Articulus 24
ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI ET ULTIMI : QUIS MIHI DET TE FRATREM MEUM, SUGENTEM UBERA MATRIS MEÆ, ETC.; DE CHRISTO ET ECCLESIA.
SICUT in fine patuit capituli præcedentis, Ecclesia sponsum hortata est ad infidelium conversionem, atque ad visitationem et reformationem fidelium. Huic itaque desiderio adhuc immorans et alludens, subjungit : Quis mihi det? id est, o utinam aliquis mihi præstet : quod tamen a solo Deo mihi potest conferri; te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, id est, te sponsum, Verbum æternum propter me incarnatum, et in carne suscepta sugentem ubera matris meæ, id est ubera pietatis divinæ ac gratiæ, quibus Christus ut homo refocillatus est. Vel, Ubera matris meæ, id est legis per Moysen datæ, seu Synagogæ, a qua per Apostolorum prædicationem exordium sumpsit Ecclesia. Quamvis autem Salvator non sumpserit a lege Mosaica aut Synagoga aliquam informationem, tamen in veritate legis ac doctrina Synagogæ pro tempore suo, seu tempore opportuno, delectabatur et exercitabatur, allegavitque eas et adimplevit :1 Non veni, inquiens, legem solvere, sed implere; itemque : Si crederetis Moysi, crederetis forsan et mihi; de me enim ille scripsit.23 Denique, quum Dominus Jesus duodecim erat annorum (qui secundum deitatis naturam, idem ipse est, et anni ejus non defluunt :4 imo mille anni ante oculos ejus tanquam dies hesterna sunt, quæ præteriit5), inventus est in medio doctorum legis, sugens ubera Synagogæ, id est veritate legis reficiens se, interrogans illos et audiens.6 Insuper ad litteram suxit Christus ubera Virginis gloriosæ, quæ est mater totius Ecclesiæ, in quantum est ejus regina et advocata, protectrix et domina; quamvis sit in alia consideratione filia ejus.
Ut inveniam te foris, id est, in gentilibus perfidisque Judæis videam te regnare per fidem et gratiam, in quibus antea non regnasti : ita ut ipsi quoque qui tuam fidem et plebem in te credentem diu sunt persecuti, te et tuum Evangelium amplectantur. Vel, Inveniam te foris, id est visibiliter inter homines conversantem, qui in deitatis substantia incomprehensibilis es, et inaccessibilem lucem inhabitas.78 Sic locus iste exponitur in persona antiquorum fidelium, qui sub lege naturæ et sub lege scripta adventum desideraverunt Messiæ, et ejus mysteria cernere cupiebant, ut dictum est in exordio hujus voluminis super illud : Osculetur me osculo oris sui.9 Et deosculer, id est, caritative amplectar, atque per contemplationis quietem inter brachia tuæ caritatis sine persecutione et inquietudine læta repausem. Et jam nemo me despiciat. Quum enim infideles fuerint ad Christum conversi, cessabunt Ecclesiam aspernari ac persequi, imo venerabuntur eamdem : quod per conversionem gentilium ac Romani imperii pro maxima parte impletum est, et ante finem mundi, quando Elias restituet omnia, plenius est complendum.10 Synagoga quoque, quæ nunc juste despicitur, et undique est dispersa ac captiva, quando ad Christum conversa fuerit, Antichristo occiso, non despicietur, sed honorabilis erit.
Apprehendam te, id est, gratulabunda devotione te amplexabor, et per caritatem tenebo, ac tibi firmiter inhærebo; et ducam te in domum matris meæ, id est ad plebem Synagogæ, eamdem hortando, ut te devotione integra amplectatur : sicut per fidem susceptus es a plebe gentilium, et ab ea, saltem in parte. Vel, In domum matris meæ, videlicet æternæ Sapientiæ, vel triumphantis Ecclesiæ, illuc tecum pariter ascendendo, et interim adspirando, atque per fidem et contemplationem illuc me elevando. Et in cubiculum genitricis meæ, id est in secretarium matris præfatæ, et ad contemplativarum mentium oscula et amplexus. Ibi me docebis, id est, in actu tam virtuoso me occupatam abundantius illustrabis de tuis mysteriis, et ad contemplandum sublimia tuæ divinitatis. Docebis quoque me in membris meis, id est, præfatos homines instrues gratiose. Et dabo tibi poculum ex vino conditum: id est, scientia legis evangelicæ ac eruditione legis scriptæ instruam conversos, seu convertendos ad te; et de fide, scientia et devotione eorum quasi reficiam te, id est, gloriari te faciam, qui nostram sitis salutem, nec gloriaris in perditionibus, sed conversionibus nostris: quoniam gaudium tuum est fortitudo, id est constantia nostra in gratia et salute; et mustum malorum granatorum meorum, id est recentem lætitiam de conversione, gloria, et triumpho perfectorum filiorum meorum, scilicet contemplativorum et fervidorum, martyrumque sanctorum. Et certe quasi delicatissimum et admirabile mustum fuerat Christo, dum hi qui paulo ante persequebantur sponsam suam Ecclesiam, conversi per eam, cœperunt prædicare, defendere, ac divulgare evangelicam legem, ac mori pro eo.
Præterea sancta Ecclesia spiritu prophetico pollens, atque in spiritu videns se ista consecuturam per sponsi auxilium, addit: Læva ejus, videlicet sponsi, sub capite meo, id est, ipse in præsenti per dona gratiæ me misericorditer consolatur, sustentat, exaudit; et dextera illius amplexabitur me, id est, in futuro per dona gloriæ amplectetur me plenarie ac perfecte, quando ad suæ deitatis fruitionem beatificam me perducet.11 Nunc enim in sinistra ejus experior divitias gratiæ, et gloriam consolationis internæ, præsertim de aliorum conversione, et de spirituali profectu12 meo ac filiorum meorum; tunc autem inveniam in dextera ejus longitudinem dierum æternitatis. Quum ergo tam amorose habeat se ad me, confido me exauditam.
Huic gratulationi et quieti sponsus adgaudens, et sponsam suam Ecclesiam infestari prohibens, subdit: Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit: quod superius bis habitum est atque expositum;13 et ad diversas partes Ecclesiæ potest juxta prætacta referri.
Consequenter conversa Synagoga, eminentiam Ecclesiæ Christi perpendens, seu ipsa Ecclesia gratiarum charismata Synagogæ in fine præstanda considerans, cum admiratione exclamat: Quæ est ista? quasi dicat, Valde præclara est, quæ ascendit de deserto, id est, de sæculo isto nequam, de valle hac lacrimarum, de solitudine sæculi olim relicti a Deo, de conversatione terrena, assurgit ad conversationem cœlestem, ad amorem atque intuitum supernorum ac divinorum, ad altitudinem regni cœlorum, sicut hortatur Apostolus:14 Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.15 Et Dominus: Nolite, inquit, thesaurizare super terram; sed thesaurizate vobis in cœlo.16 Deliciis affluens, id est, spiritualibus gaudiis consolationibusque abundans, etiam in adversis, sicut divinus fatetur Apostolus, Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.17 Unde in Evangelio sponsus: Gaudete, inquit, in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlo.18 Affluit autem Ecclesia sancta deliciis, contemplando fideliter, sapientialiterque cernendo ac dulciter prægustando omnem pulchritudinem, beatitudinem, dulcedinem sponsi, et intime congratulando eidem; ponderando quoque beneficia ejus atque promissa, juxta quod asserit Paulus: Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. Innixa super dilectum suum, id est, super sponsum suum apodians, seque reclinans, hoc est, pietati, opi, et gratiæ sponsi sui, non propriis viribus, semper et ubique innitens, sicut Isaias hortatur : Quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei?19 Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. Ipse equidem dixit :20 Sine me nihil potestis facere. Ideo ait Vas electionis : Gratia Dei sum id quod sum.21 Et Deus per Osee prophetam : Perditio tua ex te;22 in me tantummodo auxilium tuum.
Deinde Christus dilectionem suam eximiam ad sponsam ostendit, loquens ad eam : Sub arbore malo suscitavi te : id est, virtute et merito passionis meæ, quam tui amore sustinui, ad gratiam ac salutem te vocavi et reparavi, sicut in Evangelio sum locutus : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.23 Unde et princeps Apostolorum in prima sua scripsit Canonica : Christus semel passus est pro peccatis nostris, justus pro injustis, ut nos offerret Deo; deglutiens mortem, ut vitæ æternæ efficeremur heredes.24 Hinc prædictum ab Isaia fuit : Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra :25 cujus livore sanati sumus. Itaque per arborem quæ malus vocatur, crux designatur : quia jam supra in laudibus sponsi locuta est sponsa, Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios.26 Hæc arbor alio nomine quandoque vocatur malogranatum : et est pulchra valde, fructuosa, et alta. Idcirco per eam crux Christi præstantissima rite exprimitur : quia est arbor excellentissime decora ac fulgida, ornata regis purpura, electa digno stipite tam sancta membra tangere. In qua et per quam recuperata est salus mundi; quæ rubricata ac decorata est pretiosissimo sanguine Filii Dei. De qua rursus cantat Ecclesia :
Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis : Nulla silva talem profert Fronde, flore, germine.
Præterea quidam exponunt hæc verba in persona Ecclesiæ, quæ sub arbore malo suscitat sponsum, id est, in orationibus suis invocat eum, et exaudiri expostulat virtute ac meritis dominicæ passionis.
Ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua : id est, in Christi crucifixione Synagoga mater Ecclesiæ corrupit et violavit se ipsam suis sceleribus, negando, abjiciendo, occidendoque ipsum Unigenitum Dei, heredem, sponsum, regem et salvatorem sibi desuper missum, dicens coram Pilato : Tolle, tolle, crucifige eum; et rursus, Non habemus regem nisi Cæsarem;27 itemque, Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.2829 Unde per Jeremiam sponsus prædixit : Facta est mihi hereditas mea quasi leo in via; dedit contra me vocem suam, ideo odivi eam.30 De hoc Daniel propheta apertissime est vaticinatus : Post hebdomadas, inquiens, sexaginta duas occidetur Christus; et non erit ejus populus, qui negaturus est eum. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce futuro; et finis ejus vastitas, et usque ad finem perseverabit desolatio.31 Psalmista quoque : Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.32 Effunde super eos iram tuam; et furor iræ tuæ comprehendat eos.
Quum ergo tam ingrata et perversa fuerit perfida Synagoga, hortatur Christus Ecclesiam, ut grata sit sibi. Pone me ut signaculum super cor tuum : id est, me Salvatorem tuum et universa quæ pro tua salvatione assumpsi, feci ac pertuli, indelebiliter imprime cordi tuo atque memoriæ, sicut circumcisionis signum imprimebatur et mansit in carne, et crucis signo consigna te undique. Et quia non sufficit recordari, sed necesse est etiam fideliter operari, subjungitur : ut signaculum super brachium tuum, id est super vim tuam operativam, ita ut totis viribus ex recordatione passionis meæ mihi obedias, me sequaris, quemadmodum jussi : Qui mihi ministrat, me sequatur;33 itemque, Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.34 Qui enim sunt mei, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis; et qui dicit se manere in me, debet sicut ambulavi ego, et ipse ambulare. — Quidam autem exponunt hæc in persona Ecclesiæ, quasi ipsa roget sponsum, quatenus ipse dignetur eam ponere super cor suum, diligendo et recordando eam assidue; et etiam ponat eam ut signaculum super brachium suum, ita ut brachio omnipotentiæ suæ eam defendat. Sed prima expositio aptior reputatur.
Sic ergo, o Ecclesia, memor sis mei, quia fortis est ut mors dilectio, id est, quia tam fortissime et perfecte dilexi te, ut pro tua salute acerbissimam ac ignominiosissimam mortem sponte pertulerim. Idcirco grata sis, et saltem taliter te amantem redilige: sicut ait Joannes apostolus, Diligamus eum, quoniam ipse prior dilexit nos. Rursus, Fortis est ut mors dilectio: quia perfecta et sincera dilectio, pro nulla adversitate, tribulatione, imo neque pro morte effugienda, a dilecto recedit. Propter quod loquitur Paulus: Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque instantia, neque futura, poterunt nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Idcirco si diligis me, debes me ita super cor tuum ac brachium ponere, meque cruciformiter imitari, ac esse parata ad moriendum ex caritate mea, pro me, pro fide atque justitia.
Dura sicut inferus æmulatio. Æmulari, multa significat, videlicet imitari, invidere, amare, zelari: et juxta hoc potest hoc verbum multipliciter explanari. Primo sic: Dura sicut inferus æmulatio, id est, pœnale et laboriosum est mea sectari vestigia in omni patientia, paupertate, humilitate, continentia, et obedientia usque ad mortem: quod totum his qui caritatem non habent, instar infernalis supplicii, quasi intolerabile quid videtur. Secundo sic: Æmulatio, id est invidia qua Judæi ingrati oderunt me, et ex odio me persecuti sunt, dura fuit ut inferus: quia me
Galat. v, 24.
I Joann. II, 6.
Ibid. IV, 19.
Rom. VIII, 38, 39.
Philipp. II, 8. omnino perdere, et memoriam meam de medio tollere, meque in inferno detineri volebant, juxta quod legitur in Psalmo: Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis. Tertio: Dura est sicut inferus æmulatio, id est, amatio intolerabiliter affligit amantem, et languidum facit ac vulnerat, nisi consequatur amatum. Quarto: Æmulatio, id est zelus Dei, seu divini honoris zelatio, est dura ut inferus: quia ad aggrediendum ardua atque durissima, imo et mortis pericula, excitat ac inducit. Unde zelator hujusmodi loquitur Deo: Zelus domus tuæ comedit me; et Elias: Zelo zelatus sum pro Domino; et quærunt animam meam, ut auferant eam. Talis quoque zelus durissima infert supplicia adversariis divini honoris: ut constat de Phinees, qui zelo Dei commotus, pugione confodit idololatras fornicantes; et de Elia qui occidit prophetas Baal; atque de principe Apostolorum, qui in mendosos Ananiam ac Saphiram tulit mortis sententiam. Sic et Paulus incestuosum Corinthium tradidit Satanæ in interitum carnis.
At vero præinducta quidam aliter exponunt, dicendo: Sub arbore malo suscitavi te, id est, ad vitam gratiæ te reduxi, quæ mortua eras sub arbore malo, id est propter originale peccatum commissum sub arbore vetita: quam ad litteram dicunt fuisse malum, seu malogranatum. Ibi corrupta est mater tua, id est Eva seu generatio carnalis: quoniam ibi transgressa est Eva divinum mandatum, sicque corrupta est mente per inobedientiam, qua mens a Deo aversa est, et violata corpore, quod ex tunc factum est rebelle spiritui, et necessitatem moriendi incurrit. Unde et taliter corruptam peperit prolem. Ne ergo et tu ita corrumparis ac violeris, Pone me ut signaculum super cor tuum, id est tanquam speciosum aliquod, quod clauditur ne cernatur seu auferatur, attende ac recole me ac mea præcepta; quia fortis est ut mors dilectio: id est, sicut auctor mortis diabolus fortis fuit ad decipiendum,
Ps. LXXXVII, 7.
Ps. LXVIII, 10. III Reg. XIX, 10, 14.
Num. XXV, 7, 8. III Reg. XVIII, 40. Act. V, 1-10.
I Cor. V, 5.
Gen. III, 6.
Galat. V, 17. Rom. V, 12. sic spiritualis dilectio fortis est ad resistendum ac bene agendum; dura sicut inferus æmulatio, id est invidia.
Porro quod subditur, Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum, exponit de invidia S. Gregorius, dicens: Sicut ignis consumit quæ incendit, ita invidia ab omni virtute et opere meritorio invidos arefacit. Imo et ad persequendum fideles, inflammat invidiosos ac perfidos: quod patuit in Judæis atque gentilibus diu ac dire persequentibus Christianos. Communius autem exponitur ista auctoritas de caritate: cujus lampades, id est fervidæ inflammationes, seu personæ inflammatæ ab ea, dicuntur lampades ignis atque flammarum, quia valenter ardent in se, et flammigera proferunt verba, virtuosaque opera, alios quoque accendunt. Unde dixit Salvator:35 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Sic accensi discipuli sunt locuti:36 Nonne cor nostrum ardens erat in nobis (de Jesu) dum loqueretur nobis in via? De cujus vigore adjungitur:
Aquæ multæ non poterunt exstinguere caritatem: id est, persecutiones et adversitates, quæ in Scripturis frequenter aquæ vocantur, non valent caritati, quæ perfecta est, prævalere. Caritas quippe est fortissima ac agillima virtus; nec aliqua alia forma aut virtus tam expedite et fortiter agit, ut caritas. Et sicut elementum ignis est aliis elementis formalius, activius, ac celerius operans, imo alia ad suam formam convertens, et resistentibus prævalens, eaque devorans; sic caritas ceteris virtutibus est divinior, potentior, ac victoriosior. Et sicut qualitates elementares fortius operari incipiunt, dum sua contraria sentiunt, quod per antiparastasim fieri perhibetur; sic caritas perfectorum, dum aquæ tentationum et abundantia ac impetus persecutionum et impugnationum eam invadunt, valentius operatur, ac toto suo vigore intra se recollecto, resistit robustius suis contrariis, comminationibusque illatis constantior redditur: quemadmodum in gloriosis ac beatissimis claruit Christi martyribus, qui immanissimas pœnas ac crudelissimas mortes patientissime, imo et hilari animo pertulerunt: quod de sacratissimis, illustrissimis, tenerrimisque puellis supermirabile fuit. Ideo additur: nec flumina obruent illam, intelligendo per flumina, impetuosos tyrannos, copiososque persecutores, et exquisita ac plurima, quæ inferre possunt, supplicia: quibus omnibus martyres benedicti prævaluerunt in tantum, quod persecutores infinitis ac maximis sanctorum martyrum victi miraculis, tandem infidelitate abjecta, facti sunt christiani.
Verumtamen, sicut aqua abundans debilem exstinguit ac obruit ignem; sic caritas pusillorum ex sui infirmitate subjecti potest ex persecutionibus et adversitatibus vinci. Unde subjungitur: Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Tanquam dicat: Multi ex caritate largiuntur ac dividunt opes suas pauperibus, qui tamen caritatem non appretiantur in tantum ut ex ea parati sint mori pro Deo in veritate: ideo caritatem videntur despicere. Ordo enim caritatis requirit ut homo Deum super omnia incomparabiliter diligat, ita ut malit propriam vitam, seu se ipsum et omnia sua amittere, quam Deum relinquere:3738 ad quod debet se dare, et ita sentire præsupposito auxilio gratiæ. — Vel sic: Si dederit homo pauperibus omnem substantiam domus suæ, id est non solum superflua, sed cuncta quæ possidet, pro dilectione obtinenda, seu conservanda et perficienda, seu pro Deo quem amat; quasi nihil despiciet eam, id est, caritatem omnino vilipendet, si nil amplius fecerit, id est, si putaverit sibi istam largitionem sufficere ad salutem, quum per se nequaquam sufficiat: quia et ipsam cupiditatem, ac propriam voluntatem improbam, omnemque interiorem affectum inordinatum oportet abjicere, hoc est abnegare, vincere et reformare se ipsum. Parum est equidem, abnegare sua; multum vero, abne gare se ipsum: quod tamen necessarium est, quantum ad hoc, ut nihil præceptis contrarium habeat in se homo: quia regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.39 — Vel sic: Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, id est pro Deo ex caritate;40 quasi nihil despiciet eam: id est, totam suam possessionem nullius reputabit esse momenti aut valoris, respectu spiritualis dilectionis, quum ejus dignitatem saluberrimosque effectus cœperit degustare, et experiri qualiter uniat mentem Deo, et divinæ mereatur dulcedinis gustum, animi libertatem, divinorum contemplationem, ac transformationem in omnium fontem bonorum. Ex quibus commovebitur homo ad universorum contemptum atque fastidium terrenorum, sicut in Evangelio legitur: Simile est regnum cœlorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit universa quæ habuit, et emit eam.41
Soror nostra parvula est, et ubera non habet. Hæc est vox sponsi ad veteres Sanctos de primitiva Ecclesia:42 qui in Evangelio dixit, Nolite timere, pusillus grex, quia placuit Patri vestro dare vobis regnum.43 Hæc parvula fuit numero personarum et perfectione virtutum ante missionem et susceptionem Spiritus Sancti, quando metu Judæorum sedit clausa, non audens publice prædicare, imo nec apparere. Parvula etiam fuit, id est humilis et abjecta; nec habuit ubera, id est affluentiam doctrinæ cœlestis et evangelizandi potentiam, quibus alios converteret et nutriret.4445 Quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est, id est interroganda et examinanda de sua nova religione ac fide ab adversariis suis? vel, Alloquenda, id est instruenda ac visitanda a Spiritu Sancto per allocutionem internam, et admonenda per inspirationem angelicam, ut sit sponsa perfecta, fecunda, magnanimis, non formidans mori pro sponso, sed generans ei sobolem copiosam per Baptismum ac prædicationem ferventem. Quæ allocutio præcipue facta est in die Pentecostes, quo Spiritum Sanctum in igneis linguis recepit plenissime: ita quod subito facta est eruditissima in Scripturis, ardentissima in amore, omnium linguarum perita, omni virtute perfecta, et paratissima mori pro Deo.
Si murus est. Ecclesia ista, ante missionem Spiritus Sancti fuit murus, id est ædificium imperfectum, et turrim perfectionis non habens. Fuit etiam murus, id est aliqualiter roborata in fide et gratia, per frequentem Christi apparitionem, præsertim per ejus ascensionem. Ædificemus super eum propugnacula argentea, id est, auctoritatibus et intelligentiis Scripturarum instruamus eamdem, potestate quoque faciendi miracula et omnium dono linguarum eam firmemus: quatenus per hæc suam fidem ac prædicationem queat roborare, defendere, seque contra hostes munire, ac alios rationabiliter confutare ac vincere. Quod totum misso desuper Spiritu Sancto ita plane peractum est, quod multa millia adversariorum, multaque turba sacerdotum per beatissimi principis Apostolorum et Coapostolorum ipsius sermocinationem, virtutes, miracula, subito sunt conversa. Si ostium est: imo quia est: quoniam per doctrinam et ministerium primitivæ Ecclesiæ, alii innumerabiles introierunt ad fidem. Nam et potestatem ligandi atque solvendi a Christo suscepit. Compingamus, id est, operiamus ac decoremus illud tabulis cedrinis, id est caritate, pietate, ceteris quoque virtutibus, et misericordiæ corporalibus spiritualibusque operibus. Vel, Tabulis cedrinis, id est personis constantibus, elegantibus, et perfectis: quæ instar cedrorum emineant vita, scientia, fama, miraculis, ne corrumpi queant peccatis. Vel, Tabulis cedrinis, id est piis credentium turbis.
His verbis provocata Ecclesia ad obtinendum a sponso hujuscemodi armaturam atque ornatum, non præsumptuose aut se ipsam inaniter laudans, sed confidens in Domino, et ei totum quod habet bonum adscribens, aut certe de collata perfectione gratias agens, respondet : Ego murus : quia, ut tactum est, ante Spiritus Sancti missionem fuit notabiliter roborata per resurrectionem ascensionemque Salvatoris in fide et gratia ; accepto autem Spiritu Sancto, multo robustior et inexpugnabilior est effecta, caritatisque glutino ac pacis vinculo adunata. Et ubera mea sicut turris : id est, abundantissimam prædicandi sapientiam, efficaciam, et doctrinam sortita sum ex infusione Paracleti : ante cujus etiam missionem sponsus insufflavit in me, Accipite, inquiens, Spiritum Sanctum ; et aperuit mihi sensum, ut intelligerem Scripturas.
Ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens : id est, totum hoc non meis assecuta sum meritis, sed gratia sponsi : coram quo pacem pectoris reperi, dum misericorditer me prævenit, gratis redemit, Patri reconciliavit, pacemque obtulit sponte, frequenter dicendo :464748 Pax vobis ;49 et rursus : Pacem meam do vobis ;50 non quo modo mundus dat, ego do vobis. Veruntamen, quia pax vitæ præsentis multis perturbationibus exterioribus, adversitatibusque miscetur, nec admixtione quotidianarum caret culparum ; ideo melius dico, Quasi reperiens, quam absolute, Reperiens. Vel quod ait, Quasi, notat veritatem, non similitudinem tantum, sicut alibi scriptum est : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Pax vero æternitatis, quæ habetur in patria, est perfecta et pura, nulli inquietudini aut culpæ admixta. At vero sancti viri ita in Deo sunt fixi, quod licet desit eis pax temporis, retinent tamen pacem mentis : quia exterior turbatio interiorem eorum quietem non aufert, imo in illa gratias agunt Deo. Superior etenim pars animæ, debet esse quasi sphæra cœlestis, ac regio orbis superioris :51 ideo sicut meteorologicæ impressiones quæ fiunt in aere, non attingunt nec inquietant orbem cœlestem ; sic inquietudines ac strepitus qui fiunt forinsecus, aut in sensitiva parte exsurgunt, mentem non debent attingere, perturbare, obnubilare. Ex his consecutum est quod infertur :
Vinea fuit pacifico : id est, modo prætacto parvula soror facta est grandis Ecclesia, generalisque sponsa : quæ, vinea ob causas frequenter præhabitas nuncupatur. Et hæc fuit pacifico, id est, ad Christum, qui mundum Deo Patri reconciliavit, pertinuit : qui est caput, sponsus, salvator, judex, legifer, rex, pastor, doctor, monarcha, protector Dominusque Ecclesiæ; qui in Evangelio protestatur : Simile est regnum cœlorum homini patrifamilias, qui plantavit vineam. Fuit ergo hæc vinea Christo, in ea quæ habet populos, id est in terra hac, in qua omne genus hominum commoratur, ex quibus Ecclesia congregatur; vel in ea pace, lege, aut religione, quæ sub se continet plurimas nationes. Tradidit eam custodibus, id est agricolis, ut in Evangelio legitur : hoc est, doctoribus et prælatis commisit eam custodiendam, imo potestati sæculari et spirituali, sed et angelis sanctis : et ipsemet Dominus est principalis custos ipsius, sine cujus custodia alii nil prodessent, secundum illud Psalmi :52 Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.535455 Hinc ait per Isaiam : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes.56 Primi autem custodes Ecclesiæ, fuerunt sancti Apostoli : inter quos unus constitutus est totius Ecclesiæ custos ac pontifex, scilicet beatissimus Petrus, et post eum successores ipsius.57
Vir afferT pro fructu ejus mille argenteos. Fructus summus totius Ecclesiæ, est Christus Jesus, natus ex Virgine de semine David. De quo fructu cecinit Isaias : In illa die erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis.58 Deus quoque per Jeremiam : Suscitabo, inquit, David germen justum, et regnabit rex.59 Atque Psalmista : Terra nostra dabit fructum suum. Sed et sancta Elisabeth ad Matrem fructus istius : Benedictus fructus ventris tui.60 Pro hoc fructu nunc obtinendo ac possidendo per fidem et gratiam, ac demum in regno per gloriam, vir quicumque fidelis, præsertim religiosus, affert mille argenteos, id est, cuncta temporalia bona sua exponit, relinquit, largitur pauperibus ad gloriam Dei. Millenario autem, tanquam numero maximo et perfecto, totalitas seu perfectio rei exprimitur. Vel sic : Vir, id est Christus : de quo Jeremias prædixit, Mulier circumdabit virum ; et Zacharias, Ecce vir, Oriens nomen ejus ; affert pro fructu ejus mille argenteos, id est, fideliter laborantibus ac fructificantibus in vinea sua retribuit pro mercede mille argenteos, hoc est remunerationem perfectam in patria : quæ remuneratio per mille argenteos ob causam prætactam notatur, in Evangelio autem per denarium diurnum significatur.
Jer. xxxi, 22.
Zach. vi, 12.
Matth. xx, 2.
12
Vinea mea coram me est. Hæc sunt verba Christi de Ecclesia. Quasi dicat : Ecclesiam quam custodibus tradidi, nequaquam relinquo; sed principalis custos ejus permaneo, invisibiliter operando in animabus fidelium, et gratiam ac virtutes infundendo, conservando ac perficiendo, et instigando mentem ad meliora accendendoque voluntatem, ac intus regnando per fidem et caritatem : qui promisi Ecclesiæ, Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi; itemque, Non relinquam vos orphanos. Itaque, Vinea mea coram me est, id est, mihi est placita, et eam pie adspicio, nec a luce providentiæ meæ recedit.
Ibid. xxviii, 20.
Joann. xiv, 18.
Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. Intricata est littera ista : quæ multipliciter elucidatur. Primo sic : Mille, supple, argentei : de quibus dictum est paulo ante, Vir affert pro fructu ejus mille argenteos, secundum primam expositionem. Itaque, Mille argentei, id est omnia temporalia, quæ pro Christo exposuisti, tui pacifici sunt, id est, ad pacem æternæ salutis tibi proficient, quia pro temporalibus virtuose expensis æterna bona recipies. Unde in Evangelio monui :61 Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, etc.; et rursus servo fideli, Quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Et ducenti, supple, argentei pacifici, id est, causæ salutis erunt, his qui custodiunt fructus ejus, id est præfatis Ecclesiæ custodibus seu prælatis, qui spirituales ac temporales argenteos, id est temporalia et spiritualia beneficia, communicant et impendunt sibi commissis : propter quod duplici honore sunt digni, et duplici præmio coronabuntur, gloriaturi de propriis subditorumque meritis, quemadmodum Danieli Gabriel ait : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Itaque tam millenarius quam centenarius, quia uterque perfectus est numerus, plenam salutis æternæ remunerationem designat; ducentenarius vero, id est duplicatus centenarius, designat ampliora bene præsidentium præmia. Vel per mille, designatur plenitudo futuræ mercedis; per ducentos autem, remuneratio quædam in sæculo isto, eo modo quo ait Salvator : Omnis qui reliquerit patrem aut matrem, etc., centuplum accipiet, scilicet in præsenti, et vitam æternam possidebit.
Matth. xxv, 21, 23.
1 Tim. v, 17.
Dan. xii, 3.
Matth. xix, 29.
Quidam exponunt sic : Mille tui pacifici, id est, o Ecclesia vinea Dei, hi qui in te sunt pacifici, pacem in se conservando, seu in aliis reformando, ac pacifice conversando, habebunt mille, supple, fructus retributionum et gaudiorum cœlestium, id est copiosos ac plurimos valde, ponendo numerum determinatum pro indeterminato. Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et ducenti, supple, fructus, hoc est duplex perfectio præmiorum, conferentur his qui custodiunt fructus ejus, id est, opera bona efficiunt, et conservant in se ipsis ac aliis cum omni diligentia, custodientes corda sua ac subditorum. — Nonnulli exponunt sic : Mille, supple, fructus (ut dictum est), erunt tui pacifici, id est ipsius Christi, qui est pacificus et pacificator tuus, o vinea Dei : quoniam omne
Ibid. v, 9. bonum Ecclesiæ, præsertim redundat in Christum, et accidentale præmium ei est inde. Ducenti vero fructus, id est, multo minor est retributio seu gloria præsidentium aliorum, quamvis justorum.
Quæ habitas in hortis, id est, tu, Ecclesia, quæ ubique terrarum commoraris in diversis regnis et locis uberrimis, ac particularibus Ecclesiis, congregationibusque devotis: sicut totum dicitur esse in partibus suis, et denominationem sortitur ab eis. In hortis quoque, id est, virtutum exercitationibus, in quibus sunt flores gratiæ, fructus virtutum, gramina meditationum et affectionum sanctarum, et in locis spiritualiter deliciosis, atque in ipsis virtutum deliciis. Amici auscultant te: id est, hi qui mihi obediunt, et te amant, avide ac diligenter te audiunt; sed et angeli sancti custodes tui, de tuo gratulantes profectu, diligenter considerant tua eloquia, cupientes ut fructuose loquaris. Fac me audire vocem tuam, sicut superius dixi, Sonet vox tua in auribus meis:62 id est, prædicationi, orationi et laudibus Dei tam assidue ac devote insistas, ut in hujusmodi actibus tuis delecter.
Ad hæc respondet Ecclesia: Fuge, dilecte mi, id est, per gloriosam tuam ascensionem scande in cœlum, ut illuc te sequar, et me illuc perducas. Vel, Fuge, id est, a Judæorum persecutione ad tempus te subtrahe, quousque tempus passioni tuæ præordinatum advenerit: quod utique Christus in Evangelio fecisse legitur, juxta illud: Jesus abscondit se et exivit de templo;63 et denuo: Jesus ergo non jam in palam ambulabat apud Judæos.64 Vel, Fuge, id est, tecum celerrime transfer me de præsentis vitæ ærumnis ad regnum cœleste, in quo æternaliter incessabiliterque me audias te laudantem. Fuge quoque a cordibus reproborum, et ad meam prædicationem corda ingredere electorum; fuge ab obstinata et incredula Synagoga, atque gentiles misericorditer visita. Et assimilare, id est, similem te ostende, hæc omnia velocissime peragendo, capreæ hinnuloque cervorum: quæ sunt bestiæ valde veloces, de quarum proprietatibus dictum est sæpe, et cur sponsus eis tam frequenter assimiletur. Fuge, inquam, super montes aromatum, id est, super cœlos ascende, et in cœlo empyreo reside, ac super omnium ordines angelorum quiesce ad dexteram Patris: qui cœli ac angeli sancti sunt montes aromatum, quia corporaliter aut spiritualiter eminent valde sublimiter, et in ipsis sunt voluptates plenæ felicitatis, suavissimique odores virtutum, ac perfectissimi actus donorum. Montes quoque aromatum, sunt corda electorum devota, cœlestium contemplativa, et quæ sursum sunt semper quærentia:65 super quos montes advenit sponsus, gratiose convertens, visitans, illuminans atque accendens eos, in quibus sunt odoramenta virtutum, remedia spiritualium infirmitatum, suavitates orationum, meditationum, divinarumque laudum.
Footnotes
-
Matth. v, 17. ↩
-
Joann. v, 46. ↩
-
Luc. II, 42. ↩
-
Ps. CI, 28. ↩
-
Ps. LXXXIX, 4. ↩
-
Luc. II, 46. ↩
-
1 Tim. VI, 16. ↩
-
Baruch. III, 38. ↩
-
Cant. I, 1. ↩
-
Matth. XVII, 11. ↩
-
Rom. V, 2. ↩
-
Prov. III, 16. ↩
-
Cant. II, 7; III, 5. ↩
-
Tob. III, 22. ↩
-
Coloss. III, 1, 2. ↩
-
Matth. VI, 19, 20. ↩
-
II Cor. VII, 4. ↩
-
Matth. V, 12. ↩
-
Is. l, 10. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
1 Cor. xv, 10. ↩
-
Osee xiii, 9. ↩
-
Joann. iii, 14, 15. ↩
-
1 Petr. iii, 18, 22. ↩
-
Is. liii, 5. ↩
-
Cant. ii, 3. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Matth. xxvii, 25. ↩
-
Jer. xii, 8. ↩
-
Dan ix, 26, 27. ↩
-
Ps. lxviii, 24, 25. ↩
-
Joann. xii, 26. ↩
-
Luc. ix, 23. ↩
-
*Luc. xii, 49.* ↩
-
*Ibid. xxiv, 32.* ↩
-
Matth. xxii, 37.* ↩
-
*Deut. vi, 5; ↩
-
Act. II, 1-4. ↩
-
Matth. xi, 12. ↩
-
Matth. xiii, 45, 46. ↩
-
Matth. II, 41; IV, 4; VI, 7. ↩
-
Luc. xii, 32. ↩
-
Matth. XVI, 19; XVIII, 18. ↩
-
Joann. xx, 19. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Luc. xxiv, 36; ↩
-
Rom. v, 10. ↩
-
Joann. xx, 21, 26. ↩
-
Joann. xiv, 27. ↩
-
Ps. lxxxiv, 13. ↩
-
Matth. xxi, 33. ↩
-
Ps. cxxvi, 1. ↩
-
Ibid. 1, 14. ↩
-
Joann. xx, 22. ↩
-
Is. lxii, 6. ↩
-
Luc. xxiv, 45. ↩
-
Is. iv, 2. ↩
-
Jer. xxiii, 5. ↩
-
Luc. 1, 42. ↩
-
Luc. xvi, 9. ↩
-
Cant. 11, 14. ↩
-
Joann. VIII, 59. ↩
-
Joann. XI, 54. ↩
-
Coloss. III, 1. ↩
Chapter 25 of 27