Skip to the text

Articulus 23

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : ET OSTENDIT MIHI FLUMEN AQUÆ VIVÆ.

CONSEQUENTER sacratissimus evangelicæ legis Propheta, S. Joannes, cœlestis Jerusalem pandit edulium, atque beatæ refectionis materiam et objectum.

Et ostendit mihi flumen aquæ vivæ. Per flumen aquæ vivæ intelligi potest exuberans illa effusio donorum gloriæ a Deo superbenedicto in mentes beatas, seu increatæ beatitudinis participatio copiosa, seu ipsemet Spiritus Sanctus, fons totius bonitatis, felicitatis ac voluptatis. Quod flumen dicitur aquæ vivæ, quoniam post vitæ præsentis laborem dulcissime recreat sive refrigerat, et vitam gloriæ præstat. De quo flumine accipi potest illud in Psalmo : Fluminis impetus lætificat civitatem Dei ;1 et rursus, Torrente voluptatis tuæ potabis eos.2 Per Isaiam quoque Dominus protestatur : Ecce ego declino in eos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriæ gentium.3 Denique Ezechiel describit torrentem aquæ de templo procedentem.4 Sed quoniam ibi de militanti Ecclesia agitur, per torrentem illum, Baptismatis sacramentum vel evangelicæ legis doctrina exprimitur. Splendidum tanquam crystallum. Nam Spiritus Sanctus immensæ est puritatis, et communicatio munerum gloriæ seu beatitudo Sanctorum participata, nullam habet prorsus culpæ labem admixtam. Procedens de sede Dei et Agni, id est a Patre et Filio, a quibus tanquam ab uno principio procedit Spiritus Sanctus. A Patre quoque et Filio, haud dubium quin et a Spiritu Sancto, profluit omnis felicitas Beatorum. In medio plateæ ejus, id est per omnes consistentes in civitate superna, seu per latitudinem mentis universorum civium supernorum, qui uno omnes splendidissimo, opulentissimo ac liberalissimo fonte potantur atque replentur. Hinc quoque Daniel : Fluvius, inquit, igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus.5

Consequenter Beatorum cibus describitur. Et ex utraque parte fluminis lignum vitæ. Omnia ista ostensa sunt S. Joanni sub corporalium similitudinibus rerum. Unde in imaginaria visione apparuit ei, quod per medium civitatis decurreret splendidissimum flumen, et ex utraque parte consisteret lignum vitæ. Palam est autem, quum idem numero lignum non stet in utraque ripa torrentis, quod in imaginaria visione videbantur plura ligna; sed in Scripturis frequenter numerus singularis ponitur pro plurali, et econverso. In visione quoque Ezechielis, ex utraque ripa aquæ ostensa sunt plura ligna :6 per quæ ibi fideles in Christo renati atque virtutibus fructuosi, signantur. Hic vero per lignum vitæ intelligitur Christus sapientia Dei Patris, secundum quod in Proverbiis de sapientia Salomon fassus est, quia lignum vitæ est omnibus apprehendentibus eam.7 Quoniam ergo Christus secundum divinitatis naturam ubique est præsens, omniumque Beatorum mentes alit, confirmat, felicitat, vitam gloriæ influens, lignum vitæ ex utraque parte fluminis est ostensum. Porro partes inter quas fluvius emanavit, sunt Angeli hominesque beati.

Afferens fructus duodecim. Ideo Christus lignum vitæ vocatur, quoniam cives in patria feliciter reficit, dona sua illis communicans. Itaque fructus quos Christus profert in patria, quibus et Beatos illico nutrit, sunt universa quæ ad plenam electorum felicitatem pertinent et concurrunt. Beatitudo namque est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Et dona hæc, quamvis sint plurima, convenienter tamen duodenario designantur : quoniam per Apostolorum duodecim prædicationem electi in novo Testamento sunt spiritualiter generati atque salvati, sicut in veteri Testamento ex duodecim Patriarchis alii corporaliter profluxerunt. Præterea duodecim fructus isti sic queunt taxari : ut primus dicatur lumen gloriæ; alii tres, dotes tres animæ, scilicet visio, tentio atque fruitio; quintus, pax, quam S. Thomas et alii multi ponunt a dotibus istis distinctam : estque realiter delectatio seu quietatio consummata Beatorum in Deo. Alii quatuor erunt quatuor dotes corporum glorificatorum, puta agilitas, impassibilitas, subtilitas, claritas. Decimus autem fructus, sit accidentalis illa beatitudo in adspectu humanitatis Christi consistens; undecimus, gaudium quod Beati ex mutuo consortio et conspectu, Christo donante, concipiunt; duodecimus, quod ex consideratione totius machinæ mundialis tunc innovandæ et clarificandæ sunt sortituri. His fructibus Christus eos æternaliter tanquam vitis ac fructuosa arbor alet.

Per menses singulos anni æternitatis reddens fructum suum : id est, Christus fructus hos indesinenter conservabit in mentibus Beatorum. Æternitas namque nominibus temporum frequenter exprimitur, ut in Psalmo :8 Anni tui non deficient; et in Isaia, Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato.9 Et quoniam mensis est anni principium, verbis his insinuatur quod in patria æterna erit innovatio incessabilisque continuatio. Et folia ligni, id est verba quibus Christus suos in patria suavissime alloquetur allocutione interna et corporali : siquidem, sicut ipse promisit, præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis ;10 ad sanitatem gentium, id est, perpetuam sospitatem, confortationem et consolationem inducet Beatis, ita quod nulla usquam adversitate lædentur. Verba quoque evangelicæ doctrinæ Christi in præsenti dant animæ sanitatem.

Et omne maledictum non erit amplius: id est, in cœlesti convivio nulla erit alicujus verbi mali prolatio, nulla contentio, nec aliqua Dei offensio, vel pœnæ ab ipso inflictio, juxta illud Isaiæ:11 Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis. Imo ibi erit indeficiens gratiarum actio et jucundissima summi Dei laudatio. Sed sedes Dei et Agni: id est, Deus Pater seu Trinitas, et Christus homo, æternaliter habitabit in Sanctis, et ipsi erunt thronus ipsius. Confundatur ergo qui in Beatis dixit esse ruinam. Et servient ei servitute latriæ, Deum reverenter adorando, indefesse laudando, ejusque beneplacito in omnibus obtemperando. Estque servitus ista sine labore, non ad meritum sed ad præmium spectans. Nam et præsentis servitutis est merces; taliterque Deo servire, est summa nobilitas, ac perfecte regnare.

Et videbunt faciem ejus, id est, divinam essentiam clare et immediate per speciem contemplabuntur, ita quod plene cognoscent quod in vita hac credunt. Et hæc visio, tota est merces: quam amatori suo Christus apud Joannem promittens, Manifestabo, inquit, ei me ipsum;12 et alibi, Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.13 Videbunt quoque corporalibus oculis corpoream faciem Christi: quod beatis hominibus ineffabile gaudium erit, et caritatis mirabiliter inflammativum, cernentibus suam naturam sic Deo hypostatica unione conjunctam, et per eam tot bona sibi esse collata. Quantæ autem deliciositatis atque dulcedinis, quamque incomprehensibilis felicitatis, dignitatis ac nobilitatis sit, Dei faciem intueri, meditandum est magis quam exponendum. Nonne objectum illud est in se ipso infinitæ pulchritudinis, suavitatis ac voluptatis, omni menti creatæ prorsus convenientissimum, desiderabilissimum, summeque amplectendum? Cur ergo ejus amore non aspernamur ista caduca et vana? Cur unquam in ejus obsequio animo fatigamur? Quare non consideramus quanta nobis beatitudo promittitur? — Præterea quum facies Dei dicatur ejus præsentia, secundum Albertum, triplex ponitur facies Dei, videlicet: præsentia ejus per gratiam, præsentia ejus per carnem assumptam, præsentia ejus per gloriam. Potestque addi et quarta: præsentia Dei per iram seu æquitatem, juxta illud Psalmi, Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui. Unde et sanctus Job ait:14 A facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.15

Et nomen ejus, videlicet descriptum in frontibus eorum: id est, apertissime per dona gloriæ innotescet quod ipsi sint filii Dei ab æterno prædestinati. Ipsi quoque nequaquam cessabunt Deum suum magnificis laudare præconiis.

Et nox ultra non erit in patria, nulla scilicet caligo ignorantiæ, seu adversitas. Et non egebunt lumine lucernæ neque lumine solis. Si de materiali lucerna et sole sensibili intelligatur, certissimum est. Berengandus autem per lumen solis intelligit novi Testamenti doctrinam, per lumen vero lucernæ et etiam lunæ, doctrinam veteris Testamenti: quibus in patria opus non est. Cujus causa annectitur: quoniam Dominus Deus illuminabit illos, in tantum quod nunquam poterunt deviare aut falli, sed intus et foris perfusi et superimpleti sunt lumine multiformi; et regnabunt in sæcula sæculorum cum illo, cujus regni non est finis.16

Hucusque protenditur visio septima. Quæ autem sequuntur, ad admonitionem pertinent S. Joannis et reliquorum fidelium, suntque libri hujus conclusio. Et dixit mihi, scilicet angelus qui omnia præinducta mihi ostendit:17 Hæc verba fidelissima sunt et vera. Hoc et supra jam dixit, sed modo repetit propter assertionem majorem. Et Dominus Deus spirituum Prophetarum, id est creator et illustrator animarum Prophetarum, seu dator prophetalium gratiarum ac spiritualium munerum Prophetarum (unde et Paulus ait:18 Spiritus Prophetarum Prophetis subjecti sunt), misit angelum suum, qui ista revelavit, ostendere Joanni, et per eum toti Ecclesiæ, quæ oportet fieri cito, id est statum et cursum ac remunerationem finalem Ecclesiæ.19 Et ecce venio velociter, scilicet ad faciendum judicium particulare in mortibus singulorum, generale quoque in fine mundi. Hinc per Jacobum dicitur: Ecce judex ante januam adsistit;20 et per Joelem quoque, Cito velociter reddam vicissitudinem super caput vestrum.21 Quanta autem sit libri hujus utilitas, subditur: Beatus nunc in spe, in inchoatione, in merito, nondum in præmio, in re, in consummatione, qui custodit verba prophetiæ libri hujus, rite credendo, et dictis parendo, audita quoque memoriter retinendo.

Et ego Joannes, qui audivi et vidi hæc. Quasi dicat: Nullus de veritate vel auctore dubitet vel contendat, quum ego Joannes apostolus horum assertor consistam. Et postquam audissem et vidissem hæc omnia, cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi hæc ostendebat, et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus22 sum, et fratrum tuorum prophetarum, scilicet Apostolorum et apostolicorum virorum, prophetali gratia præditorum (verba hæc supra scripta sunt et tractata: idcirco pertranseo), et eorum qui servant verba prophetiæ hujus, credendo, docendo et obediendo. Frequenter in volumine isto jam dictum est, propheticum esse hunc librum, quia ut patuit, cum aliis Prophetarum codicibus in pluribus habet concordiam in verbis ac sensibus, potissimum cum his quæ in Isaia, Ezechiele et Zacharia scribuntur. [Deum adora.]

Et dixit mihi: Ne signaveris verba libri hujus, id est, scripturam hujus voluminis non omnino obscuram relinquas, nec fidelibus sensum earum penitus claudas. Sed quum liber iste sit obscuritatibus plenus, non videtur Joannes angelo obedisse in isto. Respondendum, quod angelus ei jussit ne penitus scripturam istam inexplanatam relinqueret. Unde vicissim se ipsum exponit, et quædam interserit per quæ datur occasio ad intelligentiam ceterorum. Berengandus vero ita respondet: Quod non fecit scribendo, credimus eum fecisse prædicando. Unde et Beda refert, quemadmodum B. Dionysius Alexandrinus antistes affirmat, quod exsurgentibus quibusdam hæresibus occasione voluminis hujus, Joannes errorem redarguit, ejusdemque prophetiæ sensum ab omni carnalis intelligentiæ nubilo purgatum, ad æterna promissa cœlestia transtulit. Tempus enim prope est, quo ista implenda sunt: idcirco sunt propalanda.

Qui nocet, peccando in proximum, noceat adhuc, iniquitatem continuando; et qui in sordibus est, se ipsum vitiis inquinando, sordescat adhuc, in deteriora ruendo. Non præceptive aut hortative, sed comminatorie, prænuntiative et ironice dictum est hoc. Tanquam dicat: Qui juxta admonitionem Scripturæ se emendare contemnit, juste relinquetur a Deo, et in pejora casurus est, nec dira evadet tormenta. Juxta hunc modum Job sanctus ait suis amicis, Quod cœpistis, implete: et tamen de eo quod cœperunt, eos redarguit.23 Sic et gymnasiarchæ dicere solent pueris quos corrigere intendunt, dum eos intempestive ludentes inveniunt: Ludite, ludite. Quo audito, illi scientes quo animo id dicatur, ab incepto desistunt. Sic et Christus in Evangelio: Aut facite, inquit, arborem bonam, et fructum ejus bonum;24 aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. Et justus justificetur adhuc, id est, in virtutibus crescat; et qui sanctus est, id est perfectus, quantum ad viatores, ut sunt viri heroici, sanctificetur adhuc, id est, in puritate et caritatis fervore proficere non desistat. Quum enim hæc vita sit via ad aliam, in ea non proficere est deficere. Nemo utique ita de suis confidat profectibus, ut tepescat aut negligentius agat: imo proficiendi propositum quotidie renovet, et vigilantiori mente Deo semper deservire conetur.

Ecce venio cito (ut dictum est) ad judicandum;25 et merces mea mecum est, id est digna retributio pro meritis atque demeritis singulorum, reddere unicuique secundum opera sua : per opera etiam interiores actus, scilicet cogitationes, intentiones, affectiones, itemque locutiones intelligendo. Simile est et illud Isaiæ :26 Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur; ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. Verba hæc supra scripta sunt atque exposita.27 Quamvis autem Filius Dei sit vere genitus a Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque procedat, nihilo minus Filius et Spiritus Sanctus sunt primus et novissimus : imo tres superbenedictæ Personæ, sunt unus primus et unus novissimus, sicut sunt unus æternus et unus immensus, sumendo scilicet hæc nomina substantive. Siquidem in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus. Verumtamen in divinis ponitur prioritas originis, item auctoritatis et subauctoritatis, non dignitatis aut temporis. Sed quantum ad creaturas, sunt unum principium, unusque finis. Dicitur autem Deus novissimus, non quod aliquid eum præcessit, aut omnia sint peritura, ipso tantummodo permanente; sed quia æternus a parte post, sicut ab ante, nec aliquid erit quando ipse non erit.

Beati qui lavant stolas suas, id est, virtutes quibus animæ vestiuntur, ab impuritate vitiorum custodiunt, qui corda sua a malis præteritis purgant, qui operum suorum sordes lacrimis pœnitentiæ, exercitiisque ceterarum virtutum emundant : juxta illud Jeremiæ, Lava a malitia cor tuum;28 et Isaiæ, Lavamini, mundi estote;29 [in sanguine Agni,] ut sit potestas eorum in ligno vitæ, id est, Christo frui possint in patria, et nunc conserventur ac stabiliantur in ipso, eique jugiter innitantur; et per portas intrent in civitatem, id est, per observantiam præceptorum cœlestem Jerusalem ingrediantur, juxta quod scriptum est : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.30

Foris autem, id est, extra civitatem hanc manebunt, canes, id est iracundi, gulosi, et recidivantes, more canum ad vomitum redeuntes.31 Unde ad Philippenses ait Apostolus : Videte canes, videte malos operarios.32 Et venefici :33 de quibus jam dictum est. Et impudici, id est luxuriosi, et omnes qui sine verecundia peccant, nec divini vultus erubescunt præsentiam, juxta illud Jeremiæ :34 Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Et homicidæ, qui maxime peccant in proximum; et idolis servientes, qui directe peccant in Deum; et omnis qui amat et facit mendacium, id est, cum delectatione et ex proposito seu consuetudine dicit quæ falsa esse cognoscit, vel impie agit. Omne enim peccatum est quoddam mendacium. Nam, sicut triplex est veritas, scilicet vitæ, doctrinæ, justitiæ, ita et triplex est falsitas. Rursus, sicut est veritas rei et veritas propositionis, ita est falsitas operis falsitasque sermonis. Tales itaque sunt, qui lætantur quum male fecerint et exsultant in rebus pessimis.35

Ego Jesus misi angelum meum testificari hæc vobis in Ecclesiis : quia ut dictum est sæpe, Jesus per angelum revelavit hæc Joanni, et per eum cunctis Christianis, primitus Asianis. Ego sum radix et genus David. David radix est totius sobolis suæ : quomodo ergo Christus, quum sit filius David, radix est ejus? Et respondendum, quod secundum divinam naturam est radix, origo et causa ejus; sed secundum formam servi, est genus seu proles ipsius. Factus est enim ex semine David, secundum Apostolum.36 De quo per Isaiam dictum est : Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Ego sum stella splendida et matutina : quia per sapientiam meam cunctis splendidior sum, et cunctos per eam illumino, qui diem gratiæ, diemque gloriæ præcedo, annuntio, atque efficio. In resurrectione quoque post tenebras passionis, veluti stella clarissima mane splendens surrexi.

Et Spiritus et Sponsa dicunt: Veni: id est, Spiritus Sanctus seu Trinitas adoranda, et item ipsa Ecclesia militans ac triumphans, dicunt omni fideli ut veniat ad ea audienda ac adimplenda quæ modo præscripta sunt. Vel dicunt Christo ut veniat ad judicium, quatenus electi plenius beatificentur. Hoc enim Sancti desiderant, et tempore suo Deus Christo, secundum naturam assumptam, id ipsum injunget. Et qui audit quæ Dei sunt, dicat: Veni, o Christe, ad judicandum, et interim ad miserendum. Vel, Veni tu, proxime, ad audiendum sermones Dei in hoc libro alibique conscriptos. Quilibet ergo hortetur proximum suum ad bona. Et qui sitit justitiam in præsenti, et gloriam in futuro, veniat, id est, humili mente et incessabili prece ad Deum pro gratiæ donis accedat. Et qui vult, id est, vere appetit Deo placere, uniri, impleri, qui utique facit quod in se est, ad gratiam se disponendo, accipiat aquam vitæ gratis, id est gratiam et doctrinam evangelicæ legis sine meritis suis. De qua aqua Salvator ait: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.37 Nec verba hæc obviant verbo Jeremiæ, dicentis, Non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos; nec ei quod loquitur Paulus, Non est volentis neque currentis: hæc enim idcirco dicuntur, quod gratia non ex nostris est meritis, nec eam de condigno meremur, nec sine gratia gratum faciente mereri aut salvari valemus.

Consequenter prohibet sanctus Joannes formam verborum hujus libri subtractione aut additione mutari aut vitiari. Contestor ego omni audienti verba prophetiæ libri hujus, id est, testificor et prænuntio ei, quod subdo: Si quis apposuerit ad hæc, textum sua inordinata additione mutando, aut dissonantia veritati miscendo, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto, videlicet pœnas impiis infligendas. Et si quis diminuerit de verbis prophetiæ libri hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, id est, in judicio eum reprobum, et non esse prædestinatum ostendet, et civitate sancta, id est de cœlesti Jerusalem, ita quod ibi portionem nullam habebit, et de his quæ scripta sunt, id est de bonis promissis, in libro isto.38

Dicit qui testimonium perhibet horum, id est Christus, qui hæc vera esse testatur: Etiam, id est, sic sit. Vel quod ait, Etiam, refertur ad verbum quod subditur: venio cito, secundum sensum expositum. Amen. Veni, Domine Jesu.

Gratia Domini nostri Jesu Christi, id est gratia gratum faciens, quam Christus secundum quod Deus, dat auctoritative et efficienter; et secundum quod homo, Dei ac hominum mediator, dat eam ut causa instrumentalis ac meritoria; nam sua passione atque sanctissima conversatione eam nobis promeruit, ejusque merito datur: sine qua nemo meretur. Potest tamen hoc loco per gratiam, omne spirituale donum ad salutem necessarium sive accommodum, accipi. Sit cum omnibus vobis. Amen. Si enim gratia hac non adjuvamur, in omnibus deficiemus, et omnia beneficia Christi erunt nobis occasio gravioris damnationis. Semper ergo pro gratia et ejus incremento quotidiano, viscera misericordiæ Dei nostri totis præcordiis deprecemur. Quo enim illa plus crescit in anima, eo ad universa opera meritoria reddimur fortiores. Quam cunctis donet hominibus, ad sui ipsius laudem et gloriam sempiternam, qui est omnium finis bonorum, super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

PARÆNESIS

D. DIONYSII CARTUSIANI

AD STUDIOSUM SACRÆ SCRIPTURÆ

AURIS bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam. Concupiscentia enim sapientiæ deducet ad regnum perpetuum. Eccli. III, 31; Sap. VI, 21.

Non utique de sapientia hujus mundi, non de sapientia philosophorum, poetarum aut rhetorum (quoniam, teste Apostolo, stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi; principem quoque philosophorum Aristotelem, gloriosus et sanctus pater noster Hieronymus principem nominat fatuorum), sed de sapientia sacræ atque divinæ Scripturæ, rite intelliguntur verba præmemorata. Nonne vani ac fatui sunt, qui relictis his quæ ad salutem animæ requiruntur, qui omissa divinorum præceptorum custodia et salutari Scripturarum sanctarum notitia, in supervacuis, puta in his quæ Deus non requirit ab eis, jugiter occupantur? Hinc tales videmus infinitis vanitatibus obfuscari, sine timore Dei conversari, ludis, jocis ac risibus, ut de gravioribus vitiis taceam, delectari. Numquid hæc est via arcta ducens ad vitam:39 quam, Christo docente, inveniunt pauci? Fac ergo quod docet sermo divinus: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper;40 et, In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter.41 Denique quid prodest cognitio creaturarum sine dilectione ac debita veneratione Creatoris? Imo utique plurimum obest, damnabilioremque efficit sciolum.

Non igitur magis delectet te studium naturalis philosophiæ quam theologiæ; sed in intellectu ac studio sacræ paginæ delectatio tua consistat præcipua, ut dicere possis: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.42 Et rursus: In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis;43 itemque, Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti.44 Hoc expertus Hugo de S. Victore: Nihil, inquit, in hac vita dulcius sentitur, nihil avidius sumitur, nihil sic mentem ab amore mundi separat, nihil sic animum contra tentationes roborat, nihil hominem sic juvat et excitat ad omne bonum, sicut studium sacræ Scripturæ. Et iterum: In sacra Scriptura quidquid docetur est veritas; quidquid præcipitur, bonitas; quidquid promittitur, felicitas.

Itaque hoc est saluberrimum studium, quod discit homo cognoscere semetipsum, vitam corrigere, in omni gratia Spiritus Sancti proficere. Idcirco hortatur Augustinus:

NOTA. — Ista Parænesis (ex tractatu de Arcta via salutis, art. I, sumpta) reperitur ad calcem commentarii Actuum Apostolorum, in editione Coloniensi anni 1533, et in sequentibus.

Utere lectione divina pro speculo, fœda in te corrigendo, pulchra conservando, pulchriora agendo. Pinguissimus est sermo divinus, omnes in se delicias continens. Quum hoc speculum oculis mentis opponimus, faciem nostram internam conspicimus; ibi sentimus quantum profecimus, quantumve a perfectione distamus. Hinc ait Isidorus: Geminum confert donum lectio Scripturarum, quoniam mentis intellectum erudit, atque a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. Numquid hujus sapientiæ studio aliud aliquod potest scientiæ studium comparari? Præterea audi Gregorium: Quamvis, inquit, omnem scientiam et doctrinam sacra Scriptura sine aliqua comparatione transcendat: quæ vera prædicat, ad cœlestem patriam vocat, a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis invitat; quæ nec sic clausa est ut pavesci debeat, neque sic patet ut vilescat; quæ usu fastidium tollit, et tanto amplius diligitur quanto amplius meditatur: omnes tamen scientias et doctrinas, etiam ipso locutionis suæ more transcendit. Hinc quoque ait Hieronymus: Ama studia Scripturarum, et vitia carnis non amabis.

Cupio ergo animam tuam hac divinæ Scripturæ supernaturali ac nobilissima sapientia adornari: quæ æternæ, summæ et increatæ Sapientiæ fulgor quidam radiusque consistit; cujus lectio (teste Hieronymo) sensum acuit, intellectum multiplicat, teporem calefacit, torporem repellit, libidinis tela exstinguit, gemitum excitat, lacrimas elicit, Deo nos proximos facit; cui quum studemus, Spiritus Sanctus loquitur nobis, ut ait Isidorus. Postremo, hujus sacræ ac salutaris scientiæ singulariter capax es, quum et naturali acumine intellectus sis decoratus, ita ut illud dicere queas: Puer eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.45 Det itaque tibi clementissimus Deus tantam hujus sapientiæ delectationem, ut cum auctore libri Sapientiæ veraciter dicas: Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere, et amator factus sum formæ illius. Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio ejus, nec tædium convictus illius, sed gaudium atque lætitiam. Hinc Salomon loquitur: Pretiosior est sapientia cunctis opibus; et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari. Absit ergo ut animam tuam in inferioribus vilioribusque scientiis occupes.46

Sap. vii, 19.

Ibid. 2, 16.

Prov. vii, 15.

Footnotes

  1. Ps. XLV, 5. ↩

  2. Ps. XXXV, 9. ↩

  3. Is. LXVI, 12. ↩

  4. Ezech. XLVII, 1 et seq. ↩

  5. Dan. vii, 10. ↩

  6. Ezech. XLVII, 7, 12. ↩

  7. Prov. III, 18. ↩

  8. Ps. CI, 28. ↩

  9. Is. LXVI, 23. ↩

  10. Luc. XII, 37. ↩

  11. Is. lx, 18. ↩

  12. Joann. xiv, 21. ↩

  13. Joann. xvii, 3. ↩

  14. Ps. xx, 10. ↩

  15. Job xxiii, 15. ↩

  16. Luc. 1, 33. ↩

  17. Apoc. xxi, 5. ↩

  18. 1 Cor. xiv, 32. ↩

  19. Luc. i, 33. ↩

  20. Jacob. v, 9. ↩

  21. Joel III, 4. ↩

  22. Apoc. xix, 10. ↩

  23. Job VI, 28. ↩

  24. Matth. xii, 33. ↩

  25. vers. 7. ↩

  26. Is. xi, 10. ↩

  27. Apoc. i, 8. ↩

  28. Jer. iv, 14. ↩

  29. Is. i, 16. ↩

  30. Matth. xix, 17. ↩

  31. II Petr. ii, 22. ↩

  32. Philipp. iii, 2. ↩

  33. Apoc. xxi, 8. ↩

  34. Jer. iii, 3. ↩

  35. Prov. ii, 14. ↩

  36. Rom. i, 3. ↩

  37. Joann. iv, 13, 14. ↩

  38. Rom. ix, 16. ↩

  39. Matth. VII, 14. ↩

  40. Eccli. III, 22. ↩

  41. Ibid. 24. ↩

  42. Ps. CXVIII, 103. ↩

  43. Ibid. 14. ↩

  44. Ibid. 72. ↩

  45. Sap. viii, 19. ↩

  46. Prov. iii, 15. ↩

Chapter 24 of 24