Articulus 1
DE DISTINCTIONE INTER LEGEM ÆTERNAM, LEGEM NATURALEM, LEGEM DIVINAM, ET LEGEM HUMANAM.
DEUS creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Numerum dierum et tempus dedit illi; et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram. Creavit ex illo adjutorium simile sibi. Consilium et cor dedit illis ad excogitandum, et disciplina intellectus replevit illos. Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit corda illorum. Ostendit illis bona et mala, et lege vitæ hereditavit illos. Justitiam et judicia sua ostendit illis, et dixit eis : Attendite ab omni iniquo. Eccli. xvii, 1 et seq.
Deus, cujus opus plenum est gloria ejus, qui omnia in sapientia fecit, atque in numero, mensura et pondere universa constituit, sicut unamquamque creaturam propter convenientem ac debitum finem produxit, sic singulari modo rationalem creaturam propter æternam beatitudinem condidit.123 Unde divinus David se cunctosque homines non frustra, sed propter cœlestem felicitatem creatos considerans, ita precatur :4 Memorare quæ mea substantia. Numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? Et sanctus Job, omnia divinæ subesse providentiæ insinuans : Universorum, inquit, finem ipse considerat, et omnia quæ sub cœlo sunt, respicit. Et iterum : Quem constituit alium super terram?5 aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?6 Deo ergo cura est de omnibus, quemadmodum Jeremias testatur :78 Fortissime, magne, potens, Dominus exercituum nomen tibi, cujus oculi aperti sunt super omnes filios Adam, ut reddas unicuique juxta opera sua.9
Sicut autem omni inferiori creaturæ impressit Deus naturalem inclinationem ad proprium finem, naturalemque perfectionem, juxta illud Ecclesiastici, Unus est altissimus Creator omnium, Rex potens et metuendus nimis, ipse effudit sapientiam super omnia opera sua, et super omnem carnem (sapientis namque est gubernare, et sibi subjecta congruenter dirigere);1011 sic intellectualibus suis creaturis indidit Deus excellentiori modo quamdam inclinationem, non solum naturalem, sed sapientialem ac cognitivam, ad summum bonum seu ultimum finem. Idcirco, secundum Augustinum, omnis homo naturaliter beatitudinem appetit; sed quoniam appetitus iste beatitudinis est intellectualis, oportebat homini naturaliter inesse atque conferri quamdam beatitudinis hujus notitiam, cognitionem quoque eorum, per quæ ad beatitudinem pervenitur. Hæc vero cogni-12
Footnotes
Chapter 40 of 40