Articulus 1
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : HÆC SUNT VERBA QUÆ LOCUTUS EST MOYSES AD OMNEM ISRAEL.
FACTOR libri hujus, quasi prologum quemdam ac titulum volumini huic præmittit, dicendo : Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israel trans Jordanem in solitudine campestri. Porro quod ait, Trans Jordanem, quidam sic intellexerunt, quasi verba ista prolata sint pertransito jam Jordane, hoc est, postquam filii Israel transierunt Jordanem : et quoniam Moyses non transivit Jordanem, sed obiit antequam Jordanem filii Israel transierunt, prout infra scriptum est;1 hinc dixerunt quod Moyses non conscripsit hunc librum, sed Josue. Verum hoc argumentum perimit semetipsum. Nam sive Moyses, sive alius librum hunc conscripserit, oportet concedere, quod ipse verba ista protulerit trans Jordanem, sicut textus evidenter affirmat. Quum ergo Moyses non transivit, nec pervenit ultra Jordanem, fateri necesse est, id quod dicitur, Trans Jordanem, non posse intelligi ultra Jordanem a loco possessionis duarum tribuum atque dimidiæ, quæ communiter habitasse dicuntur trans Jordanem, quia in terra possessionis earum defunctus est Moyses. Idcirco quod ait, Trans Jordanem, intelligendum est per respectum terræ promissionis, præsertim urbis Jerusalem, ita quod Moyses dixit hæc verba trans Jordanem, hoc est in terra quæ respectu Jerusalem et terræ promissionis, est ultra, non citra, Jordanem.2 Unde in Scholastica fertur historia : Pro situ terræ promissionis Scriptura dicere solet, Ultra Jordanem, vel Citra Jordanem. Itaque terra duarum tribuum ante Jordanis transitum acquisita, vocatur Trans Jordanem respectu terræ promissionis. Per solitudinem autem campestrem, intelligitur magna illa planities campi, in terra Moab supra Jordanem siti, in qua filii Israel multis quieverunt diebus, ut in libro Numerorum legitur :3 quæ planities ob suam magnitudinem instar solitudinis se habebat.
Præterea quæritur, cur dictum est, Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses, et non potius, Quæ scripsit. Respondetur, quod verba sequentia Moyses primo pronuntiavit ad populum, exhortando ac instruendo; deinde conscripsit, quemadmodum infra habetur: Scripsit itaque Moyses legem hanc.4 Itemque: Postquam scripsit Moyses verba legis hujus atque complevit. Nec mirum aut rarum, quod Moyses in tertia persona loquitur de se ipso, quasi de alio, quum et alibi frequenter ita locutus sit, sicut dum ait, Erat Moyses vir mitissimus.5 Ideo ait Glossa: Hæc de se tanquam de alio, more sanctæ Scripturæ dicit. Sic namque vitat, et vitandam docet arrogantiam, seu propriam laudem. Similiter Job de se dicit: Vir erat in terra Hus. Et Joannes: Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his.6 Vel per istum modum loquendi, Spiritus Sanctus perhibet testimonium Moysi, ut nemo dubitet eum ista scripsisse. Hæc Glossa. Tamen ut dictum est, quidam dixerunt Moysen ista oretenus prædicasse ad populum, et ipsum Josue aut (secundum quosdam) Esdram ea redegisse in scriptis. Hinc Petrus Comestor: Videtur Hieronymus velle, quod Josue magnam hujus libri scripserit partem; sed verius esse videtur, quod a Moyse scriptus sit, et ista in principio apposuit Esdras, quemadmodum et in fine libri, de obitu Moysis.7 Hæc Petrus. Verumtamen probabilius reor, quod Esdras non apposuit aliquid principio hujus libri, quum et in textu isto dicatur quod Moyses verba ista locutus sit, nec Hebræi hoc dicant. Ultimum vero hujus libri capitulum, creditur a Josue editum: quod et Hebræi fatentur.
Moyses igitur volens in exordio hujus voluminis insinuare, quod primo dixerit verba ista ad populum, deinde ea conscripserit, ita exorsus est scribere hoc volumen: Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses. Itaque locutus est ista in solitudine campestri, contra mare Rubrum, hoc est ex opposito alicujus partis, aut sinus maris illius, cujus aliqua pars videtur non multum distans fuisse a loco illo; inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth.
A Secundum Glossam, ista sunt nomina quatuor montium ac locorum vicinorum campestribus, in quibus ista locutus est Moyses. Pharan quoque quandoque accipitur pro urbe, interdum pro provincia. Laban etiam interdum est nomen proprium viri. Ubi auri est plurimum, id est, multum de auro est in illo loco. Et quod ait, Ubi, potest referri vel ad ultimum horum locorum, vel etiam ad alia; nec certum arbitror, ad quid potius referatur.
At vero, secundum Thomam super illud Job, Auro locus est in quo conflatur:8 Quum aurum sit purissimum, invenitur ut plurimum in sua puritate generatum, inter fluviorum arenas propter multitudinem evaporationis et caliditatem arenæ, quia ex multis arenulis colliguntur granula auri, quæ in unum liquantur:9 quod fit in locis ubi concurrit debita proportio virtutis activæ, ad materiam de qua gignitur aurum. Generantur quippe metalla ex vaporibus humidis, ex terra resolutis, per virtutem et calorem solis ac siderum: propter quod metalla liquabilia sunt atque ductilia; quemadmodum lapides et hujusmodi, quæ non molliuntur nec funduntur, ex sicca exhalatione infra terram retenta. Diversificantur autem species metallorum secundum majorem et minorem puritatem resoluti vaporis, secundum diversam quoque efficaciam et vim digerentis caloris, inter quæ aurum videtur esse purissimum, et post illud argentum. Amplius, super illud Job, Ab aquilone aurum venit, scribit Albertus: Aurum inter metalla est melioris digestionis et commixtionis: ad quod requiritur, ut frigus circumstans extrinsecum reprimat, et impellat calorem mineralem ad interiora viscerum terræ, ut calor ille intensus sit ad digerendum metalli materiam. Idcirco in aquilone ubi frigus circumstat, aurum melius generatur. Hæc quoque est causa, quod in fluviorum arenulis frigidorum generatur multoties aurum, quia frigiditas aquæ impellit calorem ad profundum, ut melius digerat materiam, et faciat puriorem.10 Ex his elici potest, cur in loco præfato sit multum de auro.11
Undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne. Hoc quidam exponunt sic, quod Moyses per undecim dies exposuit populo legem. Sicque quod dicitur, Undecim diebus, refertur ad verba illa præhabita, Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses. Cui expositioni non videtur consonare quod subditur, De Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne: nisi dicatur quod per viam illam quæ fuit a monte Horeb per montem Idumæorum, quæ via decem dietas includit, Moyses locutus sit ista. Quod etiam Glossa tangit et sentire videtur, dicendo: Undecim diebus antequam veniret ad Cadesbarne, Moyses legem solo verbo recapitulavit, et de Cadesbarne usque campestria Moab. Verum huic expositioni a quodam objicitur, quoniam non apparet, quod Moyses ambulando exposuerit legem, quoniam explanatio talis requirit docentis audientiumque quietem. Quæ objectio facillime solvitur, quum et Christus in Evangelio legatur ambulando populum docuisse. Filii quoque Israel in itinere constituti, certis horis pausabant. Legitur quoque primo Machabæorum libro de Juda Machabæo: Erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam noctem*, donec venirent in terram Juda.*
Sed magis me movet, quod dictum est quod Moyses locutus est verba hæc in solitudine campestri contra mare Rubrum, et paulo post in isto habetur capitulo, quod cœpit legem explanare interfectis regibus Amorrhæorum Sehon et Og, qui interfecti fuerunt post recessum de Cadesbarne, ut in Numeris describitur. Hinc quidam exponunt sic: Undecim diebus, supple, venerunt de Horeb, id est de monte Sinai, cujus pes dicitur Horeb, per viam montis Seir, seu Edom usque Cadesbarne: quam expositionem Glossa interlinearis tangit. Sed objici potest (ut Lyra allegat et approbare videtur) Rabbi Salomon, dicens, quod lege data, filii Israel recedentes de monte Horeb, venerunt illuc, videlicet usque Cadesbarne, in tribus diebus. Et respondendum, quod dictum hoc Rabbi Salomonis non videtur salvari posse, nec textui consonare. Scriptum est enim in Numeris, quod profecti12 sunt de monte Domini, utpote de monte Horeb, seu Sinai, viam trium dierum13, sicque venerunt ad sepulcra Concupiscentiæ, in quo integro mense aut circiter, carnes ederunt, ut in Numeris scribitur. Inde egressi, venerunt in Haseroth, ubi septem diebus manserunt, prout in Numeris legitur;14 atque post hoc venerunt in Cadesbarne, quemadmodum in Numeris rursum recitatur. Non ergo in tribus diebus venerunt illuc. Verumtamen Rabbi Salomon protestatur, quod spatium inter Horeb et Cadesbarne sit itineris undecim dierum.
Insuper dici posset, quod etiam post recessum a monte Horeb, cœpit Moyses legem aliqualiter explanare, eundo per viam usque ad Cades: sicque per solitudinem campestrem possit intelligi eremus illa instar campi plana; sed postea fixus in loco campi Moab præfato, cœpit legem plenius explanare, sicut subjungitur.
Quadragesimo anno, undecimo mense quadragesimi anni, prima die mensis undecimi. Quocirca quæri potest, de quo quadragesimo anno istud dicatur. Ad quod in Scholastica respondetur historia: Quadragesimo anno ab exitu filiorum Israel de Ægypto. Isidorus quoque: Quadraginta, inquit, annis filii Israel ad terram promissionis venerunt, seu transierunt. Sed obviare videtur, quod secundum Glossam, ab exitu Israel de Ægypto usquequo pervenerunt ad campestria Moab supra Jordanem, fluxerunt quadraginta duo anni. Et hoc videtur probabile, quia ut in Numeris fertur: Quum redissent exploratores quadragesimo die, et populum murmurare fecissent, locutus est Dominus, quod quadraginta annis vagi exsisterent in deserto, secundum numerum dierum explorationis et reditus. Fuerunt autem filii Israel ante exploratorum missionem, integro anno in viam monte Sinai, imo secundum Hieronymum, per annum et quatuor dies, ut dictum est in Numeris.15 Venerunt vero ad montem Sinai quadragesimo septimo die post exitum de Ægypto.16 Numerantur etiam quadraginta dies, a recessu de Sinai usque ad missionem exploratorum, ut patet ex dictis in isto articulo.17181920212223 Et præter hos dies, fuerunt et alii multi dies post secundam populi numerationem, antequam filii Israel post mortem Moysis transierunt Jordanem. Nam et obitum Moysis deplanxerunt triginta diebus.24 Sicque in toto colliguntur circiter quadraginta duo anni ab exitu de Ægypto, usque dum venerunt ad campestria Moab. Idcirco quod dictum est, Quadragesimo anno, etc., videtur intelligendum, de anno quadragesimo a reditu exploratorum ad Moysen.
Itaque, quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses, id est, loqui cœpit per modum explanationis, ad filios Israel. Jam dictum est, quod ad omnem Israel verba ista locutus sit. Quibusdam tamen apparet non esse probabile, quod universus populus ille potuerit verba Moysis immediate audire. Propterea dicunt, quod loquebatur majoribus populi, et majores ad tribus seu turmas sibi subjectas; sed quoniam Deus omnia quasi miraculose egit per Moysen, facile fuit Deo sic ordinare, quod verba Moysis audirentur distincte ab omnibus tempore opportuno, præsertim quum Moyses esset totius plebis illius legislator et doctor communis. Omnia quæ præceperat illi Dominus per angelum, ut diceret eis: in quo patet obedientia Moysis. Non tamen in ista explanatione legis repetivit omnia in speciali, quæ (Deo jubente) dixerat ante ad Israelem; sed omnia quæ Deus jussit resumi, resumpsit, et aliqua addidit; vel resumpsit omnia, hoc est quædam de omnibus, videlicet aliqua de præceptis judicialibus, et quædam de cærimonialibus, aliqua quoque de moralibus, vel omnia in generali. Postquam percussit Schon regem Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth et Edrai, trans Jordanem in terra Moab, hoc est, postquam Moyses cum populo Israel (Deo auxiliante) percussit duos reges præfatos, eorumque populos. Porro, quæ in textu isto dicuntur, exposita sunt in Numeris.25
Cœpitque Moyses explanare legem obscura elucidando, et dicere. Porro, secundum Josephum, Moyses congregavit populum ad Jordanem, ubi tunc erat civitas Abila, et locus palmarum. Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, id est in monte Sinai, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis, id est, satis diu fuistis in monte isto; revertimini, hoc est, mentem vestram rursus convertite ad pergendum versus terram promissionis, ob cujus acquisitionem egressi estis Ægyptum, jamque per annum cessastis ab isto itinere, et circa alia occupati, interrupistis propositum eundi ad terram illam. Vel ideo ait, Revertimini, quoniam quamvis filii Israel, de quibus Dominus ista locutus est, non fuerunt ante in terra promissionis in propriis personis, tamen patres eorum demorati erant in illa, atque ex ea descenderunt in Ægyptum: sicque propter unitatem consanguinitatis ac parentelæ, filii dicuntur illuc reverti: quia quod patribus convenit, adscribitur filiis, et econtra. Unde interdum legitur Deus dixisse ad Abraham: Tibi dabo terram hanc.26 Hinc in Genesi legitur Deus dixisse ad Jacob existentem in via ad intrandum Ægyptum: Noli timere descendere in Ægyptum, quia ego descendam tecum illuc, et inde adducam te revertentem.2728 Et tamen constat quod Jacob in propria persona non rediit inde.29 Dominus quoque ait ad Abraham de posteris ejus: Generatione quarta revertentur huc.30
Et venite ad montem Amorrhæorum, hoc est, accedite terram promissionis, in qua sunt montes qui dicuntur esse eorum qui commorantur ibidem: et potest per montem intelligi aliquis mons eminentior aliis, situs circa terram præfatam; et ad cete-31 ra quæ ei proxima sunt loca, campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem. Per verba hæc exprimitur magnitudo terræ promissionis, in qua erant magni campi, et loca montana ac valles : eratque terra illa situata contra meridiem respectu terræ Ægypti, quæ versus austrum vergebat quoad terram promissionis. Et juxta littus maris. Hoc de Mediterraneo mari exponitur, super quod terra promissionis, quoad longitudinem suam dicitur situata, et est terminus ejus ab occidente. Unde subjungitur, terram Chananæorum : nam terra promissionis communiter appellatur terra Chanaan seu Chananæorum, qui nati fuerunt ex Cham filio Noe, et habitaverunt in ea;32 et Libani : eadem terra vocata est terra Libani, quia in termino ejus aquilonari est mons Libani situs; et usque ad flumen magnum Euphraten. Euphrates est unus de quatuor fluviis paradisi, ut in Genesi habetur, et per Chaldæam decurrit;3334 et versus ortum solis, dicitur esse terminus terræ promissionis, saltem pro aliqua sui parte.
Præterea, verba jam memorata non legitur Deus dixisse ad filios Israel, quum essent juxta Sinai montem, in aliquo quatuor præcedentium librorum, nec apparet quod immediate dicta sint ad populum totum, sed primo ad Moysen, et per eum ad plebem. Verumtamen aliquid simile his in libro Numerorum conscriptum est, utpote, Ad imperium Domini movebant castra, seu erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.35 Quum autem filii Israel in monte Sinai accepissent legem, et tabernaculo cum suis attinentiis ibi completo, ceterisque peractis in monte illo, quæ in Exodo et in libro Numerorum ibi peracta leguntur, tempus fuit ut inde recederent ad terram promissam.
En, inquit, tradidi vobis, hoc est, terram illam dare decrevi, et tam certitudinaliter tradam, nisi obicem ponatis, ac si eam jam tradidissem. Ingredimini et possidete eam, super quam juravit Dominus patribus vestris, id est, cum juramento asseruit et promisit, quod daret eam patribus vestris, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, sicut in Genesi originaliter legitur, et, pro id est, semini eorum post eos : non enim dedit terram illam Patriarchis præfatis in propriis eorum personis, aut per exhibitionem realem, sed posteritati eorum. Propter quod beatissimus Stephanus martyr ait : Deus gloriæ transtulit Abraham in terram istam, et non dedit illi hereditatem in ea, nec passum pedis, sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post eum.36
Dixique vobis illo in tempore, hoc est in anno quo circa montem Sinai mansimus, vel in Raphidim, et ante prolationem verborum jam dictorum : Non possum solus sustinere vos, hoc est, gubernare et judicare ac expedire universa negotia vestra; quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cœli, plurimi, hoc est valde multi, quamvis multo pauciores quam sidera : et ita est comparatio hyperbolica. Unde et in Genesi
C Dominus dixerat Abrahæ :37 Suspice cœlum, et numera stellas, si potes : sic erit semen tuum. Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum vestrum : qui determinate habetur in Numerorum libro pro tempore illo. Nam legitur ibi : Ista est summa filiorum Israel, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.38 Tot equidem erant viri. Estque probabile, quod mulieres et parvuli ac puellæ et juvenes infra vicesimum annum exsistentes, multo plures fuerunt. Itaque, Dominus addat successive, per generationis propagationem, multa millia, ut populus Deum verum colens, numero augeatur ac merito. Propter quod subditur : et benedicat vobis per infusionem supernorum charismatum et temporalium affluentiam rerum, sicut locutus est se facturum, dummodo peccando obicem non ponatis. Itaque Moyses non oravit absolute pro sola individuorum multiplicatione, sed et pro eorum sanctificatione, seu pro bonorum suppositorum copiosa propagine. Propter
D quod scriptum est in Ecclesiastico:39 Utile est mori sine filiis, quam relinquere filios nequam. Et rursus ibidem: Ne jucunderis in filiis nequam si multiplicentur. Melior est unus timens Deum, quam mille filii impii.
Non possum solus negotia vestra sustinere, hoc est, causas vestras portare, examinare, et exsequi, et pondus, id est curam, ac jurgia, hoc est contentiones et lites.40 Date ex vobis viros sapientes et gnatos, id est, eligite ex tribubus vestris viros in divinis ac temporalibus eruditos præ ceteris, utpote aptiores ad regimen aliorum, quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, id est, qui communi omnium aut plurimorum testimonio sint bonæ vitæ ac famæ honestæ, ita quod sint in virtutibus notabiliter exercitati et exemplares; et ponam eos vobis principes, id est, vestram electionem approbabo et authenticabo, vel electis a vobis dabo auctoritatem, et disponam in quo gradu quivis eorum debeat præsidere.
Tunc respondistis mihi: Bona res quam vis facere. Tulique, hoc est, eos quos elegistis, accepi et acceptavi, de tribubus vestris: quia de qualibet tribu aliqui accipiebantur, ne aliqua tribus videretur contempta, et in unaquaque tribu erant principes nati ex ea. Tribus tamen Levitica habuit specialem regiminis dispositionem et modum. Viros sapientes in divinis, et nobiles non solum carnis propagine, sed et virtutum claritate, et constitui eos principes: tamen in diverso gradu, et ordine quodam. Unde subjungitur: tribunos, qui præsident mille viris: nam alia translatio habet, Chiliarchos, hoc est millenarios; et centuriones, qui præsunt centum, et quinquagenarios, et decanos, qui docerent vos singula quantum eorum exegit officium, ita quod unusquisque eorum instruere habuit sibi subjectos, de pertinentibus ad cathedram seu præsidentiam suam circa sibi commissos.
Præcepique eis, dicens: Audite illos, hoc est, patienter et prudenter auscultate, quid quilibet ad vestra judicia aut documenta confugiens, dicat; et ambas partes ante prolationem sententiæ in foro contentioso, audite auribus cordis et corporis. Nemo etenim judicandus est, nisi prius auditus, nisi forte propter evidentiam facti, enormitatemve sceleris manifesti. Et quod justum est, judicate, hoc est, per sententiam approbate et declarate, seu justam proferte sententiam in omni negotio ad vestrum forum spectante; sive civis sit ille, id est natione Judæus, aut ejusdem urbis habitator, sive peregrinus, hoc est ad Judaismum conversus, vel extraneus, aut advena. Nulla erit distantia personarum: id est, quantum ad hoc, ut de unoquoque recte et vere judicetis, non erit differentia inter judicandos, quoniam quantumcumque aliunde distincti sint, tamen in hoc cuncti conveniunt, quod de unoquoque judicabitur secundum exigentiam juris: sicque a judicibus excludenda est omnis privata et inordinata affectio, qua in foro judicii magis solent foveri cives, quam peregrini; et cognati, quam alieni. A judicibus quoque excludendus est timor carnalis, humanus et sæcularis, quo judices magis solent palpare potentes et eminentes personas, quam impotentes. Hinc sequitur: ita parvum, id est vilem, ignobilem, egenum, audietis ut magnum: imo quantum fieri potest, salvo ordine juris, miserabiles personæ sunt in foro judicii pie tractandæ, præsertim dum agunt contra potentiores, ne ex timore a sua desistant justitia.
Nec accipietis cujusquam personam, id est, in judicando attendite causas, non homines secundum quod homines, vel quantum ad ea quæ impertinentia sunt in foro judicii. Est namque personarum acceptio, dum in aliquo attenditur, non id propter quod aliquid ei merito dandum aut deputandum vel adjudicandum est, sed aliud per quod non habet proportionem aut dignitatem, seu rationabilem causam ad illud: ut si alicui detur præbenda, non quia propter scientiam aut virtutes dignus censetur, sed quia cognatus aut carus est. Ideo dicit Thomas in secunda secundæ, quæstione 63: Acceptio personarum opponitur distributivæ justitiæ, quæ diversis personis tribuit secundum dignitatem ipsarum ac merita. Ideo considerando personæ proprietatem, propter quam aliquid ei datur, non est acceptio personæ, sed causæ. Hinc judex discernere debet causas, non personas. Si autem in judicio aliquis justificetur aut foveatur, quia propinquus, dives vel potens, non quia causam habet justam, personæ acceptio est, et contra justitiam, atque ex suo genere est mortale. Quia Dei judicium est, id est, in judicando geritis vicem Dei, et estis vicarii ejus, cui ex se ipso competit esse universorum judicem justum, qui omnem injustitiam detestatur. Ideo judices constituti sub eo, debent secundum tenorem et regulas juris procedere, et Deum sequi, apud quem non est personarum acceptio. Quod si a veritate et æquitate declinent, non se habent ut vicarii, sed ut adversarii Dei. Hinc secundo libro Paralipomenon, Josaphat rex ait judicibus suis: Videte quid faciatis. Non enim hominum exercetis judicium, sed Domini; et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non enim est apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec acceptio munerum.41 Hinc et Aristoteles naturali ratione inductus, subtiliter est locutus: Judex debet esse tanquam viva lex, et sicut animata justitia.
Quod si difficile aliquid vobis visum fuerit, id est, causa ardua, intricata, vestrum forum aut intellectum excedens, occurrerit vobis, referte illam ad me, id est, ad me habete refugium, qui auctoritate et sapientia vos excedo. Non arroganter dixit hoc Moyses, sed juste et caritative propter bonum commune, et quia evidenter sic fuit, et quoniam inter judices necesse est ordinem esse, ut in certis casibus inferiores judices ad superiores recurrant. Et ego audiam, id est determinabo et expediam hujusmodi causas: quod Moyses fiducialiter dicere potuit, quia si nescivit quid judicaret, habebat ad libitum recursum ad Dominum, et mox informabatur ab eo, ut patuit de his qui non poterant suo tempore facere Phase, et de eo qui ligna collegit in sabbato, et de causis concernentibus filias Salphaad.42 Præcepique omnia quæ facere debetis, id est, omnia vobis necessaria ad salutem, et quidquid Deus requirit a vobis, ex parte Dei vobis mandavi.
Præterea advertendum quod in Exodo non legitur Moyses protulisse verba quæ hic recitat se dixisse, videlicet, Non possum solus sustinere vos, etc.; imo potius in libro Numerorum legitur ista dixisse. Ibi quippe loquitur Deo: Cur imposuisti pondus universi populi hujus super me?43 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi. Sed hoc fuit post recessum de Horeb, nec de illa locutione nunc agitur, quia post illam Moyses non dixit, Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et cetera nunc prætacta; imo diu ante illam locutionem constituerat principes et judices sub se, secundum modum nunc recitatum. Sed merito quæritur, qualiter ista Moysis recitatio consonet rationi quam in Exodo Moyses ipse describit. Siquidem ibi narrat se judices constituisse ex consilio Jethro soceri sui; hic autem refert quasi ex propria consideratione id fecerit. Ibi quoque consulit Jethro, ut Moyses provideat viros aptos ad judicandum; hic autem fertur, quod Moyses commisit populo talium virorum electionem. Et respondendum, quod utrumque horum tunc factum est. Nam Jethro primo admonuit Moysen seorsum de istis, et inter cetera dixit ad eum ex familiaritate: Stulto labore consumeris; ultra vires tuas est hoc negotium, solus illud non poteris sustinere.44 Quibus auditis, Moyses acquievit et locutus est eadem aut consimilia verba populo quasi ex se ipso, sicut nunc recitat. Verumtamen electionem judicum plebi commisit.45 Porro secundum Josephum, Jethro venit ad Moysen circa montem Sinai ubi in rubo multas viderat Moyses visiones.46
Profecti autem de Horeb, id est, a monte Sinai recedentes, transivimus per eremum terribilem et maximam, id est solitudinem valde magnam. Legitur tamen in India major ac terribilior eremus esse. Quam vidistis : in qua erant feræ et animalia venenata, ut infra habebitur. De qua eremo scriptum est in Jeremia : Dominus transduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis et imaginem mortis, per terram in qua non habitavit vir nec ambulavit homo.47 Quo constat, quod solitudo illa erat solo adspectu valde terribilis. Per viam montis Amorrhæi, id est per iter quod ducit ad montem Amorrhæorum : sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Præcepit enim ut sequerentur motum ducatumque nubis, vel forte etiam per Moysen istud præcepit verbo.
Quumque venissetis in Cadesbarne, id est ad locum eremi sic vocatum. In Numeris autem leguntur venisse in Cades, ubi et Maria soror Moysis est defuncta.48 An tamen sit idem locus ille et iste qui nunc Cadesbarne vocatur, diversi diversimode opinantur, ut super librum Numerorum est inductum. Dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhæi, qui vicinus est præfato loco, qui Cades nominatur, quem Dominus Deus noster daturus est vobis.49 Dedit etenim Dominus filiis Israel regnum Sehon regis Amorrhæorum, in quo regno fuit mons ille, sicque per partem totum significatur. Verumtamen regna Sehon et Og non pertinebant ad terram promissionis, quam constat Moysen non intrasse. Noverat tamen in spiritu Moyses, quod regna illa filii Israel essent adepturi. Vide, tu popule Israel, terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Si hoc de terra promissionis ultra Jordanem sita intelligatur, non apparet quod filii Israel potuerint illam videre corporali intuitu, exsistendo in Cades aut in monte prædicto : quæ loca multis distabant dietis a terra promissa : idcirco de interiori intuitu potest exponi. Ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis, certus de pro- missione Dei, dummodo non diffidas, nec obicem ponas per alias culpas. Noli timere resistentiam Chananæorum, nec quemquam paveas carnali et inordinato timore.
Et accessistis ad me omnes, id est aliqui ex parte omnium vestrum, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram promissionis, et renuntient nobis, per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates. Istud in Numeris plenius scriptum est atque expositum, tamen ibidem habetur, quod Deo committente missi sunt exploratores. Populus quippe aliqualiter metuens et diffidens, incitavit Moyssen ut mitteret viros : super qua re Moyses consuluit Dominum, qui vel jussit vel permisit sic fieri, et hoc justo judicio, in pœnam populi male timentis, ut in Numeris dictum est plenius.50 Verum, ut ait Gilbertus, exposita reexponere, otiosi est, non studiosi : non ergo immorandum est semel expositis. Quumque mihi sermo placuisset. Postquam enim Dominus dixit ut nuntii mitterentur, tunc placuit Moysi. Misi ex vobis duodecim viros qui dixerunt post reditum suum : Bona est terra, id est fecunda et pulchra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. Hoc Josue et Caleb dixerunt ex animo. Alii decem exploratores etiam ex animo commendabant terræ fertilitatem ; sed videbatur eis impossibile, quod filii Israel acquirerent eam, propter multitudinem et fortitudinem habitatorum ipsius, urbiumque munimen. Idcirco quod dictum est, Quam Dominus Deus noster daturus est nobis, vel non, vel ironice solum dixerunt.
Præterea quæritur, quomodo nunc dicatur, quod in Cadesbarne facta sit dispositio ista de exploratoribus destinandis, quum in Numeris scriptum sit : Profectus est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan, ibique locutus est Dominus ad Moysen :51 Mitte viros qui considerent terram Chanaan.52 Ad hoc præallegato Numerorum libro est data responsio. Glossa quoque hoc loco ex verbis Augustini declarat, quod filii Israel bis venerunt in Cades. Primo ante missionem exploratorum.53 Secundo autem diu post hoc, scilicet quadragesimo anno post exitum de Ægypto, quando ibidem Maria defuncta est, ut in Numeris scriptum est.54
Et noluistis ascendere ad terram promissionis: quæ situ altior est Ægypto, ac interposita eremo; sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri, qui per me vobis promisit terram illam atque victoriam, murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet in manum Amorrhæi, id est Chananæorum: quorum una gens seu natio dicebatur populus Amorrhæorum, id est natus de Amorrhæo filio Chanaan filii Cham, qui fuit filius Noe, ut in Genesi legitur;55 atque deleret. Quo ascendemus? quasi dicant, Frustra ascenderemus ad terram illam. Nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est habitatorum terræ promissæ, et nobis statura procerior. Unde in Numeris dixisse scribuntur: Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo, quibus comparati, quasi locustæ videbamur.56 Urbes magnæ sunt in terra illa, et ad cœlum usque muratæ, id est valde altos muros habentes, erectos in cœlo aereo. Istud tamen est verbum hyperbolicum, ad insinuandum magnitudinem rei, sicut illud in Psalmo: Ascendunt usque ad cœlos, et descendunt usque ad abyssos.57 Verumtamen in libro Numerorum exploratores dixisse narrantur: Urbes grandes atque muratas.5859 Sed isti perversi verba illa exaggeraverunt ad colorandam suam perversitatem. Ecce in verbis ostenditur magna vitiositas plebis illius. Primo enim peccaverunt per inobedientiam, quod notatur quum dicitur: Noluistis ascendere. Secundo, per incredulitatem, propter quod dictum est: Sed increduli ad sermonem Domini. Tertio, per murmurationem, de qua in Numeris plenius legitur. Nam ex nimia malitia ploraverunt, et murmurando dixerunt: Utinam pereamus.60 Quarto, per ingratitudinem quum dixerunt:
A Odit nos Dominus, quum tamen tot signa dilectionis eis monstrasset. Quinto, per mendacium perniciosum, detractionem atque blasphemiam, quum dixerunt: Idcirco eduxit nos ut traderet. Hinc in Numerorum libro Dominus ait: Usquequo detrahet mihi populus iste?61 Sexto, per inordinatam et carnalem formidinem, quia dicebant: Nuntii terruerunt nos. Septimo, per indurationem et pertinaciam proprii sensus, ut statim subjungitur. Octavo, per stultam audaciam, quia contra præceptum Moysis cœperunt procedere, ut infra in isto habetur capitulo.
Filios Enacim vidimus ibi. Et dixi vobis: Nolite metuere, nec timeatis eos; Dominus pro vobis pugnabit, sicut fecit in Ægypto et in solitudine, quando Amalee62 vos invasit, et quando Pharao cum suo exercitu vos insequebatur in solitudine, ubi angelus interposuit nubem inter vos atque Ægyptios, ut in Exodo scriptum est.63 Portavit te Dominus Deus tuus, id est, pie toleravit, et providit tibi de necessariis, ac protexit, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum, scilicet Cadesbarne, ubi Moyses primo protulit verba ista, quæ postea in campestribus Moab repetivit. Verumtamen, sicut homo parvulum filium quem amorose portat, aliquando corrigit dum meretur, sic Dominus ante missionem exploratorum, interdum correxit populum illum ob suos excessus, videlicet juxta montem Sinai ubi vitulum adoraverunt, et postea in sepulcris Concupiscentiæ, et quando pro labore itineris murmuraverunt.64 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, id est, nec per tanta beneficia, nec per commemorationem eorum nunc factam a me, nec per verba quæ ex parte Dei retuli vobis, Domino credidistis.65 Verumtamen agnoscendum, quod Moyses in toto hoc passu loquitur de toto populo illo, quasi de una turba, in qua diversi homines continentur, scilicet boni et mali, quibus et diversa adscribuntur ac competunt.66 Sic omnia jam inducta intelligenda sunt, non de his quibus in campestribus Moab Moyses ista locutus est, sed de patribus eorum, qui propter prætacta scelera jam in solitudine erant defuncti. Hi autem quibus Moyses ista repetiit, non fuerunt tunc numerati, sed postea illis prostratis.
Qui præcessit vos in via, id est, per motum nubis motæ ab angelo viam monstravit, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, id est, per quietem nubis ostendit et determinavit loca et mansiones, in quibus, fixis tentoriis, quievistis, nocte ostendens vobis iter per ignem: interdum enim ambulaverunt de nocte, et tunc columna ignis aerem illustravit, et viam ostendit; et die per columnam nubis67, id est per nubem, cujus una atque anterior pars plebem præcessit, alia pars eam obumbravit contra solis ardorem. Porro an fuerit eadem columna ignis et nubis, ita quod nubes pro parte fuit subtilis, clara, et ignea, et pro alia parte spissa, super Exodum est discussum; nec est certum, quia de hoc sunt duæ probabiles opiniones. Hebræi vero potius tenent, quod erant duæ columnæ: una nubis, apparens in die, et disparens de vespere; alia ignis, de vespere subintrans, ac mane recedens. Alii dicunt, quod una fuit in substantia, sed duplex officio, utpote ex una parte lucens ut ignis, ex alia parte obumbrans ut nubes.
Quumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, id est præinducta pravissima verba vestra: quæ non audivit auditu corporeo, nec per alterationem aut cognitionem recentem, sed æternaliter præcognovit; et quando proferebantur, ostendit se ea cognoscere per vindictam; iratus non per conturbationem affectus, sed per rigorem effectus, juravit, et ait: Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, scilicet repromissam, præter Caleb filium Jephone, et etiam præter Josue, qui alibi exprimitur.68 Et istud intelligendum fuit de his, qui in prima numeratione fuerant numerati, ideo et Levitæ excipiuntur. Nec miranda indignatio Dei in populum, id est contra vulgares numeratos, quum mihi quoque iratus Dominus propter vos, etc. Quasi dicat, Non mirum quod vobis, hoc est prædictis patribus vestris, indignatus est Dominus propter tot scelera eorumdem, quum et mihi sibi tam familiari et electo indignatus sit propter vos. Hoc non est intelligendum, quod propter crimina populi Deus iratus fuerit Moysi, et eum prohibuerit terram Chanaan ingredi: quoniam in libro Numerorum et alibi manifeste habetur, quod Moyses et Aaron peccaverunt ad aquas Contradictionis vitio incredulitatis, Domino ad eos loquente, Pro eo quod non credidistis mihi.69 Idcirco quod ait, Propter vos, exponendum est, Propter peccatum quod occasione vestri incidi. Ex importuna quippe plebis instantia, seditione ac jurgio, Moyses et Aaron conturbati fuerunt et mente impediti a consideratione omnipotentiæ Dei, sicque videbatur eis quasi impossibile aliquid, aquam de petra ejicere, ut in Numeris dictum est plenius.70
Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri. Omnia hæc in libro Numerorum scripta sunt atque exposita: siquidem propter scelera sua jussit Dominus ut redirent in eremum, per viam ducentem ad mare Rubrum.7172
Et respondistis mihi: Peccavimus Domino. Hoc dixerunt, visa subitanea morte decem exploratorum, ex quorum verbis moti fuerunt ad murmurandum.73 Ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit nobis Dominus. Quumque instructi armis, id est armis muniti. Unde et in Exodo legitur, quod filii Israel armati ascenderunt de Ægypto. Circa quod aliqui dicunt, quod aliqui arma secum tulerunt, et quod Ægyptii concesserunt eis arma, sicut et vasa aurea atque argentea. Vel per arma, intelliguntur fustes et baculi aut etiam gladii. Pergeretis in montem, ad eundum versus terram promissionis, ad pugnandum quoque contra adversarios vestros, ait mihi
Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris. Locutus sum vobis verbum Dei id prohibentis, et non audistis auribus cordis, id est, non obtemperastis; sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, quia præsumpsistis de vestris viribus, et vane gloriabamini de hoc quod essetis populus Dei, et adjuvandi ab eo, cui non obedistis, ascendistis in montem, id est in loca Amorrhæorum montuosa. Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos sicut solent apes persequi, id est, faciliter fugavit vos, sicut fugantur apes. Vel, Persecutus est vos, acriter vos lædendo sicut apes persequuntur eos quos acutis aculeis pungunt. Et concidit , id est, gladio percussit, de Seir, id est a loco vel confinio Idumæorum, usque Horma, id est usque ad locum sic dictum, propter causam in Numeris positam.74 Et ut in Numeris habetur, Horma interpretatur anathema. Porro ut in eodem libro legitur, Descendit Amalecites et Chananæus, et persecutus est eos usque Horma.75 Unde elicitur, quod Amalecitæ juva- bant Amorrhæos, qui ibi designantur per Chananæos.
Quumque reversi: non illi qui gladio corruerunt, sed qui per fugam evaserunt; ploraretis coram Domino, potius propter adversa seu mala pœnæ quæ incurristis, quam propter mala culpæ quæ commisistis; non audivit vos, id est, vestrum fletum non acceptavit, quia non venit ex vera contritione, nec voci, hoc est orationi, vestræ voluit acquiescere:76 quia non relaxavit pœnam, quam vobis infligendam prædixit propter scelera vestra, nec suam retractavit sententiam. Etiam dato quod quidam illorum vere pœnituissent, non tamen retractavit Deus sententiam prolatam de eorum justa punitione, quam nec Moysi nec Aaron relaxavit pro peccato eorum ad aquas Contradictionis.77 Interdum etenim, imo frequenter Deus dimittit culpam, non pœnam. Sedistis ergo, id est, mansistis et habitastis, in Cadesbarne multo tempore. Quum enim vidissent se non posse ad terram promissionis procedere, manserunt diu in loco præfato et in circumjacentibus locis. Redierunt tamen in eremum ad nubis motum.
Footnotes
-
Deut. xxxiv, 5. ↩
-
Deut. xxxiv, 5. ↩
-
Num. xxxiii, 49. ↩
-
Deut. xxxi, 9, 24. ↩
-
Num. xii, 3. ↩
-
Joann. xxxi, 24. ↩
-
Deut. xxxiv. ↩
-
Job xxviii, 1 ↩
-
Job 1, 1. ↩
-
Job xxxvii, 22. ↩
-
Joann. xxi, 24. ↩
-
Job i, 1. ↩
-
Num. x, 33. ↩
-
Num. xi, 20. ↩
-
Num. x, 11, 12. ↩
-
Exod. xix, 1. ↩
-
Ibid. 26; xiv, 33, 34. ↩
-
Num. xxi, 24, 35. ↩
-
1 Mach. v, 53. ↩
-
Luc. xiii, 22. ↩
-
Ibid. xiii, 27. ↩
-
Luc. xii, 15. ↩
-
Ibid. 34. ↩
-
Deut. xxxiv, 8. ↩
-
Num. xxi, 21 et seq. ↩
-
Gen. xii, 7; xiii, 15. ↩
-
Gen. xlvi, 3, 4. ↩
-
Ibid. xlvi, 3, 4. ↩
-
Gen. xliix, 32. ↩
-
Gen. xv, 16. ↩
-
Gen. xlix, 32. ↩
-
Gen.xi,31; ↩
-
Gen. n, 14. ↩
-
Gen.xv,7, 18; etc. ↩
-
Num. ix, 18, 20. ↩
-
Act.vii,2-5. ↩
-
Gen. xv, 5. ↩
-
Num.xxvi, 51. ↩
-
Eccli. xvi, 4. ↩
-
* valeo ↩
-
II Par. xix, 6, 7. ↩
-
Num. ix, 6-12; xv, 35; xxvii, 1-6. ↩
-
Num. xi, 11, 14. ↩
-
Exod. xviii, 18. ↩
-
Exod. xviii, 24-26. ↩
-
Act. x, 12. ↩
-
Jer. ii, 6. ↩
-
* venisse- mus ↩
-
Num. xx, 1. ↩
-
Num. xii, 3. ↩
-
Ibid. 1-3. ↩
-
Num. xiii, 3. ↩
-
Jer. ii, 6. ↩
-
Num. xx, 1. ↩
-
Gen. x, 16. ↩
-
Num. xiii, 34. ↩
-
Ps. cvi, 26. ↩
-
Num. xiii, 29. ↩
-
Num. xiii, 29. ↩
-
Num. xiv, 1-3. ↩
-
Num. xiv, 11. ↩
-
Exod. xvii, 8-13. ↩
-
Num. xiv, 20. ↩
-
Exod. xxxii, 28, 35. ↩
-
Num. xi, 33; xi, 1; xxi, 6. ↩
-
Num. xiii, 34. ↩
-
Exod.xiii, 21. ↩
-
Num.xiv, 30. ↩
-
Num. xx, 12. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Num. xiv, 25. ↩
-
Exod.xiii, 18. ↩
-
Num. xiv, 36, 37. ↩
-
* cecidit ↩
-
Num. xxi, 3. ↩
-
Num. xiv. 45. ↩
-
Num. xiv. 45. ↩
Chapter 2 of 40