Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN BARUCH PROPHETAM

DIXIT Baruch ad principes Juda : Ex ore suo loquebatur Jeremias, quasi legens omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento. Jer. xxxvi, 18.

In his verbis tangitur auctor hujus libri, atque officium ejus. Auctor equidem fuit Baruch, cujus officium fuit, quod erat sancti Jeremiæ notarius, scribens ex ore ipsius. Propter quod liber iste volumini Jeremiæ immediate subjungitur : et conjunctio Et, quæ in principio libri Baruch præmittitur, ad verba copulat Jeremiæ, ut aliqui dicunt. Asserit quoque Josephus, quod Baruch iste fuit vir nobilis, et Jeremiæ notarius, adhærens Jeremiæ usque ad mortem sancti Prophetæ.1 Liberque Baruch ab Hebræis inter apocrypha computatur : in quo nihilo minus multa notabilia, et quædam de Christo, conscripta sunt.

ENARRATIO

IN BARUCH PROPHETAM

SCRIBAMQUE JEREMIÆ

Footnotes

  1. Ant. Jud. lib. X, c. 9. ↩

Chapter 1 of 7