Skip to the text

Articulus 22

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : ET VIDI CŒLUM NOVUM.

ET vidi cœlum novum et terram novam. Postquam descriptus est status Ecclesiæ quem habet ante finale judicium, nunc status ejus describitur quem post finale judicium sortietur. Denique, secundum Albertum, hic incipit septima ac ultima visio hujus libri, in qua ornatus sanctæ Ecclesiæ, quæ sponsa est Christi, prænuntiatur.

Itaque ait : Vidi in spiritu cœlum novum. Quod quidam exponunt de cœlo aerio, scilicet aere innovando. Sed generaliter accipi debet de tota cœlestium corporum regione. Omnes enim orbes cœlestes, planetæ et stellæ in fine sæculi, electorum corporibus glorificatis, pariter innovabuntur, et plus solito ornabuntur. Unde hoc loco per duo ista extrema, scilicet cœlum et terram, simul intelliguntur et media, utpote alia tria elementa, et quidquid cœlestium corporum sub primo mobili continetur. Quum enim hæc corporalia propter hominem sint creata, illi hominis statui tunc conformabuntur quem electi peracto habebunt judicio. Ideo, sicut corpora electorum innovabuntur, et digniores qualitates habebunt, videlicet claritatem et incorruptibilitatem; ita et elementa atque cœlestia corpora tunc clariora consistent, et elementorum mutua alteratio desinet, motus quoque cœlestes cessabunt, et sol jugiter stabit in oriente, luna in occidente. Porro, ut creditur, terra in superficie pervia erit ut vitrum, aqua sicut crystallus, aer ut cœlum, ignis ut sidera. De quantitate autem meliorationis qualitatis solis et lunæ loquitur Isaias : Erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum.1 Quantitas vero meliorationis cœlestium orbium Deo est cognita. Talis ergo status innovatio et melioratio erit circa hunc mundum sensibilem post finale judicium, ad gloriam Creatoris, ut ejus excellentia in suis declaretur effectibus, electi quoque in sensibilibus rebus, exterioribus sensibus magnificentiam Dei jucundissime speculentur atque collaudent.

Quum igitur in Scripturis leguntur corpora ista corrumpenda, desitura seu peritura, intelligendum est quantum ad modum essendi, videlicet quoad cessationem actionum, passionum et motuum. Sic namque ait Apostolus : Præterit figura hujus mundi;2 et Psalmista : Opera manuum tuarum sunt cœli;3 ipsi peribunt, et omnes sicut vestimentum veterascent. Idem quoque Petrus testatur: Adveniet dies Domini tanquam fur, in quo cœli magno impetu transient, elementa vero calore solventur;4 novos autem cœlos, et novam terram exspectamus. Itemque per Isaiam Dominus ait: Ecce ego creo cœlos novos et terram novam.5 Hinc subditur: Primum enim cœlum et prima terra abiit, id est, corpora memorata, quantum ad pristinum statum ac modum essendi cessabunt. Juxta hunc sensum debemus nos ipsos abnegare, relinquere, et veterem hominem exuere.67

Et mare jam non est. Circa quod libro vicesimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Utrum mare maximo illo ardore siccetur, an et ipsum vertatur in melius, non facile dixerim. Verum si mare sumatur pro mari Oceano totam terram cingente, juxta illud Psalmi, Abyssus sicut vestimentum amictus ejus (quomodo utique sic sumendum videtur), dubium nullum est quin substantialiter perseveret, quum sit unum quatuor elementorum.8 Sed quantum ad pristinum modum non erit: nam amaritudo ejus grossitiesque tollentur. Et remanebit in primo statu, tamen innovato ac meliorato, secundum Albertum. Si autem sumatur mare pro quocumque mari particulari per terram currente et ex Oceano profluente: an sic mare manebit in pristino loco, an omnia maria hujuscemodi in Oceanum revertentur, seu siccabuntur, ita quod per terram nec maria nec flumina current, scriptum non reperi, nec de incertis certi aliquid fari præsumo. Quanquam probabile arbitrer quod maria et flumina, quæ propter hominum necessitates et commoda juxta infinitæ sapientiæ Dei altissimi ordinationem currunt per terram, tunc in ea amplius non decurrent nec erunt, et magna eorum pars per ignem conflagrationis siccabitur.

Ego Joannes, cui tanquam evangelistæ et apostolo firmissime est credendum, vidi civitatem sanctam Jerusalem, id est triumphantem Ecclesiam, ex angelis hominibusque constantem: in qua est civium perfectissima unio, et æternæ increatæque pacis Dei superbenedicti consummata gustatio, splendor quoque virtutum sine omnis admixtione peccati; novam, id est per dona gloriæ innovatam, et in corporibus glorificatam: tunc namque animæ sanctæ habebunt corpora impassibilia, agilia, clara atque subtilia; descendentem de cœlo: quia tunc omnes Beati descendent cum Christo ad judicii locum, et animæ sanctæ ad sua corpora resumenda. Quia tamen modo non agitur de judicio illo, sed statu ipsum sequente, aptius fertur civitas ista de cœlo descendere, quia ab eo qui præsidet cœlo exoritur et descendit, inde dona gloriæ sortiendo, quemadmodum Jacobus ait:9 Omne donum optimum et omne datum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Quod non de corporali descensu, sed de emanatione ac dependentia est sumendum. Rursus, descendit de cœlo, quoniam per reverentialem timorem a divinæ magnitudinis contemplatione in propriam descendit parvitatem, atque per humilitatem non sibi, sed Deo attribuit gloriam, cui se summa humilitate prosternit ac subdit.

Deo paratam, id est donis gratiæ in præsenti, et donis gloriæ in patria decoratam atque dispositam ad beatificos Divinitatis amplexus, sicut sponsam ornatam viro suo: nam sicut sponsa sponso seu viro, ita Ecclesia Christo ornabitur. Unde ad innuendum quod tunc Christo usque ad satietatem per felices amplexus jungetur, et a Christo summe implebitur atque fecundissima reddetur, potius dicit, Sicut sponsam ornatam viro suo, quam, Sponso suo. Jam enim est sponsa per fidem et dilectionem illi conjuncta, tunc vero uxor consistet.

Et audivi vocem magnam de throno dicentem. Vox ista fuit angelica, tubalis, sonora, affectuose prolata, et magnæ rei indicativa, quam angelus in interioribus sensibus S. Joannis formavit; et in visione imaginaria videbatur sibi de throno majestatis divinæ egredi, quia et angelus eam proferens, civis fuit cœli empyrei. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Per tabernaculum Dei, quidam intelligunt Christi humanitatem, quæ fuit divinitatis templum, ut sit sensus: Ecce tabernaculum Dei, scilicet Christi humanitas, nunc est et æternaliter erit cum hominibus, sanctis scilicet et electis, in eadem cum illis gloria permanendo. Alii per tabernaculum intelligunt Ecclesiam. Sed quum homines sancti sint Ecclesia, non apparet proprie dictum quod Ecclesia erit cum hominibus: nisi intelligatur quod Ecclesia quæ dudum jam fuit triumphans, de cetero tunc erit cum hominibus electis qui usque ad finem mundi in hoc mundo militantes fuerunt, et tunc ad supernorum civium consortium assumentur. Potest itaque sic exponi: Ecce tabernaculum, id est habitatio Dei, seu locus cœlestium deliciarum in quo habitat Deus, scilicet empyreum cœlum, erit perpetuo cum hominibus, qui tunc omnes simul ascendent ad patriam, quam nunquam amittent.

Et habitabit cum eis, id est, per dona gloriæ in æternum cum ipsis et in ipsis manebit, sicut pater cum filiis, dominus cum ministris, magister cum discipulis, defensor in gyro suorum. Et ipsi populus ejus erunt, id est, Deo suo familiares atque carissimi erunt: quibus nil erit quod Deo eorum displiceat; in quibus valde beneplacitum erit eidem.10 In quo scilicet populo plene complebitur illud Sophonæ: Gaudebit super te Dominus in lætitia, silebit in dilectione tua, et exsultabit super te in laude.11 Et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: id est, Deus omnipotens, qui solus est verus Deus, et per creationem ac generalem præsidentiam est communiter omnium Deus, erit singularissimo modo Deus istorum: ita quod ei tota mente integerrime inhærebunt, incessanter eum adorabunt, colent, laudabunt, eritque ab eis perfecte dilectus atque possessus. Unde de re maxime cara et jugiter cogitata dicitur, quod sit deus taliter eam amantis et cogitantis.

Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum. Perfecta enim beatitudo omnem excludet ab eis miseriam, omnem mali admixtionem, omnem pœnam et occursum contrarium. Et mors non erit ultra in eis, quia nec mors naturæ, nec culpæ, neque miseriæ. In inferno quoque non erit mors naturæ, videlicet separatio animæ a corpore. Neque luctus, pro quacumque causa, neque clamor, ex dolore proveniens, vel ex desiderio aliquid obtinendi. Erit tamen ibi, secundum quosdam, laus vocalis. Neque dolor, quia nec dolebunt dolore afflictivo de suis peccatis. Quæ prima abierunt, id est, mala ista pœnalia in præcedenti vita fuerunt, et finem ceperunt.

Et dixit qui sedebat in throno, id est Deus æternus, unus et trinus, in empyreo residens cœlo: Ecce nova facio omnia, id est, terram et cœlum ac corpora electorum jam innovo, melioraque facio. Et tunc nova faciet Deus omnia, de quibus et Christus prædixit:12 Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.13 Et dixit mihi Deus per angelum: Scribe hæc omnia et verba sequentia, utpote, Hæc verba fidelissima et vera sunt, quia non solum neminem fallunt, verum credentes ad summam felicitatem perducunt.

Et dixit mihi: Factum est, id est, nunc impletum est quod a principio mundi de finali retributione bonorum atque malorum cœpit prædici. Ego sum Alpha et Omega, initium et finis.14 Hoc semel dictum et expositum fuit. Ego sitienti, id est his qui in vita præsenti esuriunt sitiuntque justitiam, et veram salutem desiderant, id quoque præcipue sitiunt ut Deus in omnibus honoretur, dabo de fonte aquæ vivæ, id est, ex opulentia mea liberalissima et immensa, quæ omnis boni origo est, infundam dona gloriæ consummata, et ex sapientia mea fontana illi sapientiæ rivos immittam.15 Fons ergo est ipsemet Deus ditissimus, et aqua viva est sapientia ejus beatificans et beata. Hæc itaque dabo gratis: non sic gratis, quod sine meritis; sed gratis quantum ad meritorum radicem: quoniam gratiam gratum facientem, quæ merendi est causa, sine meritis dedi, et quia ultra condignum remunero, et quia omnia electorum merita, mea sunt dona. Ideo dicit Apostolus:16 Gratia Dei vita æterna. Quod autem non sine bonis operibus istud præstetur adultis, docet subdendo: Qui vicerit, possidebit hæc, id est, qui adversariis suæ salutis, tentamentis diaboli, concupiscentiis carnis, vanitatibus mundi, inordinatis motibus animi, omni quoque peccato mortali efficaciter restiterit ac prævaluerit, tantum præmium consequetur. Non enim coronatur nisi qui legitime certaverit.17 Et ero illi Deus, id est, singulari providentia eum custodiam, et ipse erit mihi filius, id est valde dilectus, et per virtutes ac dona Spiritus Sancti specialiter assimilatus, in futuro autem per dona gloriæ plenius conformatus.

Ecce quam dulcia sunt omnia verba hæc, et quam dignanter ac amorose hortatur nos Deus ad bene agendum, tanta bona se redditurum promittens. Itaque benevolentiæ ejus conemur esse veraciter grati. Quid autem nobilius quam esse filium Dei? Hinc in sua epistola scribit Joannes: Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus;18 scimus quia quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.

Timidis autem timore inordinato, mundano, carnali, aut etiam pure servili, qui corporalia mala et damna terrena magis timent quam Deum amittere et salutem, qui plus hominem verentur quam Deum, et arctam viam salutis arripere trepidant, et incredulis, qui fidem non habent catholicam, sicut hæretici, pagani, Judæi, et exsecratis, id est excommunicatis seu exsecrabilia peccata agentibus, ac recidivantibus, et homicidis voluntate seu opere: nam et qui odit fratrem suum, homicida est, secundum Joannem;19 et fornicatoribus, id est, omnibus vitiose concumbentibus: nam et vehemens conjugis amator, adulter est coram Deo; et veneficis, id est sortilegis, magis, infectoribus, maleficis; et idololatris: quibus, secundum Apostolum, similes sunt avari, imo et omnes qui magis inhærent creaturæ quam Creatori;20 et omnibus mendacibus mendacio pernicioso seu consuetudine mentiendi:21 nam et venialia per consuetudinem fiunt mortalia;22 pars, id est retributio, illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure. Quod expavescendum est magis quam exponendum. Etenim quam pauci sunt qui nulli horum subjacent vitiorum! Quod, scilicet pœnam hanc pati, est mors secunda, id est infernalis miseria pro culpa inflicta; vel, Quod stagnum, est mors secunda effective, quia inducit hanc calamitatem.

Et venit ad me unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis. De angelis istis, qui sunt et quid designent, quid etiam per septem phialas et per septem plagas novissimas intelligi debeat, dictum est supra. Et locutus est mecum, imo intra me, sicut in imaginariis visionibus fieri solet, dicens:23 Veni, non corporaliter procedendo, sed mentaliter advertendo, et ostendam tibi sponsam uxorem Agni. Quidam hoc loco per sponsam uxorem Agni, intelligunt militantem Ecclesiam. Sed in sequentibus multa dicuntur quæ Ecclesiæ militanti non congruunt, sicut in prosequendo tangetur, et nunc modice tangam. Nam de civitate hac sequitur: Non intrabit in eam aliquid coinquinatum; et nox ibi non erit;24 et civitas non eget sole neque luna; et templum non vidi in ea. — Dicendum itaque, quod in isto loco usque ad finem voluminis describitur status et excellentia, pulchritudo et dignitas triumphantis Ecclesiæ, quæ vere est uxor Christi. Nam et de statu Ecclesiæ militantis et persecutionibus ejus, de finali quoque judicio et reproborum damnatione æterna, dictum est supra.25 Nunc ergo in speciali tractatur de conditionibus Ecclesiæ triumphantis. Et sicut in principio capituli septimidecimi unus de septem angelis memoratis ostendit Joanni damnationem civitatis diaboli, scilicet Babylonis;26 ita nunc perhibet unum de septem angelis illis sibi monstrasse beatitudinem civitatis Dei Jerusalem illius cœlestis.

Et sustulit me in spiritu, id est secundum imaginariam repræsentationem et spiritualem ostensionem ac elevationem : juxta quem modum ait Ezechiel se translatum de Babylone in Judæam in visionibus Dei; in montem magnum et altum. Sic enim imaginarie videbatur Joanni. Nec tamen decipiebatur, quoniam angelo eum docente intellexit quid imaginaria illa visio designaret. Nempe per montem magnum et altum intelligitur Christus, cui innititur Ecclesia militans et triumphans, vel certe cœlum empyreum, quo in loco Ecclesia triumphans locatur. Quamcumque autem personam dicatur hic angelus Joannem sic ferens ac instruens designasse, angelus iste realiter fuit angelicus spiritus in Christi persona apparens, atque de omnibus his Joannem informans, quemadmodum jam supra patuit, et infra innotescet. Verumtamen angelus iste diversarum personarum effigiem repræsentavit Joanni interius. Et juxta hoc, quasi a diversis dicit Joannes sibi quædam ostensa.

Insuper intuendum, quod verba S. Joannis in his duobus capitulis ultimis, præsertim in isto, consonantiam magnam habent cum his quæ in ultima visione beati Ezechielis de civitate et templo leguntur. Nam et ipse Ezechiel quadragesimo libri sui capitulo, visionem illam incipiens, asserit se in montem excelsum adductum, in quo erat quasi ædificium civitatis.27 Verumtamen sensus in pluribus est distinctus. Quæ enim ibidem descripta sunt, de Ecclesia militanti a catholicis patribus exponuntur, ista vero, de Ecclesia triumphanti. In aliquibus tamen sensus coincidit.

Et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem, descendentem de cœlo. Hæc verba sunt nunc in hoc ipso articulo explanata.28 Itaque supernam Jerusalem triumphantem Ecclesiam ostendit Joanni, non sicut ipsa in se est, sed sub similitudinibus corporalium rerum, scilicet magnæ civitatis, sicut infra describit. Habentem claritatem Dei, id est divinæ et increatæ lucis copiosissima participatione perfusam.29 Fulgebunt enim justi sicut sol in regno Patris eorum. Incircumscriptum quoque illud supersplendidissimum lumen clara acie facialiter contemplantur. Electi itaque in anima et corpore inæstimabili claritate erunt repleti. Potest etiam specialiter claritas ista lumen gloriæ accipi, per quod ad divinæ essentiæ beatificam visionem immediate disponuntur.

Et lumen ejus simile lapidi pretioso. Hoc dupliciter intelligi potest : Primo, quod lumen ejus, id est Christus, qui est lumen Ecclesiæ triumphantis, lumen utique objectale, quod ipsa jugiter intuetur, et efficientiale, a quo feliciter illustratur, est simile lapidi pretioso, quoniam Christus in Scripturis frequenter lapis angularis et pretiosus vocatur.3031 Secundo, quod lumen ejus, id est præfata claritas participata Ecclesiæ triumphantis, assimilatur lapidi pretioso, utpote Christo, quia per claritatem illam Christo tanquam capiti conformatur. Tanquam lapidi jaspidis, id est, lumen illud ob suam deliciositatem, vigorem et venustatem, jaspidi est conforme. Jaspis namque sua viriditate pulcherrima visum valde delectat atque confortat, estque grandis vigor et firmitas lapidis hujus. Unde tam Christus quam claritas participata Beatorum, jaspidi assimilantur idonee. Sicut crystallum, id est, lumen istud etiam assimilatur crystallo. Nam sicut crystallum, purum, clarum atque perspicuum est seu transparens, ita et claritas ista Sanctorum mundissima est, et per eam habetur clarissima Dei cognitio; se invicem quoque penetrant intelligendo.

Et habebat murum magnum et altum.

Per quem inexpugnabilis Dei protectio ac securissima ejus custodia, qua supernam Jerusalem ambit et protegit, designatur; vel ipsemet Christus, seu Trinitas Deus illam defendens, juxta illud Isaiæ: Salvator ponetur in ea murus et antemurale; et in Psalmo: Dominus in circuitu populi sui. Christus autem magnus est et altus, quia immensus et incomprehensibilis ac superexaltatus secundum quod Deus. Imo, de eo etiam secundum quod homo, prædictum est: Hic erit magnus. Præterea advertendum, quod templum Ezechieli ostensum, cingebatur triplici muro: quia Ecclesia militans triplici indiget protectione, videlicet divina, angelica, et humana, per prælatos et principes ejus. Triumphans vero, divina protectione eget dumtaxat. Habentem portas duodecim. Per quas duodecim Patriarchæ, itemque duodecim Apostoli insinuantur, quorum exempla, fidem, doctrinam sequendo, cœlestem Jerusalem introimus. Eorum quoque patrocinio quasi per portas patet nobis ingressus ad vitam æternam. Rursus, duodecim portæ sunt observationes decem præceptorum Decalogi, et duorum caritatis Dei ac proximi.

Et in portis angulos duodecim. Per quos ceteri prædicatores, doctores, prælati sumuntur, qui instar angulorum parietes nectentium plures spiritualiter copulant mentis dilectione, concordia et doctrina: qui omnes Apostolis innituntur, idcirco in portis esse feruntur. Et duodecim nomina scripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel. Per nomina duodecim tribuum filiorum Israel, intelliguntur universi electi veteris Testamenti; imo et omnes prædestinati, qui per dona gratiæ filii Patriarcharum vocantur: qui in portis duodecim scripti sunt, quoniam Patriarcharum seu Apostolorum virtutibus inhærendo et doctrinis, ingressi sunt, intrant, aut introibunt regnum cœlorum.

Ab oriente portæ tres, ab aquilone portæ tres, ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres. Idcirco civitas ista visa est versus quamlibet principalium terræ plagarum tres portas habere, quia de quatuor partibus mundi multi conversi sunt, atque in fide superbenedictæ Trinitatis salvati, quemadmodum Isaias prædixit: Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.32 Christus quoque in Evangelio: Multi ab oriente et occidente, ab austro et aquilone venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlorum.3334 Ideo quoque versus quamlibet plagam tres portæ consistunt, quia ex omni parte quidam salvantur in statu incipientium, quidam in statu proficientium, quidam in statu perfectorum, omnes quoque per tres virtutes theologicas ingrediuntur ad regnum.

Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum et Agni. Hoc quod dicitur, Et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum, asserit Berengandus expositorium esse ejus quod præmittitur: Et murus civitatis habens fundamenta duodecim. Unde, secundum eum et Bedam, ista duodecim fundamenta sunt duodecim Apostoli, qui alia et alia ratione dicuntur portæ et fundamenta. Nam portæ dicuntur, ob rationem præhabitam; fundamenta vero, quia catholicam fidem primo prædicaverunt, et in ea alios fundaverunt. Ipsi quoque tanquam robustissimi alios super se portaverunt, eorumque imbecillitatem sustentaverunt. Alii per fundamenta duodecim accipiunt duodecim Patriarchas, qui primi hanc fidem tenuerunt: in quibus scripta fuerunt nomina Apostolorum et Agni, quia fuerunt Apostolorum et Salvatoris figuræ, et prænuntiatores Christi. Rursus, nonnulli per duodecim fundamenta intelligunt duodecim articulos fidei, quorum cognitio est fundamentum seu inchoatio cognitionis perfectæ quæ habetur in patria: in quibus articulis scripta sunt nomina duodecim Apostolorum, quia hanc fidem primitus publicaverunt; et Agni, id est nomen Christi, quia objectum articulorum fidei

Christus est, quum aliqui sint de ejus humanitate, aliqui de divinitate.

Præterea advertendum, quod licet sit unum primum ac principale seu universale fundamentum Ecclesiæ, scilicet Christus, dicente Apostolo, Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus;35 plura tamen sunt fundamenta secundaria particularia: de quibus cantamus, Fundamenta ejus in montibus sanctis.36 Sed et Christus secundum quod homo, est fundamentum instrumentale; verum ut Deus, est fundamentum per auctoritatem, fundamentum utique fundans, non fundatum. Sicque tota supergloriosa Trinitas est unum summum Ecclesiæ militantis ac triumphantis fundamentum, cui cuncti innituntur electi.

Et qui loquebatur mecum, scilicet angelus in Christi persona apparens et loquens, habebat mensuram arundineam auream, id est arundini similem, ut metiretur civitatem, et portas, et murum ejus. In hoc angelus repræsentavit Christi personam, qui omnium merita discutit et mensurat, et singulis electorum in patria præmium donat juxta meriti sui proportionem, mensuram et qualitatem. Itaque per mensuram arundineam auream, intelligitur sapientialis justitia, seu justa sapientia Christi, judicis et remuneratoris universorum: qui per sapientiam suam omnia in numero, pondere et mensura constituit, omniumque merita pensans, quantum de præmio dandum sit, inspicit.37 In visione quoque Ezechielis angelus visus est habere in manu funiculum lineum et calamum mensuræ.38 Sed quum per murum civitatis istius ipsemet Christus, seu divina protectio intelligatur, quomodo murus ejus mensurari asseritur, nisi quod Deus se ipsum secundum certum determinatumque modum applicat unicuique electorum secundum exigentiam meritorum?

Et civitas in quadro posita est, id est quadrangularis in situ, seu in quadro æquilatero, ita quod in longo et lato ejusdem seu paris est quantitatis. Ideo subditur: et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo. Eodem modo templum Ezechielis situatum describitur. Per quod nunc designatur firmitas atque stabilitas Beatorum in Deo, ita quod nec averti, nec concuti, nec cadere queunt, sicque habent se instar quadrati, quod, quocumque vertatur, permanet fixum;39 itemque quod nihil distortum, inæquale, seu disproportionatum invenitur in patria, nec aliquid incircumcisum, sed polita et recta ibi sunt omnia. Rursus, per quadraturam istam insinuatur, quod per contemperaturam quatuor virtutum cardinalium, et per doctrinam quatuor Evangelistarum, ad patriæ beatitudinem pervenitur. Imo et in Beatis virtutum cardinalium permanet quadratura quantum ad actus aliquos. Quælibet nempe earum duos actus sortitur. Nam, secundum Albertum, primus prudentiæ actus est, præcavere insidias, qui non manet in patria; alius, nihil Deo præponere vel æquare, qui manet in ea. Primus quoque temperantiæ actus est, noxias delectationes reprimere, qui ibi non manet; secundus, nullo motu noxio delectari, qui manet. Primus autem fortitudinis actus est, molestias fortiter ferre, quem certum est in patria non manere; alius, Deo fortiter adhærere, qui permanet. Postremo, primus actus justitiæ ponitur, proximo subvenire, qui ibi non manet quantum ad eos qui ibi sunt, vel post diem judicii; secundus, Deo regenti subditum esse, qui manet. Per longitudinem vero civitatis, intelligenda est perfectio virtutum ad vim intellectivam pertinentium, per latitudinem perfectio virtutum ad vim affectivam spectantium; vel per longitudinem contemplatio, per latitudinem dilectio: et ista æqualia perhibentur. Quo enim Beati Deum clarius contemplantur, eo ipsum ferventius amant, et econtrario: sicque amor affectus æquatur notitiæ intellectus.

Et mensus est civitatem, scilicet spatium ejus, [de arundine aurea] per stadia duodecim millia. Per quod amplitudo et magnitudo cœlestis Jerusalem designatur: non quod cœli empyrei spatium hac mensura stringatur; sed per minus intelligitur majus, et per determinatum, indeterminatum, sicut superius sæpenumero per septenarium universitas significatur. Unde, quemadmodum spatium civitatis hic descriptum, vehementer excedit consueta urbium spatia; ita his verbis insinuatur, quod patria electorum omnem locum viatorum quasi incomparabili capacitate et mole transcendit: nec solum capacitate et mole, sed et omnium bonorum affluentia, gaudio et decore, secundum illud Baruch prophetæ: O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus!40 Magnus et non habens finem, excelsus et immensus. Hinc etiam civitas ista multo major describitur, quam illa de qua Ezechiel vaticinatur. Illa enim est habitatio viatorum, et secundum quosdam, habet in gyro triginta;41 hæc vero habet in ambitu, ut affirmant, quadraginta octo millia stadia: nam et duodecim millia stadia de quibus littera loquitur, referuntur ad unum latus præfati quadrati.

Longitudo et latitudo et altitudo ejus æqualia sunt. Qui ista de Ecclesia militanti exponunt, per longitudinem intelligunt fidem, quæ facit credere præterita, præsentia et futura; per latitudinem vero, caritatem, quæ ad omnia se extendit; per altitudinem autem, spem, quæ erigit ad superna. Hæc tria æqualia sunt in viatore, non in dignitate, quum major horum sit caritas, sed in profectu seu incremento et operatione:42 quo enim quis amplius crescit in una harum virtutum, eo magis et in aliis duabus, loquendo de fide formata et spe viva. Sed quia de Ecclesia triumphanti exponenda sunt hæc, per tria ista intelligendæ videntur tres dotes animæ glorificatæ, virtutibus theologicis succedentes: ut per longitudinem intelligatur beatifica visio, quæ cuncta attingit; per latitudinem, beata fruitio; per altitudinem, tentio, qua intus tenetur Altissimus. Quod autem hic dicitur de altitudine civitatis, quantum ad imaginariam pertinet visionem, non de altitudine murorum, sed spatii sumitur: cujus altitudo accipitur secundum montis ascensum, in quo civitas ista visa est sita, sicut jam dixit: Sustulit me in montem magnum et altum.43 Sicque altitudo montis est duodecim millium stadiorum, quemadmodum longitudo spatii et latitudo ipsius.

Et mensus est muros ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, scilicet in altitudine. Et quamvis unus visus sit murus, nunc tamen pluraliter loquitur, Muros, propter quatuor latera ejus. Totus enim murus videbatur quadratus æquilaterus. Et per murum istum in altitudine, stabilis perfectio sanctæ illius civitatis exprimitur. Nam computus iste quadraturam duodenarii comprehendit, eo quod duodecies duodeni, centum quadraginta quatuor faciunt, qui est numerus quadratus, resultans ex ductu duodenarii in se ipsum. Idcirco designat securitatem et stabilitatem felicitatis supernæ: nam corpus quadratum, ut tactum est, stat firmiter in quolibet latere. Propter quod primo Ethicorum virtuosus comparatur quadrato: In omni eventu, virtuosus in ratione et virtutum medio perseverat. Mensura hominis quæ est angeli: id est, sic mensurantur merita et præmia hominum, sicut et angelorum. Vel sensus est, quod æqualis erit beatitudo angelorum et hominum, sicut loquitur Christus:44 Erunt sicut angeli Dei in cœlo. His ergo verbis innuitur, quod ad angelorum ordines homines assumuntur, et una est omnium beatitudo ex parte objecti, quæ per denarium diurnum omnibus operariis datum exprimitur.45 Omnes enim facie ad faciem vident Deum.46

Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide. Totus itaque murus videbatur ex lapidibus hujuscemodi factus: et rite. Per murum enim, ut dictum est, Christus seu ejus protectio designatur. Christus autem jaspidi assimilatur, ut dictum est sæpe, quoniam sicut jaspis sua viriditate decora visum oblectat et roborat, sic Christus omnibus contemplantibus eum delectabilis est, et confirmativus eorum in bono. Ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. Civitas ista est universitas Beatorum: qui aurum mundum vocantur, quia in omnibus caritatis fervor sine omni peccati macula dominatur. Estque aurum hoc simile vitro mundo, quoniam caritatis fervori adjunctus est præclarissimus sapientiæ splendor, ita quod Beati instar vitrorum sibi mutuo patent seu cogniti sunt. Et sicut vitrum lumine penetratur, sic Sancti in patria intus et foris divinæ lucis participatione implentur, imo cogitationes suas alterutrum intuentur, secundum Augustinum.

Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamenta ista, ut dictum est, sunt ipsi beati Apostoli: qui omni lapide pretioso ornantur, quia cunctis virtutibus decorantur. — Fundamentum primum, jaspis: id est, primus lapis pretiosus fundamentorum istorum est jaspis, utpote virtus per jaspidem designata. Per quam caritatem intelligo, qua nihil est dulcius, et mentem vehementer oblectat et confortat in Deo, sicut jaspis oculos exhilarat et confortat. — Secundum (vel, ut alii dicunt, Secundus), sapphirus: id est, secundus ornatus fundamentorum supernæ Jerusalem est virtus per sapphirum signata, videlicet donum sapientiæ. Nunc enim nomen virtutis communiter sumitur, nec condistinguitur dono. Quemadmodum enim sapphirus cœliformem habet colorem, sic Sancti in patria, per sapientiam istam quæ donum est, angelicis mentibus comparantur. Rursus, sicut sapphirus corpus humanum vegetat et membra consolidat, sic sapientiæ donum spiritum nutrit, et vires ejus in Deo defigit. Iterum, sicut sapphirus tactus radiis solis, ardentem ex se mittit fulgorem, sic sapientia Beatorum tacta et perlustrata radio Solis æterni, mox cum fervore splendifluo tendit in Deum.

Tertium, chalcedonius: id est, tertius horum ornatus est virtus nomine chalcedonii propter proprietatum similitudinem designata, videlicet donum intellectus. Quemadmodum enim chalcedonius pallidi est coloris et fortissimæ resistentiæ, ita ut in eo sculpere quis difficillime queat; sic donum intellectus, quo ea quæ fidei subsunt, acute atque subtiliter penetrantur, præsertim in patria, omni argumento quod fidei contrariatur, fortissime reluctatur. Verumtamen, quoniam ea quæ cadunt sub fide, nulla mens creata plene comprehendere potest, donum intellectus quasi pallenti lapidi assimilatur, non plenarie rubeo atque totaliter claro ac splendido.

Quartum, smaragdus. Per smaragdum intelligo donum consilii. Quemadmodum enim smaragdus eximiæ viriditatis et pulchritudinis est, in tantum ut ea quæ circa se sunt, sua viriditate afficiat, imo et aerem ex repercussione virescere faciat, nullaque gemma gratior oculis (nam et herbas sua superat viriditate); sic donum consilii in se ipso decorum atque suave est, et aliis se diffundit, eorumque mentes sua afficit directione. Per donum quoque consilii homo fit aliis valde acceptus, imo gratissimus. Melius enim vincit homo consilio quam fortitudine. Denique, sicut hic lapis valet contra morbum caducum, sic donum consilii præcipue tollit peccati ruinam. — De hoc lapide Augustinus et Beda atque Isidorus multa pulchra conscribunt. Plura enim ejus sunt genera. Et tellus qua nobiliores smaragdi nascuntur, locuples est, sed inhabitabilis. Nempe quum auro et gemmis abundet, gryphes omnia tenent, aves ferocissimæ, vel potius feræ volantes. Sunt enim quadrupedes, et corpore quidem leonibus, capite vero et alis aquilis simillimæ. Arimaspi cum his dimicant, qui uno oculo in fronte medio feruntur insignes, ut accipiant hos lapides, mira cupiditate et feris custodientibus et Arimaspis eos rapientibus.

Quintum, sardonyx. Lapis iste candidus perhibetur, in rubeum colorem parumper declinans. Ejus tamen multa sunt genera. Nam alius rubeus fertur; alius bicolor, ut dictum est; alius triformiter coloratur, primum habens nigrum, medium candidum, superius rubeum: et iste est pretiosior. Per quem donum fortitudinis designatur: quæ inter adversa et prospera permanet fixa, et in martyrio stabilit mentem; in patria vero solo candore ornatur, quia circa tristia et læsiva non occupatur. Et sicut sardonyx humilem efficit et pudicum, ita per fortitudinem animositas et carnalitas superantur, ita quod homo humilis atque pudicus efficitur. — Sextum, sardius. Sardius, secundum Bedam, ex integro sanguinei seu rubei est coloris: tamen secundum Berengandum, pro eo quod in rufinum colorem aliquantulum declinare videtur, paululum obscuratur. Per quem donum scientiæ insinuatur: quæ per hoc quod facit mentem cum gustu perpendere quod in nulla re creata statuendus est ultimus finis, eo quod illa in se sit deficiens et caduca, ad sapientiæ fulgorem propinquat, increatique boni amore spiritum afficit. Verumtamen, quia non immediate circa increatum objectum, sed circa creatum versatur, quia de rebus creatis dat bene et connaturaliter judicare; hinc a puritate auriformis rubeique coloris parumper occumbit, et splendore sapientiæ minor est. Et sicut sardius pellit timorem, et gaudium parit atque accendit; sic donum scientiæ tollit timorem perdendi terrena, accenditque gaudium in contemptu eorum et in amore cœlestium.

Septimum, chrysolithus. Gemma hæc tota aurei est coloris, et ardentes videtur scintillas diffundere; confortat insuper intellectum, et timores expellit nocturnos. Quo enim ratio amplius confortatur, eo passiones magis sedantur. Per quam donum pietatis intelligo: quæ facit hominem inter proximos quasi aurum acceptum et carum; facitque eum ad alios liberalem sive benevolum, ita quod affectiones scintillantes diffundit. Meretur quoque specialem illuminationem et confortationem a Deo. — Octavum, beryllus. Beryllus eximiæ claritatis est, cæruleum habens colorem admixtum, secundum Berengandum. Et secundum Bedam, sic est quasi consideres aquam solis fulgore percussam, rubicundum ac decorum exhibere colorem. Facit quoque in bello invictum, et mitem efficit ac benignum. Per quem donum timoris congrue designatur. Filialis etenim, castus, sanctusque timor, præclaræ est sinceritatis, et in spirituali pugna facit invictum: quia in tantum facit hominem Dei offensam vitare, quod mallet mori quam Deum inhonorare, sicque mansuetum ac benignum constituit animum.

Nonum, topazius. Gemma hæc pretiosissima omni fulget colore. Duo tamen colores, videlicet aureus et aerius, in ipsa abundant: quæ quum solis radio tangitur, jubar suum undique spargit, omniumque gemmarum superat claritatem, in suum adspectum præcipue trahens adstantes. Hæc gemmarum amplissima est, et regibus adeo cara ut ea nil carius inter divitias suas habere se reputent. Valet demum contra iram atque lunaticam passionem. Per quam justitia designatur: quæ est præclarissima virtus, et non est lucifer nec hesperus tam admirabilis; quæ lucem suam circumquaque diffundit, omni quoque virtutum decore splendescit, præsertim aureo et æthereo, quoniam Dei et proximi dilectionem præcipue respicit. Hæc quo purior ac perfectior fuerit, eo sanis oculis delectabilior comprobatur. Quam reges et omnes qui præsunt, maxime debent diligere, et opibus cunctis præferre. Quæ etiam in Beatis præcipue locum habet: nam ipsi demum plenam implent justitiam, reddentes cuique quod suum est, et Deo se ipsos totaliter. Per quam et viatores inquietudines animæ vitant. — Decimum, chrysoprasus. Lapis hic viridis est coloris, et hinc inde quasi aureis guttulis est distinctus, et valet contra lepram.

Per quem prudentia, quæ cardinalis est virtus contra dona sapientiæ et scientiæ condistincta, accipitur. Suo namque virore in agendis mentem perfundit, et aliis floridam exhibet. Aureo quoque ornatu passim fulcitur, dum ad ultimum finem dirigit humanos actus : quod faciendo, cordis pellit putredinem, ne terrenorum attactu quasi leprosum, infectum et corruptum reddatur.

Undecimum, hyacinthus. Hyacinthus cærulei fertur coloris. Et, ut ait Berengandus, sereni cœli habet colorem, sicut sapphirus; sed ille maculas habet, istius autem pulchritudo maculis non deformatur. Lucet ut purpura, sed non semper æqualiter rutilat, quia cum facie cœli mutatur. Nam in sereno perspicuus est et gratus, in nubilo autem obscurus. Qui pretiosus et bonus est valde, dat membris vigorem, et salutiferum facit saporem. Per quem virtus latriæ designatur. Hujus namque virtutis actus perfectissime insunt Beatis, qui laudi et cultui Dei indesinenter cum tota mente sine interruptione insistunt, quia divino lumine incessabiliter perfunduntur : quo si carerent, protinus rutilare cessarent. Sed et actibus latriæ Beati dulcissime reficiuntur, et sine interpolatione inenarrabiliter oblectantur. — Duodecimum, amethystus. Lapis iste triformi ornatur colore, roseo, violaceo atque purpureo, et parvulas flammas fundit, facitque vigilem, et malam pellit cogitationem. Per quem Beatorum in patria plenissima castitas explicatur : quia ut ait Salvator, non nubent neque nubentur, sed angelicæ sunt munditiæ.47 Et quoniam castitati eorum fervor divini amoris et humilitatis profunditas sunt adjuncti, quasi triplici fulget decore, nec cogitationem admittit impuram.

Ista de lapidum horum mystica expositione utcumque prolata pie sumantur. Alii enim aliter eos interpretantur, quorum melioribus dictis ista non derogant.

Consequenter agitur de materia et ornamento portarum : quod tamen spiritualiter est sumendum. Et duodecim portæ muri civitatis supernæ, duodecim margaritæ sunt per singulas, id est, quum portæ istæ exsistant duodecim, in qualibet earum præfati duodecim pretiosi lapides habentur : quia ut dictum est, in quolibet Apostolorum (qui portæ sunt civitatis istius) virtutes his margaritis expressæ, excellenter reperiuntur. Et singulæ portæ erant ex singulis margaritis. Si singulæ portæ erant ex singulis margaritis, quomodo in unaquaque fuerunt duodecim margaritæ? Itaque, secundum Berengandum et Albertum, istud secundum litteræ superficiem stare non valet. Idcirco dicendum, quod licet in unoquoque Sanctorum præfata sint ornamenta virtutum, in quolibet tamen aliqua emicat virtus, a qua et specialiter commendatur ac nominatur, juxta illud quod de quolibet eorum cantatur : Non est inventus similis illi. Ideo singulæ portæ ex singulis margaritis constare dicuntur.48 Et plateæ civitatis aurum mundum tanquam vitrum pellucidum.

Hoc et de civitate jam dixit, atque expositum est.49 Unde hoc loco, ut aliqua assignetur distinctio, per plateas civitatis cœlestis Jerusalem intelligi possunt inferiores et subditi, et qui per vias aliqualiter latiores ambulaverunt, contenti observantia mandatorum, non ingressi semitas consiliorum strictiores. Ad insinuandum ergo quod hi quoque ad patriæ beatitudinem conducantur, atque ibidem caritatis fervore ac splendore sapientiæ, seu mentis et corporis glorificatione splendebunt, dictum nunc est quod plateæ civitatis, scilicet inferioris gradus ac meriti homines, similes sunt auro puro ac vitro pellucido.

Et templum non vidi in ea, id est materialem locum ad offerendum Deo orationes ac sacrificia pro peccatis. Templum nempe est locus orationis et sacrificiorum hujusmodi.50 Beati autem in patria, præsertim post finale judicium, secundum quod nunc agitur de civitate superna, omni malo carebunt, omnique bono pleni erunt; nec tunc deprecabuntur pro aliis, nec sacrificia offerent pro peccatis : ideo materiale templum ibi non erit. Nihilo minus tota Ecclesia illa triumphans, templum et domus Dei spiritualiter erit, quoniam unusquisque in mente sua Deo sacrificium laudis exhibebit æternæ. Dominus enim Deus omnipotens templum illius est: quia in ipso tanquam in beatificante objecto æternaliter conquiescunt.51 Ipse ergo habitabit in eis, dona gloriæ influendo dataque conservando; et habitabunt in eo, in cunctis actibus suis in ipso finaliter quiescendo. Et Agnus. Nam Christus secundum quod Deus, unum et idem templum eorum est cum Patre et Spiritu Sancto, sicut et unum felicitatis objectum. Porro secundum naturam assumptam, est præcipuum præmii accidentalis objectum. Nam ejus humanitate reficientur exterius : et quantum ad hoc, quiescent et commorabuntur in ipsa.

Et civitas non eget sole neque luna, id est, illustratio luminarium cœli non erit necessaria beatificatis in patria, quum corpora eorum clariora sunt illis futura. Ideo subditur : nam claritas Dei illuminabit eam, scilicet, increata lux Dei efficienter, et claritas ab ipso Beatis communicanda illuminabit eam instrumentaliter atque formaliter, et lucerna ejus est Agnus. Lucerna non est lumen, sed luminis contentiva : ita et Christus ut homo, non substantialiter lux est, sed receptaculum ac retinaculum lucis præcipuum. In ipso namque habitat plenitudo divinitatis corporaliter.52 Quoniam ergo humanitatis Christi claritas post increatum lumen omnibus Sanctis maxime refulgebit, virtute divinæ immensæque lucis in ea manentis atque per ipsam micantis, Agnus merito lucerna cœlestis Jerusalem nuncupatur. — His autem verbis, et ceteris quæ subduntur, consonant quæ apud Isaiam scripta sunt : Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te;53 sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.

Et ambulabunt gentes in lumine ejus : quia sicut electi nunc vivunt in lumine fidei ipsius Ecclesiæ militantis, et in Christo, qui est lumen fidelium; ita in patria ambulabunt, agent, vivent, atque in Deum se jugiter erigent, et erecti manebunt in lumine Ecclesiæ triumphantis. Corporaliter quoque movebuntur et ambulabunt in lumine corporum glorificatorum, potissimum corporis Christi, cujus corporea claritas lumen solis inæstimabiliter superat, regionem quoque terræ viventium implet. Et reges terræ, videlicet principes et prælati idonei, omnes quoque qui bene rexerunt se ipsos, afferent gloriam suam et honorem in illam, id est, spirituales suas divitias, merita magnificentiamque virtutum suarum, secum in cœlestem Jerusalem deferent. Opera enim illorum sequuntur illos;54 gloria quoque est conscientiæ puritas (dicente Apostolo :55 Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ) : quam secum adducent. Rursus, gloria et honor regum istorum, sunt subditi, quos digne rexerunt, et secum ad beatitudinem perduxerunt, sicut discipulis suis loquitur Paulus :56 Gloria nostra vos estis in Domino; et iterum, Gaudium meum et corona mea, sic state in Domino.57 Quid autem tam honorificum homini sicut alios secum salvasse, eosque ad patriam perduxisse? Nam et filius sapiens, gloria patris.58 Malis quoque seu deceptis discipulis scribit Paulus apostolus :59 Quoniam confundor in vobis. Ergo in bonis honorificabatur.

Et portæ ejus non claudentur per diem, id est nunquam : nam ibi erit dies perpetuus. Ideo subditur : Nox enim non erit illic. Quibus datur intelligi quod non erit ibi occursus malus, nec timor, sed summa et sempiterna securitas; item quod corda Beatorum æternaliter patula erunt, et in contactu actuali lucis divinæ, nec caligo ignorantiæ seu peccati erit ibidem. Hinc apud Isaiam legitur :60 Aperientur portæ tuæ jugiter, die ac nocte non claudentur. Rursus, per diem, id est tempus

26 evangelicæ legis, apertus est aditus regni cœlestis. Et afferent gloriam gentium et honorem in illam : quia ut tactum est, qui salubriter præfuerunt, gentes suo regimine salvatas, earum quoque virtutes et merita simul cum ipsis secum adducent, ac Domino tanquam pretiosissimum spolium de faucibus hostis ereptum repræsentabunt et offerent. Simili modo angeli sancti, rectores Ecclesiæ militantis, eos qui suæ directioni acquieverunt, secum in patriam ducent.

27 Et non intrabit in illam aliquid coinquinatum, id est quocumque mortali peccato fœdatum, et abominationem faciens, id est exsecrabilia opera et plurimum detestanda, et mendacium, fallaciter agendo, aut false loquendo. Vel per coinquinatum intelliguntur spiritualia vitia, per abominationem carnalia. Vel illud refertur ad peccata cordis, istud ad vitia operis, mendacium ad vitia oris. Nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni, id est, prædestinati et purificati intrabunt dumtaxat, non vitiosi ac reprobi. Nullus autem cœlestem Jerusalem ingredi valet, nisi ab omni labe atque reatu sit prorsus immunis. Quis enim eloqui queat, quam purum esse oporteat cor quod divinæ increatæque luci immediate ac beatifice unietur? Non poterit in ea esse vel minima macula. Si ergo post vitam præsentem nolumus diu differri a gloria, nec gravissima purgatorii ferre supplicia, satagamus nunc indesinenter Deo pura mente intendere, vigilanti animo deservire, cum omni reverentia obedire, in caritatis fervore proficere, cor nostrum sollicite custodire, mentem ubique ad Deum levare, continuis precibus insudare, quotidianos defectus deplangere, emendare, vitare, ac tali martyrio nos ipsos Deo quotidie mortificare atque offerre.

Footnotes

  1. Is. xxx, 26. ↩

  2. 1 Cor. vii, 31. ↩

  3. Ps. ci, 26, 27. ↩

  4. II *Petr.* III, 10, 13. ↩

  5. Is. LXV, 17. ↩

  6. Ephes. IV, 22. ↩

  7. Luc. IX, 23. ↩

  8. Ps. CIII, 6. ↩

  9. Jacob. I, 17. ↩

  10. Ps.cxlix,4. ↩

  11. Soph. III, 17. ↩

  12. Joann.xu, 32. ↩

  13. Joann. XII, 32. ↩

  14. Apoc. I, 8. ↩

  15. Matth. V, 6. ↩

  16. Rom.vi,23. ↩

  17. II Tim.ii,5. ↩

  18. I Joann.iii, 2. ↩

  19. I Joann.iii, 15. ↩

  20. Ephes.v,5; ↩

  21. Coloss.iii, 5. ↩

  22. Rom.ii, 25. ↩

  23. In Apoc. xv,1,7; xvi passim. ↩

  24. vers.27,25, 23, 22. ↩

  25. Rom. i, 25. ↩

  26. Apoc. xvii, 1. ↩

  27. Ezech. xl, 2. ↩

  28. vers. 2. ↩

  29. Matth. xiii, 43. ↩

  30. I Petr. ii, 6. ↩

  31. I Petr. ii, 6. ↩

  32. Is. XLIX, 12. ↩

  33. Matth. VIII, 11; ↩

  34. Luc. XIII, 29. ↩

  35. I Cor. III, 11. ↩

  36. Ps. LXXXVI, 1. ↩

  37. Sap. XI, 21. ↩

  38. Ezech. XI, 3. ↩

  39. Ezech. XLVIII, 16. ↩

  40. Baruch III, 24, 25. ↩

  41. Cf. Ezech. XLV, 6; XLVIII, 16. ↩

  42. 1 Cor. XIII, 13. ↩

  43. vers. 10. ↩

  44. Matth. XXII, 30. ↩

  45. Matth. XX, 9, 10. ↩

  46. 1 Cor. XIII, 12. ↩

  47. Matth. xxii, 30. ↩

  48. Eccli. XLIV, 20. ↩

  49. vers. 18. ↩

  50. Is. LVI, 7. ↩

  51. *alias beatificationis* ↩

  52. Coloss. II, 9. ↩

  53. Is. LX, 19. ↩

  54. Apoc. XIV, 13. ↩

  55. II Cor. I, 12. ↩

  56. I Thess. II, 20. ↩

  57. Philipp. IV, 1. ↩

  58. Prov. X, 1. ↩

  59. Galat. IV, 20. ↩

  60. Is. LX, 11. ↩

Chapter 23 of 24