Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD COLOSSENSES

UI corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per blandimenta decipit. Prov. xxviii, 23.

Quemadmodum invidus correctionem ejus non optat quem odit, sed naturæ ejus cupit malum simpliciter; sic verus dilector, ejus quem diligit, vitia dissimulare non valet, sed corripit, si tamen habeatur correctionis fiducia. Hinc itaque sanctus Apostolus, divini amoris calore atque fraternæ salutis zelo repletus, filios suos et filiorum suorum filios, ad veritatis lineam revocare nititur incessanter. Unde in præsenti epistola Colossensibus destinata, vacillantes confirmat. Denique Colossenses, ab urbe Colossis nomine sic vocati, sunt Asiani, quos ipse Paulus non accessit, neque instruxit, sed ejus discipuli Archippus Colossensium episcopus, et Epaphras ex Colossis oriundus. Prædicante ergo Archippo, et Epaphra (quem Paulus edocuit) superveniente, atque Archippi prædicationem confirmante, advenerunt pseudoapostoli, asserentes legalia simul cum Evangelio observanda.1 Dubitantibus ergo Colossensibus utri partium potius esset credendum, Apostolus tanquam mediator idoneus, scribit quid oporteat fieri. Scribit autem ab Epheso per Tychicum diaconum, Onesimum acolythum. Modus procedendi hujus epistolæ, similis est aliarum epistolarum processui. Nam salutationem præmittit, de profectu et gratia Colossensium grates Domino refert, ad perfectiora hortatur, atque pro eis suppliciter deprecatur.

ENARRATIO

IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD COLOSSENSES

Footnotes

  1. Act. xv, 1. ↩

Chapter 1 of 5