Proœmium
ENARRATIO
IN CANTICUM CANTICORUM SALOMONIS
G AUDEBIT sponsus super sponsam. Is. LXII, 5.
Christum esse sponsum, testatur beatissimus Joannes Baptista, paranymphus et amicus sponsi ipsius, loquens: Qui habet sponsam, sponsus est. Et de se ipso ibidem subjungens: Amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.1 Hinc in Evangelio de se ipso loquitur Christus: Numquid possunt filii sponsi jejunare, quamdiu cum ipsis est sponsus?2 De cujus puro et felici connubio in Apocalypsi legitur: Quia venerunt nuptiæ Agni. Quamvis autem tota superbenedicta adorandaque Trinitas, imo et quælibet divina æterna et increata Persona, possit vocari sponsus uniuscujusque rationalis et intellectualis creaturæ, in gratia aut gloria exsistentis;3 specialiter tamen et appropriate competit unigenito Dei Filio incarnato, esse ac dici sponsum Ecclesiæ militantis: quoniam sponsus et sponsa, solent esse ejusdem naturæ. Ipse autem nostram assumpsit naturam in unitate personæ, non Pater nec Spiritus Sanctus.
Præterea, quamvis triumphanti Ecclesiæ et unicuique menti beatæ in cœlo, competat esse sponsam Verbi æterni excellentius, quam Ecclesiæ militanti, mentique viatrici seu animæ rationali in fide et gratia consistenti, ut infra patebit; communiter tamen fertur, quod triplex sit sponsa Christi, videlicet: tota universalis Ecclesia militans, quæ vocatur sponsa Domini Jesu Christi generalis; et quælibet anima fidelis et amorosa, quæ dicitur Christi sponsa particularis; itemque beatissima virgo Maria Christifera, quæ Christi sponsa singularis censetur. Nec solum universalis Ecclesia, sed et quæcumque particularis Ecclesia, sponsa est Christi, et respectu animæ potest dici sponsa communis. Unde quemadmodum Pontifex summus vocatur sponsus Ecclesiæ: sponsus, inquam, vicarialis Ecclesiæ universalis; sic episcopi dicuntur Ecclesiarum particularium sponsi, et unusquisque eorum Ecclesiæ sibi conjunctæ dicitur sponsus.
Itaque, sicut sancti Patres, illuminatissimique doctores, ab exordio Ecclesiæ primitivæ testati sunt et scripserunt, Salomon ante ruinam suam Spiritu Sancto repletus, prophetiæque spiritu fulgens, cognovit in spiritu mysteria Christi, incarnationem, manifestationem, prædicationem, passionem, resurrectionem, ascensionem ipsius; et cur omnia ista assumeret, ac genus liberaret humanum; quanta quoque et qualia dona gratiæ in præsenti, et dona gloriæ in futuro suis conferret electis, quam amorose et intime associaret et uniret se illis, quam ardenter et suspiriose præstolarentur ipsius adventum, quam gratanter ac fervide amplecterentur ipsum advenientem. Et de omnibus his edidit Salomon librum istum, qui propter eminentiam suæ compendiositatis, altitudinemque suæ sententiæ, et ob jucunditatem suæ cœlestis materiæ, appellatur Cantica canticorum.
Unde elicitur eos errasse, qui librum istum putaverunt ad litteram et historialiter exponendum de Salomone et sponsa ipsius filia Pharaonis, allegorice autem de Christo atque Ecclesia. Sic enim materia hujus libri esset vilis, carnalis, permodica, non spiritualis, mystica, præstantissima, et cœlestis; nec esset liber propheticus, sed potius amatorium quoddam carmen: quum tamen liber iste sit spiritualissimus, ac de sincerissimo tractans amore, ac perfectis conveniens. Denique Salomon filiam Pharaonis duxit uxorem in pueritia sua, antequam quartumdecimum attigit annum, secundum Josephum; imo, secundum alios Hebræorum doctores, diu ante: nec in illa ætate credendus est composuisse hunc librum, sed postea diu. Si ergo de se et filia Pharaonis ista ad litteram expressisset, fuisset narratio rei gestæ, non vaticinium futurorum, neque descriptio spiritualium nuptiarum: cujus oppositum sancti et illuminati doctores, in quibus Spiritus Sanctus habitare et loqui, et per eos Ecclesiam informare elegit, testantur.
Præterea, quoniam super hæc Cantica canticorum tot et tanta a sanctis et sapientissimis viris conscripta sunt, ut vix alicui vacet legere universa; non intendo in expositione tam sententiosi voluminis nimium immorari, sed potius ex floribus Patrum flosculos quosdam colligere, et quæ obscurius dicta sunt, clare exprimere. Verumtamen ad intelligendum dicenda, necesse est quædam præmittere.
ENARRATIO
IN CANTICUM CANTICORUM SALOMONIS QUOD HEBRAICE SIR HASIRIM DICITUR
DE CHRISTO ET ECCLESIA, DE ANIMA CUJUSLIBET JUSTI, DEQUE BEATA MARIA.
Footnotes
Chapter 1 of 27