Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO PRIMI CAPITULI : ET HÆC VERBA QUÆ SCRIPSIT BARUCH.

ET hæc verba quæ scripsit Baruch filius Neriæ, filii Maasiæ, filii Sedeciæ, filii Sedei, filii Helciæ. His verbis describitur genealogia Baruch. Circa quod scribunt quidam secundum regulam Hebræorum : Pater ipsius Baruch, et avus, et ceteri hic positi, habuerunt spiritum prophetiæ, sicut et ipse. Dicunt enim, quod quando in principio alicujus Prophetæ, ponitur nomen patris ejus, et avi, et sic ascendendo, datur intelligi quod spiritum propheticum habuerunt. Sed quamvis verum sit, quod Hebræi hoc dicant, non tamen ad propositum pertinere videtur. Non enim dicunt Hebræi, librum Baruch ad libros pertinere propheticos, aut in eorum numero contineri, nec fatentur hunc librum scriptum spiritu prophetiæ, saltem per totum. Alioqui inter Scripturas computaretur canonicas, et esset in canone. Verba autem prophetica quæ continentur in libro isto, potuit a Jeremia accipere.

Consequenter tangit locum ubi hæc scripsit : in Babylonia, id est in regione Chaldææ, cujus metropolis Babylon fuit. Ex quo elicitur, quod scripsit hæc verba non solum post destructionem Jerusalem per Chaldæos effectam, sed etiam post mortem sanctissimi Jeremiæ. Occiso etenim Godolia, Jeremias et Baruch cum Johanan et ceteris residuis Judæorum introierunt Ægyptum : ubi quum Jeremias obisset, imo (ut communiter dicitur, et S. Epiphanius protestatur) ab incredulis Judæis lapidatus fuisset, Baruch ad Babyloniam est profectus. Nam et Ægyptios ac Judæos in Ægypto manentes, prophetavit Jeremias a rege Babylonis vastandos, ut in Jeremia legitur.1

In anno quinto a combustione Jerusalem, facta per Nabuzardan principem militiæ Nabuchodonosor regis, in septima2 die mensis, forsitan primi, anni illius quinti, quoniam nomen mensis non exprimitur hic ;34 in tempore quo ceperunt Chaldæi Jerusalem. Hoc additur, ad innuendum quod Judæi tunc computabant annos a tempore Babylonicæ captivitatis, sicut jam numerant annos a tempore captivitatis et destructionis plebis ac urbis suæ Jerusalem per Romanos sub Tito. Sicque quod ait, In tempore, potest exponi, tempore.

Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniæ filii Joakim regis Juda, et ad aures universi populi Judaici venientis ad librum. Baruch namque propter sapientiam suam et propter familiaritatem suam cum Jeremia habitam, fuit famosus : idcirco venerunt ad eum. Et ad aures potentium filiorum regum Juda, id est eorum qui nati fuerunt de semine regum Juda, quorum aliqui fuerunt in Babylone, prout in Daniele habetur : quorum unus fuit Daniel, quem Josephus et Epiphanius dicunt fuisse de regio semine. Septuaginta tamen interpretes insinuant eum fuisse de stirpe Levi : quod poterit concordari, quoniam illæ duæ tribus fuerunt frequenter matrimonialiter junctæ. Hinc in Isaia Dominus dixit ad Ezechiam :5 De filiis tuis erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.6 Ad, id est prope, flumen Sodi currens per Babyloniam.7 Porro in Ezechiele fit mentio de flumine Chobar. Et quod ait, Ad flumen Sodi, referri potest ad verbum illud, Legit, vel ad participium istud, Habitantium, quod statim præcedit in textu. Quocirca oritur quæstio, quomodo potuerit ista legere ad aures Jechoniæ præfati, qui fuit in carcere usque ad mortem Nabuchodonosor regis, ut tangitur quarti Regum ultimo. Ad hoc respondendum, quod si Baruch legit hæc verba ad omnes prædictos simul, oporteret dicere quod Jechonias non fuit clausus in carcere continue, sed interdum permissus est egredi, quia rex erat, et quoniam sponte se tradidit Nabuchodonosor regi.8 Si autem Baruch legit ista ad præfatos divisim, dici posset quod permissus fuit regem incarceratum accedere.

Qui audientes plorabant propter peccata sua ac parentum suorum, et propter destructionem templi ac civitatis, et captivitatem translationemque suam ;9 et jejunabant pro misericordia impetranda, et orabant pro causa eadem.10 Bona est enim oratio cum jejunio.11

Et collegerunt pecuniam, secundum quod potuit uniuscujusque manus, id est, contribuerunt pro viribus suis pecuniam; et miserunt eam in Jerusalem ad Joakim filium Helciæ filii Salom, sacerdotem. Posset videri alicui, quod Joakim iste fuerit pontifex, quia subjungitur : et ad sacerdotes, et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Jerusalem. Verius tamen apparet quod non fuerit pontifex. Josedec enim pontifex Judæorum, cum Sedecia rege ductus fuit captivus in Babylonem, occiso patre ejus Saraia pontifice, prout in Jeremia partim habetur, et Magister in historiis Josephusque affirmant.1213 Et ipsi Josedec in pontificatu successit Jesus filius ejus in reditu a Babylonica captivitate, quemadmodum primo Esdræ legitur. Unde et Aggæi primo habetur : Et audivit Zorobabel filius Salathiel, et Jesus filius Josedec sacerdos magnus.14 De quo et Zachariæ tertio scriptum est :15 Ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum. Hinc dicitur, quod Joakim iste fuit inter sacerdotes de quibus hic agitur, principalis, quamvis non pontifex. Quum acciperent vasa templi Domini, quæ ablata fuerant de templo per Chaldæos, et simul cum Sedecia in Babylonem perducta fuerunt. Hæc enim vasa remiserunt prædicti Judæi simul cum pecunia jam prætacta. Acciperent, inquam, revocare, id est ad hoc, quod revocarentur et remitterentur in pristinum locum ad cultum divinum, decima die mensis Siban, cui apud nos correspondere dicitur Maius, partimque Junius, vasa argentea, quæ fecit Sedecias rex Juda, posteaquam cepisset, id est, postquam rex Babylonis cepit, Jechoniam prænominatum, et principes et potentes ejus quosdam, non omnes, ut quarti Regum vicesimo quarto describitur, et populum terræ Judææ, id est quosdam de populo, utpote decem millia, ut prætacto fertur capitulo, quanquam Jeremiæ quinquagesimo secundo scriptum sit, Tria millia :16 quod ibi expositum est.

Et dixerunt Judæi in Babylonia exsistentes, pecuniamque mittentes et vasa illa argentea quæ fecerat Sedecias, eo quod Nabuchodonosor transportavit aurea vasa de templo in Babylonem.17 Etenim ad faciendum aurea vasa, non satis abundavit Sedecias ; vel non satis devotus fuit ad hoc. Hæc autem vasa Judæi isti prece aut pretio a Chaldæis recuperaverunt, ac remiserunt, secundum istam scripturam apocrypham. Ecce misimus ad vos pecunias : de quibus emite holocautomata, id est animalia pro holocaustis immolandis, et thus, et facite manna, id est sacrificium, et offerte pro peccato, id est pro remissione peccatorum nostrorum, ad aram, id est super altare Dei. Et orate pro vita, id est pro conservatione vitæ, Nabuchodonosor regis, et pro vita Balthasar filii ejus. In Daniele legitur Babylon capta, Balthasar ibi regnante :18 qui Balthasar non fuit immediatus filius Nabuchodonosor regis, sed filius filii ejus ; et quando hæc quæ hic narrantur, contigerunt, nondum natus videtur. Quomodo ergo petierunt isti orari pro illo ? Et sive natus tunc fuit, sive non, cur potius petierunt orari pro ipso, quam pro patre suo Evilmerodach, qui ante eum regnavit ? Quid ad hæc respondendum sit pro certo, non habeo, nisi forsan immediatus filius Nabuchodonosor, alio nomine appellatus sit Balthasar. Ut sint dies eorum sicut dies cæli super terram, id est diuturni ac prosperi, quantum per naturam fieri potest. Itaque isti Judæi petierunt orari pro pace ac prosperitate regum sub quibus capti erant, sicut et Jeremias scripserat eis : Orate, inquiens, pro civitate ad quam transmigrare vos feci, quia in pace ejus erit pax vestra.19 Et serviamus eis multis diebus. Hoc dixerunt, non quasi optantes diu in servitute manere, et non potius ad propria remeare ; sed ne destructo imperio Babylonis, gravius opprimerentur ab aliis. Noverant enim ex prophetia Jeremiæ, quod septuaginta annis duraret eorum captivitas.20

Et pro nobis ipsis orate. Et legite librum istum, videlicet librum hunc Baruch, quem misimus ad vos recitari, id est ad hoc ut publice recitetur et legatur, in templo Domini, id est in loco ubi templum antea stetit, seu in atrio vel atrii loco, ubi plebs convenire et verbum Dei audire solebat, in die solenni, id est festis diebus, et in die opportuno, quando populus copiosius venerit.

A Circa hæc merito quæritur, qualiter vera sint ista. Chaldæi enim destruxerunt et combusserunt templum et urbem Jerusalem atque altare, quæ non fuerunt reædificata, nisi post reditum a Babylonica captivitate, ut habetur in Esdra. Nec in Jerusalem seu locis vicinis habitaverunt sacerdotes ac populus Judæorum, a tempore quo reliquiæ eorum descenderunt cum Jeremia in terram Ægypti;2122 nec viguit in Judæa vel Jerusalem cultus Dei. Propter hæc et consimilia quædam, liber iste, ut ait Lyra, apud Hebræos reputatur apocryphus. Potest tamen, secundum quod addit, dici, quod quamvis Godolia occiso, omnes Judæi in Judæa superstites fugerint in Ægyptum, ex timore quod rex Babylonis mitteret suos ad vindicandum mortem Godoliæ; postea tamen videntes quod non mitteret, et audientes quod rex Babylonis Ægyptum invaderet, pro magna parte in Jerusalem propter loci sanctitatem reversi sunt, et parvum altare erexerunt, sicut Patriarchæ et Prophetæ in Genesi et alibi leguntur ad sacrificandum Deo erexisse altaria.23

C Sed huic responsioni objici potest illud Jeremiæ : Hæc dicit Dominus : Ecce ego assumam reliquias Judæ, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti ; et consumentur omnes in terra Ægypti in gladio et fame, a minimo usque ad maximum, et non erit qui effugiat et revertatur in terram Juda, ad quam ipsi levant animas suas ut revertantur et habitent ibi.24 Rursus in Jeremia inducitur :25 Hæc dicit Dominus : Sicut conflatus est furor meus super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos quum ingressi fueritis Ægyptum ; et nequaquam ultra videbitis locum istum, omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Ægyptum et habitent ibi, morientur gladio, fame et peste.26 Amplius in Threnis habetur : Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solennitatem.27 Ergo prætacto tempore non convenerunt Judæi in diebus festis in templum. Idem patet ex eo quod in Isaia loquitur Dominus: Derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario.28 Unde elicitur quod fuit Judæa pro tunc omnino deserta. Quod item videtur ex eo quod legitur secundo Paralipomenon:29 Cunctis diebus desolationis ejus egit terra, puta Judæa, sabbatum (requiescendo videlicet a cultura inhabitationeque hominum, prout doctores exponunt) usque dum complerentur septuaginta anni.

Verumtamen his non obstantibus, videtur prætacta responsio saltem pro parte posse salvari: et hoc ex verbis Jeremiæ probatur. Præallegatis etenim verbis additur: Non revertentur illuc, nisi qui fugerint;30 et denuo, Et qui fugerint gladium, revertentur de terra Ægypti viri pauci.31 Quidam enim inter Judæos Ægyptum cum Jeremia ingressos, erant ceteris meliores, ac Jeremiæ credentes, atque invite Ægyptum introeuntes, quia compulsi a Johanan Caree aliisque principibus: et hi meliores, Deo moderante, evaserunt manus Chaldæorum Ægyptum vastantium. Hi tamen comparatione aliorum erant tam pauci, quod quasi nulli reputabantur. Ideo terra Judææ dicitur tunc fuisse relicta et sabbatizasse.

Et dicetis, vos ipsos humiliter accusando, ac divini æquitatem judicii collaudando: Domino Deo nostro justitia convenit, et adscribenda est, quoniam juste punivit nos, et ipse est fons, causa, mensura, et regula totius justitiæ: juxta illud in Job: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas;32 opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet. Et in Psalmo: Quoniam rectus Dominus Deus noster.33 Sapiens quoque ait: Quum sis justus, juste omnia disponis;34 virtus enim tua, justitiæ initium est. Nobis autem confusio faciei nostræ, id est, confundi meruimus, et juste contempti sumus, de nostris quoque erubescimus culpis, sicut hodie evidenter apparet. Itaque nobis debetur confusio, omni Juda, id est cunctis Judæis de duarum tribuum regno, et habitantibus Jerusalem, id est, qui habitaverunt in ea, et nobis qui sumus in loco quo sita fuit Jerusalem jam incensa, regibus nostris, quos habuimus, videlicet Joakim, quem rex Babylonis occidit et insepultum abjecit, Jechoniæ, quem transtulit, et Sedeciæ, quem excæcavit, et principibus nostris, qui erant officiati regum, et sacerdotibus, quorum quidam fuerunt occisi, quidam captivi, et prophetis nostris, præsertim pseudo, seu etiam veris Prophetis, qui multiplices tribulationes perpessi erant, etsi non a Chaldæis, tamen a perversis Judæis : sicut et Jeremias, atque Ezechiel, cui Dominus dixit: Portentum te dedi domui Israel.35

Peccavimus ante Dominum omnia intuentem, non verentes in præsentia majestatis suæ ipsum offendere; et non credidimus Deo et ejus Prophetis, quia coluimus idola, diffidentes in eum, id est, de ejus providentia et tuitione desperantes. Et non fuimus subjectibiles [illi], id est proni ad hoc, quod ejus imperio subderemur, sed potius duri et inconvertibiles corde: juxta illud Jeremiæ, Aversus est populus iste36 aversione contentiosa. Et dissipati recessimus, id est, vitiis corrupti, spiritualiterque per peccata destructi, et intra nos divisi per rebellionem sensualitatis contra rationem, a Deo nos elongavimus, non loco, sed dissimilitudine. Propter quod Dominus ait per Jeremiam: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?37 Hinc Salomon loquitur: Longe est Dominus ab impiis.38 De talibus dicitur per Osee: Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Et adhæserunt nobis mala multa, id est gravia vitia et tormenta, et maledictiones quas constituit Dominus Moysi servo suo, id est, maledictiones et afflictiones illas incidimus, quas Deus per Moysen (in libro Numerorum et Deuteronomio) prænuntiavit: sicut in Threnis apertissime invenitur; qui eduxit patres nostros de terra Ægypti, dare, id est ad dandum, nobis terram fluentem lac et mel, id est terram promissionis valde fertilem et abundantem, sicut hodierna die, id est, sicut nunc patet ad oculum nos esse afflictos.39

Et abivimus, id est, a Deo recessimus, unusquisque in sensu, id est cogitatione et gustu cordis nostri maligni: quoniam ex deliberatione et delectatione peccavimus, gloriantes in vitiis; operari, id est sacrificare et obsequi, diis alienis, facientes mala ante oculos Domini, qui multo lucidiores sunt sole, circumspicientes omnes vias hominum:40 de quibus ait Apostolus, Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.41 Cujus rei consideratio debet nos a peccatis retrahere, atque ad bona inducere, sicut ait vir sanctus: Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.42 Interdum etiam idololatriam exercuerunt in templo tempore Achaz et Manassæ. In quo utique templo Deus specialiter habitare ac intueri ferebatur, prout libro tertio Regum testatur:43 Erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.44 Sicque specialiter ante oculos Domini peccaverunt.

Footnotes

  1. Jer. XLIII, 10-13; XLIV, 12-14, 27-30. ↩

  2. Jer. LII, 28. ↩

  3. IV Reg. xxv, 8, 9. ↩

  4. IV Reg. XXV, 27. ↩

  5. Is. XXXIX, 7. ↩

  6. Dan. I, 1-6. ↩

  7. Ezech. I, III, X, XLIII. ↩

  8. I Esdr. XXIV, 12. ↩

  9. Ibidem. ↩

  10. Tob. XII, 8. ↩

  11. Zach. III, 1. ↩

  12. Jer. LII, 24, 27. ↩

  13. II Par. XXXVI, 18. ↩

  14. Agg. I, 12. ↩

  15. I Esdr. III, 2, 8. ↩

  16. IV Reg. XXIV, 14. ↩

  17. I Esdr. V, 14. ↩

  18. Dan. v, 30, 31. ↩

  19. Jer. XXIX, 7. ↩

  20. Jer. XXV, 11; XXIX, 10. ↩

  21. I Esdr. III, v, vi. ↩

  22. IV Reg. xxv, 9. ↩

  23. Gen. VIII, XII, XXVI, XXXIII. ↩

  24. Jer. XLIV, 11, 12, 14. ↩

  25. Jer. XLVII, 18, 17. ↩

  26. Jer. xlii, 18, 17. ↩

  27. Thren. I, 4. ↩

  28. Is. 1, 8. ↩

  29. II Par. xxxvi, 21. ↩

  30. Jer. XLIV, 14. ↩

  31. Ibid. 28. ↩

  32. Job xxxiv, 10, 11. ↩

  33. Ps. xci, 16. ↩

  34. Sap. xii, 15, 16. ↩

  35. Ezech. xii, 6. ↩

  36. Jer. viii, 5. ↩

  37. Jer. ii, 5. ↩

  38. Prov. xv, 29. Osee x, 2. ↩

  39. Is. i, 8. ↩

  40. Eccl. xxiii, 28. ↩

  41. Hebr. iv, 13. ↩

  42. Ps. cxviii, 168. ↩

  43. IV Reg. xvi, 12-16; xxi, 4-7. ↩

  44. III Reg. ix, 3. ↩

Chapter 2 of 7