Skip to the text

Articulus 1

ENARRATIO

IN LIBRUM ECCLESIASTÆ

ENARRATIO

IN LIBRUM ECCLESIASTÆ

ID EST CONCIONATORIS QUI AB HEBRÆIS COHELETH APPELLATUR

ELUCIDATIO CAPITULI PRIMI : VERBA ECCLESIASTÆ FILII DAVID REGIS JERUSALEM.

QUEMADMODUM Salomon tria sortitus sit nomina, et juxta illorum trium nominum interpretationem tria ediderit volumina, ad tres hominum status spectantia, introductum est supra, in exordio expositionis libri Proverbiorum : ideo illa non videntur hic repetenda. Itaque iste est liber secundus ac medius Salomonis. Qui liber a suo auctore Ecclesiastes, id est concionator, interpretatur : quoniam sicut concionatoris est, in personis plurium loqui, et tandem concludendo ac definiendo sententiam, quid tenendum sit, determinare, atque per hoc tumultuantis ac discrepantis inter se turbæ sedare discordiam; sic Salomon in libro isto in personis loquitur diversorum, diversa opinantium ac sentientium. Et frequenter, quid salubriter sit tenendum, definit : imo in fine voluminis, quid de necessitate salutis credi et fieri ab universis oporteat, introducit, dicendo :1 Finem loquendi pariter omnes audiamus : Deum time, et mandata ejus observa.

Præmittit autem Salomon huic libro suo titulum istum : Verba Ecclesiastæ filii Da- vid regis Jerusalem : id est, verba sequentia, sunt verba ipsius Ecclesiastæ, utpote Salomonis filii David. Et quod ait, Regis, potest ad David et ad Salomonem referri. Et quoniam liber Proverbiorum specialiter circa parvulorum seu imperfectorum et incipientium instructionem versatur; ideo in illius libri titulo vocatur Salomon rex Israel, id est duodecim tribuum : per quas communis populus credentium, pro maxima sui parte imperfectus ac rudis, signatur. In prologo autem codicis hujus, rex Jerusalem appellatur : quia per Jerusalem, tanquam per metropolitas, id est principalis ac regiæ urbis habitatores, significantur proficientes, qui jam a vitiis expurgati atque moralibus virtutibus instituti, instruuntur et accenduntur in libro isto ad omnium terrenorum contemptum, invariabilisque boni considerationem ac veræ salutis affectum. Porro in prologo Cantici canticorum, ipse Salomon nec rex Israel, neque rex Jerusalem nuncupatur : quia in illo volumine perfectorum et theoricorum continetur instructio seu doctrina virorum, quorum se regem noluit designare, sed potius fratrem, ut ait Hieronymus, qui librum istum exposuit. Cujus expositionem Albinus in suo super librum istum commento, pro majori parte induxit, elucidavit ac dilatavit.

Ait quippe Hieronymus in expositione sua, quam ad S. Paulam Eustochiumque direxit: Quum Romæ essem, et sanctæ Blesillæ legerem Ecclesiasten, ut eam ad hujus mundi provocarem contemptum, et illa omne quod in mundo cernebat, pro nihilo reputaret, ab ea rogatus sum, ut obscura quæque libri hujus dissererem, quatenus absque mea præsentia posset intelligere quæ legebat. Itaque, quoniam ipsa in procinctu expositionis nostræ subita morte subtracta est, et non meruimus, o Paula et Eustochium, talem vitæ nostræ habere consortem, tanto vulnere tristitiæ tunc percussus obmutui; nunc in Bethleem constitutus, memoriæ sanctæ illius et vobis, quod debeo, reddo.

Præterea ad intelligendum limpidius universa in libro isto contenta, advertenda sunt verba sancti Gregorii, quarto Dialogorum dicentis (cujus etiam verba Glossa et Albinus commemorant): Ecclesiastes, inquit, Græce, concionator proprie dicitur. In concione vero sententia promitur, per quam tumultuosæ turbæ seditio comprimatur; et cum multi diversa sentiunt, per concionantis rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber idcirco concionator dicitur, quoniam Salomon in eo quasi tumultuantis turbæ assumpsit sensum, ut ea per inquisitionem diceret, quæ fortasse per tentationem imperita gens sentit. Quot enim sententias per inquisitionem movet, quasi tot in se personas diversorum accepit. Sed concionator verax quasi extenta manu tumultus omnium sedat, eosque ad unam sententiam revocat, quum in ejusdem libri termino ait: Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time, etc. Si enim in libro isto per locutionem suam personas plurimorum non accepit, cur ad audiendum loquendi finem, omnes secum admonuit?

A Unde alia sunt quæ in libro isto per inquisitionem dicuntur, et alia quæ per rationem ad satisfaciendum promuntur; alia quæ ex persona hominis carnalis et tentati pronuntiantur, alia quæ ex rationis judicio proferuntur, ut animus a delectationibus compescatur. Nam infra ait: Hoc itaque mihi visum est bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex suo labore. Et tamen postea subdit: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. Si enim bonum est manducare et bibere, delectationeque frui, melius est ire ad domum convivii, quam ad domum luctus. Unde elicitur, quod illud ex infirmantium atque carnalium persona intulit, istud vero ex rationis definitione subjunxit. Nam et causam cur istud sit melius, addidit, dicens: In illa enim, scilicet in domo luctus, finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. Iterum ait: Lætare, juvenis, in adolescentia tua. Et tamen paulo post subdit: Adolescentia et voluptas vana sunt. Consimiliter concionator iste diversas tentationum cogitationes exprimens, ait: Unus est interitus hominum et jumentorum, et nihil habet homo jumento amplius. Sed ex rationis definitione postea dicit: Quid amplius habet sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? In quibus verbis declarat quod hic non sit vera hominum vita, ad quam obtinendam pergit sapiens post hanc vitam. Postremo, concionator iste longe inferius loquitur: Quodcumque potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Quomodo ergo unus interitus est hominis et jumenti? aut quomodo nihil habet homo jumento amplius, quum jumenta post mortem carnis non vivant, spiritus autem hominum iniquorum post mortem carnis ad inferos deducantur? Has ergo tam diversas mentis humanæ opiniones, diligenter libri hujus lector consideret, et quid cui personæ conveniat, penset, ne in Epicuri errorem labatur, qui in delectationibus carnis summum bonum hominis fatebatur.

Insuper (sicut aliqui narrant) tempore Salomonis, studium sapientiæ in Jerusalem viguit, et circa hominis felicitatem diversi diversimode opinabantur, quibusdam eam ponentibus in temporalibus divitiis, aliis autem in carnalibus deliciis, aliis vero in mundanis honoribus, nonnullis demum in scientiis speculativis, aut practicis acquisitis, quibusdam quoque in vita præsenti, ceteris in futura. Ideo Salomon in hoc libro quæstionem hanc voluit pertractare, ostendendo quod in nullo talium, sed in solo Deo, humana consistat felicitas. Verumtamen Glossa et Albinus testantur, quod secundum Hebræos, Salomon fecit hunc librum pœnitens de suis peccatis, eo quod in sapientia sua divitiisque confisus, Deum per immunditiam idololatriamque valde offenderat.

Salomon ergo experientia longa edoctus, atque ad pristinæ sapientiæ lumen reversus, ex plenitudine internæ ac evidentissimæ considerationis variabilium ac sensibilium rerum, in hanc vocem repente erupit, et conclusionem quam probare voluit, in primis deprompsit, dicendo :2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes. Et in signum assertionis ac confirmationis et seriositatis, repetit et addidit :34 Vanitas vanitatum, et omnia vanitas : id est, omnia ista carnalia et transitoria et mundana, tot vitiis et pœnis, tot instabilitatibus atque miseriis, tot fallaciis et periculis, tot ignorantiis et inquietudinibus, laboribus, itemque doloribus sunt repleta, ut aptius dici valeant vanitas ipsa, quam vana : sicut de homine multum caro dicitur, Tu es amor meus; et de homine multum turbulento et inquieto, Tu es inquietudo et tribulatio nostra. Juxta quem modum in Proverbiis scriptum est : Gaudium patris, filius sapiens;5 filius stultus, mœstitia matris. Imo non solum possunt dici vanitas ipsa, sed et vanitas vanitatum, ut magnitudo ac multitudo vanitatis eorum insinuentur : sicut econtra dicuntur Cantica canticorum, quia inter cantica Scripturarum, excellentiam sortiuntur; et rosa, flos florum vocatur, quia pulcherrima inter flores; caritas quoque, virtus virtutum asseritur, utpote summa inter virtutes.

Denique universa creata, etiam intellectualia et incorruptibilia ac impassibilia, secundum se considerata, possunt vana vocari : Primo, quia in ipsis non consistit vera felicitas. — Secundo, quia ex nihilo facta sunt, et (quantum ex ipsis est) ad nihilum tenderent, nec ad momentum possent subsistere, nisi omnipotentia ac benevolentia Creatoris conservaret ea in esse, prout Augustinus libro de Civitate Dei fatetur, Damascenus quoque libro secundo. Unde Plato in primo Timæi inducit Creatorem superioribus creaturis loquentem : O dii deorum! quorum idem pater opifexque ego sum. Natura quidem (id est ex vestra natura) corruptibiles estis, sed mea voluntate incorruptibiles permanetis. — Tertio, quia respectu Creatoris, nullius momenti sunt, et potius non esse, quam esse censentur, ita quod solus Deus dicitur esse, et qui est. Qui in Exodo Moysi ait : Ego sum qui sum. Hæc dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Cui sanctus Job loquitur : Nonne tu qui solus es? Atque Psalmista, Substantia mea tanquam nihilum ante te. Deus enim gloriosus et adorandus, incomparabiliter et prorsus in infinitum omnem creaturam in omni perfectione, dignitate, et felicitate excedit : sicque omni creaturæ, etiam Beatis in patria, vanitas quædam inesse et competere perhibetur : quæ vanitas non est nisi distantia ac defectus a vero, increato, et incommutabili esse, prout Alexander de Hales et Dominus Antisiodorensis in Summis suis declarant. — Quarto, quoniam omni creaturæ quædam mutabilitas, imo et quædam mortalitas, fertur inesse : quoniam ad minus quædam actionum seu intellectionum et cogitationum vicissitudo, alternatio sive successio, saltem circa objecta creata, inest eis. Propter quod Apostolus loquens de Deo : Solus (inquit) habet immortalitatem,6

D et lucem habitat inaccessibilem. Verumtamen comparatione creaturarum cœlestium perpetuarum et beatarum ac incorporalium, inferiora ista recte censentur plurimum vana.

Sed his objici potest, quod in Genesi legitur, Vidit Deus cuncta quæ fecit, et erant valde bona :7 quomodo ergo vana et vanitas, imo vanitas vanitatum? Respondetur, quod in quantum aliquid de perfectione Creatoris participant, ac sibi invicem pulchre et sapienter ac multum utiliter coordinata exsistunt, valde bona dicuntur; nihilo minus, in quantum a Creatoris excellentia infinite deficiunt, et propter alias causas nunc introductas, vana et vanitas, vanitatumque vanitas nuncupantur. Unde ad Romanos fatur Apostolus:8 Vanitati creatura subjecta est. Atque de homine, principali creatura mundi inferioris, fertur in libro Psalmorum:9 Homo vanitati similis factus est;10 et rursus, Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Ideo Isaias disseruit: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.11 Hoc, flagellis eruditus Nabuchodonosor (Daniele propheta testante) fatetur, dicendo:12 Omnes habitatores terræ apud ipsum in nihilum reputantur. Hinc, pro Vanitas vanitatum, aliqui transtulerunt, Vapor fumi et aura tenuis, quæ celeriter dissolvuntur, ut universa hæc, instar fumi transitoria designentur: sicut et Jacobus ait apostolus: Quæ est vita vestra?13 Vapor est ad modicum parens, deinceps exterminabitur.

Denique ex horum consideratione debemus nos semper humiliare, quia in nobis et ex nobis vani ac vanitas sumus, atque a Deo, quidquid boni habemus, accepimus, et ab ejus excellentia infinite deficiimus, omnisque cultus, honor et reverentia, quos sibi gloriosissimo Creatori impendere possumus, in infinitum minores sunt cultu, honore et reverentia, quibus ipse dignissimus est.

Quid habet amplius quam vanitatem, homo de universo labore suo, quo laborat sub sole, id est de laboribus quibus circa sensibilia atque carnalia occupatur ad acquirendum divitias, delicias, aut honores? Finaliter aliud nihil quam vanitatem consequitur. Unde in fine sero pœnitentes, dicturi sunt illud Sapientiæ: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles; viam autem Domini ignoravimus.14 Imo se taliter occupando, vani redduntur, et hauriunt vanitatem. Hinc per Jeremiam loquitur Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?15 Talibus clamat Psalmista: Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?16 Hinc uni talium in Evangelio dicitur: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?17 Quibus verbis adjecit Salvator: Sic est omnis qui non est in Deo dives.18

Generatio præterit, et generatio advenit: id est, quidam homines quotidie moriuntur, et alii de novo nascuntur, juxta verbum Job, quo ait: Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.19 Et Baruch: Exterminati sunt, inquit, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.20 Terra autem elementum in æternum stat, id est, elementum terræ in medio universi perpetue permanet fixum, ita quod, quoad se totum, nequit corrumpi. Et in hoc innotescit vanitas hominum, instabilitas sæculi, miseria mundi, quod homines propter quos facta est terra, moriuntur tam cito, et terra a parte post nunquam destruitur. Unde fertur in Psalmo: Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.21 — Mystice, præteriit generatio idololatrarum, advenit generatio Judæorum, deinde natio tyrannorum et persecutorum, supervenit quoque generatio varia hæreticorum: nihilo minus terra, id est Ecclesia militans, usque ad finem mundi persistit in fide et caritate.

Oritur sol omni die de mane super horizontem nostrum, motu diurno, quem habet ex circumvolutione primi mobilis, suo impetu secum rapientis et circummoventis sphæras inferiores cum suis sideribus et planetis; et occidit, descendendo ab axe poli, et ad locum suum, videlicet orientem, revertitur; ibique renascens, id est iterum nobis oriens et apparens, gyrat per meridiem, id est, circumeundo declinat versus partes australes et ad polum antarcticum, præsertim in hieme, et tanto plus, quanto dies sunt breviores; et flectitur ad aquilonem, redeundo ad orientem. Itaque sol, qui ad producendum diem hominibus datus est, et ad alia commoda, suo ortu et occasu quotidie lapsum et alterationem mundi inferioris monstrat et causat: qui per abditas vias ab occidente in orientem regreditur, expletoque circulo suo, quasi de thalamo novus exsurgit. Quod Salomon ideo tangit, ut doceat nos, variationibus temporum, et ortu occasuque solis ac siderum, vitam labi humanam, et senescere hominem, dum non pensat. Nempe (ut Aristoteles probat) sol motu suo in circulo obliquo, id est zodiaco, causa est alterationis, generationis et corruptionis in elementis et mixtis. Obliqua etenim linea est zona zodiaci circuli, per quam cursus est solis. Idcirco brumali (id est hiemali) tempore ad australia, id est ad meridiem, divexo tramite vergit sol, et denuo in æstate ad borealia, id est aquilonem, se flectit, ne sole uno modo currente, alia calor consumeret, alia frigus destrueret. Hinc subditur:

Lustrans, id est illuminans, universa corporalia, lucis suæ capacia, in circuitu mundi inferioris, et sphærarum sub se contentarum, pergit, id est, movetur et circuit, spiritus, id est sol, et in circulos suos revertitur. Singulis namque diebus completur ac mutatur circulatio solis, id est circularis circuitio ejus, qua jugiter magis propinquat vel ad tropicum æstivalem, aut certe ad tropicum hiemalem. Sicque dum sol maxime declinaverit, rursus per eosdem circulos seu meatus in zodiaco ascendit. Et quum summe ascenderit, mox rursus incipit declinare. Aut ideo dicitur sol in circulos suos reverti, quia (secundum Ptolemæum et alios) sol circulos habet plures, in quibus movetur, puta æquantem, epicyclum, atque eccentricum, sicut de hoc Albategni, Albumasar et alii scribunt diffusius.

Porro (secundum Albinum et Glossam) Salomon solem nominat spiritum, quoniam animat, inspirat et vivificat inferiora, id est, per lumen, motum et influentiam suam, causat in animalibus et mixtis animationem, spirationem et vitam. Quod etiam magnus Dionysius, quarto capitulo de Divinis nominibus, protestatur. Propter quod ait Philosophus, quod homo generat hominem, et sol: homo tanquam agens particulare, sol tanquam agens universale. Verumtamen S. Hieronymus circa hunc locum ait: Ipsum solem spiritum nominat, quod animalis sit, et spiret et vigeat. Quocirca multa et magna posset inquisitio fieri. De hoc tamen, an corpora cœlestia sint animata, B. Hieronymus super Isaiam, ambigue loquitur, et magis ad hoc declinare videtur, quod non. Augustinus vero super Genesim ad litteram, et in Enchiridion dicit de hac re esse grandem et abditam quæstionem, quæ nec refutanda sit, quousque falsitas ejus certius innotescat, nec acceptanda, donec ejus veritas clarius elucescat; seque ambigere, an ad Beatorum et angelorum societatem pertineant sol et luna, ac cetera astra. Rabbi Moyses vero asserit corpora cœlestia esse animata, et Creatorem suum sublimibus canticis esse laudantia: quod affirmat ex lege et Prophetis probari. Sanctus vero Basilius et Damascenus dicunt omnino contrarium. Thomas autem, quamvis super secundum Sententiarum in hoc Basilium et Damascenum sequatur, tamen in Summa contra gentiles, in qua magistralius atque subtilius loquitur, dicit ad christianam Religionem non differre nec pertinere, quidquid horum dicatur. Nihilo minus puto securius, ad hoc magis divertere, ut dicantur animata non esse. Sed de hoc hic tantumdem tetigisse sufficiat, de quo Thomas in Summa contra gentiles, et Albertus libro de IV Coæquævis, diligenter subtiliterque loquuntur. Porro Symmachus pro Spiritu transtulit Ventum.

Spiritualiter, sol justitiæ Christus oritur electis et bonis, occidit reprobis et injustis, et venit de summo cælo in terram, atque in Ascensione ad suum rediit locum; ibique renascens, id est inde radios suæ illuminationis diffundens, undique visitat in meridie habitantes, id est in divini amoris fervore. Indeque transit ad aquilonem, id est ad frigidos et iniquos, quos admonet sæpe; et quos ex eis elegit, attrahit sibi.

Omnia flumina intrant in mare. Sicut enim principium, ortum, originem fontaliter habent ex magno mari per subterraneas venas, occultasve vias, seu evidentes meatus; sic tandem revertuntur in illud. Quod de notabiliter magnis fluminibus potissime verificatur: quæ etsi interdum videantur absorberi a terra, rursus tamen erumpunt alicubi, et in Oceanum refluunt; ac rursus ex Oceano aquæ derivantur ad terram per alia ac diversa itinera. Hinc subditur: Ad locum unde exeunt flumina, puta ad Oceanum, revertuntur ut iterum fluant. Hinc asserit Thomas super secundum Sententiarum, quod et fons paradisi, qui in quatuor capita et magna flumina dividitur, ex Oceano ducit originem. Verumtamen mare non redundat, id est, ex tali refluxu aquarum in ipsum, terminos suos non exit. Circa hoc dicit glossa Albini: Dicunt philosophi, dulces aquas quæ mari influunt, ardente sole consumi, vel salsuginis maris pabula esse; sed Ecclesiastes noster dicit, eas per occultas terræ venas ad capita fontium regredi, et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. Verumtamen istud a dictis philosophorum non dissonat: quia et multi præclari philosophi asserunt, quod de mari per subterranea loca effluant aquæ ad loca remota: quæ aquæ in tantum naturaliter possunt ascendere, quantum alta est superficies maris, imo et altius, quoniam per terram manando, ipsa sua colatione dulciores redduntur et leviores aquis maris. Propterea in certis locis erumpunt in fontes et flumina: ex quibus locis tanquam altioribus quadam parte superficiei abyssi, rursus naturali motu in pelagus refluunt. Et hoc totum ad communem humani generis utilitatem, ita disposuit infinita, omnipotens, et benevolentissima sapientia Creatoris.

Spiritualiter, Omnia flumina intrant in mare, id est, universa gratiarum fluenta descendunt in cor humanum, quod instar maris, profundum ac imperscrutabile exstat.22 Et mare non redundat, id est, cor humanum ex hoc præfixos sibi limites non transcendit, inaniter gloriando aut se jacando vel intumescendo: imo magis humiliat se, et fonti gratiarum tanto plus gratum ac subjectum esse conatur, quanto plura et majora ab ipso beneficia accepisse se intuetur. Ad locum unde exeunt flumina revertuntur: id est, sicut universa gratiæ dona a Deo fontaliter oriuntur, sic ei cum gratiarum actione sunt adscribenda, et de omnibus ac in omnibus laudandus et glorificandus est universorum largitor bonorum. Ideo dicit Apostolus:23 Quid habes quod non accepisti? et item, Gratia Dei sum id quod sum;2425 itemque, Soli Deo honor et gloria. Ut iterum fluant, id est, copiosius a Deo procedant. Dum enim de acceptis muneribus Deo grati consistimus, majora ab ipso suscipimus: quia, ut ait Salvator, Habenti dabitur, et abundabit.26 Optima ergo custos gratiarum est beneficiorum memoria, et recognitio eorumdem assidua, quæ abundantiora meretur charismata. Ingratitudo vero, tanquam ventus urens ac pestilens, fontem pietatis et gratiæ desiccat et obstruit ipsi ingrato.

Cunctæ res difficiles, ad intelligendum perfecte. Vix enim est aliqua creatura tam modica, de qua poterimus reddere rationem in singulis quæ possunt quæri de ea, et cujus propriam differentiam, universasque proprietates, causas et vires assignare poterimus.27282930 Ideo scriptum est: Difficile invenimus quæ in terra sunt; et quæ in prospectu sunt, invenimus cum difficultate. Non potest eas homo explicare sermone, expressione perfecte notificante rem ipsam, quia non valemus perfecte intelligere eas. Imo locutio deficit a plena repræsentatione notitiæ. Horum ratio assignatur, quoniam nostra cognitio intellectiva incipit a cognitione sensitiva et a posteriori, atque a notitia accidentium rei, in quibus natura agentis non relucet plenarie. Communiter tamen tenent philosophi, humanum intellectum posse in vita hac ad cognitionem quidditatis substantiarum materialium pervenire. Aliqui vero addunt, quod etiam ad cognitionem quidditatis substantiæ separatæ, posset in vita ista pertingere: cujus opinionis sunt Albertus, Ulricus, et alii quidam. Alii econtrario, ut Scotus, affirmant intellectum nostrum in hac vita perduci non posse ad alicujus rei creatæ cognitionem distinctam essentiæ. Cujus signum dicit Scotus esse, quod si simul ponantur duæ hostiæ, quarum una sit consecrata, alia non, non potest homo per naturalem rationem inter eas discernere.

Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur: id est, quantumcumque multa et magna videat oculus corporalis, potest et appetit plura videre. Similiter est de aure. Imo oculus nova et curiosa videndo, sæpe plus inflammatur ad plura hujusmodi intuenda: simili modo auditus. Conformiter interior oculus, scilicet intellectus, cognitionibus et scientiis rerum creatarum non saturatur nec quietatur; nec potest quiescere, nisi in notitia Creatoris. Non ergo in creatis, sed in Creatore, consistit felicitas.

Jam ergo demonstravit instabilitatem et variabilitatem assiduam in hominibus cœlestibusque corporibus et in aquis. Consequenter idem nunc ostendit in ceteris generabilibus et corruptibilibus. Quid est quod fuit, id est res generata quæ aliquando fuit, et modo non est? Ad quod respondet: Ipsum quod futurum est, id est, res illa præterita, est ipsa res futura: non utique eadem numero, sed specie, sicut homo mortuus, et homo nasciturus, ejusdem naturæ sunt, non una eademque persona. Et multo minus in irrationalibus animalibus, vegetabilibus, et mixtis, quorum formæ substantiales seu animæ sunt corruptibiles et mortales, desinentes esse in ipsa corporea morte. Hinc libro de Generatione et corruptione probat Philosophus, quod corrupta non redeunt eadem numero: naturaliter utique, sed miraculose fieri potest, et factum est sæpe, præsertim in evangelica lege. Quid est quod factum est? Respondet: Ipsum quod faciendum est, id est, ejusdem speciei utrumque est, sicut leo natus, et leo nasciturus.

Nihil sub sole novum, quum simile ejus in specie præcesserit. Nec valet quisquam dicere vere et rationabiliter: Ecce hoc recens est, id est individuum alicujus speciei, cujus simile non præcessit, loquendo de inferioribus istis. Ideo subditur: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos: id est, in generationibus et periodis seu temporibus præteritis fuit simile ejus in specie. Juxta hunc modum dicimus non esse novum, dum videmus justos ab impiis infestari, homicidium fieri, hominem mori: quoniam ista, id est similia eis in specie, multoties contigerunt. Hinc quoque scriptum est: Complevit Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit ab omni opere quod patrarat:31 non utique ex tunc usque in præsens, a productione novorum individuorum et suppositorum, sed specierum novarum, quia deinceps nihil produxit, cujus simile in specie in operibus sex dierum non præcessit.

Itaque locus iste Scripturæ, intelligendus est sane, ne quis sumat ex eo gravissimorum occasionem errorum, et putet cum Epicuro et Platone, eadem numero in mundo hoc renovari post certas periodos, aut post magni anni revolutionem. De qua Platonis opinione multa recitat Augustinus libro de Civitate Dei, et quædam in libro de Trinitate, sicut tangetur in fine expositionis hujus capituli.32 Nec iteratio ista consimilium in specie, intelligenda est de supernaturalibus et miraculosis effectibus, sed juxta expositionem præinductam, de mixtis generabilibus et corruptibilibus naturalibus. Ideo ait Hieronymus: Non putemus signa atque prodigia et multa quæ arbitrio Dei nova in mundo fiunt, in prioribus sæculis præcessisse, et locum invenire Epicurum, qui affirmat per innumerabiles periodos eadem his in locis et per eosdem fieri. Alioqui Judas crebro tradidit Christum, et Christus sæpe pro nobis est passus; et cetera quæ facta sunt et futura, in easdem similiter periodos revolvuntur. Sed dicendum, quod præscientia et prædestinatione Dei, ea jam facta sunt, quæ futura sunt. Præterea error ille, dicentium eadem numero taliter renovari atque redire, contrariatur Scripturæ, et in libro Job multipliciter reprobatur, ut quum ibidem sanctus Job loquitur: Viam per quam non revertar, ambulo; et rursus: Homo quum dormierit, non resurget; donec atteratur cœlum, non evigilabit.33 Nec pœna inferni esset perpetua, juxta illam insaniam.

11 Non est priorum memoria: id est, illi qui nunc vivunt, non habent memoriam multarum rerum præteritarum. Sed nec eorum quidem, quæ postea futura sunt, erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo, id est in tempore valde longo post eos: quia et ipsi obliviscentur præteritorum, sicut et nos. Ex quibus ostenditur inconstantia rerum et memoriarum hominum in hoc mundo, et quod vanum sit constituere salutem in ista permanentia, qua homo post mortem manet in recordatione et laudibus hominum. Unde pro magna fama post mortem in hoc mundo habenda, multi plurimum laboraverunt.

12 Consequenter Salomon sui ipsius exemplo declarat vera esse quæ dixit, scilicet omnia esse vana. Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Jerusalem. Quare adhuc vivens non ait, Ego Ecclesiastes sum rex Israel in

A Jerusalem? Dicunt quidam, quod pœnitentiam agens, ex humilitate ita locutus est, quasi indignum se reputans nomine regis, qui populum suum tam enormiter male vivendo scandalizavit. Vel dicendo, Fui rex, non exclusit se esse regem; sed ideo ait, Fui rex, quia recitat gesta sua præterita. Aliqui quoque reges Juda ante mortem suam resignaverunt filiis suis regnum. Et proposui in animo meo quærere, studendo, seu alios interrogando, et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole, B id est de causis et rationibus omnium talium, præsertim humanorum eventuum: scilicet cur quidam sic prosperantur, et diu vivunt; alii adversitatibus et diffortuniis opprimuntur: cur aliqui virtuosi utilesque prælati et principes cito tolluntur de medio; alii vitiosi præsidentes, subditisque nocivi, diu vivunt, et præsunt: cur quædam animæ infunduntur corpusculis infantulorum gentilium, nec unquam perducuntur ad fidei sacramentum;34 quædam vero animæ infunduntur corpusculis puerorum fidelium. Quamvis enim Salomon habuit de naturalibus, et multis supernaturalibus ac mysticis infusam scientiam, non tamen de omnibus talibus occultis Dei judiciis: de quibus immoderate scrutari, curiosum temerariumque censetur, quia omnino transcendit humanæ imbecillitatis capacitatem. Idcirco de talibus cum Apostolo est dicendum: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!35 quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! et cum Psalmista, Judicia tua abyssus multa.36 Hanc occupationem pessimam, id est curiosam investigationem, et immoderatam inquisitionem de omnibus quæ fiunt sub cœlo, dedit Deus filiis hominum, id est, permisit eos ipsam assumere. Juxta quem modum ait Apostolus: Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio;37 et rursus, Tradidit illos Deus in passiones ignominiæ.38 Sic quoque Isaias loquitur Deo: Quare nos errare fecisti de viis tuis, indurasti corda nostra ne timeremus te?39 Ut occuparentur in ea, neglectis his quæ pertinent ad salutem. Et certe nunc usque videmus quam vere sit ita, qualiter multi quæstiones sine numero multiplicent, et vanissimis sophistriis ac curiositatibus sint intenti, omissa divinorum observantia præceptorum. In qua occupatione stultissima multi quoque religiosi sic involvuntur, quod observantias negligunt regulares. Qui utinam illud Ecclesiastici rite adverterent:40 Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. Non est enim tibi necessarium, ea quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. Unde et Apostolus Timotheum discipulum monens: Stultas, inquit, et sine disciplina quæstiones devita, sciens quia generant lites.41

14

Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, id est, consideravi ea, saltem in generali, et multa in speciali;42 vel, Cuncta, id est quædam de omnibus illis, ut sit distributio pro generibus singulorum: juxta quem sensum ait Psalmista Deo, Narrabo omnia mirabilia tua. Et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus: id est, vanitas omnibus illis fuit admixta, vanumque fuit, laboriosum, et animæ afflictivum, considerationi et perscrutationi omnium illorum insistere. Imo occupatio talis impedit hominem ab utilioribus et salubrioribus actibus, ab exercitio orationis et devotionis, ab inflammatione affectus, ab expurgatione discussioneque mentis: quia quo mens circa plura distenditur atque dispergitur, eo minus circa unum illud quod summe necessarium est, recolligitur et constabilitur. Hinc Apostolus hortatur nos, ut quæramus meliora et viciniora saluti.43 Et rursus: Doctrinis, inquit, variis et peregrinis nolite abduci. Optimum enim est gratia stabilire cor.

15 Perversi difficile corriguntur: quia sunt habituati in vitiis. Difficile autem est consueta relinquere. Imo, secundum Philosophum, tales dicuntur incurabiles. Verumtamen per auxilium et miserationem Spiritus Sancti possunt converti. Et stultorum infinitus est numerus. Omnis numerus est finitus, quum numerus sit certa et determinata mensura, seu computatio rerum numeratarum. Quomodo ergo stultorum infinitus est numerus? Respondendum, quod cuncta creata, finita sunt, absolute loquendo, utpote in numero, pondere, et mensura constituta.44 Sed quantum ad nos multitudo stultorum est infinita, quia innumerabilis nobis est, nec numerum eorum habemus; sed Deus eorum numerum novit. Stulti autem, in Scripturis vocantur, universi qui dono sapientiæ carent, omnes videlicet qui in mortali sunt culpa: quia in illis puerilitatis vitium seu insipientia regnat (quoniam summo, infinito et invariabili bono præferunt vana, carnalia et caduca); sicut pueri poma et pira auro et gemmis præponunt, sic ipsi sensibilia et terrena, spiritualibus et divinis. Sed quum Psalmista de electis et sapientibus dicat, Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur;45 videtur quod sapientium quoque infinitus sit numerus. Respondetur, quod utique innumerabilis nobis est multitudo justorum, sapientium et electorum; nihilo minus multitudo reproborum ac impiorum multo innumerabilior est: quia in tantum est major, ut dicat Salvator, Multi sunt vocati, pauci vero electi.46

16 Locutus sum in corde meo, id est, cogitavi, dicens intra me, vel etiam aliis: Ecce magnus effectus sum. Salomon enim fuit rex valde magnus, famosus, potens, opulentus, et præsertim in sapientia, eminens aliis. Ideo subditur, et præcessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Jerusalem. Imo in toto mundo non erat tempore suo æqualis ei in sapientia atque scientia, prout tertio Regum et secundo Paralipomenon satis ostenditur.47 Quod qualiter intelligendum sit, tertio Regum diligenter expositum est. Non enim potest illud intelligi de sapientia, ut est donum: quia illa est tanto major in homine, quanto perfectior ipse est in caritate.4849 Ideo, sicut David fuit sanctior Salomone, ita et sapientior eo fuit, loquendo de sapientia quæ est unum de septem donis.50 Loquendo autem de sapientia et scientia, ut sunt dona gratiæ gratis datæ, et de cognitione naturalium rerum, Salomon sapientissimus fuit in populo. Potuit quoque istam suam excellentiam sine peccato attendere ac fateri, dummodo eam Deo attribuit, quoniam ex revelatione divina scivit se eam habere. Sic namque et David grata ac humili mente dixit ad Dominum:51 Fecisti me spectabilem præ omnibus hominibus. Apostolus quoque: Nos ipsi, inquit, primitias Spiritus habentes.52

Et mens mea contemplata est multa sapienter de Deo et creaturis, et de Christi mysteriis, et didici: quia ex infusa sapientia profecit, et scientiam acquisivit majorem. Dedique cor meum, id est, intellectum applicui, rogando Deum pro sapientia infundenda, vel investigando quædam ignota, ut scirem prudentiam, quæ est recta ratio agibilium, et docet quid et qualiter sit agendum, quid item vitandum, atque doctrinam moralem, seu legis divinæ notitiam, erroresque et stultitiam, id est, errores veritati contrarios, et stultitiam sapientiæ oppositam, volui scire, ad vitandum et reprobandum eos, qui nisi agnoscantur, non evitantur. Eadem tamen, secundum Philosophum, est scientia contrariorum. Et agnovi per experientiam in me ipso, quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus. Laboriosum enim est ita studere atque proficere, quia (ut ait Philosophus) ars et virtus sunt circa difficilia. Per hoc quoque, quod homo acquirit prudentiam et doctrinam, agnoscit sui ipsius errores præteritos et excessus: ex quibus afflictionem, contritionem, tristitiam concipit, et pro suis vitiis se affligit.

Eo quod in multa sapientia, multa sit indignatio: id est, quanto quis amplius crescit in sapientia vera et salutari, tanto plus contra vitia indignatur, et eis subjacere abominatur, quia vilissimum et summe nocivum est subjici eis. Et qui addit scientiam, id est, qui crescit in morali doctrina, addit et dolorem: quia ex ea ad mœrorem de suis peccatis inducitur, et mala proximorum ac mundi miserias agnoscendo, auget sibi dolorem et compassionem, fletum atque tristitiam. Iterum, Qui addit scientiam, addit et dolorem, id est, damnationem sibi adauget, nisi juxta scientiam suam vivat, sicut in Evangelio loquitur Christus:53 Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, plagis vapulabit multis.54 Præterea sapientia et scientia acquisitæ, frequenter inflant habentem: sicque faciunt eum pronum ad indignandum his, qui aliter agunt quam sibi placet. Quia vult reputari et honorari, idcirco indignatur eis, a quibus putat se parvi pendi. Unde ex indignatione ac impatientia incurrit dolorem, id est afflictionem interiorem, et anxietatem displicentiamque turbantem. Quibus miseriis careret, si esset humilis ac patiens, et sapientiam quæ donum est, possideret: quia, ut apostolus Jacobus testatur, Quæ desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica et modesta.55 Postremo, in multa sapientia, multa est indignatio: quoniam his qui multum eruditi sunt, Deus gravissime indignatur, si prave et inexemplariter conversentur.

Footnotes

  1. Eccle. xii, 13. ↩

  2. Exod. III, 14. ↩

  3. Ps. XXXVIII, 6. ↩

  4. Job xiv, 4. ↩

  5. Prov. x, 1; xv, 20. ↩

  6. 1 Tim. VI, 16. ↩

  7. Gen. I, 31. ↩

  8. Rom. VIII, 20. ↩

  9. Ps. CXLIII, 4. ↩

  10. Ps. XXXVIII, 6. ↩

  11. Is. XL, 17. ↩

  12. Dan. IV, 32. ↩

  13. Jacob. IV, 15. ↩

  14. Sap. v, 7. ↩

  15. Jer. II, 5. ↩

  16. Ps. IV, 3. ↩

  17. Luc. XII, 20. ↩

  18. Ibid. 21. ↩

  19. Job XXXIV, 24. ↩

  20. Baruch III, 19. ↩

  21. Ps. XCV, 1. ↩

  22. Jer. xvn, 9. ↩

  23. 1 Cor. iv, 7. ↩

  24. 1 Tim. i, 17. ↩

  25. 1 Tim. xv, 10. ↩

  26. Matth. xm, 12; xxv, 29. ↩

  27. Matth. xiii, 12; xxv, 29. ↩

  28. I Tim. i, 17. ↩

  29. I Cor. iv, 7. ↩

  30. Jer. xvii, 9. ↩

  31. Gen. ii, 2. ↩

  32. Sap. ix, 16. ↩

  33. Job XIV, 12. ↩

  34. Job XVI, 23. ↩

  35. Rom. xI, 33. ↩

  36. Ps. xxxv, 7. ↩

  37. II Thess. II, 10. ↩

  38. Rom. I, 26. ↩

  39. Is. LXIII, 17. ↩

  40. Eccl. III, 22, 23. ↩

  41. II Tim. II, 23. ↩

  42. Eccl. VIII, 9. ↩

  43. Hebr. VI, 9. ↩

  44. Sap. XI, 21. ↩

  45. Ps. CXXXVIII, 18. ↩

  46. Matth. XX, 16; XXII, 14. ↩

  47. III Reg. III, 12; IV, 29-34 X, 7; II Par I, 12; IX, 6. ↩

  48. III Reg. XIII, 9. ↩

  49. Eccli. III, 22, 23. ↩

  50. Is. XI, 2. ↩

  51. 1 Par. XVII, 17. ↩

  52. Rom. VIII, 23. ↩

  53. Luc. XU, 47. ↩

  54. Luc. XII, 47. ↩

  55. Jacob. III, 17. ↩

Chapter 1 of 12