Articulus 11
EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI.
IN lectulo meo per noctes quœsivi quem diligit anima mea. Sponsus cœlestis non solum quæritur ab eis, qui caritatem et gratiam ejus nondum habent, sed ab his quoque, qui ipsum jam habent per caritatem et gratiam. Ideo scriptum est : Quærite faciem ejus semper. Imo ab habentibus eum quæritur multo perfectius, affectuosius et fructuosius, quam a non habentibus. Itaque habitus quæritur, ut plenius habeatur, et gratiosius adsit, ac per gratiæ incrementa assidue quasi de novo adveniat, sicque tandem gloriosius possideatur in patria. Quum igitur sacratissima ac suavissima Virgo, quamvis maxime confirmata in gratia, tamen viatrix fuit et incomparabili ardens dilectione, excellentissime quoque fuit proficiens om-
C ni die in universis charismatibus Spiritus Sancti (nec enim unigenitus et liberalissimus atque piissimus Filius ejus, tot guttas virginei lactis ex deificatis suæ dilectissimæ Matris uberibus suxit, quot illustrationibus et sacris ardoribus, recentissimis quoque visitationibus et præclaris profectibus electissimam ejus animam adimplevit) : certum est, quod ipsa divinissima et spiritualissima Virgo, in lectulo suo non solum spirituali, videlicet tranquillissima sui pectoris pace, sed etiam corporali, dilectum suum præ ceteris cunctis ineffabiliter ardentius, frequentius, stabilius, fructuosiusque quæsierit, intentissime deprecando, præcordialius desiderando, sublimius contemplando, copiosius obtinendo.
Ad litteram demum, tempus nocturnum specialiter aptum est ad exercitia talia. Conformiter debemus et nos juxta nostræ modulum parvitatis quærere dilectum etiam in lectulo corporali: ita, ut cum præexaminatione et purgatione conscientiæ, pergamus ad lectum, et in meditatione devota seu orando obdormiamus; atque quam cito evigilaverimus, levemus cor nostrum ad Dominum, orando, meditando, laudando eumdem, sicque implendo quod admonet Jeremias: Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui.1
Quæsivi illum, et non inveni. Hoc superficialiter potest exponi de triduo, in quo sanctissima Domina quæsivit dilectum, quum ille duodecim exsistens annorum, mansisset ea ignorante in urbe Jerusalem et in templo:2 in quo post triduum reperit eum. Quumque primo percepisset absentiam tam dilectissimi Filii, mœstissima facta, dicere potuit: Surgam mane de lecto, et circuibo civitatem Jerusalem; per vicos et plateas ejus quæram dilectum, præsertim inter cognatos et notos. Invenerunt me vigiles: quod ad litteram accidere potuit. Paululum quum pertransissem eos, inveni dilectum in templo in medio doctorum, interrogantem illos et audientem. Tenui eum, dicens: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce ego et pater tuus dolentes quærebamus te.3 Nec dimittam. Tunc quippe ardentissima mente amplexata fuit, et pectori suo purissimo adstrinxit amantissimum Puerum, plorans præ gaudio. Tamen, ut super Lucam loquitur Origenes, non ideo solum Filium suum tam dolorose quæsivit, quod putaverit eum errasse aut perditum esse, quum sciret eum esse verum Deum et hominem, cui nihil fortuitum aut improvisum posset accidere; sed potius verebatur, ne forsan demigrasset ad alia aut ad cœlos redisset, iterum, quum sibi placuisset, descensurus. Sicut et aliquis studiosus quærit in Scripturis sanctis in difficilibus locis sensum earum cum quodam tormento, non quod putet errare Scripturas; sed quia quod continent nescit, nec invenire faciliter potest: propter quod dolens et anxius investigat, quod invenire non valet. Donec introducam illum in domum matris meæ (fortassis beatæ Annæ) in qua habito; vel in templum aut synagogam, hoc est, quousque alia vice personaliter secum intrem materiale templum aut synagogam manufactam, et exeam, ne sic manum meam elapsus, remaneat me non sciente.
Potest quoque inquisitio ista dilecti, referri ad tempus dominicæ passionis: in quo quum venerandissima Mater novisset Filium suum esse jam captum, cum fidelissima Maria Magdalene currebat per urbem Jerusalem, quousque percepit quod esset in domo pontificis; et quum mane educeretur ad præsidem, occurrit Filio suo: quem tenere, nec dimittere concupivit, imo et mori cum ipso, quousque anima sua, simul cum anima Filii pergeret ad sanctos in limbo.
Præterea spiritualius loquendo, Deifera sponsa hæc Filium suum quæsivit in lectulo suo corporali ac spirituali, non sibi ipsi dumtaxat, sed et populo Judæorum, ac omnibus, pro quorum salute fuit sollicita et assidue preces fudit, ut eis gratiam conversionis, reformationis, ac consolationis internæ acquireret; nec tamen pro omnibus illis exaudiebatur ad votum, propter illorum nimiam perversitatem. Quumque esset humillima, non tamen de meritis suis præsumpsit. Imo sanctorum Patriarcharum ac Prophetarum virtutes ac merita animo perlustravit, et per ea petiit aliquando exaudiri: sicque per vicos et plateas quæsivit dilectum: quem illis transmigratis invenit, quoniam meritis suis potius quam illorum, exaudiebatur pro plurimis. Ideo ait: Paululum quum pertransissem illos, inveni quem diligit anima mea. Tenui eum, nec dimittam, id est, non cessabo ab invocatione ipsius, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genitricis meæ, id est in animas congregationum, pro quibus oro, quatenus ipse eas inhabitare et reformare dignetur : quæ congregationes, sunt quædam particulares domus ac filiæ totius Synagogæ, cujus et ego filia sum.
Quœ est ista, quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhœ et thuris et universi pulveris pigmentarii ? De ascensu quotidiani profectus in omni virtute, sanctitate ac deiformi perfectione honorabilissimæ Virginis, omnes cives triumphantis ac militantis Ecclesiæ rite eumdem profectum pensantes, non immerito mirabantur vehementissime. Inæstimabiliter enim profecit singulis horis, quum haberet purissimum corpus animæ suæ omnino promptissime subditum atque obtemperans, fomitemque prorsus exstinctum, ac diligentiam animi summam ac indefessam, caritatem quoque æstuantissimam, stans indesinenter sub contactu Solis justitiæ, qui radios sapientiæ, flumina gratiæ, caritatis ardores assidue ac abundantissime influxit in eam.
Sed et superdulcissimus Spiritus Sanctus Matrem ejus a quo ipse vere æternaliterque procedit, continuo incitavit, movit, accendit ad incrementa profectuum. Quid vero Pater æternus comparentali suæ non largiretur? Non dubium quin secretissime, frequentissime, exuberantissime inundavit eam. Ipsa quoque optime fertur ascendisse ut virgula fumi, quoniam ejus profectui non fuit admixta aliqua curvitas culpæ, nec negligentia ulla; sed linealiter prorsus rectissime progrediebatur in omni bono, similis vapori resoluto ex incensione thymiamatis optimi, ex omni aromatica specie confecti : quia in profundo prætacto Virginis excellentissimæ, concurrebant plurimarum actus et ordinatissimæ contemperationes virtutum, suavissime redolentes apud Altissimum. Ascendit autem per desertum, per vallem hanc calamitatum ac fletuum, per terram peregrinationis præsentis, per Synagogam a Deo relictam.
Insuper, ascensum ejus in sublimitate et profectu contemplationis nullus valet satis mirari : quam profundissime contemplabatur altitudinem imperscrutabilis consilii superbeatissimæ Trinitatis, super modo salvationis generis humani per incarnationem ac cetera mysteria Verbi æterni ex ea veraciter humanati. Quemadmodum enim amabilissimæ Virgini singulariter datum est, ut humanæ salutis mysteria ex ea et per eam efficerentur; sic eminenter datum est ei, ut ab ea profundius contemplarentur. Postremo, quantum quotidie creverit in dilectione sincerissima Filii sui, imo totius superessentialis incircumscriptibilis Trinitatis, quis posset concipere ? quia quum fuerit ab omni sensuali affectione et inordinato amore mundissime aliena, atque in habitu caritatis perfectissima, maxime fuit disposita ad eminentissima caritatis augmenta : quia ex habitu caritatis processit in ferventissimos actus divini amoris; et quo actus illi erant ferventiores, eo majus sortiebantur sanctæ caritatis augmentum.
Specialiter etiam possunt ista exponi de ascensu Virginis illustrissimæ ac regalis in sua assumptione in cœlos, quando velocissime ac splendidissime ascendit super universos angelicorum spirituum choros usque ad dexteram sponsi, et positus vel potius exhibitus est thronus Matri Regis universorum.
En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Nulli puræ creaturæ tam eminenter ac vere competit esse lectulum, id est humilem lectum Salomonis seu Christi, ut glorificandissimæ Virgini : in qua summus ille Pacificus elegit concipi, incarnari, ac habitare in medio uteri ejus; spiritualiter quoque gratiosissime in mente ipsius. Hanc igitur electissimam omnium creaturarum, statim ut in utero matris suæ concepta est, Deus Trinitas angelis sanctis custodiendam commisit, eamque frequenter vallavit et honoravit multitudo cœlestis militiæ, non tam ob indigentiam quam ob reverentiam ejus. Sed et gloriosi Apostoli ac ceteri utriusque sexus sancti primitivæ Ecclesiæ, ad eam multoties cum ingenti reverentia confluxerunt.
10
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Præclarissima Virgo aptissime dicitur ferculum, id est thronus aut solium Salomonis, id est Salvatoris, in quo fuit Deus mundum reconcilians sibi :4 quoniam ipsa non solum portavit Unigenitum Dei in sua mente per fidem, caritatem, ac jugem memoriam, venerationemque præcipuam, juxta illud Apostoli, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris;5 sed etiam in suo inviolatissimo utero tulit eum, ex se hominem factum. Hoc ferculum ipsemet Christus, secundum quod Deus, fecit, corpus benignissimæ Virginis per causas secundas formando, cujus et materiam in exordio produxit ex nihilo, animam quoque felicissimam ejus per se immediate creando. Spiritualiter etiam fecit hoc ferculum, sanctificando ac decorando illud per gratiam copiosam, juxta quod scriptum est :6 Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Fecit autem illud ex lignis Libani : quia corpus immaculatissimæ Virginis constat ex membris sanctis et incorruptis, quibus Christus communicavit quod de ipso fuit prædictum :7 Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Porro animam Virginis benedictæ sanctificavit ex perfectis, invictis, excelsis, dulcissimisque virtutibus.
Columnas fecit argenteas. Unde in Proverbiis scribitur : Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem.8 Per quas septem dona Spiritus Sancti accipiuntur, quæ fulciunt et sustentant animam eis ornatam. Dona namque in adjutorium dantur virtutum, et eas expedire dicuntur, id est promptas facere ad agendum : in adjutorium, inquam, theologicarum virtutum, prout primo Moralium docet Gregorius; et ex respectu illarum virtutum dicuntur argentea, quia inferiora ac nitida. Reclinatorium aureum, id est ardentissimam caritatem, per quam pudicissima Virgo proxime disponebatur ad conceptionem Verbi æterni. Per fidem tamen fundamentaliter disponebatur ad hoc. Propter quod dixit Elisabeth : Beata quæ credidisti, etc.9 Per humilitatem quoque de propinquo et per modum congruitatis : quia non decuit summum nisi ab humillima concipi, quatenus pietas ac gratia Dei recognoscerentur in omnibus. Ideo ipsa dixit : Quia respexit humilitatem ancillæ suæ.10 Caritas vero præfervida, qua Dei honorem et proximorum æstuantissime concupivit salvationem, maxime Deo eam univit, dignificavit, ac placentissimam fecit. In caritate igitur beatissimæ Dominæ Deus quievit, resedit, ac ferebatur. Qui enim manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo; et qui diligit Deum, unus spiritus est cum eo. Caritas quoque adstringit, amplexatur, et alligat sibi dilectum.
I Joann. IV, 16. I Cor. VI, 17.
Ascensum purpureum. Posuit enim ascensiones in corde suo in valle hac lacrimarum, hoc est ordinatum ac successivum profectum ab imo humilitatis usque ad apicem caritatis.11 Denique ascensus purpureus fuit dolorosa compassio, qua affectuosissima ac benignissima Mater Filio suo paulatim tanto intentius condolebat, quanto passio ejus magis appropinquavit : ita quod ipso die Parasceves propter vehementissimum suæ compassionis dolorem, plus quam martyr effecta est. Fuitque dolor talis, consolationibus ejus frequenter admixtus. Quemadmodum enim dulcissime mirabiliterque gaudebat, infantem puerum Jesum vultu placido conspectando, virgineis brachiis deferendo, amplectendo, rosea facie osculando, sacris uberibus nutriendo : sic plane recolendo quod a Simeone audierat, Tuam ipsius animam pertransibit gladius ;12 imo quod a Gabriele sancto perceperat dictum esse ad Joseph de puero, Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum;13 quod item ex Prophetis et Psalmis noverat prophetatum de amantissimo Filio suo, Foderunt manus meas et pedes meos, ac multa similia :14 vehementissime condolebat, et concutiebantur omnia viscera ejus materna super innocentissimo Filio suo, ita ut cum David dicere videtur:15 O Jesu fili mi, fili mi Jesu! quis mihi det, ut ego moriar pro te?
Media caritate constravit: id est, quidquid sacratissima Virgo in se habuit, gessit aut pertulit, sponsus ac Filius ejus plenissimo amore Dei et proximorum ornavit: ita quod præfatus piissimæ Matris dolor, sicut ex naturali amore ac materno affectu, quo afficiebatur ad Filium suum, præcipue profluxisse videtur; sic ex infusa caritate, qua divinæ majestatis honorationem ac mundi redemptionem præcordialissime affectavit, dolor ille mitigabatur, et de fructu passionis Filii sui ingessit ei consolationem non parvam.
Consequenter sapientissima Virgo fructum incarnationis, passionisque Filii sui ardentissime cupiens fructificare in omnibus, adhortatur: Egredimini et videte, o filiæ Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua, id est in assumpta humanitate præclarissime decorata, regia, sacerdotali, et judiciaria potestate magnifice sublimata, quam assumpsit ex me; atque in glorificatione humanitatis ejusdem: quam glorificationem a me matre sua accepit, in quantum fui occasio, medium ac subjectum ex quo suæ incarnationis, et ministratrix substantiæ suæ humanationis, per quam, exaltationem et glorificationem corporis sui accidentaleque præmium meruit et accepit. Exinanivit enim se, formam servi accipiens;16 et humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem crucis: propter quod Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Hæc ergo, o filiæ Sion, id est, devotæ animæ, considerate, ut gratæ sitis Salvatori, ejusque humilitatem sectando, mereamini glorificationis ipsius participes fieri. Cetera ex præinductis expositionibus patent.
Footnotes
Chapter 12 of 27