Articulus 1
AN LIBER ISTE AD LITTERAM EXPONENDUS SIT DE DEO ET SYNAGOGA, VEL POTIUS DE CHRISTO ET ECCLESIA.
IN omni scientia oportet in primis scire, quæ sit materia seu subjectum aut genus scibile libri illius scientiæ: sic jam de libro isto necesse est cognoscere, de quo tractet. Et de hoc sic narrat Nicolaus de Lyra: Hebræi dicunt, quod liber iste loquitur parabolice de amore Dei et plebis Judaicæ, quam sibi desponsavit in legis datione, sicque habuit eam in sponsam prædilectam. Expositores vero catholici dicunt communiter, quod liber iste loquitur parabolice de amore Christi et Ecclesiæ, accipiendo Ecclesiam prout dividitur contra Synagogam: quæ Ecclesia processit de latere Christi dormientis in cruce, sicut Eva formata fuit de costa dormientis Adæ. Et sic tam isti, quam illi, nituntur ad suas intentiones litteram applicare. Sed salvo meliori judicio, utrique videntur in aliquo deficere. Primo, quod sponsam accipiunt nimis stricte Judæi, dicentes sponsam esse præcise plebem Hebraicam cum plebe conversa ad ipsam, Catholici vero plebem christianam: quia in hoc libro ponuntur aliqua, quæ non videntur convenienter exponi, referendo ad statum veteris Testamenti; et econverso aliqua, quæ non possunt exponi convenienter de statu novi. Ex hoc sequitur defectus alius, quo Judæi aliqua ad statum novi pertinentia, inconvenienter exponunt de statu veteris; et econverso Catholici aliqua ad vetus Testamentum pertinentia, minus convenienter exponunt de statu novi. Hæc Lyra. Cujus verba non videntur idonea, quibus ait indeterminate, quod catholici expositores dicunt hunc librum loqui de amore Christi et Ecclesiæ, accipiendo Ecclesiam prout contra Synagogam dividitur.
Antiqui enim et sancti præcipuique expositores, affirmant hunc librum tractare de Christo atque Ecclesia, prout Ecclesia12
Synagogam includit, imo prout designat electorum omnium ab exordio mundi congregationem et cœtum electorum. Etenim Origenes, qui tam eleganter super Cantica scripsit, ut Hieronymus protestetur, quod quamvis in ceteris scriptis cunctos, qui ante eum fuerunt, doctores excesserit, tamen super hæc Cantica se ipso excellentior fuit, ait: Ecclesia sit desiderans Christo conjungi (Ecclesiam autem, cœtum omnium adverte sanctorum): hæc ergo Ecclesia sit quasi una omnium persona, quæ loquatur et dicat: Omnia habeo; repleta sum muneribus, quæ sponsaliorum titulo ante nuptias sumpsi. Dudum enim dum præpararer ad conjugium filii Regis, primogeniti omnis creaturæ, ministraverunt mihi angeli sancti ejus, deferentes ad me legem sponsalis muneris loco. Hæc Origenes. Certum est autem, istud non convenire Ecclesiæ, nisi ex persona et parte Synagogæ.
Insuper Anselmus Cantuariensis archiepiscopus in prologo suo super Cantica, scripsit: Sub prophetia (quæ fit de præterito, ac præsenti, et futuro) liber iste supponi dicitur, quia ostendit cum quanto desiderio fidelis Synagoga adventum Christi desiderabat et exspectabat: quod modo transactum est. Ostendit etiam cum quanto gaudio hi qui tempore gratiæ exstiterunt, adventum Filii Dei susceperunt, et qualiter Ecclesia, plenitudine gentium intrante, sit aucta: quod nunc cernitur. Insinuat quoque qualiter tandem reliquiæ Israel salvæ fient:3 quod constat esse futurum. Iterum ait Anselmus: Materia hujus libri seu operis, est sponsus et sponsa, id est Christus et sancta Ecclesia tam adventum Christi præcedens, quam subsequens. Quamvis enim Patriarchæ et Prophetæ ceterique fideles ante adventum Christi exsistentes, dicti sunt fidelis Synagoga; tamen propter unitatem fidei, possunt et ipsi dici Ecclesia. Deinde post hæc Anselmus subjecit: De hac materia tam beata, ita agit hic Salomon, quod in primis ostendit quantopere sancti patres ante legem et sub lege exoptaverunt Christi adventum, et quam gratulanter susceperunt eumdem qui fuerunt tempore gratiæ.
Amplius, S. Bernardus in exordio secundi sermonis super Cantica, loquitur: Ardorem desiderii patrum suspirantium Christi in carne præsentiam, frequentissime cogitans, compungor et confundor in memetipso, et nunc vix contineo lacrimas: ita tædet teporis torporisque miserabilium temporum horum. Cui namque nostrum tantum ingerit gaudium gratiæ hujus exhibitio, quantum Sanctis veteribus accenderat desiderium promissio? Et sicut consequenter docet Bernardus, in illorum patrum veteris Testamenti persona in exordio hujus dicitur libri, Osculetur me osculo oris sui, videlicet in persona Synagogæ, vel Ecclesiæ Synagogam comprehendentis. Subdit quippe Bernardus: Illorum ergo desiderium flagrans et piæ exspectationis affectum, sonat mihi vox illa, Osculetur me osculo oris sui. — Præterea sanctus Gregorius circa exordium expositionis libri istius, apertissime dicit: Ponamus ante oculos omne genus humanum, ab exordio mundi usque ad finem ejus, totam videlicet Ecclesiam esse unam sponsam, quæ arrhas spirituali dono per legem perceperat; sed tamen sponsi sui præsentiam quærebat, quæ dicit: Osculetur me osculo oris sui.
Ecce tot et tantorum Patrum catholicorum testimoniis elucescit, quod liber hic tractet de Christo atque Ecclesia: non prout Ecclesia contra Synagogam dividittur, sed prout Synagogam includit; et non Synagogam dumtaxat, sed et Sanctos qui ab exordio mundi fuerunt, ante legem scriptam sub lege naturæ. Non ergo doctores catholici ab una parte ponendi sunt, tanquam nimis extremi, contra doctores Hebræos quasi ab alia parte nimis extremos: ita ut quis modernis temporibus se ponat quasi in medio inter illos, tanquam verum intellectum libri hujus præ omnibus illis introducturus. Nam et præallegatos doctores præcipuos secuti sunt expositores posteriores; nec recolo me in aliquo expositore catholico notabili et famoso legisse, quod liber iste loquatur de Ecclesia contra Synagogam distincta, et præcise de plebe christiana. Et dato quod aliqui, respectu præallegatorum parvæ aut nullius auctoritatis, hoc dicerent : ob hoc non esset indeterminate dicendum, quod expositores catholici dicant hoc.
Footnotes
Chapter 2 of 27