Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI.

  1. In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea. Immaterialis et incorporeæ animæ, ad supergloriosæ adorandæque Trinitatis imaginem conditæ, lectulus utique simplex et immaterialis est: utpote tranquillitas cordis, quando affectionibus reformatis ac simplificatis in Deo, passionum cessat inquietudo et vitiorum tumultus, ipsis quoque tentationibus cito faciliterque resistitur. Anima ergo sic tranquillata, sine delectatione diu esse non valens, nec tamen in vanitatibus atque insaniis falsis consolationem admittere volens, magis vero cupiens adimplere quod scriptum est, Gaudete in Domino semper; et rursus, Qui gloriatur, in Domino glorietur: protestatur et ait: In lectulo meo, id est in quiete et confidentia conscientiæ meæ, per noctes, id est in subtractionibus illuminationum, consolationum, dulciumque præsentiarum sponsi ac Domini mei, et in ariditate ac contristationibus cordis mei, quæsivi speciosum forma præ filiis hominum, quem diligit anima mea, id est vis animalis seu ego ipsa, quæ mea sum, quia post Deum specialiter amo me. Interdum etenim anima amorosa dispensative relinquitur sibimetipsi, et consueta alacritate, lætitia, fervore, meditationumque subtilitate privatur, et quamdam insipiditatem, ariditatem, ac mœrorem illabitur: ita quod cœlum sibi æneum esse videtur, terraque ferrea, et se esse relictam veretur; atque ex consideratione propriæ imperfectionis, fragilitatis, ac defectuositatis, grandem incurrit tristitiam. In hujuscemodi igitur noctibus restat, ut quærat dilectum in lectulo suo: ita ut ab exterioribus occupationibus et curis se abstrahat, et se pro posse recolligat, miserationesque Domini pensans, dicat: O Domine gratiosissime, sponse super omnia prædilecte, in me non est fortitudo emergendi a calamitatum istarum abysso; sed quum ignorem quid agere debeam, hoc solum residui habeo, ut dirigam oculos ad te.1

Quæsivi illum, ad obtinendum ab eo bona præfatis malis contraria.2345 Quæsivi illum, et non inveni ita celeriter atque suaviter, ut optavi. Sic et sanctus Job loquitur Deo: Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me; mutatus es mihi in crudelem.6 Hinc Psalmista loquitur Deo: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?7 Sed non est cessandum ab ista inquisitione salubri, quum scriptum sit: Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper.8 Certumque est, quod quærens non frustrabitur suæ quæsitionis effectu et fructu, quantum est ex parte benignissimi Dei; verumtamen ex parte quærentis, posset impedimentum accidere: ideo spei sit quidam timor admixtus. Hinc etenim scriptum est: Quis scit, si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Unde et rex Ninive loquitur: Quis scit, si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus?910 Idcirco subjungitur: Surgam, et circuibo civitatem, id est quamcumque congregationem fidelium, seu universalem Ecclesiam. Per vicos et plateas quœram quem diligit anima mea: id est, in hominibus activis et contemplativis, in majoribus et minoribus Dei servis quæram dilectum, quærendo ædificationem et instructionem ab ipsis, ac modum pertingendi ad gratiam Dei desideratam. Hoc est a singulis devotorum aliquid virtutis haurire, et instar prudentissimæ apis ex aliorum floribus mellificare, id est unumquemque sequi in bono virtutis, quo ipse magis abundat. Econtrario quidam perversi proximorum mala observant, recogitant, imitantur, et ex eis suas excusant iniquitates, sequentes quasdam aviculas, quæ ex stercoribus sibi præparant nidos. Quœsivi illum, et non inveni. Nam sicut piissima mater interdum abscondit se suo infanti, ut ille eam cum ploratu et majori quærat affectu, atque ad ipsam recurrere assuescat; sic sponsus aliquando sponsæ se subtrahit, ut illa gemendo, plorando, quærendo, affectando mereatur paulo post exuberantius invenire. Itaque, quod in tali casu sponsus non invenitur, dissimulatio est, non ira: attamen sponsa inde affligitur ac turbatur, juxta illud in Psalmo, Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.

Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Vigiles isti, sunt omnes in caritate et diligentia fervidi, fraternæ salutis zelo accensi, qui pro communi bono Ecclesiæ sunt solliciti, qui animæ tam anxie ac salubriter suspiranti, ac dilectum quærenti, condolent, subvenireque conantur. Num quem diligit anima mea, vidistis? id est, si scitis ubi et qualiter inveniatur, mihi insinuate. Angeli autem visitant assidue animas sibi commissas, et intus eas affantur, quos animæ rogant pro directione et ope continua.11 Nec dubitant animæ virtuosæ, quin angeli sancti videant Deum per speciem, et sancti viri per fidem et sapientiæ donum; sed ex vehementia sui fervoris sic loquitur, velut si quis exeuntem de camera regis, interroget, an viderit regem. Paululum quum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Non enim potui subsistere, gradumque figere in aliquo citra dilectum, qui creavit me propter se: ideo inquietum est cor meum, nisi ei jungatur. Ideo videns ipse perseverantiam meam, et afflictionem atque inquietudinem bonam, ex sui amoris fervore prodeuntes, misertus est mei, et ostendit se mihi: quem licet aliquo modo invenerim in præfatis vigilibus atque custodibus, non tamen tam plene, ut quietarer, et sicut optavi; sed ipsis quoque auxiliantibus et orantibus pro me, cupitam gratiæ affluentiam sum sortita.

Tenui eum, quoniam ipse est Dominus Deus salutis meæ, creator et salvator meus, qui universis ac singulis infinite est præferendus.12 Nec dimittam, imo omni maligno spiritui, omni tentationi et appetitioni ab ipso retrahere me volenti, in æternum resistam, nec a Deo ac sponso meo recedam: juxta illud Psalmi, Ego autem dixi in abundantia mea, Non movebor in æternum.13 Cum tali proposito ac desiderio Deum quærere et inventum tenere debemus, juxta illud quod scriptum est: In omni corde suo et in tota anima sua quæsierunt Dominum, et invenerunt. Nempe, qui sic quærunt, invenire merentur.14 Non enim tam incomparabile bonum cum desidia est quærendum; et magnam Omnipotenti infert injuriam, qui tepide et cum torpore cupit ei placere. Ideo Moyses asserit: Quumque quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum; si tamen toto corde et tota tribulatione animæ tuæ quæsieris eum.15 Verumtamen in tali ac tanto proposito cavendum, ne de suis viribus quis præsumat, sed speret pure in Domino, et innitatur super Deum suum. Itaque, Non dimittam illum, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genitricis meæ.16 Mater nostra, uno modo est gratia Dei ac sapientia, per quam regeneramur in Domino. Cujus gratiæ seu sapientiæ domus, est mens seu animæ intellectus;17 cubiculum vero potest dici ipsa synderesis, quæ semper remurmurat malo, atque ad bonum inclinat. In hanc domum ac thalamum debet sponsa introducere sponsum, quia non debet quiescere nec cessare ab inquisitione ac prece, quousque per gratiam gratum facientem sapientiamque infusam præcipuam, sponsus mentem suam atque synderesim firmiter inhabitare ac possidere omnino dignetur.

Quæ est ista, quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris et universi pulveris pigmentarii? Ecce anima virtuosa, Christi sponsa, quæ paulo ante desolata ac arida, per vicos et plateas, quasi mulier præ amore viri dilecti amissi insaniens, quæsivit dilectum: nunc desideratam gratiam alacritatis, illuminationis, inflammationis adepta, non videtur jam ita discurrens; sed tam radiose ascendit, ut paranymphi sodalesque sponsi super hoc admirentur, dicentes: Quæ est ista, quæ ascendit ad verticem caritatis, ad lucem contemplationis, ad plenitudinem cœlestis felicitatis? per desertum, id est in carne ista mortali, in qua (secundum Apostolum) non habitat bonum;18 vel, Per desertum, id est inter passiones et opera partis sensitivæ ac vegetativæ, quas subjicit sibi. Per desertum etiam designatur vallis hæc lacrimarum. Iterum per desertum significatur religio a mundi voluptatibus, inquietudinibus, vanitatibusque remota. Sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris, etc., id est linealiter juste, tanquam ab omni privato commodo, et improbo sui amore purgata ac aliena, esuriens sitiensque semper justitiam, nec aliud cupiens nisi Deum et ejus amorem, honorem et gloriam, et nihil sui in se, tanquam plenarie abnegans et mortificans semetipsam:19 quæ etiam elevatio, cunctarum sibi invicem connexarum actibus delectationibusque virtutum ornatur. Felix anima, quæ sic jugiter cor sursum habet ad Dominum, quærens et sapiens quæ sursum sunt, non quæ super terram.

En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Lectulus Salomonis, est anima virtuosa, seu mens et tranquillitas ejus.20 Nam et anima justi, sedes est sapientiæ. Hunc lectulum ambit non solum angelus unus unicuique ad custodiam specialiter deputatus; sed et multi valde, aut etiam millia multa, præsertim tempore opportuno, prout quarto Regum patet de Eliseo, in cujus circuitu apparuerunt agmina angelorum.21 Similiter omnes electi in vita hac pro se invicem sollicitantur, et mutuo se confortant, ambiunt ac tuentur desiderando, orando, hortando. Ad quod monens Apostolus, Alter, inquit, alterius onera portate;22 et ipsemet Christus, In hoc, inquiens, cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.23 Hinc denuo loquitur Apostolus: Per caritatem servite invicem.24 Et Jacobus ait: Orate pro invicem, ut salvemini.25 Etenim totus populus christianus, est quasi unus exercitus Dei. In exercitu autem unus constipatur, ambitur, munitur, juvatur ab aliis. Ex fortissimis Israel, quia sunt ceteris Deum per fidem cognoscentibus fortiores: qui juxta expositionem præhabitam in præcedenti articulo, sunt ad bella doctissimi, gladiisque accincti.

Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Ferculum, seu habitaculum istud, est quælibet anima contemplativa, seu virtutum structura facta in anima: quæ structura constat ex lignis Libani, id est ex virtutibus pretiosis, redolentibus et excelsis. Columnas ejus fecit argenteas. Possunt per columnas intelligi quatuor virtutes cardinales, ædificium spirituale in anima fortiter sustentantes, videlicet justitia, prudentia, fortitudo, et temperantia. Justitia namque est præclarissima virtus, et non est Lucifer nec Hesperus ita admirabilis ac præclarus. Prudentia quoque non solum est virtus, sed et virtutum auriga, actuum moderatrix, splendor ac radius totius bonæ conversationis : per quam rationabile fit obsequium nostrum, et omnia decenter ac secundum ordinem fiunt in nobis, utpote congruo loco, suoque tempore, et recta intentione.2627 Porro fortitudo est inclyta virtus, aggrediens viriliter ardua, nec timore mortis recedens a bonis, ac pro communi bono strenue certans. Temperantia vero, bestialium vitiorum ac voluptatum est refrenatrix, incipiens hominem facere spiritualem, et præcipue ipsum nobilitans ac decorans, dum a carnalibus vitiis (in quibus est maxima turpitudo) eum restringit, sicque ad actus intellectivæ partis eum aptificat. Reclinatorium aureum, id est theologicarum virtutum connexionem ac ornamentum : quæ virtutes sunt ceteris digniores, et per eas potissime sponsus requiescit in anima, quoniam hæ virtutes circa Deum tanquam circa proprium objectum immediate et directe versantur. Ascensum purpureum, id est ordinationem seu gradus septem donorum Spiritus Sancti, in quibus ordo dignitatis perpenditur, et ab inferioribus ad superiora ascenditur. Media caritate constravit. Media seu pavimentum structuræ istius, sunt virtutes morales et actus earum : quas Dominus jussit caritate perfici ac formari, prout præcedenti articulo magis constat expositum. Quidam per media, intelligunt opera indifferentia : quæ scilicet in se non includunt rationem virtutis aut vitii, seu meriti sive demeriti; quæ tamen, si fiant ex caritate, virtuosa meritoriaque redduntur.

Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem. Istud juxta præinductam præcedentis articuli expositionem, dirigi potest ad quamlibet animam Christi sponsam.

Footnotes

  1. II Par. XX, 12. ↩

  2. Ps. XLIV, 3. ↩

  3. Ps. XXXIX, 5. ↩

  4. Philipp. IV, 4. ↩

  5. II Cor. X, 17. ↩

  6. Job XXX, 20, 21. ↩

  7. Ps. XII, 1. ↩

  8. Ps. CIV, 4. ↩

  9. Jonæ III, 9. ↩

  10. Joel II, 14. ↩

  11. Is. L, 10. ↩

  12. Ps. LXXXVII, 2. ↩

  13. Ps. XXIX, 7. ↩

  14. II Par. XV, 15. ↩

  15. Deut. IV, 29. ↩

  16. Ps. XXIX, 8. ↩

  17. Coloss. iii, 1, 2. ↩

  18. Rom. vii, 18. ↩

  19. Matth. v, 6. ↩

  20. Cf. Prov. xiv, 33. ↩

  21. IV Reg. vi, 17. ↩

  22. Galat. vi, 2. ↩

  23. Joann. xiii, 35. ↩

  24. Galat. v, 13. ↩

  25. Jacob. v, 16. ↩

  26. I Cor. xiv, 40. ↩

  27. Rom. xii, 1. ↩

Chapter 11 of 27