Articulus 39
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI QUARTI : ASCENDIT ERGO MOYSES DE CAMPESTRIBUS MOAB.
HUCUSQUE scripsit Moyses hoc volu-men. Ultimum vero nunc exponendum capitulum ab ejus successore Josue creditur compilatum et additum. Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab, in quibus fuerat populum allocutus, super montem Nebo, in verticem Phasga, prout in fine capituli tricesimi secundi Dominus legitur ei jussisse. Superior autem pars montis illius dicta est Phasga. Contra Jericho. Ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, et universum Nephthali, id est totum funiculum et territorium tribus Nephthali, terramque Ephraim et Manasse. Terra vero Manasse, pro media parte fuit ex una parte Jordanis, et pro alia medietate ex Jordanis altera parte. Et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, hoc est mare Mortuum, de quo dictum est sæpe: fuitque terminus terræ promissionis ex parte una; et australem partem, videlicet plagam meridianam respicientem Ægyptum, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum, quia ibidem palmæ crescunt abunde, usque Segor, quæ fuit urbs una subversæ Pentapolis. Non videtur probabile quod a supercilio montis illius potuerit Moyses tantam terrarum vastitatem ac latitudinem corporaliter intueri, nisi forte miraculose; sed forsan ostendit ei totam in spiritu, vel principales partes ipsius, vel sicut tentator legitur Christo in monte monstrasse omnia regna terrarum.1 Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra pro qua juravi Abraham, Isaac et Jacob. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
Mortuusque est ibi Moyses servus Domi-ni morte levissima, cum devotione exi-mia; et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor, id est ex opposito montis sic nuncupati: sicque angelico ministerio inter duos montes sepultus est. Et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in præsentem diem: ne Judæi ad idololatriam proni, corpus ejus extraherent, et illud divinis venerarentur honoribus, quum et serpentem æneum a Moyse factum, usque ad tempus Ezechiæ tam immoderate coluerint, quod adolebant ei incensum, ut legitur quarto libro Regum.234 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est. Non caligavit oculus, id est oculi ejus : imo et alii sensus adhuc manserunt in eo boni et vivacis vigoris, prout istud supra clarius fuit expositum ;5 nec dentes illius moti sunt, id est, extra naturalem et congruam habitudinem positi sunt per carnis aut dentium corruptionem aut læsionem : gratia namque confortavit in eo naturam. Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus. Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ : cujus signum aut causa meritoria est, quia Moyses ex Dei præcepto posuit manus suas super eum, instituendo et consignando eum in sui successorem. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. Et non surrexit Propheta ultra in Israel sicut Moyses, id est æqualis Moysi, quem nosset Dominus facie ad faciem, id est, ad quem Deus tam familiariter se habuerit, tamque copiose et clare ostenderit se, in omnibus signis atque portentis quæ misit per eum, id est, per Moysen fieri destinavit, ut faceret in terra Ægypti, Pharaoni et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia quæ fecit Moyses coram universo Israel.
Præterea de moralitate atque mysteriis hujus capituli, hinc inde dicta sunt multa.6 Quod autem in monte defunctus est, innuit eum in virtutum perfectione migrasse a corpore. In valle tamen sepultus est. Nam descendit quantum ad animam in limbum patrum, et cum humilitate necesse est ad Dei tribunal accedere. Quod terram promissionis non introivit, hoc signat quod lex ad regnum cœleste introducere non valebat, sed usque ad Jordanem devenit, quoniam circumcisio suum sortita est cursum, quousque sacramentum Baptismi vulgatum est.
Amplius, sicut in Glossa atque in Scholastica historia dicitur, quidam dixerunt Esdram apposuisse ea quæ in textu dicuntur ab illo loco, Et non surrexit Propheta ultra in Israel. Qui Esdras bibliothecam a Chaldæis combustam, divino sensu recuperavit. Iterum ait Glossa : Moyses omnibus Prophetis veteris Testamenti præstantior fuit, propter quod Judæi arroganter dixerunt, Nos Moysis discipuli sumus.7 Sed postquam Dominus Prophetarum incarnatus venit in mundum, omnis illa prior dignitas, futurorumque umbra cessaverunt, quoniam lex et figura per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est, qui est finis legis ad justitiam omni credenti.89
Circa hæc quæritur, utrum Moyses fuerit eximius Prophetarum veteris Testamenti. Videtur quod non, quum hoc sancto David adscribatur. Et item, quoniam David, Isaias, et alii quidam plura prædixerunt de Christo, imo et clarius quam Moyses. Ad hanc quæstionem Thomas in secunda secundæ, quæstione 174, respondet : Quamvis aliquis Prophetarum fuerit, quantum ad aliquid, Moyse major ; tamen absolute loquendo, Moyses ceteris omnibus major fuit in gratia prophetali. In visione namque prophetica consideratur cognitio tam intellectualis quam imaginaria, et denuntiatio rerum visarum, et confirmatio veritatis per miracula. Moyses autem aliis excellentior fuit, quantum ad visionem intellectualem, quia in hac vita vidit Deum per essentiam, sicut et Paulus, ut duodecimo de Genesi ad litteram asserit Augustinus.10 Unde in Numerorum libro, Dominus ait de Moyse : Palam, et non per ænigmata et per figuras, videt Deum. Excellentior etiam fuit Moyses aliis in imaginaria visione.11 Nam quasi ad nutum habuit eum, non solum verba angeli audiendo, sed etiam eum in assumpta similitudine cernendo, non tantum in somno, sed etiam vigilando. Tertio fuit altior in denuntiando, quoniam toti Judæorum populo loquebatur etiam ex Dei persona, et novam legem proponens. Quarto, in miraculorum operatione. Nam quamvis Josue et Isaias fecerunt majora miracula quantum ad substantiam facti, quia fecerunt stare et retrocedere solem, et etiam stare lunam, Moyses tamen excessit eos in multitudine et diuturnitate signorum. Porro ad primum argumentum Thomas respondet, quod quantum ad hoc David excellit, quod incarnationis Christi mysterium plenius cognovit et expressit quam Moyses. Certum est, quod clarius illud expressit, sed incertum videtur, an clarius illud cognovit: quia, juxta præhabita, Moyses intellexit litterales ac mysticas rationes agni paschalis, jugisque sacrificii et aliarum oblationum legalium: per quæ omnia, Christi mysteria et passio multum evidenter atque diffuse præfigurabantur. Et utique decuit sanctum Moysen legislatorem multiplici excellentia ornari in vitæ sanctitate, miraculorumque gloria et cœlestium notitiis secretorum. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS COMMENTARIORUM LIBRI DEUTERONOMII
QUINQUE LIBRORUM MOSAICÆ LEGIS
EPILOGATIO QUÆDAM BREVIS ET CONCLUSIO PENTATEUCHI
Footnotes
Chapter 39 of 40