Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN APOCALYPSIM BEATI JOANNIS

ECCE puer meus electus quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animæ meæ : ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. Is. XLII, 1; Matth. XII, 18.

Verba hæc juxta sensum ab Isaia, atque a Matthæo in forma, quantum ad litteram de unigenito Dei, vero, æterno naturalique Filio Domino nostro Jesu Christo conscripta sunt. De Joanne tamen evangelista juxta mysticam intelligentiam congrue assumuntur. Ipse enim est unus puerorum illorum quibus post resurrectionem suam locutus est Christus : Pueri, numquid pulmentarium habetis?1 De quibus per Isaiam dixit Salvator : Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus.2

Joanni itaque loquitur evangelistæ Deus sublimis : Ecce puer meus : puer utique ab innocentiæ puritate ac sanctimonia vitæ, quomodo Paulus hortatur, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote;3 et Psalmista, Laudate, pueri, Dominum ;4 meus, plane per gratiam adoptionis, per providentiam æternæ prædestinationis, per communionem præcipuæ familiaritatis, per eminentiam apostolatus; quem elegi præ millibus, quem et ore proprio a navi ad discipulatum, deinde ad apostolatum vocavi;5 dilectus meus, et tam singulariter prædilectus, ut ipse toties de se ipso loquens veraciter dicat, Discipulus quem diligebat Jesus; in quo bene placuit animæ Christi, ita ut in Cœna super pectus ejus et in sinu ejus recumberet;6 vel, ut ad Deum Patrem seu totam Trinitatem referatur quod dicitur, Bene placuit animæ meæ.7 Anima Deo trino ac simplici metaphorice adscribitur, voluntatem seu mentem intelligendo per animam, secundum quod per Jeremiam Dominus asserit :8 Numquid in gente hujuscemodi non ulciscetur anima mea? Et in Amos Propheta habetur :9 Juravit Dominus per animam suam.

Super hunc felicem Joannem posuit Deus spiritum suum, utique Spiritum Sanctum, præsertim in die Pentecostes, quum sedit Spiritus Sanctus super singulos discipulorum.10 Nec tantum posuit Deus spiritum suum super eum, dando ei gratiam gratum facientem, et virtutes ac dona concomitantia illam; sed insuper dona gratiæ gratis datæ accumulavit in eo, fecitque eum apostolum, evangelistam, prophetam, doctorem, mirabilium operatorem, cœlestium secretorum altissimum contemplatorem, omnium linguarum atque totius divinæ Scripturæ tribuens ei notitiam. Hic Joannes judicium, id est divinæ æquitatis effectus et ultiones, æternæ sapientiæ decreta ac instituta, discretionem quoque inter verum et falsum, inter bonum et malum, itemque finale judicium gentibus nuntiavit. Per quem Deus omnem militantem Ecclesiam præcipue illustravit. Nam totius Asiæ minoris Joannes fundavit rexitque Ecclesias. Quumque ad Domitiani imperatoris præceptum, Romam usque esset deductus, atque in bullientis olei dolium missus, nec læderetur in eo, in Patmos insulam exsul est relegatus. Ubi quum solus soli Deo vacaret, cognovit per Spiritum quanta mala in Ecclesiis Asiæ pullularent. Super quo dolens ac Dominum deprecans, raptus fuit, et non solum quæ fiebant in Asia, sed quæ toto orbe in Ecclesiis tunc fiebant, et principalia usque ad finem mundi ventura universali Ecclesiæ, angelo revelante cognovit. Super quibus librum istum composuit, suis eum mittens discipulis, non ad eorum dumtaxat, sed ad omnium Christianorum profectum.

Præterea, quædam expositioni hujus libri possent præmitti, videlicet quid sit prophetia, de gradibus, speciebus, et ordine prophetiæ, de multiplici expositione sacræ Scripturæ, et de septem regulis intelligentiæ Scripturarum valde proficuis: de quibus nunc transeo, quia in exordio expositionis libri Psalmorum ea utcumque induxi. Postremo, quemadmodum librorum veteris Testamenti quidam dicuntur legales, ut libri Moysis; alii historiales, ut libri Regum et Paralipomenon; alii sapientiales, ut libri Salomonis; alii prophetales: ita in novo Testamento libri legales sunt quatuor evangelia; historialis liber est Actus Apostolorum; sapientiales libri, epistolæ Pauli et aliæ septem canonicæ; prophetalis autem liber est Apocalypsis. Nec ista intelligenda sunt per præcisionem, sed per quamdam appropriationem, quum certum sit, in quolibet genere librorum istorum, aliqua de aliorum librorum contineri materia.

ENARRATIO

IN APOCALYPSIM BEATI JOANNIS

Footnotes

  1. Joann. XXI, 5. ↩

  2. Is. VIII, 18. ↩

  3. 1 Cor. XIV, 20. ↩

  4. Ps. CXII, 1. ↩

  5. Matth. IV, 21; X, 1-3. ↩

  6. Joann. XIII, 23; XIX, 26, XXI, 7, 20. ↩

  7. Ibid. XIII, 23, 25. ↩

  8. Jer. V, 29. ↩

  9. Amos VI, 8. ↩

  10. Act. II, 1-4. ↩

Chapter 1 of 24