Skip to the text

Articulus 2

ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI : VOLO ENIM VOS SCIRE QUALEM SOLLICITUDINEM HABEAM PRO VOBIS.

CŒPTAM in præcedenti capitulo exhortationem de vitandis cærimonialibus legis, prosequitur Apostolus in isto capitulo, admonens Colossenses ut falsos ac simulatos vitent doctores. Et ut sibi acquiescant facilius, manifestat quantum de eorum salute sollicitetur. Volo enim vos scire, ut amanti credatis, qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui sunt Laodiciæ (quæ est civitas Asiæ), id est pro vestra Laodicensiumque salute, ne ab impostoribus fallamini, a quibus præventi jam estis, et quicumque non viderunt faciem meam in carne, id est pro ceteris universis fidelibus quibus ipse in propria persona non prædicavi neque apparui. Ut consolentur corda ipsorum, id est, ob hoc sollicitus sum, quatenus corda ipsorum consolationem recipiant ex allocatione mea per epistolas, quæ consolata non sunt ex præsentia et immediata prædicatione mea; et sitis instructi, id est prudenter exercitati, in caritate, id est in actibus dilectionis Dei et proximi; vel, Instructi in caritate, id est de caritate Christi ad nos, ut sciatis et consideretis quantum Christus dilexerit nos, qui ait : Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.1 Sitis quoque instructi, seu per caritatis instructionem tendentes, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, id est perfectissimos habitus intellectuales, ut impleamini donis sapientiæ et intellectus, consilii atque scientiæ, in agnitionem mysterii, id est ad hoc ut actualiter consideretis mysterium, id est sacrum secretum, Dei Patris et Domini nostri Jesu Christi :2 per quod intelligi potest unitas Patris et Filii in essentia, et distinctio in persona; vel ipsa incarnatio, quæ est mysterium Patris tanquam auctoris, et Christi tanquam assumptoris vel exsecutoris.

In quo Christo sunt omnes thesauri, id est copiosissima plenitudo, sapientiæ divinorum et scientiæ creaturarum absconditi, id est incomprehensibiliter exsistentes. Christus namque secundum divinitatem, est ipsa æterna atque immensa sapientia, cujus non est numerus, estque increata scientia :3 cui convenit illud, O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei !4 Secundum humanitatem quoque assumptam, repletus est sapientia in contemplatione divinorum, et scientia in speculatione creaturarum, præsertim quum anima Christi præ universis Beatis, Divinitatem ac Trinitatem ab exordio suæ creationis clarius vidit, et omnia illa cognoscit quæ cognoscit et Verbum, scientia visionis, id est cuncta quæ unquam fuerunt, sunt aut erunt.

Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat, id est, fidei vestræ simplicitatem inficiat, in sublimitate sermonis, id est per verba profunda secundum apparentiam, et fucata seu subtilia argumenta. Denique ista admoneo : Nam etsi corpore absens sum, id est a vobis distans loco ac corporali separatione, sed spiritu, id est mentis consideratione, vobiscum sum, tum quia de vobis sæpius cogito, tum quia in spiritu prophetico quasi præsens inspicio quid agatis :5 quemadmodum Eliseus præsens fuit quando Giezi accepit munera Naaman; gaudens in Domino de vestro profectu, et videns, id est cognoscens, ordinem vestrum, id est vitæ vestræ ordinationem, quomodo omnia honeste et secundum ordinem fiunt in vobis, et firmamentum ejus quæ in Christo est fidei vestræ, id est stabilitatem seu robur fidei vestræ quam in Christo habetis.6

Consequenter hortatur eos ad perseverantiam ac profectum in bonis. Sicut ergo accepistis Christum Jesum Dominum nostrum, id est, sicut credendo cœpistis conversari in Christo, in ipso ambulate, id est, sic exinde in eo procedite, proficiendo semper in melius, per imitationem vestigiorum Salvatoris. Sola namque perseverantia coronatur.7 Radicati, id est firmiter fixi, per modum radicis terræ inhærentis, et superædificati in ipso, id est in doctrina et gratia Christi, ita ut sitis domus seu habitaculum Dei, cujus fundamentum sit Christus seu doctrina et gratia ejus. Unde Ephesiis dictum est : Superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum.8 Et confirmati in fide, ut nec philosophicis rationibus, nec sensuum apparentiis, nec persecutionibus, recedatis a fidei sinceritate, sicut et didicistis ab Archippo ambulandum esse et standum in fide, qua nutante, tota virtutum structura vacillat, abundantes in illo in gratiarum actione, id est Deo copiose grates referendo.

Advertendum autem, quod triplici via conabantur perversi hos Colossenses subvertere, scilicet, per philosophiam, per legis allegationem, per simulatam sanctitatem. Hos processus Apostolus reprobat. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, id est scientiam naturalem, studio philosophorum inventam, et inanem fallaciam, id est per argumenta sophistica, quæ videntur aliquid probare, sed non probant veraciter : philosophiam, inquam, procedentem ac judicantem secundum traditionem hominum, id est humanæ rationis discursum, secundum elementa hujus mundi, id est juxta ea quæ naturaliter apparent in rebus, videlicet secundum causas naturales et elementares, et solitum cursum rerum, et non secundum Christum : id est, deceptores isti atque philosophi, non secundum Christi doctrinam procedunt, considerando divinæ virtutis illimitatam potentiam, non determinatam ad naturalem ac solitum cursum seu ordinem rerum, sed supernaturalia et nobis incomprehensibilia operari valentem. In quo declaratur philosophorum fatuitas, asserentium Deum non posse aliquid agere præter naturalem ordinem rerum, et ultra humanæ rationis capacitatem. Propter quod negabant quidquid rationem excedit, videlicet Deum incarnatum, virginem peperisse, etc. — Cur autem his qui non procedunt secundum Christum, debeat contradici, subjungitur : quia in ipso, id est in Christi humana natura quasi in templo, habitat omnis plenitudo divinitatis, id est perfecta veraque divinitas cum omni sua perfectione. Personaliter enim in Christo unitæ sunt natura divina et humana. Habitat autem in ea corporaliter, id est, corpori ejus vere ac immediate conjuncta est, sicut et animæ ejus, non quod ipsa sit corpus. Porro divinitas dicitur sic unita, quoniam persona Verbi, quæ est divinitas, humanitati conjuncta est.

Deinceps ostendit Apostolus vanam esse rationem eorum qui per legis allegationem nitebantur Colossenses subvertere, inducendo eos ad cærimonialia legis. Et estis in illo, id est a Christo prout Deus est, et per ipsum prout est homo, Dei ac hominum mediator, repleti gratia et donis Spiritus Sancti, ita ut nequaquam indigeatis legalium observantia.9 Propter ea scriptum est : De plenitudine ejus nos accepimus omnes gratiam pro gratia.10 Ipse quoque propter nos egenus factus est, ut ejus inopia divites essemus. Qui Christus1112, etiam secundum naturam assumptam, est caput, id est capitalis influxor, omnis principatus et potestatis, id est angelorum sanctorum : qui omnes a Christo homine purgantur, illuminantur ac perficiuntur, secundum Theologum. In quo, id est cujus virtute, operatione et gratia, circumcisi estis circumcisione non manufacta, id est non carnali, legali ac litterali, in exspoliatione corporis carnis, id est amittendo particulam corporis quod est caro, videlicet pellem præputii quæ in illa circumcisione aufertur, sed in circumcisione Jesu Christi, id est, spirituali atque a Christo facta circumcisione circumcisi estis per expurgationem superfluitatis vitiorum ac passionum vestrarum.131415 De qua circumcisione scriptum est : Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum ; et iterum alibi, Circumcidite præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius. Consepulti ei, videlicet Christo, in Baptismo, id est in susceptione Baptismatis omnino vitiis mortificati, sicut et Christi corpus in sepulcro mortuum erat naturali vitæ. Vel hoc ideo dicitur, quoniam baptizati ter tinguntur in aqua, quemadmodum Christus triduo erat in monumento; et sicut Christus de sepulcro ad immortalem vitam surrexit, sic baptizati de sepulcro a vitiorum corruptione ac vetustate liberati ascendunt. Ideo subditur : in quo Christo et resurrexistis a ruina peccati, per fidem operationis Dei, id est per fidem quam Deus operatur seu creat in vobis : sine fide enim nemo spiritualiter surgit ; qui Deus Pater vel Trinitas suscitavit illum a mortuis tertia die.

Et vos quum mortui essetis spiritualiter, carentes vita gratiæ, in delictis, id est propter peccata vestra quibus naturalem legem reliquistis, et præputio carnis vestræ, id est propter carnalia vitia, vel propter originale peccatum quod per præputium traducitur, convivificavit cum illo, id est, ad vitam gratiæ suscitavit, quemadmodum Christum ad vitam naturalem humanam reduxit, suscitando eum a mortuis; vel, Convivificavit cum illo, id est, immortalitatem vobis jam dedit in spe, quam Christo dedit in re. Capitis namque præcessio, spes est membrorum. Donans, id est, gratis et sine merito vestro dimittens, vobis omnia delicta vestra merito Christi, dummodo tamen meritum illud vobis applicetur per fidem vel sacramenta Ecclesiæ.

Delens ipse Christus, merito passionis suæ, quod adversum nos erat chirographum decreti, id est memoriale seu litteram humanæ transgressionis, qua homo protoplastus prævaricatus est in paradiso decretum, id est Dei præceptum.16 Hujus enim transgressionis memor fuit Deus ad puniendum, dæmon ad accusandum. Ha-

14 buitque diabolus quasi litteram testimonialem reatus quem homo incurrit transgrediendo divinum præceptum, imo et tota posteritas primi parentis. Christus vero satisfaciendo pro peccatis nostris actualibus ac originalibus, eripuit totum genus humanum ab isto reatu, seu debito pœnæ pro peccato infligendæ. Et ita delevit prædictum chirographum, quod contra nos erat, quoniam erat testimonium faciens nos damnationi obnoxios. Quum vero peccatum dimittitur, dicimus Deum oblivisci illius. Dæmon quoque non potest de illo peccato accusationem efficacem obtendere. Quod chirographum erat contrarium nobis: sicut jam dictum est. Et ipsum tulit de medio, id est, ab universis hominibus abstulit illud chirographum, affigens illud cruci, id est, in sua passione illud occidens seu destruens, quantum in se erat. Eripuit enim nos de pœna pro peccato originali post hanc vitam infligenda, dummodo ei ut capiti uniamur per fidem et caritatem, quatenus virtus suæ passionis redundet in nos tanquam in membra ipsius.

Et exspolians principatus et potestates, id est, dæmones superiores ac inferiores privans præda quam ceperant, puta animabus seu hominibus quos suo dominio subdiderant inducendo eos ad culpam. De hac exspoliatione ait ipse Salvator : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras ; et item, Ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Christus namque est qui domum

15

Joann. xu, 31. Ibid. 32.

Jer. IV, 4.

Deut. X, 16.

12

13 adversarii nostri ingressus est, fortemque armatum alligavit, ac vasa ejus diripuit.17 Propter quod jubetur per Prophetam Christus vocari, Accelera, spolia detrahe, festina prædari.18 Traduxit confidenter, id est, prædam hanc dæmoni ablatam Christus securissime transtulit in regnum suum, præsidens eis quibus præsidebat diabolus. Nunc enim ponit eos in regno Ecclesiæ militantis, postea autem ponet eos (sicut jam plurimos posuit) in regno Ecclesiæ triumphantis. Palam triumphans, id est evidenter vincens, illos, id est diabolos, in semetipso, id est in proprii corporis crucifixione; vel, In semetipso, id est in propria persona ad inferos descendendo, et sanctos educendo, implens illud propheticum: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos; ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne.19

Ex his concludit Apostolus principale intentum, videlicet, quod non teneantur fideles ad observationem legalium post Christi passionem. Nemo ergo, id est, quum prædicta se ita habeant, nemo vos judicet, id est, damnabiles asserat, in cibo aut in potu, id est in usu victus, scilicet ob id quod non discernatis inter cibos more Judaico, aut in parte diei festi, id est ex parte omissionis Judaicarum celebritatum, videlicet aut neomeniæ, id est festi occurrentis in novilunio, aut sabbatorum, id est ultimorum dierum hebdomadæ; quæ omnia sunt umbra futurorum, id est obscura signa eorum quæ in novo Testamento geruntur: prout alibi dicit Apostolus, Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum;20 corpus autem Christi, id est, veritas per illa significata, per Christum impletur, ad eumque pertinet. Ideo Christi mysteriis consummatis, quando in cruce dicebat, Consummatum est, quando et velum templi scissum est, legalia cessaverunt, sicut figura cessat adveniente re figurata.2122

Præterea agit Apostolus contra eos qui per simulatam sanctitatem nitebantur subvertere Colossenses. Nemo vos seducat, volens, id est suadere contendens, in humilitate et religione angelorum, id est per fictam humilitatem et apparentem religionem, quibus angelis similis videtur, tanquam verus nuntius Dei, sicut et angelus, quæ non vidit, id est observationes legalium quæ non intellexit secundum spiritualem et mysticam rationem, videlicet prout sunt signa futuri: hoc est, cupiens probare hac circumventione legalia esse servanda: qui est ambulans frustra, id est infructuose laborans, inflatus sensu carnis suæ, id est tumidus et superbus intellectu carnali, carnaliter intelligente legalia, et sensualitatem ac imaginationem potius quam spiritualem rationem sequente, sapiens in oculis propriis;23 et non tenens caput, id est Christo non inhærens, ex quo totum corpus, id est universa Ecclesia, per nexus fidei et conjunctiones sanctæ dilectionis subministratum, id est exhibitum, vel sibi invicem subserviens, et constructum, id est in unum redactum, hoc est spiritualiter copulatum per fidem, spem, caritatem, et opera atque obsequia pia, quibus uniuntur et unum mysticum corpus efficiuntur fideles:24 quod corpus hoc modo compactum, crescit in augmentum Dei, id est in magnitudinem spiritualem, videlicet in incrementum virtutum per gratiam et efficientiam Dei.

Si ergo mortui estis cum Christo, id est a vitiis mortificati ac purificati, sicut et Christus semper a vitiis immunissimus fuit: mortui, inquam, ab elementis hujus mundi, id est ab inordinato affectu et cultu sensibilium ac sæcularium rerum; vel, Mortui cum Christo, id est, si Christo adhærentes, separati estis ab elementis hujus mundi, id est a lege, ejusque cærimonialibus præceptis, in quibus est institutio puerorum, mundana quærentium. In lege namque quasi in elementis alphabeti, est litteralis ac puerilis institutio. Quid adhuc, id est usque in præsens, videlicet evangelica veritate jam patefacta, tanquam viventes in mundo, id est quasi sæcularem vitam ducentes, non Deo viventes, decernitis, id est, determinatis legalia esse servanda?25 dicentes ad invicem: Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis ea quæ lex prohibet tangi, gustari aut contrectari. Quæ sunt omnia in interitum, id est, ista decernere, seu legalia observare, mortem spiritualem inducunt, ipso usu, id est per hoc quod Judaico ritu servantur, secundum præcepta et doctrinas hominum, id est, prout a Pharisæis et Scribis jubentur et persuadentur servari post Christi passionem. Quamvis enim præcepta cærimonialia fuerint divinitus data, et suo tempore observanda, tamen ut observentur tempore novæ legis non est secundum præceptum doctrinamque Dei, sed hominum Judæorum.

Quæ præcepta, tempore gratiæ, sunt rationem quidem habentia sapientiæ, id est, speciem sapientiæ habent, non essentiam: habentque apparentiam seu speciem hanc in superstitione, quia videntur ad superexcedentem religionem pertinere, et humilitate simulata, quoniam observatores eorum humilitatem confingunt, et Deo obedire se simulant; et quia sunt non ad parcendum corpori, quoniam observatio legalium laboriosissima est, sicque videtur pertinere ad rigorem justitiæ, non ad carnalitatem; ideo etiam, quia sunt non in honore aliquo, id est, humanum honorem non quærunt observatores eorum, permittentes carnem præputii sui circumcidi; et quia non sunt ad saturitatem carnis, id est, etiam ideo speciem sapientiæ habent legalia hæc, quoniam multa delectabilia subtrahunt corpori, ut carnes porcinas: unde videntur ad sobrietatem et abstinentiam pertinere: propter quod observatores eorum, judicant non observantes esse gulosos.

Footnotes

  1. Joann. xv, 13. ↩

  2. Is. xi, 2. ↩

  3. Ps. cXLVI, 5. ↩

  4. Rom. xi, 33. ↩

  5. IV Reg. v, 26. ↩

  6. 1 Cor. xiv, 40. ↩

  7. Matth. x, 22. ↩

  8. Ephes. n, 20. ↩

  9. 1 Tim. n, 5. ↩

  10. Joann. 1, 16. ↩

  11. II Cor. viii, 9. ↩

  12. II Cor. viii, 9. ↩

  13. Joann. i, 16. ↩

  14. 1 Tim. ii, 5. ↩

  15. Ephes. ii, 20. ↩

  16. Gen. iii, 6. ↩

  17. Matth. xii, 29. ↩

  18. Is. viii, 3. ↩

  19. Osee xiii, 14. ↩

  20. Hebr. x, 1. ↩

  21. Matth. xxvii, 51. ↩

  22. Joann. xix, 30. ↩

  23. Is. v, 21. ↩

  24. Rom. xii, 5. ↩

  25. Osee xiii, 14. ↩

Chapter 3 of 5