Skip to the text

Articulus 5

EXPOSITIO CAPITULI QUINTI: CIRCUMSPICE, JERUSALEM, AD ORIENTEM.

PLENA consolatio Judæorum, ac futurorum bonorum promissio eis facta, tanguntur hic. Circumspice, Jerusalem, id est tu, Synagoga, plebsve Judaica, ad orientem, et vide jucunditatem tibi a Deo venientem.1 Potest hoc litteraliter accipi de plaga orientali, videlicet regione Persarum atque Medorum, ex qua venerunt Cyrus et Darius ad demoliendum Babylonem: quo facto, Cyrus monarchiam sortitus, dedit Judæis licentiam redeundi ad propria, ac reædificandi urbem ac templum, prout in Isaia Dominus de eo prædixit:23 Ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet. Altius autem considerando, per Orientem intelligitur Christus, de quo cantat Ecclesia: O Oriens lucis æternæ. De quo Dominus ait in Zacharia:4 Ecce ego adducam servum meum Orientem; et de quo rursus Zacharias inducit, Ecce vir, Oriens nomen ejus.5 Admonentur ergo Judæi, ut oculos cordis levent ad Unigenitum Dei regem Messiam, et contemplentur consolationem, redemptionem, salutem eis dandam per illum.

Ecce enim venient filii tui, quos dimisisti dispersos, quando a Chaldæis hinc inde capiebantur; venient collecti ab oriente usque ad occidentem, id est a locis orientalibus, respectu Judææ, usque Judæam, respectu partium illarum occiduam, in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei, id est, gloriantes de impletione promissionis Dei essentialiter sancti, qui per Isaiam, Jeremiam, et alios vates reditum illum prædixit. Veneruntque in Dei honorem, ut instaurarent templum et cultum ipsius. Spiritualius autem loquendo, venerunt filii Synagogæ collecti per fidem, spem, et caritatem, ad Ecclesiæ unitatem per evangelicæ legis prædicationem, qui ab invisibilibus hostibus fuerunt dispersi per vitiorum diversitatem. Huic quoque expositioni magis concordant sequentia:

Exue te, o Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, id est, mœrorem, quo quasi veste operta eras, a tuo rejice corde, atque lugubria abjice vestimenta; et indue te decore et honore, id est virtutum ornatu ac gratiæ dignitate, qui decor et honor a Deo tibi est promissus seu dari paratus, in sempiterna gloria, id est ad hoc, ut per ipsum decorem et dignitatem gratiæ ac virtutum, ad æternalem perducaris felicitatem : qui etiam decor et honor multo perfectius datur in sempiterna gloria cœlestique patria, quam in præsenti. Circumdabit te [Deus] diploide justitiæ, id est, virtute æquitatis te decorabit in mente, sicut vestitur et ornatur corpus diploide, quæ est vestis duplex seu duplicata, et militaris. Et potest diploidis nomine intelligi duplex stola gloriæ Beatorum, videlicet glorificatio animæ et corporis, juxta illud Proverbiorum : Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus.6 Et imponet mitram capiti tuo honoris æterni, id est, mentem tuam coronabit beatifica visione, quæ est tota merces tanquam corona pulcherrima : juxta id Psalmistæ, Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso;7 et in libro Sapientiæ, Justi accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini.8 Denique in populo Judæorum ad Christum converso, ista etiam in præsenti vita fuerunt aliquo modo impleta, præsertim in sanctis Apostolis, ceterisque sanctis discipulis, qui omni justitia erant ornati, et sacerdotali episcopalique dignitate fulciti, secundum illud in Apocalypsi :910 Christus fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo.

Deus enim ostendet splendorem suum in te : quia in vita hac monstravit in eis splendorem gratiæ suæ, atque charismatum gratiæ gratum facienti annexorum; in patria autem monstrabit in eis splendorem gloriæ æternalis. Hinc in Isaia habetur : Requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam.11 Unde oravit Psalmista :12 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos;13 Michæas quoque, Deducet me Dominus in lucem, et videbo justitiam ejus. Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum, Pax justitiæ et honor pietatis, id est, tanta erit pax tua, tanta pietatis ac devotionis tuæ honorificentia, quod Deo ordinante ac præcipiente, vocaberis, Pax justitiæ et honor pietatis.

Exsurge, Jerusalem, per contemplationem divinorum, et sta in excelso sublimitatis, caritatis, atque virtutum; et circumspice ad orientem, id est ad Christum, sicut expositum est, et vide collectos filios tuos, id est in Christo spiritualiter congregatos, ab oriente solis usque ad occidentem, id est ex omnibus mundi plagis ad Christum conversos, in verbo Sancti gaudentes, id est, in verbis evangelicæ prædicationis Christi, qui est Sanctus Sanctorum, gloriantes, Dei memoria, id est ex contemplatione recordationeque Dei, juxta illud : Memor fui Dei, et delectatus sum. Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis, id est viliter tractati ab hostibus in hoc mundo.14 Adducet autem Dominus illos ad te, id est, tibi eos rursus associabit, portatos in honore, id est honorifice deportatos ab angelis ad regnum cœleste, sicut filios regni, id est secundum quod decet adoptivos Dei filios, heredes Dei, coheredesque Christi.15 sole

Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei. Huic consonat illud Isaiæ : Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas.1617 Quæ omnia quidam carnales et indurati Judæi exponunt, dicentes quod in adventu primo Messiæ complananda sit tota terra, ut Judæis hinc inde morantibus pateat iter expeditum veniendi in terram promissionis et in urbem Jerusalem. Sed falsa est expositio talis, et falsitati innitens, quum Messias jam venerit. Idcirco spiritualiter exponenda sunt hæc, quemadmodum Lucas docet evangelista. Humiliatio enim montium excelsorum, est exinanitio ac depressio cordium superborum, quæ per pœnitentiam et humilitatem salubriter se prosternunt ac deprimunt : alioqui per tormenta et adversa, etiam non volendo ac renitendo, dejiciuntur. Per rupes vero, corda dura possunt intelligi, quæ emolliuntur per gratiam, quando aufertur iniquo cor lapideum, et datur ei cor carneum.18 Convalles quoque replentur in æqualitatem terræ, dum humiles charismatibus replentur divinis, ita quod fiunt æquales justis habitatoribus terræ, et omnes concurrunt in unam Dei Ecclesiam, et in unum Christi mysticum corpus, quatenus electi ex Israel, Christo vigilanter obsequantur ad Dei honorem.1920

Obumbraverunt autem silvæ, id est homines gentiles, olim silvestrem vitam ducentes, et ad Christum conversi, et omne lignum suavitatis, id est Sancti antiqui temporis, qui erant arbores fructuosæ, Israel, id est Israelitico populo in Christum credenti, Dei mandato, id est ex præcepto Dei. Hi etenim fecerunt conversis Judæis umbraculum et sustentamentum, ministrando eis necessaria vitæ, sicut in epistolis Pauli narratur.21 Sancti vero Patriarchæ et Prophetæ, precibus suis ac meritis protexerunt et adjuverunt conversos ad Christum ex Judaismo. Unde beatissimus Joannes dicitur convertisse cor patrum ad filios.2223 Adducet enim Deus Israel, id est Israeliticam plebem, cum jucunditate spirituali in lumine majestatis, id est per lumen fidei et gratiæ, et per claritatem doni sapientiæ: quod lumen a divina majestate procedit ac datur, atque ad lumen gloriæ æternalis perducit; cum misericordia et justitia quæ est ex ipso: quoniam electorum salvatio est effectus pietatis divinæ, et etiam divinæ justitiæ. Est quippe effectus divinæ pietatis, quoniam merita nostra sunt Dei dona, nec condignæ sunt passiones temporis hujus ad gloriam illam.24 Deus quoque ultra condignum remunerat. Ideo Paulus ait:25 Gratia Dei vita æterna. Est etiam effectus divinæ justitiæ, quia pro meritis datur, et unusquisque secundum actus suos mercedem sortitur.2627 Hinc scriptum est:28 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas.

Hic finita sunt verba Baruch.29 Sequens vero capitulum, est epistola Jeremiæ prophetæ: quæ libro Baruch annectitur, quia et ipse eam ex ore Jeremiæ conscripsit, et (ut creditur) in Babyloniam detulit, ac captivis legit eam ibidem. Hinc in aliquibus libris sequenti capitulo titulus iste præmittitur: Exemplum epistolæ quam misit Jeremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut nuntiaret illis, supple, Jeremias per scripturam hujus epistolæ, secundum quod præceptum est illi, utpote Jeremiæ, a Deo.

Footnotes

  1. 36 (cap. IV) ↩

  2. Is. xlv, 13. ↩

  3. II Par. xxxvi, 23. ↩

  4. Zach. III, 8. ↩

  5. Zach. VI, 12. ↩

  6. Prov. xxxi, 21. ↩

  7. Ps. xx, 4. ↩

  8. Sap. v, 17. ↩

  9. Is. XI, 4. ↩

  10. Apoc. i, 6. ↩

  11. Is. LVIII, 11. ↩

  12. Ps. LXXXIX, 17. ↩

  13. Mich. vii, 9. ↩

  14. Ps. I, XXVI, 4. ↩

  15. Rom. VIII, 17. ↩

  16. Luc. III, 5 et seq. ↩

  17. Is. XL, 4. ↩

  18. Ezech. XI, 19; XXVI, 26. ↩

  19. Ezech. XI, 19; XXXVI, 26. ↩

  20. Ps. LXXXVI, 4. ↩

  21. Rom. xv, 26, 27; ICor. ix, 11. ↩

  22. Luc. i, 17. ↩

  23. Malach. iv, 6; ↩

  24. Rom. viii, 18. ↩

  25. Rom. vi, 23. ↩

  26. Eccl. xi, 28; ICor. iii, 8; ↩

  27. Ps. lx, 13; ↩

  28. Ephes. vi, 8. ↩

  29. Ps. xxiv, 10. ↩

Chapter 6 of 7