Articulus 1
ELUCIDATIO PRIMI CAPITULI : APOCALYPSIS JESU CHRISTI, QUAM DEDIT ILLI DEUS.
APOCALYPSIS Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis. Apocalypsis revelatio dicitur. Unde Corinthiis scribit Apostolus :1 Quum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet. Itaque : Apocalypsis Jesu Christi, id est revelatio facta Christo secundum naturam assumptam, a Patre, vel tota superbenedicta Trinitate, cujus indivisa sunt opera. Denique omnium rerum cognitio, universorumque secretorum revelatio facta est animæ Christi in primo incarnationis instanti, in quo omnium præteritorum, præsentium, ac futurorum plena notitia Christo homini est infusa. Propter quod ait in Joanne :2 Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit. Et denuo protestatur : me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, sic loquor. Vel, Apocalypsis Jesu Christi, id est, quam Dominus Jesus per angelum revelavit Joanni, et per Joannem toti Ecclesiæ. Quam dedit illi Deus, scilicet Filio secundum quod homo est, Deus Pater, palam facere, id est manifestare, servis suis, omnibus Christianis, secundum ordinem jam prætactum : quia Pater revelavit Filio, Filius angelo, angelus Joanni, Joannes fidelibus, qui servi sunt Dei servitute filialis timoris, non servilis formidinis. Imo Filius secundum quod Deus, sibi ipsi secundum quod homo, hanc revelationem peregit. Nihilo minus Filius etiam secundum divinam naturam, omnia habet a Patre, sicque a Patre habet virtutem et sapientiam qua revelat.
Quæ oportet fieri cito : id est, revelatio ista continet atque prænuntiat tribulationes Ecclesiæ, quas fideles cito passuri sunt. Et ista futura, non oportet fieri necessitate absoluta, quum in se sint futura contingentia, non sine magno impiorum peccato implenda; sed eo modo quo necesse est ut veniant scandala, et sicut oportet hæreses esse, videlicet necessitate conditionata, et ex hypothesi consequentiæ, non consequentis.34 Quum enim a Deo prævisa sint, et ab ejus sapientia ad electorum profectum sint præordinata, non possunt non evenire secundum respectum. C Verumtamen providentia Dei mutabilibus necessitatem non imprimit, nec libertatem hominibus tollit. Oportet demum hæc fieri cito, id est in hac ultima mundi ætate, de qua ait in prima Canonica sua Joannes: Novissima hora est. Vel ideo ait, Cito, quia a tempore Apostolorum tribulationes istæ sumpserunt exordium.5 Hinc etiam ait, Cito, quoniam præsens tempus futuro sæculo comparatum, est velut momentum. Propter quod Jacobus:6 Ecce, inquit, judex ante januam adsistit. Præterea, oportet, id est expedit, hæc fieri cito, quia expediens est electis in præsenti tribulationibus exerceri, ut a vitiis emundentur, ad gratiam disponantur, a futuris pœnis per temporales afflictiones eruantur, Christo conformentur. Vexatio quoque dat intellectum, et futuram beatitudinem facit avidius desiderari, imo et mundi contemptum inducit.7
Et significavit, mittens per angelum suum, id est, Jesus Christus mittens angelum suum, per eumdem manifestavit quæ cito fieri oportet, servo suo Joanni. In hoc Joannis commendatur humilitas, quod se Christi servum potius quam apostolum vocat. Huic autem expositioni alludit, quod infra fertur:8 Ego Jesus misi angelum meum testificari hæc in Ecclesiis.
Qui testimonium perhibuit verbo Dei, id est Unigenito Patris æterni. In quo Verbo docuit S. Joannes duplicem esse naturam, et unam hypostasim seu personam: In principio, inquiens, erat Verbum;9 et Verbum caro factum est. Vel, Testimonium perhibuit verbo Dei, id est, sermones Dei in Scripturis contentos, veros esse disseruit. Nec solum loquendo aut scribendo, sed et sanctissime conversando, præclarissima miracula perpetrando, martyrio se exponendo, exsiliumque ferendo, perhibuit testimonium verbo Dei, secundum utrumque hunc sensum. Et testimonium Jesu Christi, id est, de Christo perhibuit, quæcumque vidit: quoniam testimonium istud fuit assertio operum passionisque Christi, et ceterorum quæ in ejus conversatione ac passione, post resurrectionem quoque usque ad ascensionem et Spiritus
A Sancti missionem, conspexit Joannes oculis mentis et corporis. Unde in evangelio suo testatur: Et qui vidit, testimonium perhibet de his, et scripsit hæc.10 Et in primæ suæ Canonicæ ait principio: Quod vidimus oculis nostris, et manus nostræ contrectaverunt de Verbo vitæ, annuntiamus vobis.1112 — Sed quomodo ait nunc, Quæcumque vidit, quum in fine sui evangelii protestetur, Multa alia fecit Jesus, quæ non sunt scripta in libro hoc?13 Et respondendum, quod quando Joannes hunc edidit librum, nondum scripsit evangelium, nec in eo universa scripsit quæ prædicando perhibuit. Distributio quoque ista qua ait, Quæcumque, intelligi potest de generibus singulorum, non de singulis generum: quia de omnibus aliqua enarravit. Juxta quem modum ait Psalmista:14 Narrabo omnia mirabilia tua; et in Ecclesiastico: Nonne Deus fecit Sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit omnipotens Dominus, stabilis in gloria sua?1516 Nihilo minus in eodem libro conscribitur: Quis sufficiet enarrare omnia mirabilia ejus?17 et, Pauca vidimus operum ejus.
Consequenter pandit Joannes quam fructuosa sit hæc ejus doctrina, et quanta attentione sit advertenda.18 Beatus nunc beatitudine viæ ac spei sive per meritum, nondum beatitudine patriæ seu rei per præmium, qui legit, alios erudiendo, vel per se ipsum studendo, et qui audit, discendo seu advertendo, vel auribus mentis percipiendo, scilicet obediendo, verba prophetiæ hujus, id est libri istius prophetici, qui vaticiniis plenus est, in quo etiam verba Prophetarum frequenter introducuntur; et servat, id est, memoriter retinet, efficaciter implet, patienterque sustinet, ea quæ in ea scripta sunt, id est quæ in prophetia hujus voluminis docentur, jubentur, prænuntiantur. Siquidem in libro isto contenta sunt saluberrima documenta, seriosa præcepta, futura adversa. Itaque quod ait, Beatus qui legit, audit et servat, conjunctim est intelligendum. Non enim sufficit legere vel audire, nisi et serventur lecta vel audita.1920 Propter quod ait Salvator: Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud; et Jacobus, Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi. Verumtamen, quia non omnes sciunt hæc legere, sufficit audire et observare. Si tamen quod dicitur, Legit et audit, intelligatur de lectione et auditione caritativa, interna, attenta (quomodo ait Apostolus, Nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu Sancto), utrumque per se sufficiens erit: quia et tunc tertium virtualiter includunt seu comprehendunt. — Circa hunc locum dicit Berengandus*: Multi præcepta Dei legunt vel audiunt; sed nihil eos juvat. Aut enim acquirendis terrenis mens eorum dedita est, aut libidine agitatur, aut proximum dijudicat, aut contra prælatum superbit, aut fingit se potentem vel magnum futurum, aut ceteris vanissimis rebus distenditur. Alii divinas Scripturas legunt et audiunt, ut sapientes et egregii apud homines habeantur, et in sæculi prosperitatibus floreant, non ut reprobam corrigant B*
Cur vero qui verba libri hujus legit, audit, servat, beatus sit, subditur. Tempus enim prope est, id est dies judicii particularis singulorum, imo et universalis, tempus quoque æternæ retributionis. Unde futuræ vitæ æternitatem attendens Apostolus, dixit: Momentaneum et leve tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis.
4 Joannes mandat et scribit septem Ecclesiis quæ sunt in Asia. Quando enim Joannes hæc scripsit, erant in Asia septem Ecclesiæ particulares et principales, videlicet septem congregationes fidelium in septem civitatibus Asiæ minoris, cujus Ephesus fuit metropolis: quæ Ecclesiæ et civitates infra exprimuntur. Per has autem septem Ecclesias, universæ designantur Ecclesiæ: quoniam septenario numero universitas significari solet, eo quod septem dierum numero omne tempus comprehendatur, et septem diebus omne tempus evolvitur; et propter septemplicem gratiam Spiritus Sancti, qua impletur Ecclesia. Denique universæ Ecclesiæ sunt una Ecclesia catholica, quæ per septem Ecclesias explicatur, propter septem dona Spiritus Sancti, quibus illustrata in mundo refulget.
Gratia vobis et pax. Gratia proprie sumpta, est habitus supernaturalis menti per creationem infusus, esse spirituale, deiforme, atque idoneum ad promerendam vitam æternam, conferens ei. Hanc habet omnis qui est in statu salutis. Sed sicut caritas, ita et gratia ista perficitur. Itaque gratiam non habentibus optat gratiam dari, habentibus vero appetit perfici. Potest tamen hoc loco per gratiam, quodcumque spirituale donum conferens ad salutem, intelligi. Pax autem est tranquillitas mentis, et quies ejus in Deo: quam maxime habere condecet Christianum. Nam et Christus sic suos salutavit discipulos: Pax vobis. Et ascensurus in cœlum, locutus est eis, passioni jam proximus: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Insuper hanc salutationis formam ipsis præfixit: In quamcumque, inquiens, domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Quam vero desiderabile, deificum ac beatum sit pacem habere, ostendit, dicendo: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Ideo monet Apostolus: Pax Christi exsultet in cordibus vestris. Nullam itaque turbulentiam animi, nullam inquietudinem vitii aut amaritudinem spiritus admittamus, sed tranquilla Deo mente vacemus.
Itaque, Gratia disponens ad pacem veram, spiritualem, internam, et pax consequens illam, insit, detur et conservetur vobis ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, id est a Deo Patre æterno. Cujus æternitas quamvis sit inextensa, invariabilis, totaque simplicissime simul, per temporum tamen differentias designatur, quoniam omne tempus ambit, includit, et tempori omni adsistit; nec a nobis intelligitur, nisi ex tempore, et per com-
Luc. xi, 28.
Jacob. iv, 17.
1 Cor. xii, 3. alias Berengaudus
2 Cor. iv, 17.
Luc. xxiv, 36; Joann. xx, 21, 26.
Joann. xiv, 27.
Luc. x, 5.
Matth. v, 9.
Coloss. iii, 15. parationem ad tempus, eo modo quo incorporalia atque simplicia, per corporalia et composita intelligere dicimur, puta per abnegationem, et etiam aliis modis. Itaque Deus Pater nunc incommutabiliter est, et ante omnia erat, et venturus est ad Ecclesiam militantem ac triumphantem, per caritatem, gratiam seu gloriam inhabitando, seque suis electis manifestando, ac nova et mira agendo, non locum mutando. Sic nempe ait Christus: Qui diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.21 Venturus est itaque, omnium electorum remunerator, et corporum glorificator. Quamvis autem juxta hunc sensum unicuique divinæ Personæ conveniat esse, fuisse, venturumque esse, tamen hoc loco Patri appropriatur, propter verba sequentia. Sequitur enim:
Et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt. Per septem spiritus, multi expositorum accipiunt Spiritum Sanctum, eo quod in donis sit septiformis, quamvis sit simplex unusque in natura. Cujus dona (quæ apud Isaiam spiritus nomine exprimuntur, quum dicitur:22 Spiritus sapientiæ et intellectus, etc.), sunt in conspectu throni ejus, id est in mente ac intelligentia animæ Christi, cujus humanitas thronus Patris vocatur. Vel per septem spiritus, intelliguntur angeli sancti, ita ut per Septem, universitas angelorum insinuetur, eo modo quo Tobiæ Raphael loquitur: Ego sum unus de septem qui adstamus ante Deum.23 Vel certe per septem spiritus, specialiter denotantur illi septem angelici spiritus qui septem Ecclesiis Asiæ præfuerunt. Quidam etenim uni privatæ personæ, quidam communitati sunt præsidentes. Omnes autem angeli sunt in conspectu throni Dei, id est, ipsi Deo omnipotenti adsistunt, tanquam obsequi præparati. Thronus quoque Dei vocatur uno modo, ipsum tertium intellectualeque cœlum, in quo residet Trinitas adoranda. Ad quod, secundum unam expositionem, raptus est Paulus.24 Nec aliud est thronus iste, quam ipsa residentis auctoritas ac majestas, qui in se ipso esse et quiescere perhibetur. — Obiter advertendum, quod non eodem modo gratia et pax sunt a Deo, et angelis ejus. A Deo enim sunt effective ac principaliter; ab angelis, impetrative et instrumentaliter. Orant quippe pro nobis, et nostra obsequia offerunt Deo.2526
Et a Jesu Christo, qui secundum divinitatem, est idem dator pacis et gratiæ cum Patre et Spiritu, et eodem modo cum illis hæc tribuit. Propter quod ait: Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit. Etenim trium Personarum est una essentia, una potestas: idcirco et actio ad extra, indivisa. Porro Christus secundum quod homo et mediator, est causa pacis et gratiæ meritoria, instrumentalis, secundaria, quum ejus humanitas sit instrumentum proprium, conjunctum, animatum immediatumque divinitatis seu Verbi: per quam humanitatem Verbum incarnatum, seu Christus homo, promeruit nobis dona gratiæ, imo et gloriæ. Et precamur virtute ac merito Christi dona spiritualia nobis præstari.
Qui est testis fidelis, id est verax in verbis, factis et promissis, in tantum ut dicat: Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.27 Dedit autem testimonium fidele de Patre, dicendo, Exivi a Patre, et veni in mundum;28 et alia multa sublimia, quæ in Evangelio Joannis potissimum sunt descripta. Verbis quoque et factis testimonium perhibuit de se ipso: qui in die judicii testimonium perhibebit contra reprobatos, et pro electis, juxta illud, Ego sum judex et testis.29 Denique evangelicæ legis doctrinam testatus est populo. De quo loquitur Pater:30 Ecce testem populis dedi eum.
Primogenitus mortuorum. Quum innumerabiles mortales et mortui fuerint ante Christi adventum, quomodo dictus est primogenitus mortuorum? Ad quod Berengandus respondet, quod primogenitus hic pro primo accipitur, sicut primos eos in populo vocamus, non qui ætate, sed honore ac dignitate ceteros antecellunt.31 Et hoc verum est, sive per mortuos intelligamus corpore mortuos, sive spiritualiter atque salubriter mortificatos, quales fuerunt quibus scribit Apostolus : Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Primogenitus itaque mortuorum Christus est, quoniam est primus et caput omnium hominum electorum. Vel sic : Primogenitus mortuorum, id est inter resurgentes a morte, primus ad immortalem vitam resurgens;32 primus etiam inter hos dignitate et causalitate. Qui autem ante Christum a morte suscitati leguntur, ad vitam mortalem rursus morituri resuscitabantur. Hinc ad Colossenses scribit de Christo Apostolus :33 Qui est primogenitus creaturæ, et primogenitus mortuorum.
Et princeps regum terræ.34 Omnia enim subjecta sunt Christo, etiam secundum naturam assumptam. Unde et passione instante dixit ad Patrem :35 Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. Et teste Apostolo, in nomine Jesu omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium, et infernorum.36 De quo Daniel ait :37 Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Sed quomodo princeps regum terræ dicitur Christus, quum tam multi reges terræ ei non pareant, imo rebelles sint? Et respondendum, quod plenariam potestatem super eos sortitus sit, et quum sibi placuerit, potestatem hanc ostendet in eis.
Qui dilexit nos amore æterno et increato, secundum quod Deus; amore quoque creato, gratuito et infuso, imo et naturali amore, tanquam naturæ suæ consortes et fratres, secundum quod homo. Unde monet Apostolus : Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Quam perfecte autem dilexerit nos, demonstrat : Majorem, inquiens, hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.38 Si hanc dilectionem volumus nobis prodesse, obediamus jubenti :39 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, id est, merito passionis suæ et pretio sanguinis sui a peccato originali et actuali nos emundavit tempore passionis :4041 et hoc, quantum ad sufficientiam, quoniam quantum in se est, pro omnibus satisfecit; sed quantum ad efficientiam seu efficaciam, lavat nos a peccatis in sacramento Baptismi ac Pœnitentiæ, quæ a passione Christi efficaciam sortiuntur, sicut et cetera sacramenta, quæ sunt velut vasa medicinalia, dominicæ passionis virtutem et gratiam quodammodo continentia, per quæ meritum Christi nobis applicatur. Præterea, quandocumque veniam ex toto corde precamur, lavat nos a peccato in sanguine suo. Nam preces nostræ et omnis nostra operatio, per hoc redduntur Deo acceptæ ac vigorosæ, quod Christo capiti nostro per fidem conjungimur. Hinc ad Ephesios inducitur :42 Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret. Nam quia dilexit, tradidit se et lavit, non quia digni eramus.
Et fecit nos regnum, id est, ex hominibus constituit sibi, ædificavit et fecit Ecclesiam, tales eos efficiens ut in ipsis habitare et regnare in via per gratiam atque in patria per gloriam dignaretur. Unde in Evangelio Ecclesia frequenter regnum cœlorum vocatur, imo et regnum Dei. Fecit quoque nos regnum, quia cœlestis regni cives nos adscripsit, dicente Apostolo : Jam non estis hospites et advenæ, sed cives Sanctorum et domestici Dei.43 Et sacerdotes : quod ad sacerdotes Ecclesiæ potest referri, quibus competit corpus Domini consecrare; generaliter quoque ad omnes fideles, qui per similitudinem, proprietatem et actus quosdam, sacerdotes dicuntur : primo, quia se ipsos offerunt Deo; et quoniam corpora sua mortificant per pœnitentiæ actus, sicut Apostolus instruit, Exhibete corpora vestra hostiam sanctam, viventem, Deo placentem;44 et quia per compunctionem internam animas suas immolant Creatori.45 Sacrificium enim Deo spiritus contribulatus.4647 Sed et orationes, laudes ac cetera virtutum exercitia, offerunt Deo indesinenter. Unde in Ecclesiastico scriptum est:48 Salutare sacrificium, attendere in mandatis; et in Psalmo, Immola Deo sacrificium laudis.49 Postremo summi atque æterni Sacerdotis sunt membra, videlicet Christi.
Fecit ergo nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo, id est ad gloriam Dei Patris, qui est Deus Christi secundum humanitatem, et Pater ejus secundum divinitatem. Propter quod ait:50 Ascendo ad Patrem meum et Deum meum. Ipsi gloria, id est, beatitudo perfecta inest et competit; vel, Gloria, id est excellentia, seu clara cum laude notitia. Ipsi quoque glorificatio ab omnibus impendatur. Et imperium: nam ipse summus est imperator, cujus est cunctis præcipere. Ipsi ergo obedientia exhibeatur. Hoc verbo docemur, Deo cordialiter de suis beneficiis regratiari, ejusque beatitudini toto corde congratulari. Ideo sequitur: Amen, id est, fiat.
Ecce venit cum nubibus, id est, in nubibus ad judicandum venturus est, quemadmodum testatur: Videbitis Filium hominis venientem in nubibus cœli, cum potestate magna et majestate. Sic enim ascendit, et de ipso angeli prædixerunt: Quemadmodum vidistis eum ascendentem in cœlum, sic veniet. Venit quoque cum nubibus, id est cum angelicis spiritibus, sanctis Apostolis, ceterisque perfectis ac prædicatoribus, qui in Scripturis nubes vocantur.5152 Et videbit eum omnis oculus. Hic ponitur pars pro toto, et genus pro specie: per omnem oculum intelligendo omnem hominem; et rursus, per omnem oculum, omnem oculum humanum. Christus quippe, quum sit Deus et homo, in forma humana a bonis ac malis corporaliter conspicietur. Et electis quidem dulcis ac blandus, reprobis vero severus atque terribilis apparebit.53 Dicuntque aliqui, quod terror et blandities nascetur, non ex videntium conscientiis tantum, sed etiam ex ipso Judicis apparatu: qui justorum visum tanquam convenientissimum objectum immutabit, eosque serenissimo vultu adspiciet, reproborum vero visum tanquam objectum valde contrarium, et se ipsum eis iratum ac indignabundum, in vultu terrificio exhibebit. Insuper, quamvis electi qui ante judicium Deum beatifice cernunt aut cernent, Christum in ipso judicio sint in sua divinitate clare feliciterque visuri; illi tamen electi qui usque ad judicium nondum judicati exstiterint, vel de suo præmio nondum securi effecti, non videbunt eum durante judicio in divinitate sua per speciem, sed per fidem, quæ non aufertur electis nisi ad beatificam pervenerint visionem.
Postquam autem Joannes asseruit, Videbit eum omnis oculus, de interfectoribus tamen Christi, quibus visio ejus erit specialiter molesta, confusibilis ac pœnosa, subjungit: et qui eum pupugerunt: ut Judæi qui ejus crucifixionem. procuraverunt, Pilatus qui dedit sententiam, milites qui illam sunt exsecuti. Testimonium istud, sumptum est ex eo quod per Zachariam loquitur Christus:54 Adspicient ad me quem confixerunt. Quod quantum ad sensum verborum, alibi allegatur, quum dicitur: Scriptura dicit, Videbunt in quem transfixerunt.55 Unde et tempore passionis Christus testatus est Caiphæ et Judæis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli.56
Et plangent se super eum omnes tribus terræ, id est multi de tribubus universis, vel, omnes qui terrena potius quam divina dilexerunt. De quibus loquitur Jeremias: Recedentes a te, in terra scribentur.57 Isti plangent se super eum, id est, malitiam, blasphemiam, ingratitudinem suam in Christum deflebunt. Non quod de ipsa culpa, secundum quod culpa est vel Dei offensiva, vere dolebunt, sed in quantum est causa punitionis ecrum, juxta quod scriptum est: Videntes, turbabuntur timore horribili, gementes præ angustia spiritus, dicentes intra se, pœnitentiam agentes :5859 Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam.60 Istud quoque testimonium ex præallegata prophetia Zachariæ assumptum est. Quod et in Matthæo Christus commemorat, ubi ait : Tunc apparebit signum Filii hominis in cœlo, et plangent omnes tribus terræ. Etiam. Amen. Reduplicatio ista designat, quod ita certissime et inevitabiliter fiet. Etiam namque et Amen, idem significant.
Zach. xii, 10.
Matth. xxiv, 30.
Deinde verba Christi inducit Joannes. Ego sum Alpha et Omega. A, est prima littera Græcorum, et Ω, ultima. Litteris itaque istis se comparat seu exprimit Christus, ad innuendum quod ipse sit universorum primum principium ac ultimus finis. Omnia enim propter se ipsum operatus est Dominus, ut in Proverbiis dicitur. Hinc quasi verba præfata exponens, addidit Christus : principium et finis. Est nempe principium effectivum, quia crea-
Prov. xvi, 4. tor ; et beatificus finis, quia veræ felicitatis objectum, et ipse beatitudo objectalis est electorum. Qui per Isaiam testatur : Ego primus, et ego novissimus. Ad ipsum ergo nos ipsos et omnia nostra jugiter ordinemus, eum semper sinceriter intendamus ; nec possumus esse beati aut bene dispositi, nisi ad ipsum stemus conversi a quo sumus exorti. Dicit Dominus Deus, qui solus est propria auctoritate omnium Dominus. Qui est, quoniam esse verum, plenum, perfectum, immensum, invariabi-
Is. XLIV, 6.
Act. x, 36. le possidet, sicut ad Moysen ait : Ego sum qui sum ; hæc dices, Qui est, misit me. Et qui erat ab æterno, et qui venturus est ad judicandum de omnibus, omnipotens, quia in judicio omnipotentiam suam demonstrabit potissime, juxta illud in Psalmo : Cognoscetur Dominus judicia faciens. Possunt quoque hæc verba absolute de Deo, et de qualibet divina exponi Persona, dummodo ultima ista particula, Qui venturus est omnipotens, exponatur sicut jam paulo ante exposita est, de Patre.
Exod. III, 14.
Ps. IX, 17.61
Footnotes
-
I Cor. xiv, 26. ↩
-
Joann. v, 20. ↩
-
I Cor. xi, 19. ↩
-
Matth. xviii, 7; ↩
-
1 Joann. u, 18. ↩
-
Jacob. v, 9. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
Apoc. xxii, 16. ↩
-
Joann. 1, 1, 14. ↩
-
Joann. xix, 35; xxi, 24. ↩
-
1 Joann. 1, 1-3. ↩
-
1 Joann. I, 1-3. ↩
-
Joann. xxi, 25. ↩
-
Ps. ix, 2. ↩
-
Eccl. xlii, 17. ↩
-
Eccli. XLII, 17. ↩
-
Eccl. xviii, 2. ↩
-
Eccl. xliii, 36. ↩
-
Joann. I, 1, 14. ↩
-
1 Joann. II, 18. ↩
-
Joann. xiv, 23. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
Tob. xii, 15. ↩
-
II Cor. xii, 2. ↩
-
Act. x, 3, 4. ↩
-
Tob. xu, 12; ↩
-
Luc. xxi, 33. ↩
-
Joann. xvi, 28. ↩
-
Jer. xxix, 23. ↩
-
Is. lv, 4. ↩
-
Tob. xii, 15. ↩
-
1 Cor. XV, 20, 23. ↩
-
Coloss. I, 15, 18. ↩
-
Hebr. II, 8. ↩
-
Joann. XVII, 2. ↩
-
Philipp. II, 10. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Joann. XV, 13. ↩
-
Ibid. 42. ↩
-
Matth. XIII, 24, 31, etc.; ↩
-
Marc. IV, 26, 30, etc. ↩
-
Ephes. V, 25, 26. ↩
-
Ephes. II, 19. ↩
-
Rom. XII, 1. ↩
-
Ps. l, 19. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Coloss. iii, 3. ↩
-
Eccl. xxxv, 2. ↩
-
Ps. xlxi, 14. ↩
-
Joann. xx, 17. ↩
-
Is. lx, 8. ↩
-
Act. 1, 11. ↩
-
Matth. xxv, 33 et seq. ↩
-
Zach. xii, 10. ↩
-
Joann. xix, 37. ↩
-
Matth. xxvi, 64; xxiv, 30; ↩
-
Jer. xvii, 13. ↩
-
Ps. xlix, 14. ↩
-
Eccli. xxxv, 2. ↩
-
Sap. v, 2-4. ↩
-
vers. 4. ↩
Chapter 2 of 24