Skip to the text

Articulus 6

EXPOSITIO CAPITULI SEXTI: PROPTER PECCATA QUÆ PECCASTIS ANTE DEUM, ABDUCEMINI IN BABYLONIAM.

PROPTER peccata quæ peccastis, id est, committendo vel omittendo incidistis, ante Deum, id est coram Deo omnia intuente, cujus præsentem vultum non estis reveriti, abducemini in Babyloniam captivi. Quare non ait, Ducti estis captivi? Respondetur, quod quando Jeremias hanc scripsit epistolam, facta fuit transmigratio Joachin seu Jechoniæ regis et multorum Judæorum cum ipso, sed adhuc restabat translatio Sedeciæ et Judæorum cum ipso: quæ translatio proprie captivatio nuncupatur. Non enim sponte se tradiderunt Chaldæis, ut Jechonias ac sui. Itaque epistola hæc fuit scripta diu antequam missa ac deportata. Aliam etiam misit epistolam ad transmigratos post Jechoniæ transmigrationem: quæ epistola habetur in Jeremia.1

Ingressi itaque in Babyloniam, id est Chaldæam, quæ a sua metropoli nomine Babylon, Babylonia est vocata, eritis illic annis plurimis ante licentiam redeundi, usque ad generationes septem. Huic verbo videtur contrarium quod alibi vaticinatus est Jeremias, quod scilicet septuaginta annis duraret eorum captivitas. Ad quod dicunt expositores catholici, quod tempora ista sunt una duratio idemque tempus.

Contra quod objicit quidam, quod isti computant unam decadem seu decem annos pro una generatione. Puer autem decem annorum generare non potest secundum communem cursum. — Ad quod respondendum videtur, quod computatio generationum istarum diversis modis attenditur. Septenarius quoque numerus frequenter perfectionem et totalitatem designat. Sicque per tempus septem generationum, insinuatur tempus integræ et perfectæ ac naturalis periodi vitæ humanæ, quod est duratio septuaginta annorum, juxta illud in Psalmo: Dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni.2 — Insuper dici potest, quod hæ septem generationes accipiuntur per exclusionem primæ et ultimæ, et sic erant quinque, sicut in evangelio Matthæi legitur: Post dies sex assumpsit Jesus Petrum, Jacobum, et Joannem, et transfiguratus est ante eos.3 Porro Lucas habet: Fere dies octo.4 Et infra septuaginta annos poterant sibi succedere quinque generationes, quia pro qualibet fuerunt quatuordecim anni. Et jam ante Jeremias scripserat illis in Babylonem transmigratis, ut festinarent per matrimonium multiplicari:5 Accipite (inquiens) uxores, et generate filios et filias; et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias; et multiplicabimini ibi, et nolite esse pauci numero.6 Amplius dici posset, quod etiam prima generationum istarum, computanda sit a primo annorum illorum septuaginta, hoc est a die et anno in quo fuit: et sic ceteris generationibus satis multum de tempore remanebit. Postremo, quod computatio quam prætactus objector facit, stare non valeat, super Esdram et Esther ostensum est.7

Post hæc educam vos inde cum Zorobabel, ut dicitur in Esdræ libro.8

Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in humeris portari. Quasi dicat ironice, Per se ipsos non valent incedere: juxta illud, Pedes habent, et non ambulabunt.910 Hoc quoque sciendum, quia (ut refert Valerius) quidam gentilium asserebant ipsa simulacra aurea, argentea ac reliqua, esse deos, et aliquid vitæ numinisque habere, ac dare responsa. Cujus erroris capitaneus fuit Hermes Trismegistus: Status (inquiens) animatas dico, spiritu ac sensu plenas. Alii vero dicebant ipsa simulacra non esse deos, sed tantum esse idola imaginesque deorum, ut Solis, Lunæ, Jovis, seu Herculis. Ostentantes metum gentibus: quia ad hoc deos suos circumferebant, ut deorum auxilio ac virtute adversariis incuteretur formido, quemadmodum Christiani in processionibus circumferunt Sacramentum et Sanctorum reliquias, ad impetrandum auxilium contra hostes. Videte ergo, ne et vos similes efficiamini factis alienis, id est, non sequamini facta talia Babyloniorum, et metuatis, id est, ex intuitu et ornatu deorum ipsum non formidetis, et metus vos capiat in ipsis, id est, ne talis perfidus superstitiosusque metus vos fallat ad inhærendum serviendumque diis falsis.

Visa itaque turba de retro et ab ante, id est, quum videritis turbam idololatrarum illorum sua simulacra in processione portantium, ita quod quidam eorum deos præcedunt, alii subsequuntur, adorantes, non deos illorum, sed me verum Deum, dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari, Domine: juxta illud Deuteronomii, secundum translationem antiquam, et prout Christus in Matthæo allegat:11 Dominum Deum tuum adorabis.12 Quemadmodum enim verus Deus est singularis, incomparabilis et infinitæ excellentiæ, sic ei soli debetur cultus iste dignissimus, qui latria appellatur. Angelus autem meus vobiscum est. Hoc in Dei persona est dictum, et potest intelligi de Michaele tunc principe Synagogæ. Vel per angelum intelligitur multitudo angelorum. Nam cuilibet homini adest angelus unus bonus, qui est director et custos hominis sibi commissi, juxta quod legitur : Angelis suis mandavit de te;13 in Exodo quoque, Angelus meus præcedet te.14 Ipse autem exquiram animas vestras, id est, ego vos liberabo, et injurias vobis illatas ulciscar : juxta illud Genesis, Sanguinem animarum vestrarum requiram.15

7

Nam lingua ipsorum, puta deorum seu idolorum, est polita a fabro, et inaurata et inargentata, id est, quorumdam simulacrorum linguæ sunt inauratæ, quorumdam inargentatæ. Sed objici potest quoniam idola fiunt ore clauso et solido, non cavato. Propter hoc aliqui dicunt, quod verus textus sit, Ligna ipsorum. Nam ligna ex quibus idola fiunt, deaurantur et inargentantur forinsecus. Verumtamen dici potest quod quædam imagines formabantur ore intus concavo et linguato, præsertim quæ fundebantur, et quæ putabantur dare responsa. Falsa sunt et vana fallacia, imo et nihil, non quoad ipsam materiam ex qua sunt, nec quantum ad formam substantialem materiæ, nec quantum ad formam artificialem inductam; sed quoad ea quæ signant, et ad quæ significanda formantur, quæ non sunt dii, nec id quod esse creduntur, quamvis sint aliquid quoad esse naturæ. Sicque affirmat Apostolus :16

8

Scimus quod idolum nihil est in mundo. Et non possunt loqui : juxta illud, Os habent, et non loquentur.1718 Ex quo apparet, quod vera littera sit Lingua, non Ligna. Itaque responsa et cetera verba quæ simulacra putantur proferre, a dæmonibus proferuntur. Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricata sunt : id est, idola ex auro formantur seu decorantur, ac si optarent sic fieri aut ornari, quemadmodum puellæ cupientes ornamenta sibi adhiberi, acquirunt ea.

9

Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum idololatrarum, unde subtrahunt sacerdotes idolorum ab eis aurum et argentum, id est ornamenta hujusmodi pretiosa, et erogant illud in semetipsos, id est, ad proprios usus expendunt. Dant autem ex ipso et prostitutis, id est, personis in prostibulo positis dant ex hujusmodi idolorum pretioso ornatu, et sic utuntur eodem auro in venereis et in sacris. Hi autem dii facti ex materia auri, argenti, aut æris, non liberantur ab ærugine, id est, æruginant, sicut materiæ ex quibus constant, juxta illud Jacobi : Argentum et aurum vestrum æruginavit ;19 et tinea, id est, vestes quibus idola vestiuntur, a tineis comeduntur. Opertis autem illis simulacris veste purpurea, extergunt faciem illorum propter pulverem domus, qui est plurimus inter eos, id est, cultores deorum mundant facies illorum a pulveribus cadentibus super facies eorumdem. Sceptrum autem habent dii illi in manu, qui dii in se peccantes non interficiunt, quia non vivunt, et prorsus inutiles sunt.

10

11

B

12

13

C

14

15

D

16

Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum. Constitutis illis in domo. Aliqui enim dii colebantur in domibus, quidam in templis. Oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium domum : qui suo motu agitant et ascendere faciunt pulverem, ita quod incidit oculis idolorum. Et sicut alicui qui regem offendit, qui reus est criminis læsæ majestatis, circumseptæ sunt januæ : quia inter januas clauditur ne fugiat; aut sicut ad sepulcrum adducto mortuo, id est, sicut defuncto sepulto sepulcrum ejus cluditur. Hoc intelligendum est de sepultis, quorum corpora cum pretiosis ornamentis ac thesauris sepeliebantur : propter quod eorum sepulcra fortiter claudebantur, ne spoliarentur. Ita tutant, id est assecurant, sacerdotes ostia domorum atque templorum clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur dii suis pretiosis ornatibus. Quasi dicat : Se ipsos custodire et defendere nequeunt. Lucernas accendunt illis, id est ad honorem deo-

17

18 rum, vel ut tempore noctis videant; sunt vero trabes in domo: quoniam instar trabium nequeunt se movere. Corda vero eorum dicuntur elingere serpentes, qui de terra sunt. Serpentes namque corrodebant interiora luteorum deorum. Serpentium quippe est terram comedere, juxta quod Dominus loquitur in Genesi: Terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.20 Ideo subditur: dum comedunt eos, videlicet luteos deos; et non sentiunt dii, quia non vivunt. Nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit ex igne quo cibi coquuntur, vel ex incendio thuris aut sacrificiorum, quæ ipsis offerebantur in domo.

Aurum etiam quod habent, ad speciem est, id est, aurum quo intrinsecus deaurantur aut fulciuntur, apponitur eis pro decore. Nisi aliquis exterserit æruginem supercrescentem tempore procedente, non fulgebunt. Confundantur de sua insania ac idololatria, qui colunt ea. Neque si quis eum, id est talem deum sculptum aut fusum seu manu formatum, statuerit rectum, id est statura erecta, per semetipsum stabit diu aut tute, præsertim in loco ventoso aut inquieto. Sed sicut mortuis, humeri, id est fulcimenta aut apodiamenta, illis apponentur ne cadant, sicut cadaveri mortuo necesse est apponi tale quid ne labatur, si debeat stare.

Hostias illorum, id est sacrificia idolis immolata, sacerdotes ipsorum vendunt: nam mancipant eas usui et commodo suo; et abutuntur hostiis illis, earumque pretiis, vitiose ipsis utendo.21 Similiter et mulieres eorum, videlicet sacerdotum, decerpentes sunt, id est, diripiunt sacrificia seu ornamenta deorum suorum; neque infirmo neque medicanti vel, ut alii legunt, mendicanti, aliquid impertiunt, id est, impendunt sive communicant de hostiis aut ornamentis hujusmodi, de quibus vel feminæ vel idola ipsa nihil dant indigenti. De sacrificiis eorum fetæ, id est mulieres quæ de novo pepererunt, et nondum purgatæ sunt, et menstruatæ, quæ singulis mensibus immunditias patiuntur, contingunt, id est, tangunt aut edunt: quod fuit in lege Dei per Moysen data prohibitum, utpote tales tangere aut edere de sacrificiis Deo oblatis.

Unde enim, id est ex qua causa, vocantur dii? quasi diceret: Non est ad hoc rationabilis causa. Quod probat, subdendo: Quia mulieres apponunt varia ornamenta forinsecus diis; et in domibus eorum, scilicet delubris simulacrorum, sacerdotes sedent, quasi intenti deorum obsequio, magis autem ad congregandum oblata pro usu suo, habentes tunicas scissas: vel pro ornatu et ex curiositate (quocontra Dominus ait per Joelem: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra);22 vel quasi in signum doloris, propter peccata populi et inhonorationem deorum, sicut Judæis et aliis multis consuetudo fuit, in magnis adversis et malis scindere vestes; et capita rasa et barbam rasam: quod simili modo intelligi potest dupliciter. Et quoniam Deus voluit suos cultores filios Israel distingui ab ipsis idololatris, præcepit illis non scindere vestes, nec radere caput aut barbam, juxta illud Levitici: Non in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam.23 Quorum capita nuda sunt. Quocontra jussit Dominus Aaron et filiis ejus sacerdotibus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere; oleum quippe sanctæ unctionis est super vos.24 Rugiunt autem clamantes, id est, quasi præ dolore et contritione emittunt rugitum propter sua et aliorum peccata, petentes veniam dari, contra deos suos, id est ex opposito loci deorum suorum coram eis: sicut dictum est supra, Ambula per viam ad splendorem legis contra lumen ipsius;25 sicut in cœna mortui, id est in mensa quæ fit in domo defuncti, ubi post refectionem sequitur deploratio mortui.

Vestimenta eorum, videlicet idolorum, auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filias suas: quod secundum eorum superstitionem est quasi sacrilegium, id est abusus rei sacræ. Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, id est irrisiones aut læsiones, neque si quid boni, id est, si honorentur, possunt retribuere, quum sint impotentes. Si quis illis votum voverit, et non crediderit hoc esse reddendum, nec hoc requirunt: quia nec vivunt, nec sciunt. Hominem cæcum ad visum non restituunt, id est, de cæcitate hominem non liberant. Verumtamen, sicut in libro de Civitate Dei recitat Augustinus, et Thomas in Summa contra gentiles, Hermes Trismegistus in libro de Deo seu natura deorum, multa his contraria scribit. Experientia quoque his contrariari videtur: quia in templis deorum sanabantur infirmi, et liberabantur obsessi. Sed respondendum, quod a dæmonibus illa fiebant, et magis ab inflictis malis cessando, quam sanitatem aut liberationem præstando. Multa tamen quæ magna et mira videntur, naturali dæmonum potestate fieri possunt per applicationem naturalium activorum et passivorum: quæ non sunt proprie et absolute loquendo miracula. Quomodo ergo æstimandum est illos esse deos?

Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea, videlicet deos aut idola, quum perceperint fraudem eorum, hoc est fraudem dæmonum circa deos, qui Chaldæi quum audierint mutum non posse loqui: quod audiendo cognoscunt, dum audiunt mutum proferre vocem inarticulatam; afferunt illum ad Bel, id est idolo suo nomine Bel, quod ut in Daniele legitur, Babylonii seu Chaldæi colebant, postulantes ab eo loqui, id est, ipsum Bel deprecantes ut muto det facultatem loquendi; quasi possint sentire ipsa idola, quæ non habent motum, quum careant vita. Et ipsi Chaldæi quum intellexerint impotentiam idolorum, relinquent ea et vilipendent.

Mulieres circumdatæ funibus, in viis sedent. Solebant enim feminæ quædam idololatræ se cingere fune quasi magni criminis reæ, et in viis sedere per quas fuit iter ad idola. Succendentes ossa, id est duriora quæque olivarum, quasi ad placandum deos quos offenderunt. Quum autem aliqua ex ipsis attracta, id est seorsum tracta, ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximæ suæ exprobrat, id est improperat, quod non sit ea, id est ipsa proxima, digna habita sicut ipsa, neque funis ejus, scilicet proximæ, diruptus sit. Nam qui cognovit illam seorsum tractam, dirupit et præscidit funem illius, et per hoc putavit se liberatam a vinculo criminis: eum etenim a quo cognita fuit, credebat vel deum suum, vel directum a deo suo. Idcirco improperavit proximæ suæ, quod ipsa non fuit similiter visitata, nec ejus funis diruptus.

Omnia autem quæ illis fiunt, falsa sunt, id est deceptoria. A fabris autem et aurificibus facta idola, nihil aliud erunt quoad suum formale, nisi id quod volunt esse sacerdotes et aurifices, id est, erunt illi dii quos auctores eorum voluerint eos esse, ita quod erunt Saturnus, Posidon, Apollo, seu alii dii quos voluerint sacerdotes artificesque formari. Ipsi etiam artifices qui faciunt idola, multi temporis non sunt, quia mortales sunt breviter morituri. Numquid ergo possunt, quæ ab illis fabricata sunt idola, esse dii? quasi dicat: Non, quum dii debeant esse immortales. Mortalis autem immortalem non facit. Reliquerunt autem falsa, id est, artifices tales reliquerunt post se idola vana, et opprobrium postea futuris: quia idola convertuntur in opprobrium et perditionem suis cultoribus. Nam quum supervenerit illis, videlicet idolorum cultoribus, prælium et mala, id est adversa, cogitant sacerdotes ubi se abscondant cum illis, id est, quo loco et qualiter possint periculum cum idolis suis effugere ac latere, præsertim quum audierint hostes suos prævaluisse in bello.

Scietur postea quia falsa sunt a gentibus universis, id est, cunctæ gentes agnoscent vanitatem et falsitatem deorum: quod per Apostolorum prædicationem in mundo potissime est patefactum. Et nullum opus Dei in ipsis est, id est, nihil divinum facere queunt, nec aliquid deitatis

34

36

39

40

41

42

43

B

C

D

44

45

46

47

48

50

52 in ipsis est. Neque pluviam hominibus da- Jer. xiv, 22. bunt : sicut in Jeremia habetur, Numquid sunt in diis gentium qui pluant? Verumtamen aerem immutare, et pluviam procurare, tempestates producere, ignem ab aerio cœlo dejicere, et similia quædam, non excedunt naturalem dæmonum potestatem, mediantibus naturalibus causis, et si Deus permittat : et sic ad invocationem deorum suorum possent idololatræ tale quid impetrare. Quia nihil possunt, sicut corniculæ volantes inter medium cœli et terræ, id est in aere : quæ sunt aves infirmæ. Etenim quum inciderit ignis, id est igne cadente, in domum in qua sunt lignei dei, sacerdotes fugient, et dii cum suo templo comburentur.

58 Itaque melius est esse regem ostentantem, id est sæpe monstrantem, virtutem suam, aut vas utile, quam id quod sunt falsi dii : qui dii putantur, quum non sint dii.

59 Siquidem sol et luna ac sidera, quum sint splendida, et emissa ad utilitates, id est jussa moveri ad producendum multos utiles in hoc mundo effectus, obaudiunt,

60 id est, Creatori suo obediunt. Similiter et fulgur quum apparuerit suo celerrimo motu, perspicuum est, id est clarum. Id ipsum autem et spiritus, id est ventus,

61 in omni regione, spirat, id est, flat. Et nubes, quibus quum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, id est transvolare in aere, ita quod videntur totum hemisphærium nostrum transcurrere, quamvis non semper sit ita, [perficiunt quod imperatum est eis].

62 Ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei a Deo, devorando gramina montium arboresque silvarum : sicut in Ægypto tempore Moysis legitur aliqualiter contigisse. Ignis quoque subvertit Pentapolim, ut habetur in Genesi. Similiter legitur in libro Job : Ignis Dei cecidit de cœlo, et tactas oves puerosque consumpsit.26 Quarto etiam Regum, orante Elia, quinquagenarii cum suis leguntur igne desuper veniente consumpti. Hinc in Deuteronomio Dominus protestatur : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima; devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.27 Hæc autem, scilicet idola, neque speciebus, neque virtutibus uni eorum similia sunt, id est, nulli prædictorum similia sunt, neque in formis, nec in operativis potentiis, quantum ad id quod esse putantur seu repræsentant.

67 Bestiæ meliores sunt illis bonitate naturæ seu entis, quum habeant esse vitale et sensitivum. Ideo Socrates dixit : Mallem adorare canem quam idolum, quum canis sit opus naturæ, idolum vero opus artis humanæ.

69 Nam sicut in cucumerario, id est in loco in quo sunt cucumeres, formido nihil custodit, id est, id quod ponitur ibi ad terrendum aves non abigit eas, dum percipiunt rem illam non moveri; ita sunt dii, quia suos non possunt custodire cultores. Eodem modo et in horto spina alba super quam omnis avis sedet, id est, quæ-

70 cumque advenerit et sedere optaverit, nil prodest ad horti custodiam. Similiter et mortuo projecto in tenebris, id est occulte inhumato abjecto; similes sunt dii illorum, quia non vivunt, nec agere valent, ut æstimatur. A purpura quoque et marmore scietis quia non sunt dii, id est, idola non

71 esse deos, potestis perpendere a purpura qua induuntur, et ex consideratione marmoris de quo fiunt lapidea seu marmorea idola; quæ purpura et marmor supra illos tenent, id est, vestiunt, aut soliditatem præstant idolo, nec tamen sunt dii : idcirco, nec idola inde facta et decorata, nec spiritum vitalem intus habentia. Ipsi etiam dii postremo comeduntur, id est, tandem consumuntur ab ærugine, si sint de metallo;28 vel a serpentibus, si sint de luto, ut dictum est;29 vel a vermibus, si sint de ligno;30 ac aliis modis destrui possunt, aut vendi ita quod eorum pretium manducatur. Et erunt opprobrium in regione, id est, cultoribus suis erunt causa seu occasio opprobrii confusionis æternæ, condemnationisque infernalis.31 Melior est ergo homo justus qui non habet simulacrum, id est, illud non colit nec retinet : melior, inquam, est ipse simulacro atque cultoribus ejus. Nam erit longe ab opprobriis : imo gloriam et honorem consequetur cœlestem a Judice justo ac summo, qui glorificantes se glorificat, justosque diligit, nec aliquid boni impræmiatum relinquit : qui est super omnia Deus sublimis et benedictus.

Et in hoc finio super Bibliam totam, ad omnipotentis et supergloriosissimi Dei laudem, honorem, et gloriam, anno Domini MCCCCLVII, in solennitate Visitationis Virginis gloriosæ. Amen.

FINIS COMMENTARIORUM IN LIBRUM BARUCH

Footnotes

  1. Jer. xxix. ↩

  2. Ps. LXXXIX, 10. ↩

  3. Matth. XVII, 1, 2. ↩

  4. Luc. IX, 28. ↩

  5. Jer. xxv, 12; xxix, 10. ↩

  6. Jer. XXIX, 6. ↩

  7. 1 Esdr. IV, 12, 21; Es- ther 1, 1. ↩

  8. 1 Esdr. II, 2. ↩

  9. Ps. CXIII, 7, sec. ↩

  10. Hebr. ↩

  11. Deut. VI, 13; ↩

  12. Matth. IV, 10. ↩

  13. Ps. xc, 11. ↩

  14. Exod. xxxii, 34. ↩

  15. Gen. ix, 5. ↩

  16. I Cor. viii, 4. ↩

  17. Ps. cxiii, 5, sec. ↩

  18. Hebr.; cxxxiv, 16. ↩

  19. Jacob. v, 3. ↩

  20. Gen. III, 14. ↩

  21. Lev. XII, 4; XV, 19. ↩

  22. Joel II, 13. ↩

  23. Lev. XIX, 27. ↩

  24. Lev. X, 6, 7. ↩

  25. Baruch IV, 2. ↩

  26. Job I, 16. ↩

  27. Deut. XXXII, 22. ↩

  28. Exod. IX, 24, 25. ↩

  29. Gen. XIX, 24, 25. ↩

  30. vers. 19. ↩

  31. IV Reg. I, 10, 12. ↩

Chapter 7 of 7