juxta illud quarti libri Regum: Non sunt derelicti Joachaz regi Israel de populo suo, nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat enim eos rex Syriæ, et redegerat quasi pulverem in tritura areæ.23

Quæritur, cur comminatio Dei primo contra Damascum dirigitur. Ad hoc multi respondent, quod ideo quoniam tempore quo Amos prophetavit, Hazael graviter urgebat decem tribus.24 Sed objici potest, quod Amos prophetavit sub Jeroboam et Ozia, ante quos Hazael diu mortuus fuit: quia ut quarto Regum describitur, Joas rex Israel pater prædicti Jeroboam, pugnavit contra Benadad filium Hazaelis, tribusque vicibus superavit eum, quemadmodum Eliseus moriens prænuntiavit, quando videlicet præcepit Joas regi ut jaculo percuteret terram.25 Et palam est, quod Hazael tunc mortuus fuit. Jeroboam vero præfatus successit Joas patri suo in regnum.2627 Potest ergo aliter dici, videlicet quod tempore Amos adhuc persecutio Hazaelis et filii ejus erat magis in recordatione, quia non diu præcessit, quam persecutiones aliorum in filios Israel, quæ infra ponentur, et forte factæ fuerunt vivente ipso Amos, quamvis nondum prophetante. Patet quoque ex dictis, quod plaustra non sumuntur hoc loco pro curribus: propter quod

A Septuaginta pro plaustris posuerunt ferreas serras. Deinde subjungitur Syrorum punitio. Et mittam ignem, id est gravem punitionem, irrevocabilem iram, seu captivitatem, in domum Hazael, id est in ejus progeniem; et devorabit domos Benadad, id est posteros vel etiam habitacula filii Hazaelis, qui dictus est Benadad. Dicit autem Glossa, quod pater Hazaelis vocatus est Benadab, b habens ultimam litteram. Filius vero ipsius vocatus est Benadad, per d in fine: a quo, secundum Hieronymum, posteriores reges Syriæ appellati sunt Benadad, quemadmodum reges Ægypti a primo Pharaone dicti sunt Pharaones, et Cæsares a Cæsare. Sed hoc intelligendum est de generali nomine. Habuerunt enim specialia nomina successores prædicti Benadad et Pharaonis ac Cæsaris. Unde quarto Regum legitur Josias occurrisse Pharaoni Nechao. Et conteram vectem Damasci, id est, per manum regis Assyriorum, destruam portas et clausuras, omnemque fortitudinem Damasci ac Syriæ; et disperdam habitatores de campo idoli, id est de Damasco in plano sita, idolisque repleta; et tenentem sceptrum, id est, regem28 Damasci disperdam, de domo voluptatis et luxuriæ, id est de palatio suo, seu oppido Damasceno, loco deliciosissimo, in quo et ipse et alii vitiis carnis servierunt; et transferetur populus Syriæ Cyrenen, id est, captivus ducetur in Cyrenen, quæ est in ultimis finibus Ægypti, dicit Dominus.

Hoc totum impletum est tempore Achaz, ad cujus instantiam Salmanasar rex Assyriorum venit atque vastavit Damascum, et Rasin regem ejus occidit, populum quoque ipsius transtulit Cyrenen, prout quarto Regum recitatur. Unde et in Isaia habetur:29 Auferetur fortitudo Damasci coram rege Assyriorum. Per Moysen demum et Jeremiam Dominus perhibet, se visitaturum peccata patrum in tertiam et quartam generationem.3031 Quod Hieronymus ita hoc loco interpretatur: quod Deus magnitudine suæ clementiæ præstolatur pœnitentiam pereuntium, et quod in prima generatione non vindicat, differt usque ad tertiam et quartam progeniem.

Consequenter subduntur debitæ punitiones Philistinorum, propter injurias populo Israel ab illis illatas. Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Gazæ, quæ fuit una de quinque regalibus civitatibus Philistinorum, et super quatuor non convertam eum. Exponenda sunt verba hæc sicut jam exposita sunt verba paulo ante inducta. Est enim sensus : Si habitatores Gazæ semel vel bis præcise persecuti fuisent filios Israel, forsitan parcerem; nunc vero quoniam tertio et quarto hoc fecerunt, non convertam eos ad me. Eo quod transtulerint captivitatem perfectam, id est, partem populi Judæorum ac Israel quam ceperunt, vendiderunt, ut concluderent, id est, claudi ac detineri eam facerent in Idumæa, cujus habitatores fuerunt populo Hebræorum frequenter valde molesti. Dum enim Assyrii vastarent decem tribus, et Chaldæi duas, Philistæi captivaverunt de Israel et de Juda quos poterant, eosque Idumæis vendebant. Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorabit ædes ejus, id est habitacula Gazæ, quam combusserunt Chaldæi. Assyrii quoque ignem tribulationis et persecutionis intulerunt Gazæ, et urbibus quæ subduntur. Et disperdam habitatorem de Azoto : quæ fuit urbs alia principalis sive metropolis in Philistæa ; et tenentem sceptrum, id est, regem Palæstinorum seu regiam potestatem disperdam, de Ascalone, id est alia urbe metropoli Palæstinæ seu terræ Philistinorum. Et forte sedes regni fuit interdum in Ascalone, quæ secundum Glossam antiquitus vocabatur Philistiim. Unde tota regio post appellata est Philistæa, et habitatores ejus Philistiim. Et convertam manum meam, id est potentiam, super Accaron urbem Philistinorum metropolim, dando eam in manus Chaldæorum vel Assyriorum ; et peribunt reliquiæ Philistinorum, dicit Dominus Deus, id est ceteræ urbes et vici ac incolæ. Totum enim regnum illud dejecerunt Chaldæi, quemadmodum Isaias, Jeremias et Ezechiel prædixerunt. Quinque autem principales civitates Philistiim sunt, Gaza, Azotus, Ascalon et Accaron, quæ modo expressæ sunt, et Geth quæ hic non explicatur.32

Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum. Exponenda sunt hæc ut supra de Damasco, ut sit sensus : Quoniam Tyrii molesti fuerunt filiis Israel, et persecuti sunt eos tertia vice et quarta, ideo destruentur. Eo quod concluserint captivitatem perfectam, id est, filios Israel a se captos et plene vastatos vendiderunt, et claudi ac detineri fecerunt, in Idumæa, quoniam Idumæis venundabant eos; et non sint recordati Tyrii tam crudeliter agentes, fæderis fratrum, id est pacti fraternitatis et amicitiæ, quod olim fuit inter Hiram regem Tyri, et David ac Salomonem :33 inter quos jugis pax fuit et amicitia magna, quemadmodum secundo ac tertio Regum plenius scribitur. Porro, homines in Scripturis dicuntur fratres quatuor modis : natura, ut Cain et Abel; cognatione, ut Joab et Amasa; gente, ut omnes Judæi fratres vocantur; amicitia, ut Hiram et Salomon. Unde quum viginti oppida, quæ contulit Salomon Hiram, ipsi Hiram non placuissent : Hæccine, inquit, sunt civitates quas dedisti mihi, frater?34 Erant enim graminibus plenæ, ut Glossa hic refert. Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit ædes ejus. Hoc impletum fuit, quando Nabuchodonosor Tyrum destruxit. Pauca tamen invenit in ea, quoniam negotiatores civesque Tyri per naves fugerunt versus Carthaginem. Propter quod Dominus ait ad Ezechielem : Fili hominis, rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum, et merces non est reddita ei.35 Isaias quoque et Jeremias de Tyri destructione vaticinati sunt plurima.

Hæc dicit Dominus Deus : Super tribus sceleribus Edom, id est Idumæorum, qui nati sunt de Esau : qui aliis nominibus dictus est Edom, id est rufus vel sangui-36373839404142434445 neus; et Seir, id est pilosus seu hispidus; et super quatuor non convertam eum : id est, quoniam tertio et quarto persecuti sunt populum meum Israel, non eis ignoscam, sed graviter puniam. Eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum : id est, quemadmodum Esau persecutus est Jacob, ita ut fugeret Jacob in Mesopotamiam, sic populus Idumæorum persecutus est in gladio populum Judæorum de Jacob exortum;46 et violaverit misericordiam ejus, id est, pietatem, ad quam naturali jure tenebatur, non exhibuit fratri suo præfato. Quum enim duo populi isti ex duobus fratribus, scilicet Esau et Jacob, processerint, debuerunt sibi invicem omnem misericordiam in omnibus exhibere;47 sed populus Idumæorum ita non egit. Imo nec voluit filiis Israel ascendentibus ex Ægypto iter præbere per terram suam, sed dixit : Non transibis per me, alioqui armatus occurram tibi. Statimque cum infinita multitudine exierunt rex Edom et populus ejus.48 Propter quod declinavit Israel ab eo, quemadmodum in Numerorum libro legitur. Et tenuerit ultra furorem suum, id est, implacabili inveterataque ira exarsit in populum Israel; et indignationem suam contra Israel servaverit usque in finem, id est usque ad captivitatem Judæorum a Chaldæis, seu decem tribuum ab Assyriis, hoc est, quamdiu filii Israel manserunt in terra promissionis. Mittam ignem in Theman, et devorabit ædes Bosræ. Quidam per Theman intelligunt metropolim Idumææ, et per Bosram aliam Idumææ civitatem. Hieronymus vero affirmat, quod Theman sit hic nomen regionis Idumæorum, et similiter Bosra, ita quod utrumque eamdem significat terram.

Hæc dicit Dominus :49 Super tribus sceleribus filiorum Ammon, id est Ammonitarum descendentium de semine Lot ex filia sua juniori, et super quatuor, id est propter eorum impietatem toties repetitam, et in filios Israel factam, non con- vertam eum, id est populum Ammonitarum a suis peccatis et debitis pœnis; eo quod dissecuerit prægnantes Galaad, id est mulieres prægnantes Jabes Galaad, ne parerent pueros possessuros terram Galaad, quam Ammonitæ laborabant acquirere. Ideo subditur : ad dilatandum terminum suum, id est terram seu fines patriæ suæ. Optabant enim totam terram Galaad suo addere atque subjicere regno. Hoc fuit tempore Saul, quando Naas rex filiorum Ammon impugnavit Galaad, et prægnantes ejus divisit. Quumque (ut primo Regum recolitur) habitatores Jabes Galaad mandassent regi Ammon, Habe nos confœderatos;50 respondit, In hoc habebo vos fœderatos, ut eruam omnium vestrum oculos dexteros. Quoniam ergo Ammonitæ ab illo tempore et ante, usque ad tempus Amos prophetæ, manserunt in sua crudelitate et injuriatione contra Israelitas, tradidit eos Dominus in manus Chaldæorum, sicut subjungitur. Et succendam ignem in muro Rabba metropolis Ammonitarum, quæ in Deuteronomio et in secundo Regum vocatur Rabbath. Ignis autem intelligitur demolitio seu gravis punitio civitatis et habitatorum ipsius.5152 Et devorabit ædes ejus, id est, habitacula destruet, in ululatu, id est clamore exercitus destruentis hanc urbem, vel in lamentatione et sono confuso Ammonitarum cadentium gladio Chaldæorum, in die belli Chaldæorum contra Ammonitas, et in turbine, id est abundanti calamitate Ammonitarum, quæ fuit similis tempestati, in die commotionis, qua ab hostibus moti sunt, territi, interfecti, sive translati. Et ibit Melchom, id est rex Ammonitarum, qui per idolum quod coluit, nomine Melchom, designatur, in captivitatem, quia rex Chaldæorum cepit eum, ipse et principes ejus, id est sacerdotes seu alii potentes ac nobiles, simul, id est, pariter cum rege suo captivi ducentur, dicit Dominus. De hac re in aliis Prophetis plenius legitur.

Footnotes

  1. Judic. viii, 27. ↩

  2. Joel iii, 16. ↩

  3. Matth. xxv, 41. ↩

  4. Ps. x, 5. ↩

  5. III Reg. ix, 3; xi, 36; ↩

  6. II Par. vi, 2; vii, 16, etc. ↩

  7. Ps. lxxxiii, 2; lxxxv, 3; xcviii, 2. ↩

  8. Gen. xxviii, 11-19. ↩

  9. Prov. xv, 29. ↩

  10. Amos ii, 13. ↩

  11. I Reg. xxv, 2, 3. ↩

  12. III Reg. xviii, 41-45. ↩

  13. Is. vii, 8. ↩

  14. Ezech. xviii, 21, 22. ↩

  15. Hebr. xi, 32; ↩

  16. IV Reg. xxi, 1 et seq. ↩

  17. Dan. iv, 24. ↩

  18. Job xxxiii, 29. ↩

  19. Judic. xi, 1-3; ↩

  20. II Par. xxxiii, 12-16; ↩

  21. Eccle. xi, 3. ↩

  22. Marc. iii, 29. ↩

  23. IV Reg. xiii, 7. ↩

  24. Josue xvii, 1, 6. ↩

  25. IV Reg. xiii, 14-19. ↩

  26. Ibid. 25. ↩

  27. Ibid. 13. ↩

  28. IV Reg. xxiii, 29. 5 *Theglathphalasar Ibid. xvi, 9. ↩

  29. Is. viii, 4. ↩

  30. Thren. v, 7. ↩

  31. Exod. xx, 5; ↩

  32. I Reg. VI, 17. ↩

  33. III Reg. V, 1, 12. ↩

  34. III Reg. IX, 13. ↩

  35. Ezech. XXIX, 18. ↩

  36. Gen. XXV, 30, 25. ↩

  37. Is. XXIII; ↩

  38. Jer. XXVII, XLVII, 4. ↩

  39. Ezech. ↩

  40. II Reg. XX, 9. ↩

  41. Gen. IV, 2. ↩

  42. II Reg. V, 11; ↩

  43. Is. XI, 14; ↩

  44. Jer. XLVII, 4; ↩

  45. Ezech. XXV, 15-17. ↩

  46. Gen. xxvii, 41; xxviii, 5. ↩

  47. Gen. xxv, 23. ↩

  48. Num. xx, 18-21. ↩

  49. Gen. xix, 38. ↩

  50. I Reg. xi, 1, 2. ↩

  51. Deut. iii, 11; ↩

  52. II Reg. xii, 26. ↩

Chapter 2 of 16