Articulus 15
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : ERAT AUTEM DANIEL CONVIVA REGIS ET HONORATUS.
ERAT autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. Quamvis Daniel post destructionem Babylonis, et occisionem Balthasar ultimi regis ejus, fuerit maximus apud Darium regem, deinde apud Cyrum; tamen in ista particula per regem cujus Daniel fuit conviva, non intelligitur Cyrus, nec Darius, sed rex Babylonis, scilicet Balthasar, vel potius pater ejus. Sequens namque historia accidit, durante Babylone, et stante rege in ea, sicut in prosecutione patebit: fit tamen hic mentio de Cyro propter ejus clementiam in Judæos. Et quia in verbis præhabitis notatur tempus sequentis historiæ, quidam incipiunt istud capitulum ultimum in verbo quo dicitur:123456 Et rex Astyages, etc. Fuit ergo Daniel conviva regis Babylonis, qui propter sapientiam ejus habuit eum in honore præcipuo, sicut et Nabuchodonosor rex, pater vel avus regis de quo nunc sermo, et sub quo accidit factum istud. Communiter autem capitulum hoc inchoari notatur in verbo quod subditur :
Erat quoque idolum apud Babylonios : per quos intelligi possunt specialiter habitatores urbis, nomine Babylonis, vel generaliter habitatores regni Babyloniæ seu Chaldææ; nomine Bel. Dicunt aliqui idololatriam ortum habuisse a Nemrod rege Ninive, qui legitur homines compulisse adorare et colere ignem. Alii asserunt, quod a Nino rege Assyriorum sumpsit originem, adstruentes quod Ninus de morte patris sui nomine Beli plurimum dolens, pro sua consolatione fecit sibi patris sui idolum, statuam sive imaginem, deferens ei tantum reverentiæ ac honoris, quod confugientibus ad ipsam quamvis rei essent, pepercit:7 et ex hoc exorsi sunt homines divinum honorem imagini illi impendere. Denique ad similitudinem statuæ hujus, homines in locis diversis fecerunt sibi amicorum suorum mortuorum, vel etiam longe distantium, imagines, impendebantque eis honores. Et sicut idola facta sunt ad imitationem idoli præfati Beli, ita ex eo sortita sunt nomina, cum aliqua tamen vocabulorum variatione, secundum diversitatem gentium atque linguarum. Primum siquidem idolum dictum est Belus, quemadmodum ille pro cujus honore inolitum est. Aliorum autem quidam idolum suum vocaverunt Baal, quidam Beelzebub, quidam Beelphegor, quidam Baalim, quidam Beel, quidam Belim. Porro apud Babylonios vocatum est Bel.
Insuper, secundum Albertum, Bel interpretatur vetustus. Fuit namque idolum Saturni, qui pater deorum vocatur. Unde et cetera idola ab ipso denominantur. Saturnus enim quia altior erat, pater et princeps deorum dicebatur: ideo a gente quæ aliis gentibus fuit dominans, colebatur. Sed et usque hodie manet liber Chaldaicus de fundendo capite Saturni, quod necromantici dicunt dare responsa petentibus. Hæc Albertus. Ex cujus verbis elicitur, quod Albertus per Saturnum intelligit planetam, qui ceteris planetis est altior situ, quem quidam coluerunt gentilium. Aliqui vero Saturnum hominem quemdam Jovisque patrem coluerunt. Rursus, secundum Albertum, idolum dicitur ab εἶδος Græce, quod Latine sonat forma sive figura, quia in imaginibus dæmon colebatur, prout ad Corinthios ait Apostolus: Quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo.
Præterea, sicut refert Hieronymus, historiam istam draconis et Belis, Hebræus quidam fabulam appellavit, eo quod falsum et impossibile continetur in ea, videlicet de translatione Habacuc a Judæa in Babylonem, et quia nihil propheticum continetur in ea, sed opus tantum ex industria factum. Sed istæ instantiæ nihil concludunt. Numquid enim omnipotentiæ Dei est impossibile quidquam? et nonne angelus sua virtute eximia sic potuit portare Prophetam? Imo in communi resurrectione corpora resuscitata, saltem non glorificata, per angelos ad locum judicii deferentur. Nec sequitur, si in Scripturis canonicis tale nil invenitur, quod nec in isto acciderit. Et tamen in novo Testamento interim quidam Sancti leguntur repente de loco ad locum translati in corpore, angelico plane obsequio. Rursus non sequitur, quod idcirco sit fabula, quia in ea nihil prophetico spiritu gestum narratur. An tamen verum sit, nihil propheticum contineri in ea, infra dicetur. Multa quippe etiam in propheticis libris habentur pure historica, de quorum veritate non dubitatur. Quoniam ergo Ecclesia in officio Missæ utitur ista historia, legitque eam loco Epistolæ, non videtur de veritate dubitandum.
Et impendebantur in eo, id est, idolo huic offerebantur, et proponebantur pro esu et alimento ipsius, per dies singulos similæ, quæ est optima delicatissimaque farina, artabæ duodecim. Juxta Scholasticam historiam, artaba apud Chaldæos eadem mensura est, quæ et ephi apud Hebræos, puta mensura trium modiorum. Albertus vero dicit, quod artaba sit mensura proportionata ad panis quantitatem, et quod quotidie duodecim panes offerebantur, propter duodecim forte horas diei, ut singulis horis videretur Bel capere cibum. Per similam quoque intelligit similagineum panem. Sed secundum hoc dicere oporteret, quod panes illi fuissent quantitatis prægrandis. Sequitur enim, quod quotidie impendebantur quadraginta oves, id est carnes earum, et sex amphoræ vini, quæ magna vasa fuisse feruntur. Ista autem alimenta tantæ fuerunt quantitatis, quod sufficiebant septuaginta sacerdotibus Belis, domesticisque eorum, ut infra habetur.8 Quantum vero apud Babylonios determine continuerit modius vel amphora, certitudinaliter non habetur. Mensuræ enim secundum terras, gentes, et tempora, variantur. Sed conjici potest ex hoc, quod panes et carnes oblatæ, tot hominum sustentationi suffecisse dicuntur.
Rex quoque colebat eum, rex scilicet Babylonis, et ibat per singulos dies adorare eum. Circa quod dicit Albertus: Quod nescio quare fecerit, nisi ne ei noceret, quia in libris Chaldæorum scriptum est, quod Saturnus nulli unquam profuit, et multis nocuit. Est enim distans altitudine, piger motione, frigiditate mortificans, et siccitate discontinuativus. Ex quo, quod jam dixi, rursus patescit, quod scilicet Albertus per Saturnum intelligat hic planetam, non hominem. Sed juxta hoc mirum videtur, quomodo rex et populus putaverint Belem comedere, quum planeta alimentis hujusmodi non utatur, ut omnibus constat; nec apparentiam habet quod putaverint idolum edere, si id cujus est idolum, edere non putarent. Insuper rex statuam ipsam vivere æstimavit, et ut vivum quid adoravit. Fuit quippe gentilium consuetudo, error ac cæcitas, omne id deum putare, quod supra communem hominum statum apparuit, vel insolita atque magnifica egit: sicut in Actibus Apostolorum describitur, quod Paulo nil patiente a vipera ad ejus manum pendente, Barbari deum eum esse dixerunt.9 Et quum claudum ex utero matris sanasset, dixerunt eum gentiles esse Mercurium.10 Quoniam ergo idolum istud tanta quotidie videbatur consumere, rex et populus æstimaverunt quod aliquis esset deorum, sicque adorabant Belem, non quasi planetam in cœlo gyrantem, sed ut rem in se vivam atque divinam, quæ posset succurrere atque nocere.
Daniel adorabat Deum suum, qui universorum Deus est per creationem, et Deus uniuscujusque eum devote colentis tanto specialius, quanto et ipse Deus gratiosius11 habet se circa suum cultorem, et quanto a suo cultore cordialius amatur ac reverentialius colitur. Dixitque ei rex, vel Balthasar, vel pater ipsius : Quare non adoras Bel? Qui respondens, ait ei. Amicus enim quærit amicum habere secum eumdem deum, et comparem cultum. Quia non colo idola manu facta, quum nihil numinis sit in eis. Et in Sapientiæ libro legitur : Infandorum idolorum cultura, omnis mali causa est et initium et finis.12 Sed viventem Deum, qui est suum vivere ac intelligere, et suum velle atque diligere, quum sit simplicissimus purusque actus, qui creavit cœlum et terram, et habet potestatem omnis carnis, cunctorum scilicet mortalium et omnium creaturarum, quia potestatem habet super hæc disponendi de eis ad nutum. Communicavitque Christo secundum naturam assumptam hanc potestatem, dando sibi auctoritatem judiciariam, et potestatem dominatoriam creatam ac dependentem, et quoad increatam, potentiam quasi instrumentalem super hæc omnia, secundum quod Christus in Joanne loquitur Patri de se ipso :13 Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis.
Et dixit rex : Nonne videtur tibi Bel esse vivens deus? An non vides, quanta bibat et comedat quotidie? Bibere autem et comedere non competunt nisi viventibus. Si in naturali philosophia rex eruditus fuisset, faciliter potuisset pensare quod idolum illud non viveret, quia non habuit materiam dispositam ad informationem formæ substantialis vitalis. Et ait Daniel arridens, ut benignitate regem leniret, faceretque attentum, et risu contemneret idolum : Ne erres, rex. Iste enim deus tuus, scilicet Bel, intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus : ideo membra non habet et viscera, ad comestionem et potationem requisita. Circa quod scribit Albertus : Super formam luteam idolum fusum fuit. Et videtur tunc idolum factum fuisse, sicut nunc fit. In necromantia enim docetur fundi caput Saturni.
Et iratus rex contra eos qui sibi oppositum persuaserunt, et magnorum sumptuum sibi causa in idoli hujus cultura fuerunt, id est contra sacerdotes Belis, vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, id est oblationes præfatas ad mensam Belis altareque positas, moriemini, id est, statim faciam vos occidi. Si autem ostenderitis, quod Bel comedat hœc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel, secundum gentilium æstimationem, quamvis Belem dehonorare ac reprobare, non fuerit blasphemare, secundum veritatem. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum. Territus non fuit Daniel sanctus, quia ex naturali scientia et supernaturali illuminatione certissime noverat, idola viva non esse neque comedere. Erant autem sacerdotes Bel septuaginta : quia (ut dicitur) fuit ibi templum conventuale; exceptis uxoribus et parvulis et filiis jam adultis, qui cœperant forte ministrare in templo.
Et venit rex cum Daniele in templum Bel, et dixerunt sacerdotes : Ecce nos egrediemur omnes de templo, et tu, rex, pone escas ante Belem propria manu, vel per ministrum, et vinum misce, lymphando vinum sex amphorarum. Solet enim, ut dicitur, in terris illis vinum aqua temperari propter fortitudinem suam. Et secundum Albertum, vinum calidarum terrarum nocet, si bibatur non mixtum. Et claude ostium, et signa annulo tuo. Sic enim reges et principes sigillare antiquitus consueverunt, ut patet in libro Esther de Assuero.1415 Et quum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, id est, a te occidemur, vel Daniel qui mentitus est contra nos. Despiciebant autem adversarium suum, scilicet Daniel, nec de hujusmodi obligatione curaverunt, certi de idolis suis, et putantes se deprehendi non posse a Daniele;16 quia fecerant sibi sub mensa seu altari Belis absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, id est opportunis horis in templum occulte. Per viam quoque subterraneam de domibus suis ad illum usque introitum, ut fertur, venerunt. Et devorabant ea, id est cibaria posita ante Bel.
Factum est igitur postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel, præceperat Daniel pueris, id est famulis suis, ut cineres sibi afferrent; et attulerunt cinerem, cribravitque cineres per totum templum, id est super pavimentum, ut vestigia latere non possent, coram rege; et egressi de templo, rex et Daniel cum suis ministris, clauserunt ostium templi, et signantes illud annulo regis, abierunt. Sacerdotes autem ingressi sunt nocte, etc., et comederunt omnia et biberunt. Sacerdotes isti de illorum fuerunt numero impiorum, de quibus Sapiens scribit : Æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ ad lucra compositam, et oportere undecumque acquirere.17
Surrexit autem rex summo diluculo. Desiderium namque sciendi quod latet et magnum atque mirabile æstimatur, inflammat accelerarique facit optantem, et curiositas sciendi incitamentum producit.
Et Daniel cum eo. Et rex ait quum venisset ad ostium templi : Salvane sunt signacula, Daniel ? id est, nonne jam integra sunt et intacta signeta seu sigilla, ostio templi annulo meo impressa? Qui respondit : Salva, rex, sunt signa ista. Statimque quum aperuissent ostium, fractis signetis, intuitus est rex mensam Belis, super quam posita erant cibaria. Ubi affectus, ibi et oculus; atque in id quod ardentius appetitur aut amatur, oculus primo projicitur. Clamavit voce magna ad laudem dei sui, et ex affectu quo ejus excellentiæ congaudebat : Magnus es, Bel, id est grandis potentiæ : quasi hoc magnum sit, tot cibaria devorare, quod et bestiis competit; et non est apud te dolus quisquam, ut Daniel asserit, sed bonus, verus et justus es. Refert Valerius Maximus, quod quidam gentilium idola coluerunt, non tanquam viva aut numinis contentiva, sed solum ut immortalium deorum repræsentativa : sicque ut adstruit, antiqui Romani idola venerabantur. Alii colebant ea, ut viva atque divina : quorum princeps fuit Hermes Trismegistus, qui de idolis loquens : Statuas, inquit, animatas dico, sensu et spiritu plenas, humana proximitate contentas, imbecillitates et sanitates hominibus facientes : prout libro de Civitate Dei diffusius recitat Augustinus. De quorum consortio rex iste et sui fuisse videntur.
Et risit Daniel, non ex vanitate, levitate aut pompa, sed ex æquitate, idololatriæ stultitiam deridendo. Itaque non omnis risus exstat culpabilis, sed qui ex inordinata procedit origine, ex vana cordis lætitia, aut superbo contemptu cujusquam, vel simili causa. De quo loquitur Christus : Væ vobis, qui ridetis, quia plorabitis;18 et Jacobus, Risus vester convertatur in luctum.19 Porro ridere ex complacentia veri et boni, vel ex contemptu falsitatis et malitiæ, virtuosum censetur, quemadmodum de idolis loquitur Jeremias : Vana sunt et risu digna. Superfluitas vero et dissolutio in ridendo, semper vitanda est : imo et risus in se non vitiosus, frenandus et moderandus est, ne quispiam scandalizetur. Et tenuit regem, ne ingrederetur intro. Ex devotione namque ad Bel, mox voluit ejus altare accedere, et idolum adorare : quod Daniel non permisit, quia iniquum, et ne rex suis vestigiis vestigia confunderet aliorum. Et dixit regi : Ecce pavimentum, animadverte cujus vestigia sint hæc, an scilicet unius, an plurium. Vestigia quippe non fallunt.20 Nam vestigia dicuntur quasi pestigia, id est stigmata pedis. Et dixit rex : Video vestigia virorum et mulierum ac infantium. Vestigia autem infantium seu puerorum, a vestigiis virorum ac mulierum discreta sunt quantitate, quia minora. Vestigia vero virorum ac mulierum ab invicem discrevit figura, quoniam mulieres calceis aliter in figura dispositis utebantur. Præterea, secundum Albertum, viri pedem habent magis concavum et fortius calceatum; feminæ pedem habent subtus planiorem et delicatius calceatum. Et iratus est rex propter fraudulentiam sacerdotum, et suam ab eis illusionem.
Tunc apprehendit, id est, capi tenerique jussit, rex sacerdotes et uxores et filios eorum; et ostenderunt ei abscondita ostiola in templo sub altari, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam. Ad hoc enim rex compulit eos, et in falsitate deprehensi tam evidenter fuerunt, quod nullus tergiversationi manserat locus: imo sicut confunditur fur in furto compertus, sic illi. Occidit ergo illos rex per suos ministros, vel per unum eorum, et Bel tradidit in potestatem Danielis. Vidit enim, quod Bel non erat nisi res inanimata et fallax. Qui subvertit eum et templum ejus, comminuens idolum, et templum per subditos destruens.
21
22
Consequenter alia recitatur historia. Et erat draco magnus (draco est maximus serpens) in loco illo. Dicunt quidam, quod fuit in quodam templo civitatis Babylonis in lacu seu subterraneo loco. Circa hæc dicit Albertus: Aristoteles vult, quod draco sit serpens cubitalis, qui propter hoc quod omne aliud venenosum comedit, pessimum habet morsum. Hic autem draco dicitur magnus serpens extensi corporis, magnorumque dentium, ita quod fossura dentium ejus, magna et profunda infert vulnera, ut dicit Semirion philosophus. Et colebant eum Babylonii. Mirum videtur quod homines sic poterant excæcari, quod tam turpem bestiam coluerunt. Et nonne sciverunt quod bestia esset vilior homine, et draco eis prodesse non potuit? Et respondendum, quod indicibilis fuit et est cæcitas idololatrarum, et justo Dei judicio sic excæcari sinuntur, a dæmonibusque illudi. Nec tantum draconem coluerunt gentiles, sed et volucres et serpentes, juxta illud Sapientiæ:21 Animalia miserrima colunt. De quibus ad Romanos scribit Apostolus: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.22 Denique quomodo indurati Judæi quandoque talpas et vespertiliones adoraverunt, in Isaia et Ezechiele ostenditur.23 Albertus autem habet hic aliam considerationem, dicendo:24 Antiqui etiam infernales deos colebant, ut Plutonem et Vulcanum; et in dracone videtur deus infernalis magis coli quam alius. Insuper dicit: Cur draconem coluerunt nescitur, nisi forte ut non noceret. Potuit autem diabolus permissione divina draconem a nocumento solito impedire, ut homines tam insanis erroribus involverentur.
Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere, quod iste non sit vivens deus. Rex iste et populus ejus pari amentia laborabant, deum et adoratione dignum putantes, quidquid insolitum et magnum ac supra hominum virtutem apparuit. Aliqui tamen affirmant, quod Babylonii virtutem alicujus dei infernalis in dracone esse putabant. Adora ergo eum, ne dispari cultu dividamur, qui tanta amicitia nectimur. Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est vivens Deus, iste autem non est vivens Deus, sed bestia vilis. Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste, id est adjutorio Dei viventis, et per rationis industriam naturalesque causas, sicut patebit. Et ait rex: Do tibi.
Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos, et coxit pariter fecitque massas, id est offas ad modum massarum, et dedit in os draconis, accedendo draconem absque læsione, virtute divina, vel ut aliqui putant, massam projiciendo draconi, et diruptus est draco. Secundum Albertum, Daniel tulit picem, ut viscositate picis intestinum draconis, quod spissum est, conglutinaretur et cohæreret; adipem, ut ob ejus dulcedinem appeteret offam, et sumeret eam; pilos, ut adeps cum pice continuitate pilorum contineretur, et massæ digestio impediretur. Dicit enim Avicenna, quod pili ab animalibus non digeruntur, sed evomuntur. Coxit autem hæc pariter, ut quodlibet istorum alterum ubique penetraret; et dedit in os draconis, ut ex massa strictum intestinum draconis scinderetur, pice conglutinaretur, et horrore pilorum ad vomitum elevaretur, sicque draco sin-
23
24
25
26 gultiens rumperetur. Lyra quoque hic ait : Propter odorem pinguedinis calefactæ, draco massam libenter accepit : quam quum momordisset, dentes ejus involuti sunt propter picem et pilos, sic quod non quivit os aperire, et massam hanc masticare, et ex consequenti nec respirare. Et quia est animal valde calidum, ut patet per effectum, quia aliquando emittit fumum, aliquando ignem, ex defectu respirationis ruptus est venter ejus. Ex quibus ostenditur, quod draconis occisio partim fuit miraculosa, præsertim si (ut dicit Albertus) Daniel draconem accessit, et dedit in os ejus offas unam post aliam; partimque naturalis, ex naturalibus scilicet causis et humana procedens industria. Et dixit Daniel : Ecce quem colebatis, id est, ex hac diruptione et sordenti materia claret, quod deus non fuit.
Quod quum audissent Babylonii qui tunc præsentes non erant, indignati sunt vehementer : in quo patet mira eorum excæcatio, ingratitudo et pravitas. Nam gratias agere debuerunt, quod a diabolo, venenatoque bruto fuerant liberati. Sed forte a residuis sacerdotibus, et propinquis sacerdotum jam occisorum incitabantur, imo et ex proprio cæco amore, quo ad deos suos instigante diabolo afficiebantur. Fertur autem in Scholastica historia, quod sacerdotes draconis habebant hydraulia, id est vasa plena aqua, facta de coriis vitulorum, et percutiebant ea virgis coraulinis , ut facerent sonum terribilem quasi tonitruum, ad quem excitatus draco, quandoque emittebat fumum, aliquando ignem, interdum visibiliter apparebat.25 Quibus verbis addit Lyra, quod vulgares reputabant quod apparuit quasi sacrum, decepti a sacerdotibus draconem colentibus propter quæstum temporalem. Similiter, inquit, fit in Ecclesia quandoque maxima deceptio populi in miraculis fictis a sacerdotibus, vel eis adhærentibus propter lucrum. Et talia sunt a bonis exstirpanda prælatis, quemadmodum illa exstirpata sunt a Daniele.
Et congregati sunt adversum regem. Primo inter se convenerunt contra regem, habendo consilium quid essent acturi. Et dixerunt inter se : Judæus factus est rex. Quod dupliciter intelligi potest : primo, quod dicere voluerunt Danielem Judæum, esse factum regem ipsorum, quia omnia faceret inter eos quæ vellet; secundo, quod rex eorum judaizaret, et patrias leges relinqueret, Danielem sequendo. Bel destruxit, sacerdotes et draconem interfecit, vel rex dando licentiam, vel Daniel de licentia regis. Et dixerunt, quum venissent ad regem : Trade nobis Danielem ad occidendum, alioqui interficiemus te et domum, id est familiam et sobolem tuam. Vehemens passio et impatientia ita occupavit et vicit eos, quod nec regem honoraverunt, nec rationem attenderunt, sed sola potentia ac violentia uti decreverant.
Vidit ergo rex, quod irruerent in eum vehementer animo concitato et impetuoso, concordes facti in malo ; et necessitate compulsus, quia eis reluctari non valuit, tradidit eis Danielem : quem etiam rapuissent, quamvis rex non dedisset. Furor autem multitudinis, irrationabilis valde est atque timendus. Qui miserunt eum in lacum leonum, ut eorum dentibus discerperetur : quod pœnale est valde. Et erat ibi sex diebus : ut si non a leonibus devoraretur, fame periret. Timebant fortasse ne aliqua arte leones compesceret, qui draconem tam mirabiliter interfecit. Ideo tot diebus eum ibi dereliquerunt lacu clauso manente, nec aliquo accedere fas habente. Porro in lacu erant leones septem. Consideranti litteram istam et textum sexti capituli, constat quod ista missio Danielis in lacum leonum, in pluribus differt ab illa quæ sub Dario facta est, prout habetur supra.26 Et dabantur eis duo corpora quotidie hominum damnatorum, qui ad hoc reservabantur et colligebantur, et duæ oves de communi, regalibusve impensis. Et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem : si non ex naturali ferocia, saltem ex famis magnitudine facerent hoc. Bestiis autem clausis proprium est, magis sævire.
Erat autem Habacuc propheta, unus duodecim Prophetarum minorum, in Judæa. Fuitque Habacuc de tribu Simeon, secundum Scholasticam historiam. Et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo, id est vase concavo parvo, dicto ex similitudine alvi, id est ventris, in quo cibi ponuntur. Intriverat autem panes, secundum Albertum, ut mollificati, facilius sumerentur. Et ibat in campum, ut ferret messoribus quæ paravit. Dixitque angelus
Domini ad Habacuc. Forte visibiliter sibi apparuit: nam et frequenter sibi creditur apparuisse. Fer prandium quod habes, id est cibum hunc quem defers pro prandio tuis messoribus, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. Et dixit Habacuc, angelum recognoscens: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. Prævidit enim Jerusalem capiendam, venientibusque Chaldæis, fugit in alium locum, secundum Scholasticam historiam. Albertus tamen dicit, quod videtur fuisse de pauperibus terræ, qui relicti sunt a principe militiæ Chaldæorum.27 Sed istud faciliter, ut arbitror, concordatur. Quamvis enim instante obsidione Jerusalem, Habacuc fugerit, tamen capta urbe potuit reverti, præsertim audito quod rex Babylonis præfecisset Judææ Godoliam Judæum:28 quia tunc multi Judæorum dispersi hinc inde, redierunt ad eum, et collegerunt messem multam, ut quarto Regum et in Jeremia de hisce rebus dicitur.29
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui. Angelus in assumpto corpore se ostendens, similitudine manus apprehendit Prophetam in vertice capitis, et solos capillos, vel unum dumtaxat crinem capitis ejus tenuit manu, ad insinuandum quam facillime eum ferre potuerit. Virtus autem angelica tetigit, non pilos dumtaxat, sed totum Habacuc corpus, movens illud facillime, quum et angelici spiritus cœlestia moveant corpora rapidissimo motu, quorum comparatione tota terra est tanquam punctum. Itaque apprehenso Habacuc per capillum, ille capillus non tulit corporis gravitatem, sed virtus angelica influxit in illud ac tulit. Posuitque eum in Babylone super lacum in impetu spiritus sui, id est celerrima actione suæ spiritualis potentiæ. Verumtamen, secundum Albertum sensus est, quod angelus fecit spiritum, id est ventum impetuosum, ac si Habacuc vento fuisset portatus. Vel, In impetu spiritus sui, id est sui ipsius, qui spiritus est seu spiritualis substantia; visibiliterque apparens, videbatur quasi quid constans ex corpore et spiritu ut homo, in cujus forma apparuisse credendus est.
Et clamavit Habacuc: Daniel serve Dei, non servitute servilis, sed filialis timoris atque infusi amoris.30 Sic enim et Christus secundum naturam assumptam dicitur Dei servus, quum in Isaia dicitur: Ecce intelliget servus meus, et sublimis erit valde.31 Tolle prandium quod misit tibi Deus. Cur angelus per se ipsum ista aut
alia alimenta non attulit? nisi ad declarandam Dei potentiam, et ad consolationem non tam Danielis quam Habacuc; itemque, ut opera misericordiæ humana in esurientes et captos exhibita commendentur, socialisque vita approbetur. Sic et devoto presbytero jussit Christus, ut Benedicto beatissimo cibum afferret. Et ait Daniel: Recordatus es mei, Domine Deus, id est, per hanc providentiam subventionemque tuam, ostendisti te memorem esse mei, et instar recordantis te habuisti, cujus scientia immutabilis est et æterna; et non dereliquisti diligentes te caritate infusa: de quorum numero Daniel per revelationem aut certa indicia scivit se esse. Surgensque Daniel comedit. Primo benedixit Deo: quo facto, comedit. Si lacus erat magnæ profunditatis, Daniel forte per gradus ascendit usque ad Habacuc, vel Habacuc intravit ad Danielem non timens leones, de angelica certus præsentia: et forte quod angelus lacum aperuit, vel ejus virtute Propheta.
Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in locum suum apud messores, vel in loco quo eum apprehendit. Et puto quod nemo in terra vidit Habacuc sic volantem in aere, agente hoc virtute divina; vel ob motus velocitatem corpus ejus videri, aut non, aut vix potuit.
Venit ergo rex die septima, completis sex diebus, ad quos fuit Daniel adjudicatus esse in lacu sine visitatione, ut lugeret Danielem quem credidit mortuum; et ecce Daniel in medio leonum sedens. Et exclamavit voce magna, scilicet ex magna admiratione et gaudio, rex, dicens: Magnus potentia, pietate et gloria, imo in omni perfectione immensus, Dominus Deus Danielis: omnium quidem Deus per creationem, Danielis specialiter per provisionem tam singularem ac gratiosam. Et extraxit eum de lacu, manibus ministrorum suorum. Porro illos qui perditionis, id est condemnationis ad mortem, seu perditionis, non quæ fuit, sed quæ fuisset, nisi Deus succurrisset, ejus causa fuerant, quantum in ipsis fuit: et isti fuerunt aliqui principales, qui communitatem ad seditionem et contra Danielem inflammerunt; intromisit in lacum, et devorati sunt in momento, id est valde velociter, coram eo: quia leones diu nil comederunt; et Deus sic voluit, ut Danielis liberatio miraculosior appareret, ad gentilium ædificationem, ac divinæ potentiæ declarationem. Tunc rex ait: Paveant habitantes in universa terra imperii mei, vel per totum orbem terrarum, Deum Danielis, quia ipse est liberator, ab universis eripiendo, et salvator, prospera conferendo, faciens signa divinæ potentiæ ostensiva, et mirabilia mentes hominum in stuporem et admirationem moventia; qui liberavit Danielem de lacu leonum. De horum verborum expositione pertranseo, quia plenius exposita sunt sexto capitulo.32
Postremo circa id, Clamavit rex voce magna, dicens, Magnus es, Bel, scribit Hieronymus: Istud videtur observationem nostram subvertere, qua dudum asseruimus vocem magnam in sanctis tantum reperiri. Quod solvit Hieronymus, quia ista historia non est in canone, id est in Scriptura canonica, nec apud Hebræos habetur. Vult ergo Hieronymus dicere, quod in Scripturis canonicis vox magna non nisi sanctis seu bonis et virtuosis attribuatur. Verumtamen objici potest B. Hieronymo illud quarti libri Regum:33 Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna Judaice, et ait. Secundo quoque Paralipomenon libro ita habetur:34 Clamore magno lingua Judaica contra populum personabat. Sed et in Luca de Judæis Christi crucifixoribus legitur: At illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur.35 Verum quoniam istud raro invenitur, et quod modicum est pro nihilo reputatur, verbum Hieronymi expertissimi in Scripturis, pie potest intelligi. Magna autem vox sanctis proprie adscribitur, qui non solum sonitu oris, sed et mentis fervore caritativo clamant ad Creatorem superamabilem et superdignissimum, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus.
Amen.
FINIS COMMENTARIORUM IN DANIELEM PROPHETAM
Footnotes
-
Num. xxii, 41; ↩
-
Judic. ii, 13; vi, 25, etc.; ↩
-
IV Reg. i, 2; ↩
-
Num. xxv, 3; ↩
-
Judic. ii, 11; ↩
-
Is. XLVII, 1, etc. ↩
-
I Cor. x, 20. ↩
-
vers. 9, 14. ↩
-
Act. xxviii, 6. ↩
-
Act. xiv, 7-11. ↩
-
* Porro Daniel ↩
-
Sap. xiv, 27. ↩
-
Joann. xvii, 2. ↩
-
Esther m, 12; viii, 8, 10. ↩
-
Esther iii, 12; viii, 8, 10. ↩
-
*Contemnebant* ↩
-
Sap.xv, 12. ↩
-
Luc. vi, 25. ↩
-
Jacob. iv, 9. ↩
-
Jer. x, 15; LI, 18. ↩
-
Sap. xv, 18. ↩
-
Rom. 1, 23. ↩
-
Is. 11, 20; ↩
-
Ezech. viii, 10, 11. ↩
-
*alias corallinis* ↩
-
Dan. vi, 16 et seq. ↩
-
IV Reg. xxv, 12. ↩
-
Ibid. xxv, 23; ↩
-
Jer. xl, 7-12. ↩
-
Is. lli, 13. ↩
-
Is. lii, 13. ↩
-
Dan. vi, 26, 27. ↩
-
IV Reg. xviii, 28. ↩
-
II Par. xxxii, 18. ↩
-
Luc. xxiii, 23. ↩
Chapter 17 of 17