Proœmium
NON faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas. Amos III, 7.
Deus altissimus, rex et princeps incomparabilis majestatis, cujus sapientiæ non est finis nec numerus, hominum qui actus humanos divinæ providentiæ subesse fuerant negaturi, perversitatem ignorantiamque prænoscens, ut universorum se curam habere, et præsertim hominum providentiam gerere demonstraret:1 futura, et ea quæ non nisi Deo revelante queunt præsciri, quibusdam hominibus prænuntiavit, ut venientia scirentur divinitus præostensa, et juxta ordinem providentiæ summi Dei completa; sicque soli vero Deo homines latriæ cultum impenderent, totam spem suam in eo ponentes, ejusque judicium metuentes; imo et indesinenter quotidie coram præsentia Creatoris et intuitu sapientiæ ejus reverenter ac virtuose viventes. Hinc itaque Deus in veteri Testamento quosdam a se æternaliter ad hoc electos, supernaturaliter illustravit, et spiritu decoravit prophetico, ita ut futura tanquam præsentia certissime intuerentur: in quibus illud Sapientiæ impletum est, Sapientia in animas sanctas se transfert, Prophetas ac amicos Dei constituens.2
Horum unus inter præcipuos non immerito computandus fuit beatissimus Daniel vates præinclytus, æquitatis zelator invictus, et castitatis amator mirabilis. De quo in Prologo expositionis scribit S. Hieronymus: Illud commoneo, nullum Prophetarum tam aperte dixisse de Christo. Non enim solum scribit eum esse venturum, quod est commune cum ceteris Prophetis; sed quo tempore venturus fuerit, docet, et reges per ordinem digerit, annos enumerat, ac manifestissima signa prænuntiat. Hinc christianæ fidei impiissimus hostis Porphyrius quidam philosophus Platonicus, deorum cultor sacrilegus, de quo in libris de Civitate Dei plurima recitat Augustinus, contra Danielis librum potissime disputat. Unde Hieronymus: Contra Danielem, inquit, prophetam duodecimum librum scribit Porphyrius, asserens eum a Daniele non esse compositum, sed a quodam, qui temporibus Antiochi qui appellatus est Epiphanes, fuerit in Judæa; nec Danielem tam dixisse ventura, quam illum narrasse præterita: insuper quidquid usque Antiochum dixerit, veram continere historiam; si quid autem ultra opinatus sit, quia futura nescierit, esse mentitum. Cui solertissime responderunt Eusebius Cæsariensis tribus voluminibus, et Apollinarius uno grandi libro, et ante hos ex parte Methodius martyr.
Porro Hebræi Danielem non computant inter Prophetas, sicut nec David, Salomonem, et Job; sed inter eos qui Hagiographa conscripserunt. Hagiographa autem idem sonat quod Sacræ Scripturæ, ab ἅγιος, quod est sanctus, et γραφή, quod est scriptura. Unde Hagiographa nominantur, scripturæ sanctitate auctoritatem habentes:3 et sunt tales, quod de earum auctoritate non dubitatur, sed inter canonicas numerantur Scripturas. Hebræi equidem Scripturas veteris Testamenti in tres dividunt partes, puta in legem, in Prophetas, et in libros hagiographos : prout Hieronymus in prologo libri Regum, qui prologus dicitur Galeatus, plenius tractat.
Denique, secundum Albertum Magnum, Daniel in primis sex libri hujus capitulis, mirabilis ostenditur in visionibus aliorum, videlicet regum Babylonis, etc., quas interpretatus est : sive imaginarias sibi in somno factas, ut in Nabuchodonosor, qui statuam auream vidit in somno;4 sive sensibiles, utpote in vigilia præsentatas, sicut in Balthasar rege, qui vidit scribentis articulos. In quarum visionum expositione Daniel spiritualiter docet, qualiter proficiet et stabit regnum Christi, deficietque ac destruetur regnum mundi.5 In aliis sex capitulis per totam longitudinem temporis, decursum regni Christi describit ex propriis visionibus sibi per lucem intellectualem ostensis, usque ad ultimum statum resurrectionis communis : et hæc omnia multum lucide enarravit de rege in regem, et de tempore in tempus. Propter quod in Prologo totius sacræ Scripturæ, qui in principio Bibliorum ponitur, de Daniele testatur Hieronymus, quod sit totius mundi philohistoricus et temporum conscius : quia totius mundi statum describit tam evidenter, quasi historiam narret, non prophetiam. Sicque dicere potuit illud in Psalmo : Memor fui dierum antiquorum;6 meditatus sum in omnibus operibus tuis. Illud quoque Ecclesiastici, quod ad litteram fertur de Isaia, Spiritu magno vidit ultima et consolatus est lugentes in Sion, competit Danieli.7
Præterea, secundum Albertum, Daniel dicere habuit illud Ecclesiastici :8 Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam in longinquo. Circa quod pulchre scribit Albertus : Doctrina, inquiens, quæ est quasi antelucanum, quod scilicet lucem diei præcedit, doctrina est prophetalis, præsertim in Daniele. Doctrina namque vocatur scientia sub lumine seu notitia suæ causæ proposita, quoniam res doceri non potest, nisi per propriam causam. Scire enim, est rem per causam cognoscere. Hinc prophetia dicitur doctrina, quia sub inspiratione divina, per quam scibilis est, docetur. Et quoniam unus solus magister est, secundum quod loquitur Christus, Unus est magister vester qui in cœlis est;9 ideo proprie doctrina fertur revelatio, sub lumine primæ causæ demonstrata, prout ait Salvator : Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem; et rursus, Quæ ventura sunt annuntiabit vobis.10 Sic docere, est Spiritum veritatis in animam transferre, et intus in spiritu quæ discenda sunt, revelare.11 Sic ergo scientia prophetalis seu prophetia, proprie doctrina dicitur, quia sub luce primæ veritatis, et eadem luce sicut causa seu per causam demonstratur. Hæc doctrina dicitur, Quasi antelucanum. Antelucanum enim habet lucem immixtam tenebris, et tenebras tendentes ac terminatas ad lucem : sic prophetia lucem intellectualis visionis immixtam habet obscuritati imaginariarum aut sensibilium formarum ac visionum; et has ut tenebras habet, sub quibus latet lux intellectualis significationis : quæ lux tunc aperitur, quando per inspirationem divinam aut prophetalem interpretationem docetur, quid per imaginarias similitudines designatur. Ad quod mystice pertinet illud Psalmi, Tenebrosa aqua in nubibus aeris :12 quoniam aquæ doctrinarum in imaginibus sunt obscuræ, sed modo præfato transeunt in fulgorem.
Postremo de laudibus Danielis aliquid est dicendum : qui licet virtutibus radiaverit cunctis tanquam vir excellenter heroicus, primo tamen specialiter commendatur de castitate. Ut enim in Scholastica fertur historia, natus fuit in Bethoron superiori, et adeo castus fuit, quod a contribulibus suis spado seu castratus putabatur, quamvis ita non fuerit. Secundo laudatur de carnis nobilitate, quia de regio semine (secundum Josephum et Epiphanium) duxit originem: et hoc infra in textu innuitur. Verumtamen in Scholastica historia dicitur, quod secundum Septuaginta interpretes fuit de tribu Levi, quoniam Septuaginta in titulo fabulæ Belis sic ponunt: Homo quidam erat sacerdos nomine Daniel. Verum, secundum Hieronymum, hoc Septuaginta de isto Daniele non dicunt, quum Danielem et tres pueros de tribu Juda fuisse sancta Scriptura testetur. Posset etiam dici, quod tribus sacerdotalis ac regia seu tribus Juda, matrimonialiter junctæ fuerunt frequenter a tempore Aaron, cujus uxor fuit Elisabeth filia Aminadab de tribu Juda. Idcirco non sequitur, si fuit de tribu sacerdotali, quod non fuerit de tribu regali. Nam et Virgo benedicta, secundum doctores, de utraque est prosapia orta. Tertio commendatur a sapientiæ sibi infusæ eminentia, sicut de hoc infra multa dicentur in littera. Unde Ezechiel regi Tyri increpatorie et subsannatorie dicit: Elevatum est cor tuum, et dedisti cor tuum quasi cor Dei: ecce sapientior tu es Daniele; omne secretum non est absconditum a te. Quarto commendatur de mirabili abstinentia zeloque legis, quod regios cibos contempsit, malens leguminibus uti et aqua in regis palatio, quam aliquo lege prohibito vesci. Quinto, a fortitudine qua pro justitia et unius Dei cultu mori paratissimus fuit, prout in fine hujus libri habetur. Sexto, a fervore caritatis Dei et proximorum, potissime boni communis: propter quod ab angelo vir desideriorum vocatus est, et pro reparatione templi ac populi sui humillime ac ardentissime exoravit. Septimo, quia de Christo, ut allegatum est, ceteris apertius prophetavit. Aliæ quoque variæ excellentiæ considerari possunt in eo, quoniam populi sui in captivitate refugium fuit atque solatium, cunctisque provinciis Babylonis a Nabuchodonosor rege prælatus. Nec aliquis Judæorum legitur extra propriam terram sic exaltatus, ut Joseph, Daniel, et Mardochæus.
Exod. vi, 23.
Ezech. xxviii, 2, 3.
Dan. 1, 8, 12.
Ibid. xiv.
Ibid. x, 11.
Ibid. ix, 4 et seq.
Ibid. 11, 48.
Gen. xli, 39-44.
Esther VIII, 2, 15.
The History of the English Language
ENARRATIO
IN DANIELEM PROPHETAM
Footnotes
Chapter 1 of 17