Articulus 1
EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : PAULUS APOSTOLUS JESU CHRISTI, ETC.
PAULUS apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, id est divina voluntate constitutus apostolus, et Timotheus frater : quem propter suam auctoritatem connectit sibi Apostolus : erat enim Ephesiorum episcopus. Hi itaque scribunt his qui sunt Colossis, id est in civitate sic dicta, sanctis et fidelibus fratribus, id est veraciter christianis, qui implere conantur illud Salvatoris :1 Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est*; in Christo Jesu,* id est in doctrina et fide Christi. Illas enim servando et operando, sancti et fideles fuerunt. Gratia gratum faciens vobis et pax, id est tranquillitas mentis, præstetur et conservetur a Deo Patre nostro, id est in cœlis Patre æterno, et a Domino Jesu Christo : qui secundum divinam naturam, est causa gratiæ effectiva ac principalis.2 Quæcumque enim facit Pater, hæc et Filius similiter facit. Secundum humanam vero naturam, est causa gratiæ meritoria, instrumentalis ac mediata.
Gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi, id est Patri æterno : qui est Deus Christi, ut homo est; pater vero, secundum divinam naturam quam habet a Patre ; semper, id est congruis horis, pro vobis orantes; audientes fidem vestram fundatam ac fixam in Christo Jesu, et dilectionem, id est habitum, actum interiorem, et opera caritativa, quam habetis extentam in omnes sanctos, id est universos veraciter christianos, quibus pro loco et tempore, secundum vestram possibilitatem, benefacitis, spiritualia vel corporalia beneficia impendendo, propter spem, id est beatitudinem speratam, quæ reposita, id est parata, est vobis in cœlis, quam audistis, id est, quæ vobis prædicata est, in verbo veritatis, id est in vero sermone, Evangelii, quod pervenit ad vos, id est, vobis annuntiatum est, sicut et in universo mundo est, id est, cunctis gentibus evangelizatum est sicut et vobis : sic tamen, ut sit distributio, non pro singulis generum, sed pro generibus singulorum. Unde et Apostolis aiebat Salvator :3 Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ; et Psalmista, In omnem (inquit) terram exivit sonus eorum.4 Et fructificat, et crescit : id est, evangelica doctrina in credentibus est causa fructificationis et spiritualis incrementi, videlicet bonorum operum, et quotidiani profectus in gratia.5 Crescit quoque per hoc, quod pluribus annuntiatur, a quibus et devote recipitur. Sicut in vobis fructificavit et crevit, ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei, id est beneficia gratiæ vobis a Christo exhibita, in veritate, id est veraciter, vel in veritate evangelicæ legis; sicut didicistis ab Epaphra confirmante prædicationem Archippi, carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis, id est pro vestra salute procuranda, minister Jesu Christi, ejus doctrinam vobis annuntiando, ipsumque pro vobis jugiter exorando; qui etiam manifestavit, id est, clare retulit, nobis dilectionem vestram exsistentem in spiritu, quia a Spiritu Sancto infunditur, conservatur, et secundum eum operatur; est quoque in spiritu vestro, id est in superiori parte animæ vestræ, ut in subjecto.
Ideo et nos ex qua die audivimus tanta bona de vobis, non cessamus opportuno tempore, pro vobis orantes cordiali affectu, et postulantes prece vocali, ut impleamini agnitione voluntatis ejus, id est, divinitus copiose illustremini ad cognoscendum quid velit Deus, ut sciatis et attendatis ejus mandata atque consilia. Quid vero sit ita impleri, et quomodo fiat, subjungitur: in omni sapientia sacræ Scripturæ, id est, quam Scriptura divinitus inspirata proponit ac docet, et intellectu spirituali, id est interna, vera seu mystica intelligentia Scripturarum, quatenus litteram occidentem spiritualiter intelligatis:6 spiritus quippe vivificat;7 ut ambuletis in semitis præceptorum digne Deo, id est tam reverenter, sancte et perfecte, quam decet tanto principi deservire, atque ut eum pro præmio mereamini possidere.8 Maledictus enim qui facit opus Dei negligenter. Per omnia, id est in interioribus et exterioribus, placentes Domino Deo. Nam si quis totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.910 Cui et illud quoque Sapientis consonat:11 Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.12 In omni opere bono fructificantes, proficiendo in meritis; et crescentes in scientia Dei, id est in notitia divinorum: de qua ait per Prophetam, Scientiam Dei volui magis quam holocausta;1314 itidem et Sapiens, Vani sunt, inquit, omnes homines quibus non subest scientia Dei. Denique hæc est vita æterna, ut cognoscamus Deum verum.15
Possunt quoque per prædictam sapientiam, intellectum, atque scientiam, intelligi tria dona Spiritus Sancti, de quibus apud Isaiam legitur:16 Requiescet super eum spiritus sapientiæ et intellectus, etc.17 Sicque sapientia appellatur habitualis notitia supernaturalis, a Spiritu Sancto infusa ac saporosa, per quam anima sortitur rectum judicium de divinis, habendo connaturalitatem quamdam cum eis per gustum ac dilectionem. Intellectus vero est donum Spiritus Sancti per quod anima ea quæ fidei sunt penetrat, clare cognoscit, et firmiter eis inhæret, cernendo aliquam rationem propter quam assentendum est articulis seu testimoniis fidei. Porro scientia est donum quo anima recte judicat de rebus creatis. Hæc autem prout dona sunt, non inveniuntur nisi in habentibus caritatem et gratiam, sicut nec cetera dona Spiritus Sancti.18 Et juxta hunc modum littera sic exponetur: In omni, id est perfecta, sapientia quæ est præstantissimum donum Spiritus Sancti, et intellectu spirituali, id est dono intellectus a Spiritu Sancto infuso.
In omni virtute theologica, intellectuali ac morali, confortati:19 optimum enim est gratia stabiliri cor; secundum potentiam claritatis ejus, id est secundum quod Deus idoneus est ad confortandum vos per claritatem gratiæ suæ; in omni patientia in adversis servata, et longanimitate, æquanimiter præstolando divina promissa, cum gaudio mentis, ex actu virtuoso manante.
Gratias agentes Deo Patri, qui dignos20 nos fecit per merita Christi, gratiam Baptismi et cetera opera meritoria, quæ ipse in nobis producit, in partem, id est ad habendam participationem, sortis Sanctorum, id est hereditatis electorum, videlicet vitæ æternæ, quæ habetur in lumine, id est per lumen gloriæ, vel in claritate visionis divinæ. De qua sorte ait Psalmista: Dominus pars hereditatis meæ. Qui etiam de lumine isto testatur: In lumine tuo, inquiens, videbimus lumen. Hæc autem hereditas dicta est sors, quia divinæ voluntatis electione, non humana provisione distribuitur, quemadmodum sortes dicuntur temperari atque disponi a Deo.
Ps. xv, 5.
Ps. xxxv, 10.
Prov. xvi, 33.
13 eripuit
Luc. 1, 32.
Is. ix, 7.
Matth. xvi, 5.
Is. xlii, 6, 7.
14
Apoc. 1, 5.
Qui eruit nos per incarnationem, conversationem ac passionem unigeniti Filii sui, de potestate tenebrarum, id est a dominio dæmonum, a jugo peccati et tenebris ignorantiæ, et transtulit in regnum, id est in societatem Ecclesiæ militantis, seu numerum electorum. Quæ Ecclesia dicitur regnum Christi, qui in corde fidelium regnat per fidem et gratiam. De quo regno aiebat angelus: Regnabit in domo Jacob in æternum; et Isaias, Super solium David, et super regnum ejus sedebit. Nunc quoque translati sumus in regnum cælorum in spe, transferendi illuc tandem in re. Transtulit itaque nos Deus Pater in regnum Filii dilectionis suæ, id est Filii sui dilecti, de quo ait: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. Ex hoc elucescit, quod dilectio in divinis, non solum notionaliter seu relative, sed etiam absolute dicatur. Alias Filius Dei a Spiritu Sancto diceretur procedere. De prædicta autem ereptione et translatione generis humani, Pater ait per Prophetam ad Filium: Dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, ut educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
In quo Christo, id est per cujus sanguinis pretium, mortisque meritum, habemus redemptionem a jure et dominatione diaboli, et remissionem peccatorum: prout testatur S. Joannes in Apocalypsi: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
Qui est imago Dei Patris invisibilis visione corporali ac intellectuali, id est omnino incomprehensibilis comprehensione perfecta, sicut et Pater. Nemo enim novit Filium nisi Pater, nec Patrem quis novit nisi Filius. In patria tamen videtur per speciem, sed non perfecte ac plene comprehenditur. Dicitur autem Christus imago Patris perfecta, non imitativa; naturalis, non artificialis; plena, non participata, id est per omnia similis Patri. Propter quod ipse ait: Qui videt me, videt et Patrem. Ad rationem autem imaginis duo requiruntur, videlicet similitudo in specie, vel saltem in signo speciei (quod maxime est figura in rebus corporeis), et processio. Oportet enim ut imago alicujus, sit ab eo cujus est imago. Filius autem in divinis generatur a Patre, in nullo distans ab eo. Dupliciter quoque dicitur esse imago alicujus in alio. Primo, sicut in re ejusdem naturæ, saltem secundum speciem, sicut imago regis est in filio ejus. Et ita Filius Dei vocatur imago Patris. Secundo, tanquam in re alterius generis, sicut imago Herculis est in lapide, et imago imperatoris in nummo. Sicque vocatur homo imago Dei, qui potius dicendus est factus ad imaginem Dei, quam ejus imago. Primogenitus omnis creaturæ, id est ante omnia creata æternaliter genitus, quemadmodum per Sapientem testatur: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam.
15
Matth. xi, 27.
Joann. xiv, 9.
Eccl. xxiv, 5.
Quia in ipso, id est per ipsum, condita sunt universa: omnia enim per ipsum facta sunt, ait Evangelista. Vel, In ipso, tanquam in exemplari principio, condita, id est creari disposita, sunt universa. Filius quippe est ars rationibus plena, omnisque creaturæ exemplar. Propter quod omnia in ipso exemplariter præexsistunt, æternaliterque a Patre præordinata atque prævisa sunt. Comparantur namque creaturæ ad ipsum, sicut artificiata ad artificem, juxta illud Sapientiæ: Omnium est
16
Joann. 1, 3.
Sap. vi, 21. enim artifex, omnem habens scientiam. Omnia ergo in ipso sunt condita, in cœlis et in terra, videlicet visibilia, ut corpora cœlestia, elementa passiva et mixta, et invisibilia, de quibus adjectum est: sive Throni, id est angeli de infimo choro primæ et summæ hierarchiæ angelicæ. Qui Throni, id est sedes, vocantur, quoniam propter magnam suam propinquitatem ad Deum, ipse in eis sedere, quiescere, præsidere, et per eos sua judicia exercere asseritur. Sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates. Hos tres ordines angelorum nominavit Apostolus ad Ephesios: de quibus ibi satis dictum videtur. Et quia hoc loco præponit Apostolus Principatus Potestatibus, Gregorius et Bernardus opinati sunt, Principatus ad secundam, Potestates vero ad infimam pertinere hierarchiam. Omnia per ipsum sicut per causam efficientem, et in ipso tanquam in exemplari principio, creata sunt, juxta intellectum jam dictum.
Ephes. 1, 21.
17
Et ipse Unigenitus Dei, est ante omnes, persistente æternitatis ævo atque incomparabili dignitate. Propter quod in Apocalypsi testatur: Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. Et omnia in ipso constant, id est, idealiter et causaliter in eo exsistunt, juxta illud: Quod factum est, in ipso vita erat. Vel, In ipso constant, id est, ipsius divina potestate subsistunt, sustentantur, fulciuntur, junctaque permanent, prout Hebræis loquitur Apostolus: Portans omnia verbo virtutis suæ.
Apoc. xxii, 13.
Joann. 1, 3, 4.
Hebr. 1, 3.
18
Et ipse Christus est caput corporis Ecclesiæ, id est corporis mystici quod est Ecclesia. Quomodo autem intelligendum sit hoc, diffuse tractatum atque expositum est. Qui est principium omnium rerum, id est creator universorum. Unde quum ei dixissent Judæi, Tu quis es? respondit, Principium, qui et loquor vobis. Primogenitus ex mortuis, id est inter mortuos primus ad immortalem vitam resurgens. Nam qui ante eum suscitati fuerunt, rursus defuncti sunt. Ideo enim
In Ephes. 1, 22, 23.
Joann. viii, 25.
Ait Scriptura: Qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum. Vel, Primogenitus ex mortuis, id est inter mortuos suscitatos primus dignitate. Ut sit in omnibus angelis et hominibus; vel, In omnibus, id est præteritis, præsentibus ac futuris generationibus; ipse primatum tenens, id est universorum princeps et caput exsistens, sicut per Ecclesiasticum asserit: In omni gente et in omni populo primatum tenui. Habet enim in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. Et hoc, merito:
Apoc. 1, 5.
Quia in ipso Christo prout est homo, complacuit Deo Trinitati omnem plenitudinem, id est plenam perfectionem scientiæ ac virtutum, inhabitare, id est stabiliter permanere. Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum homini Christo. Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Vel, Omnem plenitudinem divinitatis, id est veram atque perfectam divinitatem, quemadmodum alio loco affirmat Apostolus: In ipso, inquiens, inhabitat omnis
Eccl. xxiv, 9, 10.
Apoc. xix, 16.
19
Joann. iii, 34.
Ibid. 1, 14. plenitudo divinitatis corporaliter. Placuit quoque Deo, et per eum, id est per Christi veneranda mysteria, reconciliare sibi ipsi omnia genera hominum in ipsum, id est ad hoc ut finaliter ad Deum convertantur, sicut ad beatitudinis fontem ac ultimum finem. Unde alibi dictum est: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi; et in Isaia, Disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. Pacificans Christus vel Trinitas per Christum, videlicet per sanguinem crucis ejus, id est pretiosissimo sanguine Christi in cruce effuso, sive quæ in cœlis sunt, sive quæ in terris, id est cœlestia et terrestria, utputa viatores et comprehensores de terra salvatos. Vel hoc ideo dicitur, quoniam angelos concordavit hominibus. Ipse siquidem est pax nostra, qui fecit utraque unum. Propter quod a Propheta vocatur Pater futuri sæculi, et princeps pacis. Et rursus per alium de Christo prædictum est: Loquetur pacem gentibus.
Coloss. ii, 9.
20
II Cor. v, 19.
Is. liii, 5.
Ephes. ii, 14.
Is. ix, 6.
Zach. ix, 10.
21
Et vos, o Colossenses, quum essetis aliquando, scilicet tempore gentilitatis vestræ, alienati a Deo per idololatriam, et inimici sensu, id est intellectu, videlicet male sentiendo de Deo, per varios errores falsitatum fluctuando; vel, Sensu, id est sensualiter (id est juxta sensuum ductum) conversando; in operibus malis, id est vitiis carnis: nunc autem, tempore gratiæ, Christus reconciliavit vos Deo in corpore carnis ejus, id est per ea quæ pertulit in corpore suo, quod erat caro mortalis: ideo subditur, per mortem, id est per ejus beatissimam passionem, qua vivificatus est mundus; exhibere, id est ad hoc ut ipse exhibeat, quantum in se est, vel certe ut ipsi exhibeatis, vos sanctos in anima, et immaculatos a vitiis cunctis, et irreprehensibiles coram ipso, id est pure et reverenter vivendo in conspectu divino: quemadmodum ait Psalmista, Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.21 Tales autem eritis coram Deo, Christo vos præsentante Patri æterno, vel per propriorum operum ac meritorum vestrorum exhibitionem, quæ requiruntur ad obtinendam salutem. Qui enim creavit te sine te, id est sine tua cooperatione, non justificabit te sine te.
22
23
Si tamen permanetis in fide fundati, firmiter integreque credendo, et stabiles in ea per opera bona, et immobiles a spe Evangelii quod audistis, id est ab expectatione futuræ beatitudinis promissæ in Evangelio, quod prædicatum est in auribus vestris per nos Apostolos aliosque discipulos, in universa creatura quæ sub cælo est, id est cunctis hominibus in terra degentibus, de quibus [Christus] aiebat:22 Prædicate Evangelium omni creaturæ; cujus factus sum Deo auctore ego Paulus minister, id est prædicator.
24
Qui nunc in Epheso incarceratus, gaudeo in passionibus, id est in tribulationibus quas patior, pro vobis, id est pro vestri confirmatione, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea.
A Non est per hoc intelligendum, quod pœnæ quas Christus pro nobis sustinuit, incompletæ vel insufficientes fuerint ad mundi salvationem, ita ut Paulus, aut quisquam Sanctorum eas compleverit. Est igitur sensus: Et adimpleo, id est, longas et duras persecutiones ferendo, perficio ea quæ desunt, id est merita imperfecta, passionum Christi, id est propriarum afflictionum, quas in carne mea sustineo. Quæ propter unitatem Christi et membrorum ejus, dicuntur passiones Christi, juxta quod ipse dicebat: Saule, Saule, quid me persequeris? Juxta quem modum ait rursus per Prophetam Deus:23 Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei.24 Vel sic, quod redit tamen in idem:25 Adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, id est passionum quas Christi amore, exemplo, jussione seu ordinatione sustineo. De quibus in Actibus dicebat Salvator: Ego ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.26
— Hæc ergo sustineo sive adimpleo pro corpore ejus, id est pro mystico corpore Christi, quod est Ecclesia, videlicet ut fideles erudiam atque ædificem, eosque merito et numero augeam. Considerandum est enim, quod meritum passionis dominicæ et aliorum Sanctorum, imo et cetera opera supererogationis ipsorum, sunt velut res publica, ac thesaurus Ecclesiæ, de quo tam largæ indulgentiæ fiunt his qui per caritatem conjuncti et incorporati sunt Christo ac Sanctis. Hic autem thesaurus usque in finem mundi perficitur, ponentibus singulis quibusque Sanctorum partes suas in eo. Sicque Apostolus adimplevit ea quæ deerant passionum suarum, quoniam addidit quotidie aliquid huic thesauro.
Cujus Christi vel Ecclesiæ factus sum ego minister, prædicando et sacramenta erogando, secundum dispensationem Dei, id est divinam ordinationem seu apostolatum mihi divinitus dispensatum;27 quæ dispensatio data est mihi in vobis, id est ad hoc ut vobis evangelicam veritatem annuntiem, ut impleam, id est, prædican-
25 do ad effectum perducam, verbum Dei, id est divinam promissionem qua Deus Patriarchis Vatibusque promisit Evangelium Dei esse gentibus annuntiandum, et eas fore salvandas per fidem et gratiam Dei, quemadmodum per Isaiam loquitur: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam et Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam et Græciam, ad insulas longe; et annuntiabunt gloriam meam gentibus.28 Et quia dispositio, promissio, seu verbum illud, multum mirabile fuit atque occultum, ideo subditur:
Mysterium, id est sacrum secretum, videlicet verbum præfatum, quod absconditum fuit, id est hominibus ignotum, a sæculis, id est a principio sæculorum, et a generationibus præcedentibus: non enim nisi paucis innotuit, et hoc, incomplete. De pleniori autem intellectu hujus scripturæ multa sunt ad Ephesios dicta, ubi quoque legitur: Mysterium Christi, quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis Apostolis, etc.29 Unde jam subditur: nunc autem, videlicet tempore gratiæ, manifestatum est mysterium istud per Christi prædicationem et Spiritus Sancti illustrationem, sanctis ejus, id est Apostolis et ceteris et primitivæ Ecclesiæ filiis, per quorum prædicationem manifestatum est ceteris populis, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriœ, id est abundantem gloriam, sacramenti hujus, id est prædicti mysterii prædicati, in gentibus, id est inter gentes. In quo mysterio plurima spiritualia contenta sunt dona, quæ appellantur divitiæ gloriæ, utputa fides, indulgentia, reconciliatio, justitia, dona Spiritus Sancti, beatitudo futura.
Quod sacramentum est Christus materialiter, id est, Christus materia seu objectum est sacramenti istius, quia de ipso tractat et loquitur, qui est in vobis spes gloriœ, id est causa et ratio sperandi glorificationem beatam; quem nos annuntiamus, id est, gentibus prædicamus, corripientes omnem hominem præsentem et futurum, ad quem scripta nostra pervenerint, id est quosdam de omni genere hominum; vel, Omnem hominem, veritati fidei repugnantem; et docentes omnem hominem, id est quosdam de omnibus, in omni sapientia Scripturarum sanctarum ad salutem necessaria, ut exhibamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu, id est in fide, caritate et obsequio Christi, secundum exigentiam status præsentis: in quo nullus est perfectus simpliciter, vel ita ut ultra proficere aut perfici nequeat; sed sic, ut sine mortali vivat peccato, et passiones habeat reformatas, atque in virtutibus stabiliatur.
In quo Christo, id est cujus amore; vel, in quo negotio consummando, videlicet ut exhibeam omnem hominem in Christo perfectum; et laboro die ac nocte, certando contra invisibiles ac visibiles hostes, secundum operationem, id est confortationem et influentiam, ejus, videlicet Christi, quam operatur in me, dando mihi auxilium gratiæ suæ ad efficaciter operandum; vel, Secundum operationem ejus in me, id est secundum operationem a me procedentem, quæ potius adscribenda est Christo quam mihi, juxta illud propheticum, Omnia opera nostra operatus es in nobis:30 quam operatur Christus in me in virtute, id est potenter seu propria sua divinaque potestate.
Footnotes
-
Matth. v, 48. ↩
-
Joann. v, 19. ↩
-
Marc. xvi, 15. ↩
-
Ps. xvi, 5. ↩
-
Ps. xviii, 5. ↩
-
II Cor. 11, 6. ↩
-
II Cor. III, 6. ↩
-
Jer. XLVIII, 10. ↩
-
Jacob. ii, 10. ↩
-
Jacob. II, 10. ↩
-
Eccle. 11, 18. ↩
-
Eccle. IX, 18. ↩
-
Osee 6, 1. ↩
-
Osee VI, 6. ↩
-
Sap. XIII, 1. ↩
-
Joann. XVII, 3. ↩
-
Is. XI, 2. ↩
-
Sap. 1, 4. ↩
-
Hebr. XIII, 9. ↩
-
Sap. I, 4. ↩
-
Ps. cxviii, 168. ↩
-
Marc. xvi, 15. ↩
-
Act. ix, 4. ↩
-
Zach. ii, 8. ↩
-
Zach. vi, 8. ↩
-
Act. ix, 16. ↩
-
Ephes. iii, 7. ↩
-
Is. LXVI, 19. ↩
-
Ephes. III, 4, 5. ↩
-
D *Is. XXVI, 12.* ↩
Chapter 2 of 5