Præfatio
ENARRATIO
IN LIBRUM DEUTERONOMII
SERVA mandata et legem quasi pupillam oculi tui. Liga eam in digitis tuis, et in tabulis cordis tui scribe eam. Prov. vii, 2, 3.
In his verbis tria tanguntur: Primum est, quam diligenter servanda sint mandata Dei et lex ejus, per operum exsecutionem, quantum ad substantiam facti seu actus, quum dicitur, Serva mandata, id est, adimple. Secundum est, quam tenaciter lex divina sit custodienda per veram discretionem, ut scilicet ea quæ legis sunt, non solum fiant quantum ad actum imperatum, sed etiam ut cum debitis circumstantiis impleantur, utpote suo loco et tempore, et taliter ac recta intentione, sicut oportet, et ut dictat discretio, quæ significatur per digitos quemadmodum opus seu vis operativa per manus. Tertium, quam indelebiliter lex divina sit memoriæ imprimenda, dum additur, In tabulis cordis tui scribe eam. Nempe hæ tabulæ sunt intellectus atque memoria, seu intellectus speculativus et practicus, vel voluntas et intellectus, ut sicut intellectus exercendus est jugiter in consideratione et commemoratione cœlestium præceptorum ac legis divinæ, ita voluntas semper parata sit et fervens ad eorumdem exsecutionem. Unde de viro fideli cantatur: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.1 Itaque ad observantiam legis Dei concurrunt hæc tria, quamvis non eo ordine ut nunc tanguntur, sed modo retrogrado. Primo namque requiritur, ut lex divina insit memoriæ; secundo, ut cum discretione servetur; tertio, ut realiter fiat quod jubet, si adsit facultas.
Porro, ad hoc quod aliquid firmiter imprimatur memoriæ, et diligenter actualiterque pensetur, confert, quod sæpius repetatur, atque interdum ad tollendum fastidium sub verbis aliis resumatur, et aliquando cum additamentis: et ita in præsenti libro nunc exponendo peragitur. Dicitur quippe liber iste Hebraice, ELLE HADDEBARIM; Græce autem, † δεύτερον, id est, iterum, vel δευτερονόμιον, quod Latine interpretatur, secunda lex, hoc est lex secundo seu altera vice repetita. Ideo in hoc libro descripta non est alia ab ea, quæ in Exodo, atque Levitico, Numerorumque libro digesta est. Hinc loquitur Glossa: Intentio Moysis in hoc libro est, recapitulare prædicta triplici ratione. Primo, ut arctius memoriæ commendentur. Secundo, ut per tam frequentem repetitionem insinuetur, et mentibus inculcetur utilitas eorum quæ continentur in lege ista. Quod etenim utile est, merito non pigebit sæpius dicere, nec molestum debet esse frequenter audire. Tertio, ut Judæorum duritia condemnetur, qui toties dictum non impleverunt. Propterea Magister in historiis ait: δεύτερον Græce, Latine interpretatur, iterum vel secundo; et νόμος lex, quasi secunda lex. Ex hoc nomine quidam errantes, dixerunt duas esse leges: unam quæ in libris præcedentibus continetur, alteram datam a Moyse, quæ in isto libro habetur. Quod probabant ex hoc, quod de illa legitur lege, Locutus est Dominus ad Moysen; de ista autem, Locutus est Moyses ad omnem Israel: et item per hoc, quod hic multa leguntur, quæ supra expressa non sunt. Sed verius dici-
1 Cor. ix, 9. tur, quod non sit nisi una lex vetus, quæ ab apostolo Paulo ac aliis sæpius appellatur Hebr. x, 28. lex Moysis, quam lex Dei. Hebræi quoque vocant hos quinque libros Moysis, THORAH, id est Legem. Iterantur autem tria in libro isto, tribus de causis. Primo enim, iterantur præcepta et cærimoniæ, ut commendentur memoriæ, et ut repetitio sit confirmatio. Secundo, repetuntur beneficia Dei, ut per ea accendamur amore ipsius. Tertio, flagella peccantium, ut timor Dei nobis incutiatur. Hæc ibi.
Denique sanctus Moyses in hoc libro ita procedit, quod obscura declarat, præhabita breviter replicat, supplet omissa, necessaria quoque addit et applicat.
ENARRATIO
IN LIBRUM DEUTERONOMII
HEBRAICE ELLE HADDEBARIM
IN QUO REPLICANTUR QUÆ IN QUATUOR LIBRIS PRÆHABITIS DICTA SUNT, ATQUE DE VARIIS LEGALIBUS INSTITUTIONIBUS, MORTE MOYSIS, ET JOSUE AGITUR SUBSTITUTIONE.
Footnotes
-
Ps. 1, 2. ↩
Chapter 1 of 40