Skip to the text

Articulus 1

EXPLANATIO PRIMI CAPITULI : ANNO TERTIO REGNI JOAKIM REGIS JUDA.

ANNO tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor rex Babylonis Jerusalem, et obsedit eam. Quarto libro Regum et secundo Paralipomenon patet, quemadmodum Josias rex sanctus tres habuerit filios, qui vitiose et impie post patrem se habuerunt, propter quod capti sunt.1

Nam primum eorum nomine Joachaz cepit Nechao Pharao rex Ægypti, et fratrem ejus Eliacim pro eo constituit regem, mutans nomen ejus, et Joakim eum appellans.2 Hic Joakim favit regi Ægypti, a quo promotus fuit, contra Nabuchodonosor regem : idcirco rex Babylonis fecit sibi hunc Joakim tributarium, qui in hac subjectione tribus annis permansit.34 Postea rebellavit, tuncque protinus Nabuchodonosor venit contra Jerusalem, obsidens eam et vincens.

Unde quod dicitur, In anno tertio regni Joakim, intelligendum est de annis quibus tributarius fuit regis Babylonis, non de tempore illo quo in Jerusalem regnare exorsus est.5 Undecim quippe annis in Jerusalem regnavit, et quarto anno regni sui cœpit Nabuchodonosor regnare in Babylone, juxta illud Jeremiæ :6 Verbum Domini quod factum est ad Jeremiam in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda (ipse est primus annus Nabuchodonosor regis Babylonis).789 Unde, secundum Hieronymum et Albertum, Joakim octavo regni sui anno, tradidit se potestati Nabuchodonosor, qui fuit quartus annus regni Nabuchodonosor regis. Tertio autem anno post hoc, scilicet undecimo anno regni sui, Joakim rebellavit, et sicut secundo Paralipomenon legitur, ductus fuit in Babylonem. Quod videtur contrariari ei quod Jeremias prædixit, eum projiciendum extra portas Jerusalem, et ibi sepultura asini sepeliendum.1011 Ad quod respondent doctores, quod rex Babylonis eum remisit, inito fœdere pacis. Eo ergo occiso, et sicut Isaias prædixit sepulto, fecit filium ejus regem pro eo : qui filius dictus est Joakin*; sed in Hebræo litteris scribuntur diversis. In Latino quoque, primus Joakim ultimam litteram habet m, secundus n. Uterque insuper dictus est Jechonias, ut patet Matthæi primo, quum dicitur :12 Josias genuit Jechoniam, etc.13 Itaque primus Joakim trinomius fuit : nam dictus est Eliacim, Joakim, Jechonias; et de isto jam sermo est, non de filio ejus, qui non nisi tribus mensibus regnavit, quibus expletis, a servis Nabuchodonosor captus, atque in Babylonem perductus est.14*

Quemadmodum autem hoc loco scribit B. Hieronymus, Porphyrius volens Matthæum evangelistam falsitatis arguere, eo quod una generatio desit (ut apparet Porphyrio) in tertia tessaradecade seu quaterdena genealogiæ Christi, imperitiam suam ostendit, putans utrumque Jechoniam seu Joakim esse eumdem.

Et tradidit Dominus in manu ejus, scilicet Nabuchodonosor regis, Joakim regem Juda, primum scilicet Joakim, et partem vasorum domus Dei, videlicet templi.15 Apteque dicitur, Tradidit Dominus, ad insinuandum quod divina voluntate ac potestate, non adversariorum propriis viribus, facta sit ista punitio. Deus quippe per impios sæpe punit iniqua agentes etiam fideles. Unde loquitur Jeremias : Iste novissimus Nabuchodonosor rex Babylonis exossavit eum, scilicet populum Juda; et in Job asseritur, Terra data est in manus impii.16 Et asportavit ea per suos ministros, in terram Sennaar. Terra Sennaar est Chaldæa sive Babylonia, in qua erat campus Duran, ubi filii Adæ turrim Babel construere inceperunt : qui locus dictus est Babel seu Babylon, propter linguarum confusionem ibi peractam, prout in Genesi fertur.17 Babylon nempe interpretatur confusio. In eodem quoque campo postea constructa est civitas Babylon, et de turre illa ibi incepta, constructum est Capitolium, secundum Hieronymum. Hic ait Albertus : Ejusdem loci nomen est Sennaar, et Duran, ac Babylon. Itaque, Asportavit ea in terram Sennaar, in domum dei sui, id est fanum seu templum idoli quod colebat, et vasa intulit in domum thesauri dei sui. Juxta proprietatem seu consuetudinem idiomatis Hebræorum, vas appellatur quidquid alicujus est contentivum, seu instrumentum ad aliquid peragendum : sicque hoc loco vasa templi Dei feruntur, ea quibus sacerdotes legis in Dei obsequio utebantur. Domus quoque thesauri dei regis Nabuchodonosor dicitur, locus fani in quo pretiosa quæque et quorum usus fuit in cultu idolorum, reponebantur.

Dicunt demum hic aliqui, quod Nabuchodonosor iste fecit aliquam reverentiam Deo cœli, qui in Jerusalem colebatur : quia a templo ejus non abstulit omnia vasa ministerii ejus, imo quædam ibidem ad cultum ejus reliquit ; et rursus, quoniam ea quæ abstulit, non usibus applicavit humanis, quemadmodum Balthasar rex nepos ejus, propter quod infra punitus describitur;18 sed posuit ea in loco secundum suam æstimationem solenni ac sacro, ut dictum est. — Quocirca quæri posset, unde pro tunc Nabuchodonosor habuerit notitiam Dei Judæorum. Ad quod poterit responderi, quod vel ex aliorum relatu, vel ex naturali ratione aliqualiter novit unum esse Deum altissimum, sicut et multi gentilium. Etenim plebs Hebræa fuit famosa, et magnalia Dei ejus opera longe ac late etiam in gentilibus innotuerunt, ut patet primo Regum, et in libris Esther ac Judith.1920 Propter quod Jeremias ait in Threnis : Non crediderunt reges terræ quod ingrederetur hostis per portas Jerusalem.21 Denique ut habetur quarto Regum, per mirabilia quæ circa Ezechiam regem operatus fuit Deus, notitia ejus regi quoque Babylonis, qui ante hunc Nabuchodonosor fuit, innotuit.

Et ait rex Nabuchodonosor Asphanez præposito eunuchorum. Secundum Albertum, eunuchus dupliciter dicitur : primo, ab accidente corporis, scilicet quia exsectus seu castratus ; secundo, ratione obsequii. Antiquorum namque mos fuit servos habere eunuchos sive castratos : propter quod consuetudo inolevit, servos vocare eunuchos. Hinc ait Lyra : Antiquitus qui in domo regis serviebant ad interiora domus, castrabantur propter securitatem a mulieribus, ut aliqui dicunt. Alii vero affirmant, quod dicebantur eunuchi propter castitatem et morum honestatem, propter quod servitores generaliter eunuchi vocati sunt. Unde in Actibus vocatur eunuchus potens vir ille, qui erat super omnes gazas Candacis reginæ Æthiopum. Quomodo autem præsenti loco nomen eunuchi sumatur, non penitus certum est, aliis dicentibus quod primo modo, aliis quod modo secundo.22 Horum itaque eunuchorum Asphanez fuit præpositus seu magister.

Ut introduceret de filiis Israel aliquos, præclariores videlicet, et de semine regio, qui essent de genere David famosissimi regis : de quo et gentilium historiographi conscripserunt ; et tyrannorum pueros. Tyranni uno modo dicuntur, qui potentia abutuntur et voluntatem habent pro ratione. Alio modo, qui in regni negotiis strenui sunt :23 sicque in libro Esther et hoc loco sumuntur. Propter quod dicit Albertus : Tyranni hic appellantur, non a corruptione regni atque regiminis, sed potius a strenuitate rei militaris. Unde Hieronymus dicit, quod tyranni hoc loco sunt nobiles. Nobiles equidem, strenuitate animi et rei militaris exercitio, regibus sunt necessarii : propterea Plato in primo Timæi ad rem militarem eligi præcipit electam juventutem. Electa vero juventus vocatur, quæ corporis robore ac mentis præminet strenuitate. Hinc Nabuchodonosor jussit pueros tales in suum palatium introduci : hi enim facilius informantur. Nobiles quoque induci præcepit, quoniam tales coram regibus stare ministrareque solent : qui etiam ex superbia ignobiles spernere consueverunt. Insuper nobiles interdum ad informationem magis dispositi sunt : etenim nobilium est nobile cor habere, juxta illud Isaiæ : Princeps ea quæ digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit.24 Boetius quoque secundo de Consolatione philosophiæ testatur, quod nobilitas est laus quædam proveniens homini de probitate parentum. Idcirco in generis nobilitate hoc bonum est, quod per ipsam quædam necessitas nobilibus imponitur, ne a majorum suorum probitate degenerent. Secundum hoc homines bene morigerati et originati, ad sapientiam asseruntur dispositi, quia sedatis passionibus anima eruditur, dicente Philosopho, Anima quiescendo fit prudens.

In quibus nulla esset macula, id est defectus membri sive deformitas. Reges enim, pulchros atque adspectu delectabiles volunt habere ministros : ideo subditur, decoros forma, per venustatem coloris, ut scilicet essent elegantis dispositionis in quantitate membrorum, et proportione eorum ad invicem, ac superfusione candidi cujusdam coloris. Ex his enim pulchritudo corporis, secundum Augustinum in libro de Civitate Dei, resultat. Tales quoque solent esse ad sapientiam aptiores. Dicit enim Philosophus : Monstrum in corpore, frequenter est monstrum in mente. Commentator quoque super Ethicam scribit : Indicia virtutum animæ relucent in corpore, sicut in vivacitate sensuum prudentia; in debita proportione membrorum, mensuræ et quantitates justitiæ; in complexione æquali, temperantia; et in robore corporis, animi fortitudo. Hinc et de Christo fuit prædictum : Speciosus forma præ filiis hominum.25 Tales etiam decori, frequenter affatu dulcissimi sunt.

Et eruditos omni sapientia. Secundum Albertum (per quem in toto hoc opere intelligo Albertum Magnum, ordinis Prædicatorum, Ratisbonensem episcopum), eruditus, est extra rude imperitiæ positus. Dicitque Boetius, quod eruditi viri est, de quolibet, sicut est, reddere rationem. Sapientia autem est de altissimis quæ difficile est homini scire, et quam propter se ipsam potissime volumus noscere, ut ait Philosophus. Unde in Job habetur :26 Trahitur autem sapientia de occultis. Et Philosophus : Sapientia, inquit, est divina possessio. Denique reor, quod Nabuchodonosor rex voluerit ut pueri Hebræi coram se introducendi, essent in lege sua instructi. Omnium enim gentium linguas atque scientias voluit sciri ab aliquibus ministrorum suorum, ut tempore opportuno sibi in his deservirent. Hincque hoc loco nomine sapientiæ, notitiam legis ac Prophetarum intelligo.

Cautos scientia, id est prudentes in rebus humanis. Cautio quippe solet pars poni prudentiæ, per quam homo circumspecte et consulte se habet, oculumque mentalem longe ac late circumducens, ut agat ea quæ non tantum licent, sed et expediunt. Circa quod scribit Albertus : Scientia est effectus demonstrationis, quia scientia in cautelis syllogismorum et probationum consistit. Propter quod dicit,

Cautos scientia. Et quia humana ratio de humanis ratiocinatur, asserit Augustinus quod scientia est de humanis, sapientia de divinis. Tales autem cautelas ad respondendum et obviandum necesse est habere curiales, qui frequenter sunt judices : quibus ad recte judicandum necessaria exstat scientia. Nam et de Christo omnium judice Dominus ait in Isaia :27 In scientia sua justificabit ipse servus meus multos.

Et doctos disciplina. Quemadmodum super illud ad Hebræos, Omnis quidem disciplina, dicit Glossa, duplex est disciplina :28 Una est morum eruditio, de qua in Proverbiis scribitur : Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam ;29 qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Alia est demonstrabilium. Et utroque modo hic sumitur, ut scilicet moribus essent ornati, et disciplinis liberalibus eruditi. Disciplina quoque interdum accipitur pro justa correctione. De qua ad Hebræos ait Apostolus : Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri, et non filii, estis :30 quis enim filius quem non corripit pater ? Et in Proverbiis legitur :31 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias : quem enim diligit Dominus, corripit. — Postremo, quoniam philosophia dividitur in naturalem, rationalem, moralem : quidam per sapientiam intelligunt philosophiam naturalem ; per scientiam autem, rationalem ; per disciplinam vero, moralem.

Et qui possent stare in palatio regis, id est idonei essent manere ac ministrare coram Nabuchodonosor rege. His etenim insigniti, regali adspectu sunt digni. Et id spectat ad regum ac principum prælatorumque laudem, ut taliter eruditos curent secum habere, quorum consilio dirigantur : siquidem quo pluribus præsunt, et plura agere habent, eo plus peritorum egent suffragio. Nam et in Tobia habetur : Consilium semper a sapiente perquire.32

Ut doceret eos præfatus eunuchorum præpositus per se ipsum, vel potius per alios sibi subjectos, litteras, id est scientias, et linguam Chaldæorum. Litteræ autem Chaldæorum maxime erant de scientiis divinativis, secundum Albertum. Itaque Nabuchodonosor voluit secum habere quosdam de qualibet lingua, qui cum propria lingua scirent linguam Chaldaicam, ut possent sibi legere atque exponere litteras gentium universarum. Imo regibus qui diversarum nationum scripta recipiunt, tales sunt opportuni. Et ut ait Hieronymus, De facili esse non potuit, ut essent in regis palatio, et linguæ regis essent ignari. Præterea in Scholastica historia dicitur, et ex Hieronymo sumptum est, quod lingua Chaldæa eadem est cum Syra, propinqua Hebrææ. Philo autem disertissimus Judæorum, dixit linguam Hebræam et Chaldaicam esse eamdem, eo quod Abraham Hebræus, fuit Chaldæus. Cui scriptura ista obviare videtur : si enim eadem esset, pueri isti in Hebræo idiomate prompti, Chaldæum idioma non didicissent. Ideo solvit Glossa, et est glossa Hieronymi, quod forte secundum quorumdam opinionem, Abraham utramque noverat linguam, sed filios suos atque familiam non docuit nisi linguam Hebræam.

Et constituit eis rex annonam, id est refectionem, per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse : ut abundanter de necessariis corporis provisi, studio fructuosius liberiusque vacarent. Sollicitudo namque temporalium, impedit studii integritatem. Voluit quoque rex eos tam delicate nutriri, ut pulchriores, gratiosioresque essent : ut scilicet regio cibo sanguis optimus nutriretur, et spiritus qui aptus esset ad virtutis atque scientiæ informationem. Vinum quoque pretiosum moderanter sumptum, optimum facit spiritum et optimum motum, secundum Albertum. Verumtamen, quoniam tam laute vescentes, communiter in quantitate et qualitate excedunt, et delectationem exquirunt ; frequenter contingit ut ad studium scientiæ ac virtutum ineptiores reddantur, qui eis vescuntur. Ut enutriti præfata annona vinoque regio, et etiam lingua ac litteris Chaldæorum, tribus annis, postea starent in conspectu regis Nabuchodonosor, ad ejus obsequium prompti, et digni adstare tanto regi.

Fuerunt inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misael, et Azarias. De diversis gentibus plures pueri gratiosi fuerunt intra palatium regis inducti, inter quos isti quatuor præclariores fuerunt: an vero de filiis Israel non erant nisi hi quatuor introducti, non est adeo certum. Porro, ut refert Hieronymus, aiunt Hebræi hos quatuor fuisse eunuchos sive castratos, impleta in eis prophetia Isaiæ ad Ezechiam: Tollent, scilicet Babylonii seu Chaldæi, de semine tuo, et facient eunuchos in domo regis Babylonis.33 Unde et Josephus adstruit quod rex eos castravit: quod et aliis gentibus a se vastatis fecisse dignoscitur, ut in Scholastica fertur historia. Sed istud Hieronymus aliqualiter reprobare videtur, quoniam pueri isti dicuntur sine macula exstitisse; castratio autem est maxima macularum, propter quod in Deuteronomio legitur: Non intrabit eunuchus amputatis vel attritis testiculis vel abcisso veretro ecclesiam Domini.34 Hinc, secundum Albertum et Lyram, eunuchi dicuntur ratione obsequii, non castrationis. Glossa quoque hic ait: Non videntur abscissi, qui sine macula sunt. Quidam enim eunuchizantur aut vi, aut infirmitate; quidam autem se castrant pro cœlesti patria, et hi abscissi non sunt nisi sua voluntate, et hi sunt sine macula. Unde in Matthæo loquitur Christus: Sunt eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum cœlorum.35 Secundum hoc igitur sensus est, quod pueri isti actu castitatis, fideique custodia, non corporis sectione, eunuchi dicuntur. Denique regis industria pueros corpore speciosos, et mente perfectos elegit: quoniam sicut virtus mentis substantialis est felicitati, sic corporis pulchritudo condecorat eamdem. Propter quod in primo Ethicorum habetur: Non dicitur felix, qui specie corporis turpissimus est. Juventus quoque et pulchritudo se mutuo ornant, et amabiliores efficiunt. Juvenes quippe, ceteris paribus, naturaliter amabiliores consistunt. Unde Philosophus asserit, quod delectatio ornat felicitatem, quemadmodum pulchritudo juventutem.

Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina alia quam ante habebant, scilicet nomina linguæ Chaldææ, quæ sibi honorabiliora videbantur quam nomina linguæ Hebrææ. Danieli imposuit nomen Balthasar. Circa quod in Scholastica historia dicitur: Balthasar erat nomen regii generis, quod rex Danieli imposuit, quia de ejus adoptione jam cogitavit, ut Epiphanius protestatur. Ex quibus etiam constat, quod præpositus de regis præcepto nomina permutavit, sicut et Pharao in Ægypto aliud nomen imposuit Joseph.36 Et Ananiæ imposuit nomen Sidrach; Misaeli, Misach; Azariæ, Abdenago. Secundum Albertum, Balthasar interpretatur, capillus capitis: unde propter judicii subtilitatem sic dictus est Daniel. Sidrach interpretatur, decorus meus: sicque vocatus est

Ananias pro decore virtutis et corporis. Misach interpretatur, qui scit risus, vel, de gaudio: et ita appellatus est Misael, quoniam bona jucunditate commanentes fecit jucundos, implens illud ad Romanos:37 Qui ministrat, in hilaritate. Ministrantibus nempe hilaritas competit. Abdenago interpretatur serviens taceo: sicque nuncupatus est Azarias, quoniam sine contradictione et murmure deservivit, quod ministrantibus congruit.

Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus, id est, ne regiis alimentis contra legem Dei sui vescendo peccaret. Peccatum autem animæ, est animæ macula atque pollutio. Potuitque quatuor modis peccatum istud accidere. Primo, si comederet prohibitum lege, ut carnes porcinas.38 Secundo, si comederet injuste acquisita, ut rapta sive extorta, juxta illud Proverbiorum: Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.39 Tertio, si comede-

I Cor. viii, 4 et seq.

Prov. xxxi, 4.

Eccle. ii, 3.

Prov. xxi, 17.

Judith xii, 2. ret de idolothyto, id est idolis immolato, quod in prima ad Corinthios Apostolus prohibet, ne scandalizentur infirmi. Et enim antiquitus mos fuit, in mensa magnorum aliquam poni portionem de oblationibus idolorum. Quarto, crapulose seu superflue comedendo, quomodo in mensis regum fieri solet. Præsertim autem in vino regnat luxuria. Ideo secretariis regum abundans vini usus non competit, prout in Proverbiis inducitur: Noli vinum dare regibus, quia nullum secretum ubi regnat ebrietas. Porro sobrietas victus ad sapientiæ adeptionem disponit, sicut in Ecclesiastico habetur: Proposui a vino abstrahere carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam. Propter quod rursus Salomon ait: Qui amat vinum et pinguia, non erit sapiens. Prædictum vero abstinendi propositum, non Daniel tantum, sed et tres socii ejus conceperunt, secundum Albertum, Scholasticamque historiam. Solus tamen Daniel tanquam principalior nominatur.

Circa hunc locum scribit Hieronymus: Qui de mensa regis et vino ejus non vult accipere ne polluatur, si sapientiam atque doctrinam Babylonis sciret esse peccatum, non acquiesceret discere quod non liceret. Discunt autem ipse et tres pueri illam, non ut sequantur, sed ut reprobent, judicent et convincant: quomodo si quispiam adversus mathematicos velit scribere imperitus mathematicorum, risui pateret; et adversus philosophos disputans, si nesciat dogmata philosophorum. Discunt ergo ea mente doctrinam Chaldaicam, qua Moyses sapientiam Ægyptiorum. — Verumtamen agnoscendum, quod in doctrinis Chaldæorum multa falsa, superstitiosa ac impia de divinationibus aliisque vanitatibus continebantur: quæ scire, peccatum non fuit; nec discere ea ob finem prætactum, fuit illicitum.

Et rogavit Daniel eunuchorum præpositum, ne contaminaretur, id est, ne cogeret se de prædictis comedere contra legem. Ita et Judith renuit vesci de cibariis Holofernis. Dedit autem Deus Danieli gratiam, id est acceptabilitatem et gratiositatem, et misericordiam, id est miseriæ relevamen seu compassionem, in conspectu, id est in interioribus oculis, principis eunuchorum: ita quod Deus fecit Danielem acceptabilem principi, movens cor principis ad complacentiam Danielis propter virtutes quas vidit in eo; itemque ad compatiendum eidem propter malum suæ captivitatis, et quia de regia fuit stirpe. Hinc ait Hieronymus: Præposuerat Daniel regiis epulis viles suos cibos, idcirco gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum accepit, Domino largiente. Ex quo intelligimus pro necessitate rerum, si quando sancti ab infidelibus diliguntur, Dei esse misericordiæ, non bonitatis hominum perversorum.

Et ait princeps eunuchorum ad Danielem, et per eum etiam ad socios ejus, pro quibus sicut pro se ipso Daniel intercessit: Timeo ego dominum meum regem Nabuchodonosor. Quasi dicat: Quum diligam te, quantum in me est, libenter te exaudirem; sed regem meum formido, quia transgredientibus sua præcepta non parcit. Qui constituit vobis cibum et potum. Qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, id est vultibus eorum, condemnabitis caput meum regi, id est, occasio eritis quod me occidet, tanquam sibi rebellem. Nam ut in Proverbiis scribitur, Indignatio regis, nuntii mortis. Rursusque Salomon fatetur: Sicut fremitus leonis, ita ira regis; et sicut ros super herbam, etc. Recte etiam dixit præpositus, Coævis vestris: quia si essent seniores aut juniores, forte non esset æqualis vis nutritiva in eis.

Prov. xvi, 14.

Ibid. xix, 12.

Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam. Siquidem his quatuor tanquam notabilioribus præpositus ille specialem adhibuit procuratorem. Mediæ autem dignitatis est, quibusdam præesse, et quibusdam seu cui dam subesse, sicut ait Centurio: Ego homo

12

13

14

15 sum sub potestate constitutus, etc. Tenta nos, obsecro, servos tuos, id est, experimentum sume de nobis, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum. Hæc enim lege non

13 vetabantur. Et contemplare, id est, corporali oculo diligenter adspice, vultus nostros, et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio; et sicut videris rationabile esse et tibi expediens, sic facias cum servis tuis: id est, si interim videris nos aliis exiliores, precem nostram non audias; si vero videris nos ceteris æqualiter meliusve in vultu dispositos, permitte nos in abstinentia et parsimonia ista. In hoc quod vicibus repetitis se suosque collegas subministri præfati nominat servos, captat benevolentiam ejus, et humilitatem suam declarat. Insuper legumina postulando et aquam, precem suam exaudibilem fecit: talia enim facillime acquiruntur. Itemque dicendo, Decem diebus, omnia ad Decalogum refert: discretioneque utitur, quoniam tempus hoc nec nimis longum est, ut rationabiliter denegetur; nec nimis breve, ut in eo veritas comprobetur. Porro aqua atque legumina, alimenta sunt frigida, in quibus nec gulæ neque luxuriæ concitetur voluptas. Postremo, quod Daniel a præposito eunuchorum obtinere nequivit, a substituto petivit: in quo instantia desiderii ac fervor devotionis suæ patescit. Et ut ait S. Hieronymus, in verbis his incredibilis magnitudo fidei Danielis ostenditur, quod non solum corpulentiam sibi esu vilioris cibi polliceretur, sed et tempus constituere novit. Non est ergo temeritatis, sed fidei, ob quam regias dapes contempserat. Hinc dicit Glossa, quod non temeritate, sed fidei magnitudine, tempus præfixit. Presbyteri vero in libro Judith temere statuerunt tempus tradendi se Holoferni, nisi infra quinque dies eis auxilium daretur de cœlo: idcirco a Judith sunt reprehensi. Qui audito sermone hujuscemodi tam rationabili, tentavit eos diebus decem. Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores præ omnibus pueris qui vescebantur cibo regio: et id gratiæ potius quam naturæ est adscribendum, quanquam sanitas animæ et corporis sit sobrius cibus. Vigilia autem, et tortura, et cholera viro infrunito, ut dicitur in Ecclesiastico.40 Porro sancti delectatione virtutis etiam corporaliter per redundantiam reficiuntur, atque interna eis a Deo infusa jucunditas, in corpus redundat. Propter quod scriptum est: Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.41

Porro Malasar tollebat, haud dubium quin occulte, ne perciperetur a rege, cibaria, et vinum potus eorum, quæ scilicet eis fuerant deputata, convertens ea in proprios usus, dabatque eis legumina. 17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, de quarum distinctione prædictum est, in omni libro quem addiscebant, legebant seu exponebant, et in omni sapientia, id est notitia divinorum: quo enim se amplius disposuerunt ad illuminationes divinas, eo copiosius sunt desuper illustrati; et quo carnalia oblectamenta plenius contempserunt, carnemque ab illicitis represserunt, eo ad spirituales consolationes et supernaturales instructiones, digniores inventi sunt. Propter quod scriptum est in Sapientia: Sapientia facile videtur ab his qui diligunt illam, et invenitur ab eis qui quærunt illam; præoccupat eos qui se concupiscunt.42 Et in Isaia: Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere.43 Porro, secundum Hieronymum, Deus contulit pueris istis scientiam et disciplinam sæcularium litterarum, ut cuncta quæ legebantur intelligerent, et spiritu Dei de Chaldæorum scientia judicarent.

Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum, id est, Danieli tanquam sanctiori præ ceteris, data est illuminatio altior, scilicet intelligentia, seu clara cognitio omnium visionum et somniorum, tam sibi quam aliis exhibitorum, ita quod horum significationem intellexit atque exposuit.4445 Itaque nomine visionis innuitur revelatio seu ostensio occultorum magis clara et intellectualis, tam in vigilia quam in raptu et ecstasi facta;46 per somnium vero, revelatio facta in somno per imaginarias formas magis obscure. Hinc Rabbi Moyses dicit, quod somnium est casus a prophetia: quoniam prophetia est visio in lumine intelligentiæ; somnium autem, manifestatio futurorum in imagine, ubi cadit et quasi occumbit lumen intelligentiæ. Dicit autem Albertus, quod visio est in qua res ut futuræ sunt, ostenduntur. Hieronymus autem hic ait: Daniel ultra tres pueros hoc habebat insigne, quod visiones et somnia, quibus per symbola quædam et ænigmata monstrantur futura, sagaci mente cernebat: ut quod alii videbant in phantasmate, hic oculis cordis adspiceret. præpositus

III Reg. x, 1.

Ps. xciii, 12.

20

Ps. civ, 8.

Completis itaque diebus trium annorum, post quos dixerat rex ut introducerentur coram se: qui interim eruditi fuerunt et digni effecti adsistere regi; introduxit eos princeps eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor, ut eorum eruditionem experiretur. Quumque eis locutus fuisset rex, eos examinando, quæstiones atque ænigmata proponendo: sicut regina Saba tentasse legitur Salomonem; non sunt inventi tales, id est tam sapientes, de universis coram rege adductis, ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias. Gratiæ enim lumen, omnino efficacius est lumine naturali; et qui a Spiritu Sancto instruuntur, his qui humanitus informantur sapientiores refulgent. Ideo ait Psalmista: Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Et steterunt in conspectu regis, parati ad respondendum et obsequendum in licitis et honestis. Et omne verbum sapientiæ, quantum ad divina, et intellectus, id est interpretationis seu expositionis dubiorum ac difficilium, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus, id est multo plus quam in aliis, ita quod promptius, sapientius, evidentiusque ad omnia responderent. Et ponitur hic numerus determinatus pro indeterminato, quum dicitur, Decuplum, sicut in Psalmo: Memor fuit verbi sui, quod mandavit in mille generationes; et in Job, En decies confunditis me. Quod etiam in Apocalypsi fit sæpius. Porro arioli nominantur, qui de occultis vaticinantur, per sacrificia in aris idolorum oblata: talis fuit Balaam. Magi vero dicuntur astrologi, qui per constellationes judicant de futuris atque occultis. Tamen, secundum Hieronymum, magi quasi magni dicuntur, qui de omnibus philosophantur. Hujusmodi vero artes divinandi inter Chaldæos vigebant: quas pueri isti secuti non sunt, sed per inspirationem divinam melius sunt locuti, quam per divinationes Chaldæi.

Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis. Hoc intelligendum non est, quod non vixerit nisi usque ad primum annum Cyri regis, quoniam infra capitulo decimo scribit sibi factam desuper revelationem tertio Cyri anno. Itaque intelligendum est, quod usque illud tempus fuit in dignitate, gloria et honore, primo in Chaldæa, deinde in Media et Perside, prout in prosecutione libri patebit. Sicque competit ei illud Sapientiæ, Honestavit illum in laboribus suis. Et propter sapientiam sibi divinitus datam fuit sic exaltatus, juxta illud Sapientiæ: Propter hanc habebo claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis; et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me.

Dan. x, 1.

Sap. x, 10.

Ibid. viii, 10, 11.

PRÆTEREA aliquid de mystico intellectu hujus capituli inserendo, pensandum est super illud, Partem vasorum domus Dei asportavit in domum dei sui, quod vasa designant animas pretiosas, quæ virtutes continent atque scientias: quæ instigante diabolo, vicissim de Ecclesia et corpore Christi mystico, seu congregatione electa, transferuntur in habitationem mundi, ita quod relicta justitia, moribus impiorum conformantur, et vasa dæmonum fiunt, juxta illud Isaiæ: Auferetur paxillus de loco fideli, et frangetur, et cadet. Quod maxime fit, dum Joakim, id est impius, præsidet,

Expositio mystica.

Is. xxii, 25.

Job xix, 3.

Apoc. v, 11; vii, 4; etc. magistri utpote prælatus aut princeps negligens et injustus, sub quo pereunt subditi, juxta illud Ecclesiastici: Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea.47 Frequenter quoque contingit occasione præsidentium injustorum, subditos temporaliter tribulari, corporaliterque affligi, spoliari, capi, transferri, quemadmodum Daniel ejusque socii atque Ezechiel cum Joakim rege translati fuerunt. Sed hoc sapientissimus, justus, ac pius omnium Dominus ordinavit et convertit in majus bonum electorum suorum, qui etiam omni peccato non carent. Unde per talia hic purgantur, ad gratiam disponuntur, salubriter exercentur, a vitiis retrahuntur, conformanturque Christo, et cœlesti appropiant regno: qui si tempore persecutionis patientes et Deo fideles cum Daniele permanserint, maximis gratiæ donis divinitus ditabuntur, dabitque eis Dominus gratiam coram persecutoribus suis.

Denique, secundum Glossam, vasa sunt libri philosophicalium doctrinarum, qui quidem nunquam in toto falsi sunt, sed aliqua continent vera: omnis autem veritas est a Deo, ideo non in toto, sed in parte in Sennaar, quod interpretatur mendacium, transferuntur. Hinc ait Hieronymus: Si cunctos philosophiæ revolvas libros, necesse est ut in his reperias aliquam partem vasorum Dei, aliquas scilicet veritates: ut apud Platonem, fabricatorem mundi; et apud Zenonem Stoicorum principem, inferos immortalesque animas. Sed quia jungunt mendacium veritati, et bonum naturæ perdunt multis malis, ideo pars vasorum fertur translata.

Insuper, per hoc quod rex Babylonis jussit introduci juvenes gratiosos, mente et corpore elegantes, ac eruditos, admonetur ut ad curam animarum et in Ecclesiam introducantur, qui donis gratiæ decorantur, habituque mentis et corporis perficiuntur, qui et linguam sciant eorum quorum suscipiunt curam, ut possint eos instruere. Propter quod in Exodo habetur: Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, et qui oderint avaritiam, et constitue eos tribunos et centuriones.48 At vero per hoc quod Nabuchodonosor rex constituit pueris instruendis annonam, ut liberius discerent, docentur ecclesiastici viri, quibus præbendæ constitutæ sunt, ut studio vacent Scripturæ ac laudi divinæ. Etenim in sui damnationem, Christi sumit annonam, qui opus propter quod instituta est præbenda, non perficit. Propter quod in Ezechiele indignis pastoribus infructuosisque prælatis Dominus ait: Lac comedebatis, et lana operiebamini; gregem autem meum non pavistis, et quod infirmum fuit non consolidastis. Postremo elucescit ex præinductis, quantum abstinentia, refrenatio voluptatis, parsimonia victus, vita quieta, libertasque spiritus, ad sapientiam valeant desuper obtinendam. Renuat igitur anima nostra in carnalibus consolari, omnibusque terrenis dona Spiritus Sancti præponat, carnem cum vitiis et concupiscentiis quotidie crucifigens.

Footnotes

  1. II Par. xxxiv, xxxvi. ↩

  2. IV Reg. xxiii, 33, 34. ↩

  3. IV Reg. xxiv, 1. ↩

  4. II Par. xxxvi, 6. ↩

  5. IV Reg. xxiii, 36. ↩

  6. IV Reg. xxvi, 36. ↩

  7. IV Reg. xxiv, 1, 2; xxiii, 30, 32, 34, 37; xxiv, 17, 19; ↩

  8. I Par. iii, 15; ↩

  9. Jer. xxv, 1. ↩

  10. Jer. xxii, 19. ↩

  11. IV Reg. xxiv, 6. * Joachin ↩

  12. Matth. 1, 11. ↩

  13. Matth. i, 11. ↩

  14. IV Reg. xxiv, 8, 15. ↩

  15. Dan. v, 2, 3. ↩

  16. Job ix, 24. ↩

  17. Gen. XI, 2-9. ↩

  18. I Reg. IV, 8; VI, 5, 6; Esther VI, 13; Judith V. ↩

  19. IV Reg. XX, 12; ↩

  20. II Par. XXXII, 31. ↩

  21. Thren. IV, 12. ↩

  22. Act. VIII, 27. ↩

  23. Esther vi, 9. ↩

  24. Is. xxxii, 8. ↩

  25. Ps. XLIV, 3. ↩

  26. Job xxviii, 18. ↩

  27. Is. LIII, 11. ↩

  28. Hebr. xii, 11. ↩

  29. Prov. xv, 32. ↩

  30. Hebr. xii, 8, 7. ↩

  31. Prov. III, 11, 12. ↩

  32. Tob. IV, 19. ↩

  33. Is. xxxix, 7. ↩

  34. Deut. xxiii, 1. ↩

  35. Matth. xix, 12. ↩

  36. Gen. xli, 45. ↩

  37. Rom. xu, 8. ↩

  38. Lev. xi, 7. ↩

  39. Prov. iv, 17. ↩

  40. Eccli. xxxi, 23. ↩

  41. Prov. xvii, 22. ↩

  42. Sap. vi, 13, 14. ↩

  43. Is. xxviii, 9. ↩

  44. Is. vii, 10 et seq. ↩

  45. Judith vii, 25. ↩

  46. Prov. viii, 10 et seq. ↩

  47. Eccli. x, 2. ↩

  48. Exod. xviii, 21. ↩

Chapter 2 of 17