Skip to the text

Articulus 26

ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI.

SICUT in quibusdam amatoriis cantilenis, finis cum principio in verbis aut sensu coincidit; ita in hoc Cantico canticorum, secundum expositionem quorumdam: ita quod sicut exordium hujus libri, videlicet, Osculetur me osculo oris sui, est verbum sponsæ ad mysterium incarnationis Christi sponsi sui affectuosissime adspirantis, ita et initium hujus capituli.1

Itaque singularis sponsa, sacratissima Virgo, Unigenitum Dei cupiens incarnari, ex affectionis sanctæ abundantia loquitur: Quis mihi det te fratrem meum: id est, o Unigenite Patris æterni, quis mihi concedat, ut tu, Deus meus, qui cum Patre et Spiritu Sancto unus es Deus, unusque Dominus, fias frater meus, assumendo naturam humanam: sic, inquam, det te fieri et esse fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, id est Scripturas legis ac Synagogæ, de qua nata sum, approbantem, et quasi instar sugentis eliciendo, profunda et obscura ejus mysteria elucidantem, prædicantem, delectabiliterque gustantem? Ut inveniam te foris, id est, videam te in assumpta humana natura visibiliter apparentem, et inter homines conversantem;2 et deosculer (juxta tertiam primi capituli expositionem). Et jam hoc facto ex me et per me, nemo me despiciet:3 imo beatam me dicent, et honorabunt omnes generationes, tanquam sororem, matrem, singularemque sponsam dilectissimam, unicamque Dei incarnati amicam. Et vere non poterunt me tanquam sterilem aspernari, quum fuerim mater tua, qui melior mihi es, non solum plus quam decem filii, imo plus quam ceteri filii universi.4 In lege quippe sterilis erat maledicta, id est opprobrio habita;5 sed mater et virgo, Mater6 potissime Filii Dei, dignitatis tam infinitæ, honorandissima comprobatur.

Insuper potest hic passus in persona exponi Virginis gloriosæ ardentissime cupientis fidem ac religionem unici Filii sui toto orbe terrarum diffundi, et ipsum sponsum, fratrem, filium, ac Dominum suum, ab universis et singulis debite honorari et coli: sicque invenire eum foris, id est in exterioribus quoque hominum factis et moribus, et præsertim in gentilitate conversa: quo facto, nemo eam despiceret, id est nullus credentium; sed tanquam Dei Matrem veneraretur, quia et honor Filii sui, honor est ejus, ac redundat in eam, sicut et ejus. Quemadmodum enim dixit Salvator, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum;7 sic dicere potuit, Qui non honorificat Filium, non honorificat Matrem quæ genuit eum. Sicut quamplures hæretici volentes Patrem quasi honorare, asseruerunt Filium ejus eo omnino minorem; et per hoc non laudes et honorem, sed blasphemias obtulerunt: ita qui negant Christi deitatem, irrogant injuriam maximam Virgini Matri, et dignitatem ejus prorsus diminuunt. Sed et qui Christi transgrediuntur præcepta, nonne et Matrem ejus agnoscuntur offendere? dum, ad amplectendum, ad deducendum, ac osculandum. Et ducam in domum matris meæ, et in cubiculum genitricis meæ.8910111213 ficationis impletis, duxit Filium suum ad templum, quod fuit domus Synagogæ; et fuit in eo quasi cubiculum ejus, videlicet Sanctum sanctorum. Lætis quoque oculis deduxit eum in hora ascensionis ad cœlestem Jerusalem matrem suam, et ad thronum gloriæ, veluti ad cubile. Ibi me docebis. Certum quod Christus increata ac genita sapientia Patris, Matrem suam dulcissimam atque docillimam docuerit omni hora in vita hac, instructione et unctione interna. In superna autem Jerusalem edocet eam sua beatifica visione, et de effectibus suis ac secretis mysteriis tam excellentissime eam informat, ut universi angelicorum spirituum [ordines] purgentur, illuminentur, ac perficiantur ab ea, ut divinus Dionysius fassus est.

Porro quod subditur, Et dabo tibi poculum ex vino conditum, quidam exponunt quasi verbum a Christo prolatum, et verbum ex ore Matris suæ rapiente, ac ei dicente: Et dabo tibi poculum ex vino conditum, id est lætitiam spiritualiter inebriantem, cui erit admixta æterna securitas, dotesque corporis, et alia multa gaudium illud perficientia. Nihilo minus juxta sensum præhabitum, potest istud exponi in persona Virginis sacræ ad sponsum: cui de conversione et salvatione innumerabilium transgressorum impiissimorumque hominum dedit poculum ex vino conditum, id est multiplicis jucunditatis materiam.

Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Certissimum est quod per charismata gratiæ, per consolationes internas, per abundantiam meritorum, læva Christi fulcierit mentem Matris suæ dulcissimæ: quam et dextera sua familiarissime ac jucundissime est amplexata in cœlis.

Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens? Hoc in assumptione Virginis gloriosæ dicere potuerunt cum ingenti admiratione universi cœlestis Jerusalem cives, tam gloriosissimam Virginis assumptionem non mediocriter obstupescentes: quæ tunc plenissime innitebatur super dilectum suum, qui eam de valle hac lacrimarum ad tam excellentissimam felicitatem perduxit ac gloriam, super universam cœlorum militiam collocans eam. Similiter incomparabilem illum quotidianum benedictissimæ Virginis profectum in omni sapientia, virtute, dono, fructuque Spiritus, omnes Sancti mirantes, potuerunt hæc verba proferre.

Sub arbore malo suscitavi te. Constat quod Christus sua cruce et amarissima passione, suam quoque dilectissimam Matrem salvavit: ex qua re ipsa gratissima Mater jugiter accendebatur Filii sui amore; et sicut subjungitur, Pone me ut signaculum super cor tuum, ipsa affectuosissima et condolentissima Mater virginea, unicum Filium suum et cuncta ejus mysteria, omnem dilectionem ejus ad nos, et amarissimam passionem ipsius pro nobis, profundissime et prorsus indelebiliter cordi suo impressit, sanguineisque litteris inscripsit; et omnibus modis in præcedenti articulo tactis, adorandi Filii sui recoluit passionem, videlicet ad condolendum, ad imitandum, ad regratiandum, ad admirandum, ad gratulandum, ad diligendum, ad contemplandum ac resolvendum; fuitque in ea dilectio instar mortis fortissima, pro qua ipsa despexit plenissime cuncta terrena.

Soror nostra parvula est, et ubera non habet. Hoc potuit Verbum æternum, Unigenitus Patris, ad cœlestes cives proferre de sacratissima Virgine adhuc in annis infantiæ exsistente, quando adhuc apta non erat concipere regem Messiam, cujus adventus in mundum tunc propinquavit. Quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est per Gabrielem archangelum, annuntiantem ei Incarnationis mysterium, in ea, ex ea, et per ejus consensum esse complendum? Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea. Optima Virgo fuit tunc murus, quia præclarissime sanctificata in utero, et confirmata in bono, et ante solitum tempus

B

C

D

6

8

9

3

5 cœpit (divino præventa auxilio) uti ratione, ac meritorie agere : ideo Deus ædificavit super eam propugnacula argentea, quia quotidie valde perfecit eam omni sapientia, virtute et gratia ad expugnandum invisibiles hostes, et ad conterendum caput antiqui fraudulentissimique serpentis. Si ostium est. Utique ostium fuit divinissima Virgo, per quam Salvator mundi venit in carne assumpta ad genus humanum; et per ipsam omnes habemus accessum ad Salvatorem et Judicem nostrum, tanquam per piissimam portam omnibus patulam et apertam. Et sicut Christus est Deus noster et misericordia nostra; sic ipsa est Mater et Domina nostra, misericordiæ janua. Compingamus illud tabulis cedrinis, id est latitudine caritatis, plenitudine pietatis, omni divinorum ornatu et permixtione charismatum: ut vere aptissima sit ut exsistat regina misericordiæ, genitrix gratiæ, advocata piissima, refugium miserorum, spes desolatorum, potentissima quoque et opulentissima sit ad succurrendum, ad protegendum, atque salvandum.

Denique ad præinductam quæstionem gloriosissima Virgo respondet : Ego murus, per gratiæ affluentiam atque in bono confirmationem, per firmum quoque propositum perpetuæ virginitatis, quantum in me est; et ubera mea sicut turris : tanquam dicat : Quamvis corporalia ubera habeo parva, tamen spiritualia mea ubera (utpote ardentissima desideria de Messiæ adventu, de mundi redemptione, de spirituali mei ipsius profectu, et præsertim de omnipotentis Dei debita honoratione in omnibus et a cunctis) sunt magna; ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens, id est, gratiosissime a Deo præventa, et in eo maxime tranquillata, et omnino concors et unanimis secum facta, tanquam consiliaria et secretaria ejus primaria.

Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos. Fecundissima vinea, pulcherrima nimis, fuit præstantissima Virgo, eminentissime deputata et consecrata vero Pacifico, Christo altissimo; et vinea ista omnes populos habet sibi subditos et commissos, præsertim credentes. Tradidit eam custodibus, id est angelis sanctis custodiendam: non, ne peccaret, quia confirmata fuit in bono, in tantum quod nec venialiter poterat peccare; sed ad reverentiam ejus, et ad consolationem ejus, profectum atque obsequium. Sub cruce quoque eam tradidit S. Joanni apostolo custodiendam.14 Similiter principi Apostolorum tanquam totius Ecclesiæ præsuli et prælato fuit humillime subdita.

Vir affert pro fructu ejus mille argenteos : id est, quicumque fidelis desiderio et amore complacendi Virgini benedictæ, et videndi eam perpetue in gaudio æternali, libenter relinquit et præstat pauperibus sua terrena. Christus quoque vir summus, confert pro fructu culturæ ac honorificentiæ Matri suæ exhibitæ præmium gloriæ copiosum. Vinea mea coram me est. Hæc etenim præelectissima Virgo, C ab æterno valde specialiter fuit in prædestinatione et in luce sapientiæ atque in bonitate complacentiæ Dei; et gratiosissime fuit cum ea, specialissimam habens curam ipsius. In assumpta quoque humanitate filialiter ac familiarissime est conversatus cum ipsa. Mille tui pacifici, id est, quos tu, o benignissima Domina, Deo pacificasti, vel qui alios faciunt tibi concordes ac subditos, convertendo eos ad tuum obsequium et amorem, sunt mille, id est multi valde ac pene innumeri.

Quæ habitas in hortis, id est, tu, mundissima, sanctissima, et illustrissima Virgo, in mentibus devotis, puris, fructuosis ac floridis, in spiritualibus commorans theoriis, in congregationibus religiosis, in sanctarum collectionibus virginum, in exuberantiis ac decoribus spiritualium deliciarum mansionibusque supernis; amici auscultant te, id est, universi Deum et te amantes ac venerantes, tuam vitam, sanctitatem ac dignitatem, tua miracula ac piissima gesta, tua eloquia cupide audiunt, gaudiose advertunt, teque æternaliter intueri, audire et præsentem habere ineffabiliter gliscunt. Fac me audire vocem tuam, id est, mutuo colloquamur: quia in verbis sanctissimi oris tui delector, laudes quas exhibes Deitati audio gratulanter, orationes quas pro fidelibus ac impiis fundis, amorose percipio.

Fuge, dilecte mi, id est, obstinata ac perfida Synagoga relicta, ad gentium conversionem celeriter perge. Imo simul a valle ista plorationum, ad æternitatis beatitudinem, properemus, ubi in osculo pacis quæ omnem sensum exsuperat, sine interpolatione, æternaliter, jucundissime perseveremus.15 Illuc me trahe post te, et meritis tuis ac precibus meis militantem Ecclesiam incessabiliter protege, imple, reforma, illustra, ac perfice; eamque ad triumphantis societatem Ecclesiæ, ad supernorum montes aromatum, ad omnium felicitatem cœlestium civium digneris perducere. Ad laudem et gloriam Dei Patris omnipotentis, qui tecum et cum Spiritu Sancto unus est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS COMMENTARIORUM IN CANTICUM CANTICORUM

Footnotes

  1. Cant. 1, 1. ↩

  2. Baruch 11, 38. ↩

  3. Luc. 1, 48. ↩

  4. 1 Reg. 1, 8. ↩

  5. Exod. xxiii, 26; ↩

  6. Deut. vii, 14. ↩

  7. Joann. v 23. ↩

  8. Luc. ii, 22. ↩

  9. 1 Reg. i, 8. ↩

  10. Luc. i, 48. ↩

  11. Baruch iii, 38. ↩

  12. Cant. i, 1. ↩

  13. Luc. 11, 22. ↩

  14. Joann. xix 27. ↩

  15. Philipp. IV, 7. ↩

Chapter 27 of 27