Skip to the text

Articulus 14

EXPOSITIO CAPITULI TERTIIDECIMI : ET ERAT VIR IN BABYLONE HABITANS, ET NOMEN EJUS JOAKIM.

IN sequentibus duobus capitulis aliqua describuntur quæ sub Danielis tempore contigerunt, quæ tamen in Hebraico inter Scripturas canonicas non habentur, sed de Theodotionis translatione accepta sunt. Theodotion quippe transtulit ea de Hebræo (ut dicitur) in Græcum, et post in Latinum translata sunt. Ut autem in Scholastica historia fertur, Hebræi vocant istam Susannæ historiam, fabulam, non quod inficientur rem gestam, sed quia in ea (ut dicunt) falsum continetur de sacerdotibus lapidatis, quos Jeremias adustos testatur; et quia nos fabulamur eam scriptam a Daniele, quum a quodam Græco sit scripta : quod probant ex allusione quæ infra fit ad nomina arborum, quæ allusio in Hebræo non fit. Tales autem allusiones in Hebræo non inveniuntur. Sed quia historia ista in Ecclesia et in officio Missæ solenniter legitur, sicut et sequens, de veritate non dubitemus, et argumenta hæc Hebræorum faciliter dissolvuntur. In Scripturis namque quælibet gravis pœna nomine ignis exprimitur, et ita duo presbyteri de quibus in isto capitulo mentio agitur, frixi dicuntur in igne a rege Babylonis : quod ex Jeremia patefit, quum scribit : Ponat te Dominus sicut Achab et Sedeciam, quos frixit rex Babylonis in igne.1 Illi enim duo sunt, secundum expositores concorditer, de quibus nunc agitur. Insuper verborum allusio etiam quandoque in Hebræo invenitur, ut quum dicitur in Josue :2 Turbasti nos, turbet (seu exturbet) te Dominus in die hac. Et Jeremias : Non phassur, inquit, vocavit Dominus nomen tuum, sed phastor, id est pavorem undique.3 Primo quoque Regum legitur, quemadmodum Saule apprehendente summitatem pallii Samuelis, et scissa eadem, Samuel rei gestæ alludens, adjecit :4 Scidit Dominus regnum Israel a te hodie.

C Præterea de auctore historiæ hujus non est aliquid certum, vel ab Ecclesia determinatum. Imo Albertus hic dicit, quod secundum Hieronymum historia ista non sit a Daniele conscripta, sed ab alio Daniele sacerdote. — Verum est autem, quod hæc duo capitula non pertinent ad Scripturam canonicam, sicut nec Tobias, nec Judith, nec libri Machabæorum, quamvis de veritate non dubitetur.

Nunc ergo exponenda est littera. Et erat vir in Babylone habitans. Incipit istud capitulum a conjunctione Et, ut ad præcedentia connectatur, et ad librum Danielis aliquo modo videatur spectare. Babylon autem quandoque est nomen urbis metropolis in Chaldæa, quandoque regionis; nunc autem sumi videtur pro urbe, quia et ibi Daniel habitavit, qui præsenti negotio præsens fuisse describitur. Et nomen ejus Joakim, nec immerito: Joakim enim præparatus Domino interpretatur, et vir iste ad divina fuisse videtur præcepta paratus; eratque cum Joakim rege Juda a Judæa in Babylonem translatus, ut insinuare videtur Scholastica historia, ubi sic legitur: Apparet hoc factum esse adhuc recenti captivitate, quia Daniel adhuc juvenis erat, ut infra habetur. Daniel autem cum Joakim rege fuit abductus et captus, seu potius transmigratus, ut in principio hujus libri fertur.5 Aliqui etenim justi cum injustis captivi abducti sunt tam in captivitate duarum tribuum, ut patet de Ezechiele, Daniele et sociis ejus, quam in captivitate tribuum decem, ut constat de Tobia ac Gabelo. Temporalis quippe afflictio corporalisque pœna, interdum sine propria patientis culpa divinitus infliguntur ad patientiæ exercitationem, gratiæ augmentationem, gloriæ incrementum, sive ob alias causas divino judicio notas, ac rationabiles. Cum talibus autem Deus specialiter fuit in captivitate, tuendo eos in omnibus, et frequenter in temporalibus quoque ditando, ut cum Daniele et Mardochæo, ac aliis multis.

Et accepit uxorem nomine Susannam, quæ interpretatur, obtentus lilii sui, seu lilium. Nec indigne ita vocata est, quoniam corpore pulchra fuit, et pulchrior mente, fuitque bonus odor Dei in omnibus ac honestissimæ famæ, ut subditur. Filiam Helciæ, qui et ipse cum conjuge sua a Judæa captivus translatus est in Babylonem: nam infra habetur, quod Susanna venit cum parentibus suis. Pulchram nimis in vultu et corpore, magis autem in corde et moribus per virtutes. Porro pulchritudo corporis, secundum Augustinum in libro de Civitate Dei, donum Dei est, et inter dona naturæ non minimum: quod idcirco frequenter reprobis datur, ne ab electis immoderanter optetur sive ametur. Et consistit pulchritudo corporalis in tribus: Primo, in congrua membrorum comproportione seu cohabitudine. Secundo, in eleganti quantitate: ideo secundum Philosophum, homines parvæ staturæ non proprie pulchri dicuntur, sed decori vel speciosi. Tertio, in vivaci ac splendida coloris aut lucis superfusione. Ideo quoque pulchritudo Susannæ describitur, ut incentivum tentationis senum insinuetur, et quia electis dona naturæ sunt instrumenta virtutum; et tanto laudabiliores sunt se juste habendo per gratiam, quanto aptiores sunt sæculo per naturam aut naturalem perfectionem.

Et timentem Deum casto ac filiali timore, quæ est fuga offensæ sanctissimi Dei, seu abominatio refutatioque peccati. De quo timore in Ecclesiastico scriptum est: Timor Domini corona justitiæ;6 et, nihil dulcius quam timere Deum;7 et, Timor Dei super omnia se superposuit;8 itemque, Plenitudo sapientiæ, timere Deum:910 quæ omnia intelligenda sunt, in quantum timor iste virtualiter in se caritatem includit, cujus proprius est effectus, ex ea emanans: nam eo ipso quo quis diligit Deum sincere, timet ejus offensam, ac separationem ab ipso. Ideo quoque timor iste in tantum extollitur, quoniam omnes virtutes custodit, et universa peccata expellit, secundum quod Salomon protestatur: Qui timet Deum, nihil negligit.11

Parentes enim ejus quum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis: in qua timor Dei præcipue edocetur. Nam et Augustinus affirmat, quod brevis inter legem evangeliumque distinctio est, timor et amor. Circa hoc loquitur Origenes decimo Stromatum libro: Hoc utendum est testimonio ad exhortationem parentum, ut doceant juxta legem sermonemque divinum non solum filios, sed et filias suas. Denique parentes debent filiis, haud dubium quin et filiabus, educationem, provisionem, disciplinam, seu correctionem et instructionem.1213

Erat autem Joakim dives valde. Dedit enim ei Deus coram gentilibus gratiam, sicut Tobiæ, et propter Judæorum captivorum relevamen, ad quos Joakim caritativus fuit atque benignus. Bonis autem divitiæ sunt instrumenta virtutum, dum eis bene, liberaliter frugaliterque utuntur, nec ad eas inordinate afficiuntur, implentes illud Psalmistæ:14 Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.15 Et erat ei pomarium vicinum domui suæ, pertinens sibi, sicut et domus. In Babylone autem latissima urbe domus ita dispositæ erant, quod quælibet (ut dicitur) habuit hortum congrue magnum. Denique, juxta Philosophum quarto Ethicorum, Magnificum habitatio decet pulcherrima. Ex exteriori quoque pulchritudine horti et florum ac arborum, memoria generatur spiritualium florum ac arborum, videlicet internalium ornamentorum, in exemplis Sanctorum: sed et Creatoris excellentia in creaturarum venustate conspicitur ac laudatur, et Deus ex sui effectus consideratione timetur ac honoratur. Propter quod Salomon ait: Cuncta fecit Deus ut timeatur. Et ad ipsum confluebant, gratia consolationis atque subsidii, Judæi in Babylone captivi, eo quod esset honorabilior omnium ad se confluentium: quamvis absolute loquendo, forte non fuerit honoratior cunctis Judæis tunc captis, videlicet Daniele et Ezechiele, atque similibus. Porro quum honor sit exhibitio reverentiæ in signum virtutis, ut primo Ethicorum habetur, ille proprie honorabilior est, qui virtuosior comprobatur.

Itaque Joakim iste etiam in præsenti quodammodo felix, et multis felicior fuit: nam bono triplici abundavit, puta utili, quoniam dives; delectabili, quia pulcherrimam ac honestissimam conjugem habuit; honesto, quia honorabilior omnibus fuit. Et hæc omnia ad bona gloriæ ordinavit, utendo eis ut oportebat in ordine ad ultimum finem, ad quem etiam virtutes nunc ordinantur.

Et constituti sunt duo senes judices in illo anno. Secundum Albertum, consuetudo tunc fuit Judæis annuos judices ponere, ne confirmati in potestate superbirent. Ideo autem constituerunt senes, quia sunt magis experti atque prudentes; et duos hos tunc statuerunt, quia virtuosi videbantur, sanctitatem simulando. De quibus locutus est Dominus, quia egressa est iniquitas a Babylone, id est ab inhabitantibus Babylonem Judæis. De quibus mox subditur: a senioribus judicibus, scilicet istis duobus, quia gravissime transgredendo, et feminas ad adulteria pertrahendo, ac tandem plurimos scandalizando, fuerunt quasi judices originesque peccati, qui senes fuerunt ætate et pravitate provecti, non sapientia vera moribusque ornati.1617 Sed ubi locutus est Dominus de senibus istis? Fateor, in Scripturis veteris Testamenti non inveniuntur hæc verba in forma, nisi hoc loco. Aliquid tamen hujuscemodi in Scripturis illis canonicis invenitur. Siquidem de duobus his senibus in Jeremia habetur, quod fecerunt stultitiam in Israel, et mœchati sunt in uxores proximorum suorum, et prophetaverunt mendaciter.18 In Jeremia quoque legitur: prophetis Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram; et in Esdra: Manus magistratuum fuit in prævaricatione hac prima.19 Qui videbantur regere populum. Pulchre ait, Qui regere populum videbantur, non, Qui regebant. Bene etenim præsidentes populo, vere hunc regunt; qui autem tantum nomen habent judicum, seu pastorum aut præsidentium, atque injuste populo præsunt, videntur populum regere magis quam regant: quibus competit illud Zachariæ, O pastor et idolum, derelinquens gregem!20

Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes Judæi illic demorantes, qui habebant judicia, id est causas ad judicandum. Domus etenim illa spatiosa fuit atque amœna, eratque ibidem Judæorum confluxus: idcirco senes ibi proferebant judicia, et ad judicandum sedebant, quos tamen concupiscentia et avaritia traxit. Quum autem populus revertisset21 meridie. Usque meridiem, sensibus exsistentibus sobriis, tempus est judiciorum. Facto vero meridie, populus ad propria rediit, et tunc solitarium mansit pomarium, eratque opportunitas Susannæ deambulandi in eo. Ideo sequitur: ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. Verecunda etenim fuit: ideo populo præsente mansit in abdito, nec egrediebatur ad plateas vaganter, sed intra viri sui clausuras, sequens exemplum, non Dinæ quæ per regionem discurrens corrupta est, sed Dei, de quo dicitur in Genesi:22 Quum deambularet Dominus in paradiso ad auram post meridiem.23 Deambulatio autem excitat calorem, et eventat corpusculum, secundum Albertum; et tempore æstivo, sumpto cibo, expediens est. Origenes demum hic dicit: Non incongruum est hunc locum assumere, quod recte quis ad vegetandum corpusculum deambulat. Sed et causa recreationis, et ob loci amœnitatem ibi deambulavit.

Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem. Populo namque abeunte, senes judices aliquantulum ibi manserunt ad conferendum de causis propositis, et ut tali occasione Susannam adspicerent. Quod enim carnaliter amatur, videri optatur. Susanna quoque non tantum cavebat a senibus propter eorum senectutem sanctitatisque apparentiam, quantum ab aliis. Et exarserunt in concupiscentiam ejus, id est, ardenti sensualitatis affectu ferebantur in eam: et fervor ac tendentia ista, est ipsa concupiscentia tam intensa. Ex visus itaque incustodia lapsi sunt in tantum periculum. Ex apprehensione etenim sensuum exteriorum, sensus interiores et ratio ac appetitus inferior atque superior solent moveri, et vitiose occupari, nisi per rationem sensus regantur. Ideo orat Psalmista:24 Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Recteque ait, Exarserunt, quoniam concupiscentia fornicationis est ignis, juxta illud Job: Ignis est usque ad consummationem devorans, et omnia eradicans genimina.25 Et Osee ait:

Omnes adulterantes quasi clibanus successus a coquente.26

Et everterunt, id est, a recto ordine perverterunt, sensum suum, tam exteriorem, quam interiorem ac intellectualem, qui est ipsemet intellectus, de quo Joannes inducit: Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum.27 Porro sensum exteriorem evertit, qui eum rationis directioni non subjicit, secundum quod debitus ordo requirit partem sensitivam ab intellectiva in omnibus gubernari. Similiter de interiori sensu dicendum. Sensum autem intellectualem evertit, qui eum legi non subdit divinæ, prout ordo requirit justitiæ. Et sic isti fecerunt, sensualitatem brutalem sequentes, et carnem spiritui præferentes, juxta illud Baruch: Aversi sunt sensus nostri, ut recederemus a te.28

Et declinaverunt ad terrena atque carnalia oculos suos, tam corporales quam mentales, quos ad divina erigere debuerunt, ut non viderent cœlum, id est, Creatorem cœli habitantem in cœlo, neque cœlestia considerarent. Et hoc concomitanter se habuit ad concupiscentiam carnis, quoniam inordinata affectio intellectum excæcat, et carnis desideria obtenebrant rationem, secundum quod dicit Osee:29 Fornicatio et ebrietas et vinum auferunt cor. Denique etiam corporeos oculos ad intuendum cœlestium corporum magnitudinem ac decorem debemus erigere, ut ex ipsorum sensitiva apprehensione mens ad Creatoris eorum contemplandam excellentiam excitetur. Propter quod Isaias dicit:30 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc. Hinc quoque Ovidius primo Metamorphoseon ait:

Os homini sublime dedit, cœlumque videre Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Refrenandi ergo sunt oculi, præsertim a moroso et curioso intuitu feminarum. Propter quod loquitur Augustinus: Oculus vester etsi jaciatur in aliqua feminarum, in nulla figatur. Et Ecclesiasticus sapientis-

Eccl. ix, 5, 7-9. sime scribit: Virginem ne conspicias, ne scandalizeris in decore ejus. Noli circumspicere in vicis civitatis. Averte oculos tuos a muliere compta. Propter speciem mulieris multi perierunt. Neque recordarentur judiciorum justorum, id est, divinorum judiciorum æquitatem non rite pensarent, nec ipsi recte, ut spectat ad judices, judicarent, judicantes secundum impetum passionis, non secundum sinceritatem rationis, et legem divinam, scriptam ac naturalem transgredientes. Sicque de impio

Ps. x, 5, sec. Hebr. fertur in Psalmo: Auferuntur judicia tua a facie ejus.

Erant enim ambo vulnerati amore ejus carnali, impuro, id est, vehementer accensi, et præ passionis magnitudine quodammodo languidi. Excessus namque hujusmodi passionum, innaturalem facit transmutationem, et ex consequenti debilitatem in corpore. Hinc et Pamphilus ait:

Vulneror, et clausum porto sub pectore vulnus.

Econtrario ex divino amore ardentissimo atque purissimo languor et vulneratio laudabilis oriuntur, prout in Canticis Sponsa fatetur: Vulnerata caritate ego sum, et amore langueo. Nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum, prædictam scilicet vulnerationem et afflictionem, quam sustinebant ex hoc, quod optato objecto frui non poterant. Talis quippe dilatio est afflictiva, sicut in Proverbiis scriptum est:

Cant. II, 4, 5.

Spes quæ differtur, affligit animam; lignum vitæ, desiderium veniens. Erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. Talis namque concupiscentia erubescibilis est et inhonesta, præsertim in senibus, et circa feminas reverendas. Valde ergo corrupti sunt mente ac vitiosi, qui expletis concupiscentiis carnis, de opere fœtido se jactant jam perpetrato, nec id pandere confunduntur, quibus competit illud Jeremiæ: Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. Et quo amor nefarius plus crevit, eo diligentius quærebant conjungi desiderato.

Prov. XIII, 12.

Jer. III, 3.

Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dilecti enim adspectus, jucundus est, si bene se habeat. Dixitque alter ad alterum: Eamus domum, quia hora prandii est. Quilibet enim eorum optavit ab alio separari, ut cito revertens, posset solus cum Susanna loqui atque misceri. Et egressi, recesserunt a se. Quumque revertissent ad pristinum locum, exagitante eos concupiscentia, quæ miserum non sinit quiescere: quilibet autem eorum per viam propriam festinavit reverti; venerunt in unum locum seu pariter. Sicut enim ambo ardenter amabant, sic et celeriter remeabant. Et sciscitantes ab invicem causam reditus hujus, confessi sunt non sacramentaliter, sed libidinaliter, concupiscentiam suam, et tunc in commune statuerunt, id est concorditer inter se, vel ut communiter ei jungerentur, tempus, quando eam possent invenire solam. Noverant enim quibus horis diei consueverat pomarium ingredi. Circa hoc dicit Albertus: Statuerunt in commune, ut non tantum adulteram, sed et communem facerent more Nicolaitarum, qui communes dicebant esse mulieres.

Factum est autem, quum observarent diem aptum exsecutioni pravæ voluntatis ipsorum, ingressa est aliquando, id est quadam vice, Susanna pomarium, sicut heri et nudiustertius, id est, prout ei solitum fuit. Iste autem est modus loquendi Scripturæ, ad insinuandum frequentiam facti. Cum duabus solis puellis adjuvantibus ad necessaria corporis. Ex quo videtur, quod multas habebat pedisequas seu ancillas. Unde excellentia ejus in multis, magis attraxit atque succendit impudentium senum corda: quorum vesaniam plures sequuntur. Voluitque lavari in pomario pro corporis refrigeratione atque munditia. Æstus quippe erat: et tunc corpora in sudores laxantur. Hinc Augustinus in regula: Balneum, inquit, corporis quum necessitas exigit, minime denegetur. Et denuo ait: Placet angelis sanctis munditia corporalis. Pariformiter in Exodo habetur:

Ecce autem descendebat filia Pharaonis, ut lavaretur in flumine; et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei.31

Et non erat ibi quisquam, id est, nullus virorum in pomario fuit, præter duos senes absconditos, qui se ipsos in secretiori parte horti locaverant, ne ab aliquo cernerentur, contemplantes eam, id est avide et acute inspicientes. Nomenque contemplationis hic communissime sumitur. Proprie autem contemplari, est divina sinceriter intueri. Vehemens vero amor facit amantem diligentissime intuentem et cogitantem, quasi penetrantem omnia quæ sunt dilecti. Advertant visu incustoditi quod loquitur Augustinus: Non dicatis vos habere animos pudicos, quum habeatis oculos impudicos. Impudicus enim oculus, impudici cordis est nuntius.

Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum: quod hic sumitur pro materia seu humore subtili et aromatico contra æstum refrigerationem præstante, ut aliqui dicunt. Vel tenue quoddam unguentum, illuminativum exhilarativumque pellis, vocatur hic oleum. Imo secundum Scholasticam historiam, lotio pro unctione ponitur paulo ante, quum dicitur: Voluitque lavari. Et smigmata, vel ut aliqui legunt, migmata. Et secundum Scholasticam historiam, smigmata proprie dicitur hordeum cum palea, unde mulieres faciunt decoctionem, forte ad vultus nitorem. Sicque in Isaia scriptum est: Pulli asinorum commixtum migma comedent sicut in area ventilatum est.32 Alii legentes, Smigmata, dicunt quod smigma sit aqua, de hordeo et palea facta, ad lavandam refrigerandamque faciem. Albertus vero affirmat, quod smigmata sint unguenta quibus restringuntur sudores. Et ostia pomarii claudite: ne quis intret, et me nudatam conspiciat. Et fecerunt sicut præceperat; clauseruntque ostia, et egressæ sunt per posticum, ut afferrent quæ jusserat. Posticum, secundum Albertum, est transitus parvus, ubi non nisi familiares transeunt.

Quum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam impetu passionis: quæ fertur in præceps, ad insaniamque convertit, prout septimo Ethicorum Philosophus inducit illud Homeri: Doli complicatrix Venus, furata est mentem valde sapientium. Hinc in Ecclesiastico legitur: Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes.33 Et dixerunt: Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus: quamobrem assentire nobis, et commiscere nobiscum: ostendentes se magis timere hominum adspectum quam Dei, quibus competit illud Ecclesiastici: Dicit peccator: Quis me videt? Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem verebor? Delictorum meorum non memorabitur Altissimus.34 Apud antiquos, Consentior et Assentior, verba erant deponentia: et ita hic sumitur Assentire, id est, consensum præbe. Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, scilicet quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam, ut cum illo liberius fornicareris, emiseris puellas a te. Blandiuntur in primis, ut fallant; deinde minas adjiciunt, ut si adulatione non profecerint, timore convincant, præsertim quum mulieres sint timidæ, nec solum mortem, sed infamiam quoque vehementer formident, potissime quæ honestæ habentur.

Ingemuit Susanna præ tristitia et timore, et ait: Angustiæ, id est afflictivæ pressuræ, periculum et discrimen, mihi sunt undique in corpore et anima, vel potius ex omni parte hujus negotii, videlicet, sive consensero, sive negavero, sum perplexa: sicut et David ait secundo Regum, Coarctor undique nimis. Hinc causam angustiæ pandit: Si enim hoc egero, id est consensero, mors mihi est: id est, corporalem mortem secundum legem promereor, quia lex jubet adulterantes lapidibus obrui;3536 mortem quoque animæ, quæ est peccatum mortale, incurro, et mors damnationis æternæ mihi debetur.37 Si autem non egero, non effugiam manus38 vestras, id est, mortem corporalem non evadam per viam humanam, ob vestram accusationem. Et ista dicendo, mentita non est, quamvis mortem evaserit non agendo quod senes petebant, quia intentio ejus fuit, quod per humanum auxilium non effugeret occisionem. Et quia mors animæ est peccatum, hinc secundum Hieronymum, toties morimur, quoties peccamus.

Sed melius est mihi absque opere vitioso incidere in manus39 hominum, id est mortem innocenter pro justitia pati, quam peccare in conspectu Domini cuncta cernentis. Peccatum quippe est infinitæ fugibilitatis, quum Deus sit immensæ honorabilitatis, sanctitatis ac dignitatis; et ratio mali multo plus competit malo culpæ, quam malo pœnæ: imo pœna non est quid simpliciter malum, sed culpa. Et quamvis mors sit naturaliter horribilis atque fugibilis, tamen mori pro Deo, pro fide, pro justitia, non tam horrendum est, quam optandum. Propter quod ait Salvator: Nolite timere eos qui corpus occidunt.40

Hieronymus quoque Origenis verba commemorans, ait: Qui ad summitatem virtutum venerit, non dicet sibi imminere discrimen, si adulterorum manus non effugerit. Humanæ quippe fragilitatis est, mortem timere quæ pro justitia infertur. Hinc secundum istos doctores, Susanna potius sibi dixit inesse angustias propter opprobrium et ignominiam, quibus fuerat perfundenda, dicentibus illis: Fuit cum ea juvenis, idcirco dimisit puellas. Rursus, ut dicunt, in Græco non habetur, Melius est mihi, sed, Bonum est mihi: ita quod non comparative dixit, sibi melius esse incidere in manus hominum quam peccare; sed absolute asseruit, Bonum est mihi non facere malum, et incidere in manus vestras, ne peccem in conspectu Domini.

Præterea fortior fuit ista Susanna, quam Lucretia nobilissima illa Romana, de qua in gestis legitur Romanorum, et Augustinus tangit in libro de Civitate Dei: quia quum Tarquinius filius regis Romæ vellet eam opprimere, dicens ad apprehensam in lecto: Tace, Lucretia, ferrum in manibus est; si vocem emiseris, morieris: et illa mallet mori, quam consentire, minas adjecit, quod juxta occisam poneret in lecto servum jugulatum, ut sic in turpi adulterio probaretur necata; illa timore opprobrii victa, Tarquinium admisit ferocem. Postea tamen ex dolore se ipsam ferro peremit. Susanna vero nec mortis nec opprobrii timore potuit superari, quia Deum veraciter timuit, cujus offensam opprobriumque magis expavit, quam confusionem humanam.

Exclamavit voce magna Susanna. Et in hoc legem implevit dupliciter, ne scilicet per duos opprimeretur, et quia mulieribus intra urbem oppressis, quamvis per violentiam, non tamen clamantibus, lapidatio debebatur, eo quod non clamaverint.41 Clamavit quoque, ut domestici sui accurrerent, seque juvarent. Sed et secundum jura, qui tacet, quando tacendum non est, consensisse videtur. Exclamaverunt autem et senes adversus eam: quasi transgressionem ejus nequaquam ferre valentes, et ut eam apparentius accusarent, nec primitus accusarentur ab ea. Sic et impudica illa Ægyptia, videns se a Joseph sanctissimo viro contemptam, clamavit.42 Contentiosorum quoque mos est, clamore vincere velle. Unde, secundum Ambrosium super epistolam ad Romanos, Contentio est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris.43 Postremo, palliata justitia, caliditas atque hypocrisis, vestes induunt æquitatis ut fallant. Et cucurrit unus de duobus his senibus, non de servis Susannæ, et aperuit ostium pomarii, tanquam per illud juvenis effugisset. Si enim domestici Susannæ ostia horti clausa comperissent, nec juvenem invenissent in horto, accusatio senum apparentiæ parvæ fuisset.

Quum ergo audissent clamorem trium clamantium famuli domus in pomario, irruerunt, id est, celerrime accurrerunt, per posticum, quod fuit versus domum: et per illud tanquam per propinquius iter, ingressum familiares domus habebant; ut virtuosam conversationem ipsius. Ideo ex viderent quidnam esset negotii in pomario. Insolita namque sciri optantur. Postquam autem senes locuti sunt verba accusatoria de adulterio Susannæ cum juvene, erubuerunt servi vehementer, dominæ suæ opprobrium quasi proprium reputantes. Nam et eis dilecta erat quamplurimum, ejusque infamia redundavit in suos domesticos. Et ideo etiam erubuerunt, quia hucusque semper bonum de domina sua testimonium præstiterunt, et eam magnifice laudaverunt: sicque erubuerunt, quod tam contraria suis verbis evenerunt. Ideoque sequitur: quia nunquam dictus fuit sermo hujusmodi de Susanna. Fuit ergo honesta conversatione ac fama.

Et facta est dies crastina, in qua eam accusare publice voluerunt. Quumque venisset populus Judæorum ad virum ejus Joakim more solito propter causas prædictas, venerunt et duo presbyteri, id est senes, secundum Albertum. Presbyter enim Græce, Latine senior dicitur. Unde non videntur fuisse sacerdotes legales, præsertim quum essent de tribu Juda, ut dicitur; et secundum Scholasticam historiam, dicebant se esse de semine David: de qua tribu Juda nullus præsto fuit altari, secundum Apostolum ad Hebræos.44 Pleni iniqua cogitatione adversus Susannam, ut interficerent eam.45 Firmaverunt sibi sermonem malignum, et impiæ cogitationi pertinacissime consenserunt. Et dixerunt coram omni populo ibi præsente, audacter et secure loquentes, quasi qui bonæ conscientiæ essent. Justitia namque parit fiduciam, et bona conscientia securitatem; nequitia vero est timida. Mittite ad Susannam, ut veniat huc. Et statim miserunt, adstricti præcepto Dei in Exodo:46 Maleficos non patieris vivere.

Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis adultis, quos habuit in illo loco. Non dubium, quin Susanna exposuerit istis totius hujus negotii veritatem ac innocentiam suam, credideruntque ei, certissime scientes ex tempore diuturno virtuosam conversationem ipsius. Ideo ex compassione venerunt cum ea, parati adstare ei usque ad mortem, et si in quo possent juvare. Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. Erat enim optimæ complexionis, et habitudinis bonæ atque tenerrimæ, ac formosa: ideo ex naturali dispositione virtutibus apta, et indolis bonæ, secundum quod taliter naturati esse consueverunt. Et iniqui illi jusserunt ut discooperiretur, quatenus vultum ejus libidinose adspicerent; erat enim cooperta ad caput et faciem ex tristitia et rubore; eratque mos antiquus, secundum Albertum, ut rei discooperirentur, omnibusque se videndos exponerent, propter exprobrationem majorem; ut vel sic satiarentur decore ejus, visu luxuriando, quod corpore non valebant. Flebant ergo sui, et omnes qui noverant eam notitia approbationis, id est, qui eam innocentem noverunt, fleverunt ex compassione.47 Et quo excellentior fuerat atque formosior, eo de tanto ejus opprobrio vicinaque morte amplius affligebantur.

Consurgentes autem, id est, ad malitiam simul surgentes, duo presbyteri in medio populi, in malo concordes, et de sua auctoritate, ætate et fama præsumentes, quod scilicet eis faciliter propter hæc crederetur, posuerunt manus suas super caput ejus, quasi in testimonium veritatis accusationis proponendæ, ut scilicet pœna Susannæ retorqueretur in eos, si mentirentur. Quæ flens ex præcordiali dolore, suspexit ad cœlum, ut oculos corporales dirigendo ad cœlos corporeos, oculum mentis ad Creatorem Regemque cœlorum sublimius elevaret, eumque contemplando invocaret spe humili, et quoniam testem qui præsidet cœlis, scilicet Deum, interpellabat; et rursus, quia deficiente humano auxilio, vidit sibi non posse opem præberi, nisi de cœlo; postremo, quoniam proprium est Divinitatis, succurrere in hujusmodi casibus desperatis. Sic et sanctus Job in libro suo ait: Ecce in cœlo est testis meus, et conscius meus in excelsis;48 et ad Deum stillat oculus meus. Itemque Psalmista : Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.49 Secundo quoque Paralipomenon libro, pius rex Josaphat loquitur Deo : Quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.50 Erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino, quam sibi Spiritus Sanctus in tanto dedit periculo. Serenitas enim conscientiæ parit fiduciam talem mediante gratia Dei. Unde qui in divinis bene se habent, melioris sunt spei atque majoris constantiæ.

Et dixerunt presbyteri : Quum deambularemus in pomario soli. Longum præmittunt præambulum, et vera quædam commiscent, ut accusatio eorum appareat verior. Sic enim callidi facere solent. Ingressa est hœc, id est ista tam impia, ut proprio nomine exprimi sit indigna. Unde ex contemptu ita loquuntur, sicut Judæi de Christo tempore passionis : Non hunc, sed Barabbam;51 et, Hunc invenimus subvertentem gentem nostram.52 Et dimisit a se puellas, ne testes essent facinoris, et propter communem verecundiam. Dicit enim Augustinus, quod parentes in opere carnali, etiam eos quos genuerunt, nolunt habere testes. Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus, et concubuit cum ea. Porro nos quum essemus in angulo pomarii, tanquam occultius de causis consulentes ad invicem, vidimus eos pariter commisceri, etc. Hujus rei testes sumus. Multa callide impii isti dixerunt, anticipantes rationabilem responsionem Susannæ, qua potuit eos mendaces ostendere; et crimen suum in adolescentem transfundunt, de quo magis poterat apparere tam ex parte illius, quam Susannæ. Juvenes enim, ceteris paribus, magis appetuntur quam senes. In innocentem quippe frequenter transponitur culpa nocentis : idque vocatur impostura, dum unus proprium crimen refert in alium.

Credidit eis multitudo : quæ, secundum Chrysostomum, stulto fertur consilio; quasi senibus et judicibus populi : et hoc, absque diligenti examinatione negotii, ætati et auctoritati inordinatius deferentes. Ideo postea Daniel ait ad eos :53 Fatui filii Israel. In causa autem criminali sine diligenti ac debita examinatione testibus credi non debet. Et condemnaverunt eam ad mortem, non proferendo sententiam, sed approbando a judicibus promulgatam.

Exclamavit autem voce magna, id est affectuosa atque devota : quam secundum Hieronymum, cordis affectus, pura confessio, et bona conscientia fecerant clariorem; Susanna, non solum naturali mortis timore et horrore tanti opprobrii, sed et zelo justitiæ tantam falsitatem et æquitatis jacturam silenter ferre non valens. Fuit enim mendacium callidissime coloratum. Nam senes isti in hoc expertissimi erant. Et dixit : Deus œterne, qui absconditorum, per comparationem ad notitiam mentis creatæ, præsertim humanæ, es cognitor : apud quem nihil exstat absconditum, juxta illud Apostoli ad Hebræos : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.54 Qui per Jeremiam loquitur : Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum?55 Mens enim divina incommutabilis et æterna, omnia in propria luce, in sui ipsius essentia, in se ipsa tanquam in superclarissimo speculo omnium similitudinem atque ideam continente ac repræsentante, invariabiliter conspicit. Qui nosti omnia antequam fiant, scilicet ab æterno : quia divina scientia non causatur a rebus, nec dependet ab eis, sed potius est causa earum. Hinc in Ecclesiastico legitur :56 Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt cognita.

Tu scis, qui es infallibilis supersapientissimus judex, quem nulla latet cogitatio, nulla affectio, nec aliqua fallit confictio, quia falsum contra me tulerunt testimonium : et ecce morior, id est, morti jam proxima sum : quantum humano ingenio potuit considerari. Unde de homine mox morituro dicimus, quod sit mortuus homo, vel quod moriatur. Quum nihil horum fecerim quœ isti malitiose composuerunt adversum me. Exaudivit autem Dominus vocem ejus : qui sperantes in se finaliter non relinquit, atque interdum a temporali tribulatione, hanc tollendo, eripere solet.

Quumque duceretur ad mortem, id est ad locum ubi fuerat, nisi Deus succurrisset, necanda, suscitavit Dominus spiritum pueri junioris, cui nomen Daniel. Quod ait, Suscitavit Dominus spiritum pueri junioris, intelligi potest dupliciter : Primo, intelligendo per spiritum, animam ejus : quam Deus suscitavit, id est ad agendum ac eloquendum quæ subduntur, movit et instigavit. Secundo, intelligendo per spiritum, gratiam donumque Spiritus Sancti, ei jam ante infusum : quod nunc suscitavit, id est, in actum insolitum supernaturalem ac magnum procedere fecit, et de occulto progredi fecit in publicum : sicut a dormitione proceditur in vigiliam. Sicque Hieronymus dicit et Glossa : Hoc sermone ostenditur, quod nunc Spiritum non infudit seu dedit, quia jam ante erat in Daniele; sed Spiritum in eo quiescentem, et propter ætatis infirmitatem opera sua non demonstrantem, data occasione suscitavit pro femina sancta. Et exclamavit voce magna, quia seriosa ac fervida, ut magnitudo clamoris, demonstraret magnitudinem detestationis pessimi facti : Mundus ego sum a sanguine hujus : id est, injuste eam dico damnatam, nec innocentis ejus occisioni consentio : cui si consentirem, homicidii reus essem, quia ex revelatione innocentem agnosco.

Et conversus omnis populus transiens circa Susannam, dixit ad eum : non quod omnes simul in verba prorumperent, sed quidam de principalioribus pro omnibus loquebantur, sicut in Evangelio S. Joannis frequenter habetur :57 Respondit ei, scilicet Christo, turba. Quis est iste sermo quem locutus es? id est, quid prætendit, et cujus est auctoritatis? An ex inexperta et imperita pueritia prodit, an ex inspiratione divina? Noverant quippe isti Judæi Danielem esse de semine regio, virtuosumque atque castissimum puerum, ut ex prædictis in expositione primi capituli elici potest. Et forte Daniel cœpit esse in regis palatio. Hinc verba ejus populus cito ac multum advertit, præsertim quia ad exsecutionem latæ sententiæ proni non erant ex compassione Susannæ, et quia de negotio satis certi non erant.

Qui quum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israel, id est, vera sapientia in hoc processu carentes, et inconsulte agentes. Unde non ex contemptu, sed zelo veritatis ex caritate per amatoriam reprehensionem nominat eos stultos, sicut Galatis dicit Apostolus : O insensati Galatæ.58 Ideo nec peccaverunt in hoc, sed bene egerunt Propheta atque Apostolus. Porro quod ait Salvator, Qui dicit fratri suo, Fatue, reus erit gehennæ ignis :59 intelligendum est, quando ex contemptu et superbia hoc procedit : præsertim quum et Christus post passionem discipulis sit locutus, O stulti et tardi corde ad credendum.60 Quum equidem verba oris, sunt indicia conceptus mentalis, de bonitate et malitia verborum vocalium judicandum est maxime ex intentione affectioneque mentis.

Non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, id est, ordinem judicii non servantes, nec verba testium examinantes, sicque illud Deuteronomii non implentes : Juste quod justum est exsequeris;61 et ideo falsum recipientes pro vero, condemnatis filiam Israel? id est hanc Susannam, quæ imitatione virtutum vere digna est dici filia Jacob et Israel, tanquam vitiorum supplantatrix, atque cœlestium contemplatrix quorum amore maluit diffamari ac mori quam transgredi. Revertimini ad judicium verum, id est ordinatum et providum.

Et reversus est omnis populus cum festinatione ad locum ubi senes accusaverunt Susannam. Celeriter rediit populus, quia gaudebat de subventione Susannæ. Et dixerunt ei, scilicet Danieli, senes, non duo illi presbyteri, ut patet ex verbis sequentibus, sed aliqui de senioribus ac principalioribus Judæorum ibi præsentium : Veni et sede in medio nostrum, tanquam dignus consessione majorum, et indica nobis veritatem hujus negotii, et quis te ad loquendum hæc verba induxit; quia tibi dedit Deus honorem senectutis, id est, tanta te gratia decoravit, tanta sapientia et auctoritate judiciaria, ut honor qui senibus pro virtutibus, ætate, et auctoritate debetur, tibi quoque videatur deberi. Ex modo enim loquendi Danielis, et gestibus atque constantia ejus consideraverunt eum divinitus instigari ac roborari.

Et dixit ad eos Daniel, sedens inter hos senes: Separate illos, id est duos presbyteros, ab invicem procul, ne colloquendo novum confingant mendacium, et unus subornetur ab alio, et dijudicabo eos, id est, justo judicio condemnabo. Sicque Apostolus: Si nos ipsos, inquit, dijudicaremus, non utique judicaremur. Qui enim se ipsum humiliter accusat et reprobat, veniam Dei meretur. Magna autem constantia atque fiducia Danielis fuit in verbis his.

Quum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum ex eis, et dixit ad eum. Secundum Albertum creditur, quod vocavit eum sicut et alium, non ad se solum, sed coram duobus aut pluribus de populo, a quibus convinceretur paulo post, si quod dixit negaret. Inveterate dierum malorum, id est, qui tempus tuum in vitiis expendisti, nunc venerunt peccata tua quæ operabaris prius, id est, modo completa sunt et divinitus in publicum deducenda, ulciscenda quoque, non diutius sustinenda. Deus quippe permittit homines peccare usque ad aliquam certam mensuram, qua completa, non suffert diutius, secundum Augustinum. Hinc in Genesi Dominus dixit: Nondum completæ sunt iniquitates Amorrhæorum. Judicans, id est, judicando proferens, judicia injusta, innocentes opprimens violentia vel fraudulentia, et dimittens noxios pro lucro terreno, dicente Domino, id est non obstante quod Dominus dicat per Moysen: Innocentem et justum non interficies. In Levitico Dominus ait: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum.

Gen. xv, 16.

53

Lev. xix, 13.

Nunc ergo si vidisti eam in crimine tanto, dic sub qua arbore videris eos, scilicet juvenem et Susannam, colloquentes sibi. Castissimus puer de re turpissima urbane profatur. Et quia ante hujusmodi copulam solent verba præcedere, amœnioraque et secretiora loca requiri, quærit sub qua arbore factum sit istud piaculum. Nam hortus arboribus plenus fuit. Qui ait: Sub schino. Quam arborem Græci nominant σχῖνον, secundum Albertum, et Latine vocamus lentiscum. Estque arbor humilis atque notabilis, desiderabilem habens umbram, ut dicitur. Ait namque Ambrosius, quod sit arbor humilis, extensorum ramorum in altum et foliorum spissorum, propter quod latebras sub se quiescentibus facit. Glossa etiam dicit, quod succus foliorum ejus scissuras labiorum et manuum solidat. Dixit autem Daniel: Recte mentitus es, id est, omnino falsum est quod dixisti, ita quod ratio mendacii recte atque formaliter competit verbo tuo, in caput tuum, id est ad tui ipsius damnationem et occisionem seu capitis tui pœnam. Ecce enim angelus Domini accepta sententia tuæ occisionis ab eo, id est a Domino qui angelo jussit ut homines ad te interficiendum juste instiget, scindet te medium, id est, corpus tuum faciet vulnerari ac discontinuari hinc inde. Sicque Daniel a nomine arboris, scilicet a schino, formavit nomen supplicii mortis, quod est scissio. Quidam per angelum intelligunt judicem qui presbyteros istos damnavit, quia judices et sacerdotes aliquando angeli nominantur. Sed prima expositio aptior est.

Et amoto illo, jussit venire alterum, et dixit ei: Semen Chanaan et non Juda, id est, o impie, qui propter imitationem malitiæ potius dici mereris filius Chananæorum, quam Judæ patriarchæ seu fidelium Judæorum, quamvis secundum carnem a tribu Juda descenderis. Sic et Christus ait Judæis incredulis: Vos ex patre diabolo estis; et rursum, Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. Et Ezechiel quoque

Joann. viii, 44. Ibid. 39.

54

55

56

I Cor. xi, 31.

52

Ezech. XVI, 3. pravo dicit populo Judæorum: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. Species decepit te, id est, pulchritudo Susannæ generavit in te concupiscentiam, qua victa atque decepta est ratio tua, ita quod bonum apparens, carnale, caducum, præposuit bono vero, spirituali, incommutabili. Ideo subditur: et concupiscentia subvertit cor tuum, id est, rationem a Deo, a lege divina, ab ordine recto avertit: imo concupiscentia ista carnalis, in amore qui a medicis ἔρως appellatur, parit insaniam.

Sic faciebatis filiabus Israel sicut Susannæ, id est, verba terrentia ac comminatoria eis proposuistis, nisi vobis præberent consensum; et illæ timentes mortem inordinato et excessivo timore, ita quod magis timuerunt eos qui corpus occidunt, quam Deum qui corpus et animam impiorum projiciet in gehennam: ideo magis vitabant malum pœnæ quam malum culpæ, quum tamen malum culpæ sit incomparabiliter amplius abhorrendum ac fugiendum quam malum pœnæ, potiusque debeat homo mortem corporis pati, quam veniale peccatum incidere; loquebantur vobis verba carnalis consensus, et miscebantur. Unde apparet, quod isti sint senes de quibus Jeremias scribit, quod mœchati sint in uxores amicorum suorum. Denique Glossa dicit, quod etiam verbis blandis feminas deceperunt, dicendo de eorum semine Christum nasciturum, quum essent de semine Judæ: cujus videlicet Christi adventus maxime desiderabatur. Insuper Glossa, Scholastica quoque historia asserunt Hebræos hoc dicere. Sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram, id est, Susanna hæc, carnis propagine et virtutum imitatione digna dici filia Juda, non acquievit subjici vobis et vestro communicare facinori, sed restitit vobis. De aliis autem mulieribus consentientibus probabile reor, quod quædam earum de tribu fuerint Juda; sed filiæ Israel, non Juda, vocantur, quia adulterando secutæ sunt aversiones decem tribuum, quæ nomine Israel designantur, non constantiam tribus

Matth. X, 28. Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes sibi. Sicut de beatissimo legitur Nicolao, quod judicem urbis suæ cum innocentes damnasset, durissime reprehendit, sic Daniel Dei electus testes et judices istos falsarios acerrime increpavit. Ad quod ex speciali Dei ordinatione ac munere auctoritatem sortitus est. Deus siquidem constituit eum judicem judicum horum. Qui ait: Sub prino. Circa hoc dicit Albertus, quod secundum Hieronymum, πρῖνος Græce, Latine dicitur ilex. Estque arbor spissæ ac desiderabilis umbræ his qui latebras quærunt concupiscentiæ. Πρῖνος etiam Græce, Latine sonat sectionem, et ob hoc Daniel sumit verbum per similitudinem, dicens: Secet te medium. Has ergo arbores presbyteri nominaverunt, ut testimonium eorum credibilius videretur super fornicatione præfata. Dicit quoque hic Lyra, quod aliqui dicunt prinum eamdem esse arborem cum lentisco, et male, ut dicit, quia tunc non esset discordia in testimonio presbyterorum. Et in hoc Nicolaus de Lyra recte locutus est. Et forte notat Scholasticam historiam ubi habetur, quod Latini dicunt schinum ilicem vel lentiscum. Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: secundum sensum nunc introductum. Manet enim angelus Domini, id est, te exspectat ad interficiendum, gladium habens, id est mortis sententiam contra te: quemadmodum in Apocalypsi de Christo refertur, quod de ore ejus exibat gladius ex utraque parte acutus; ut secet te medium: sicut expositum est. Potest quoque exponi, Ut scindat seu secet te medium, id est, animam a corpore dividat, te in duas partes essentiales diviso ac separato.

Jer. XXIX, 23. Exclamavit itaque omnis cætus Judæorum præsentium voce magna, et benedixerunt Deo voce magna, benedictione gratiarum actionis et laudis, qua inferior benedicit superiori, non consecrationis, qua superior benedicit inferiori, juxta illud Apostoli ad Hebræos: Sine ulla contradictione, quod minus est a majori benedicitur.62 Hinc secundo libro Machabæorum habetur: Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios.63 Qui salvos facit sperantes in se. Semper enim salvat eos quantum ad animam, a damnatione æterna, si perseveranter speraverint; quandoque etiam a tribulatione temporali et corporali, ut in Susanna, Tobia, et Job, et filiis Israel tempore judicum, multisque aliis. Hoc tamen non egit in omnibus, ut de martyribus patet, et in veteri lege de septem fratribus ac matre eorum pro lege occisis, ut legitur secundo libro Machabæorum.64

Et consurrexerunt unanimiter adversus duos presbyteros, eos apud regem Babylonis Nabuchodonosor seu officiales ejus primitus accusando. Convicerat enim eos Daniel ex ore suo, id est propriis verbis eorum, falsum dixisse testimonium. Unde multitudo non fecit hæc omnia, nisi Daniele pandente verba illorum contraria. Feceruntque eis sicuti male egerant adversus proximum, id est, pœnam quam Susannæ voluerunt inferre, intulerunt eis, et ut promeruerunt peccando in proximum, reddebant eisdem. Sicque si per proximum intelligatur Susanna, per proximum notatur persona, non sexus: quemadmodum etiam quum jubemur diligere proximos sicut nos ipsos, ubi per proximos non viri tantum, sed et feminæ designantur.65 Ut facerent secundum legem Moysis in Deuteronomio scriptam: Reddetur falso testi sicut fratri suo facere cogitavit.66 Et interfecerunt eos: vel de licentia regis eos secundum legem Moysis lapidando, vel regi occidendos tradendo, ita quod secundum modum terræ suæ fecit eos comburi, prout in Jeremia legitur, quod rex Babylonis frixit eos in igne: quamvis per frixionem in igne, quælibet gravis pœna possit intelligi.67 Et salvatus est sanguis innoxius, id est Susanna innocens, in die illa. Solet enim per sanguinem homo intelligi, et per sanguinem innocentem homo justus, sicut in Psalmo:68 Sanguinem innocentem condemnabunt. Et Paulus ad Galatas:69 Non acquievi, inquit, carni et sanguini.

Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Joakim marito ejus et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. Secundum Hieronymum, isti tanquam sancti seu virtuosi, non de hoc principaliter Deum laudabant, quod salvata est Susanna a corporis morte, quia hoc magnum non fuit; imo ad animæ gloriam profuisset pro justitia mori: sed quia immunis inventa est a tanto facinore, nec turpitudo peccati hujusmodi fuit in ea. Majus equidem bonum est innocentia, quam corporalis naturalisque vita. Hoc ergo potissimum Dei beneficium est, quod hominem a peccato præservat, nec eum libere peccare permittit. Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps, id est præcipuæ reputationis, quia videbant Spiritum Dei esse in eo ad faciendum judicium, ad revelandum secreta, ad prænuntiandum futura, ad zelandum pro lege, ad custodiendum justitiam, ac providendum populo Judæorum.

Et rex Astyages appositus est ad patres suos. Iste est Astyages, alio nomine dictus Assuerus, non ille vir Esther, sed pater Darii avunculi Cyri, ut dictum est plenius in expositione capituli noni.70 Hic itaque Astyages appositus est per mortem ad patres suos, et secundum errorem gentilium, cum illis inter deos translatus; secundum veritatem autem, cum illis in inferno sepultus, quantum ad animam, et in humo, quantum ad corpus. Et suscepit Cyrus Perses, id est rex Persarum, et de semine Astyagis regis Persarum atque Medorum, regnum ejus. Fuit enim filius filiæ Astyagis veraciter, prout in Scholastica historia plenius recitatur. His autem verbis determinatur tempus sequentis historiæ, non tempus liberationis Susannæ. Quando enim Cyrus regnum Astyagis suscepit, videlicet Astyage defuncto, Daniel pueritiæ annos excessit, prout Lyra satis hoc loco ostendit, et Scholastica historia idem testatur.

Footnotes

  1. Jer. xxix, 22. ↩

  2. Josue vu, 25. ↩

  3. Jer. xx, 3. ↩

  4. I Reg. xv, 27, 28. ↩

  5. Dan. 1, 6. ↩

  6. Eccli. 1, 22. ↩

  7. Eccli. xxiii, 37. ↩

  8. Eccli. xxv, 14. ↩

  9. Ibid. 1, 20. ↩

  10. Eccli. i, 20. ↩

  11. Eccle. vii, 19. ↩

  12. Eccli. i, 22. ↩

  13. Dan. i, 6. ↩

  14. Tob. 1, 13. ↩

  15. Ps. LXI, 11. ↩

  16. Jer. XXIII, 15. ↩

  17. Eccle. III, 14. ↩

  18. Jer. XXIX, 23. ↩

  19. 1 Esdr. IX, 2. ↩

  20. Zach. XI, 17. ↩

  21. Tob. i, 13. ↩

  22. Gen. xxxiv, 1, 2. ↩

  23. Gen. III, 8. ↩

  24. Ps. cxviii, 37. ↩

  25. Job xxxi, 12. ↩

  26. Osee vii, 4. ↩

  27. I Joann. v, 20. ↩

  28. Baruch I, 19, 22. ↩

  29. Osee iv, 11. ↩

  30. Is. xl, 26. ↩

  31. Exod. ii, 5. ↩

  32. Is. xxx, 24. ↩

  33. Eccli. xix, 2. ↩

  34. Eccli. xxiii, 25, 26. ↩

  35. Deut. xxii, 22, 24; ↩

  36. Lev. xx, 10; ↩

  37. Joann. viii, 5. ↩

  38. Exod. ii, 5. ↩

  39. II Reg. xxiv, 14. ↩

  40. Matth. x, 28. ↩

  41. Deut. xxii, 23, 24. ↩

  42. Gen. xxxix, 13, 14. ↩

  43. Rom. 1, 29. ↩

  44. Hebr. VII, 13. ↩

  45. Ps. LXIII, 6. ↩

  46. Exod. XXII, 18. ↩

  47. * adfleverunt ↩

  48. Job XVI, 20, 21. ↩

  49. Ps. cxx, 1. ↩

  50. II Par. xx, 12. ↩

  51. Joann. xviii, 40. ↩

  52. Luc. xxiii, 2. ↩

  53. vers. 48. ↩

  54. Hebr. iv 13. ↩

  55. Jer. xxiii, 24. ↩

  56. Eccli. xxiii, 29. ↩

  57. Joann. vii, 20; xii, 34. ↩

  58. Galat. III, 1. ↩

  59. Matth. v, 22. ↩

  60. Luc. XXIV, 25. ↩

  61. Deut. XVI, 20. ↩

  62. Hebr. vii, 7. ↩

  63. II Mach. 1, 17. ↩

  64. II Mach. vii. ↩

  65. Matth. xix, 19. ↩

  66. Deut. xix, 19. ↩

  67. Jer. xxix, 22. ↩

  68. Ps. xciii, 21. ↩

  69. Galat. 1, 16. ↩

  70. Dan. ix, 1. ↩

Chapter 16 of 17