Articulus 2
EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : DIXI ERGO IN CORDE MEO, ETC.
HIC multipliciter Salomon docet, non felicitatem, sed vanitatem, in corporalibus bonis ac deliciis carnis consistere. Itaque in persona hominis carnalis imperitique loquens, subdit : Dixi ergo in corde meo, id est, ex quo inveni, in sapientia atque scientia esse indignationem et dolorem, non quietem et sufficientiam ac salutem. Nam et scientia hujus vitæ, est modica : et quanto quis in scientia proficit, tanto clarius cernit quantum a perfecta omnium rerum scientia distet. Propter quod dolet quod ad plenitudinem scientiæ nequit pertingere. Ideo dixi intra me : Vadam, id est, ab occupatione circa perfectum sapientiæ et scientiæ abiens, pergam ad objecta carnalium deliciarum, et affluam, id est, abundanter vacabo, deliciis gulæ et luxus, et fruar bonis exterioribus, illis finaliter inhærendo. Nam fine fruimur, mediis utimur. Et vidi, id est, faciliter celeriterque pensavi, quod hoc quoque esset vanitas, id est impium et brutale, avertens mentem a Deo, et eam infimis rebus omnino immergens.
Risum reputavi errorem, id est, erroneum judicavi inordinato risui et ineptis ac dissolutis lætitiis locum dare; et gaudio dixi : Quid frustra deciperis? id est, delectationem carnalem illicitam reprobavi, eo quod fallax sit, et ad perpetuum trahat mœrorem. Quum enim simus in sæculo isto tanquam in exsilio et loco peregrinationis, valleque lacrimarum, ubi actibus pœnitentiæ vacare oportet, non est hic locus aut tempus risuum et jocorum, sive inanium gaudiorum; sed implere oportet quod per Joelem Dominus exhortatur, Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu.1 Ad Corinthios quoque scribens Paulus, docet et monet : In omnibus, inquiens, exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in angustiis, in necessitatibus, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris.2 Hinc loquitur Jeremias : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga?3 Atque in Evangelio Veritas : Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis.4 Ideo scriptum est : Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis.5
Cogitavi in corde meo, abstrahere a vino, id est ab omni potu inebriativo et delicioso, inflammativo et calido abstrahere, carnem meam, ut animum, id est intellectum meum transferrem ad sapientiam : ad quam obtinendam tanto aptior fit anima, quanto corpus a delectationibus carnalibus amplius elongatur.6 Qui enim amat vinum et pinguia, non erit sapiens. Unde in Job habetur :7 Sapientia non invenitur in terra suaviter viventium. Isaias quoque inducit : Quem, inquit, docebit Dominus scientiam?8 et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Devitaremque stultitiam, id est insipientiam et peccata, præsertim vitia carnis, in quibus ratio totaliter absorbetur, donec viderem, id est, vere cognoscerem, quid esset utile filiis hominum ad obtinendum veram salutem, quo facto opus est sub sole, id est, quibus operibus necesse sit hominem in hac vita esse intentum, si debeat salvari, numero dierum vitæ suæ, id est, si durante hac vita, in qua sola est tempus merendi ac demerendi, velit beatitudinem promereri. Et ut tandem per experientiam devenirem ad certam veritatis notitiam, feci quod subditur.
Magnificavi opera mea, id est, per manum et industriam artificum jussi mihi fieri diversa opera magnæ excellentiæ. De quibus subjungitur: Ædificavi mihi domos. Ædificavit etenim pulcherrimum templum, pretiosissimum palatium, et domum Saltus Libani, prout tertio Regum scribitur.9 Et plantavi vineas in montibus; feci hortos et pomaria, et consevi, id est complantavi, ea cuncti generis arboribus, quæ apud nos poterant inveniri, et dignæ apparuerunt in regalibus pomariis stare. Exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium. Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui; armenta quoque et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem. Coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum et provinciarum. Textus iste historicus est, et planus.
Feci mihi, id est procuravi, cantores et cantatrices, ut per melodiam et cantus dulcedinem mulceretur auditus, et delicias filiorum hominum, id est objecta delectationum omnium sensuum exteriorum, in quibus major pars hominum quærit resolvi ac deliciari: qui magis vocandi sunt filii hominum, quam filii Dei, sicut in Genesi legitur de filiis Dei, filiabusque hominum.10 De talibus enim hominibus ait Propheta: Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent;1112 et Paulus, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.13 Porro de filiis Dei, id est virtuosis hominibus, ait: Ego per omnia omnibus placeo.14 Scyphos et urceolos in ministerio ad vina fundenda. Et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem. Sapientia quoque perseveravit mecum. Mirum quomodo inter tot carnalitates et vanitates ac curiositates, sapientia manserit secum. Sed certum, quod quam cito in mortalia corruit vitia, sapientiam quæ est donum, amiserit: quoniam sapientia illa non potest esse informis, nec sine caritate habetur. Sapientia autem informis, quæ est donum gratiæ gratis datæ, potuit secum perseverare. Sicut et nunc sunt multi theologi et juristæ, non mediocriter docti et prompti in allegando Scripturas et documenta patrum ac jura, qui tamen sunt detestabilis vitæ.
Et omnia quæ desideraverunt oculi mei, id est, ad quorum concupiscentiam incitabar per visum, non negavi eis; nec prohibui cor meum, quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram. Et certissime hoc pessimum fuit, tam irrefrenate vacare libidini: et tamen fecit hoc infatuatissimus ac libidinosissimus iste, totus detestabilis factus. Propter quod justo Dei judicio permissus est cadere in idololatriæ scelera.15 Sed plane non sine grandi causa, permisit omnipotens Deus hominum gubernator, tantæ sapientiæ virum cadere tam extreme, sed ut omnes nos, agnoscentes virum illum sapientissimum taliter corruisse, jugiter timorati atque solliciti simus coram Altissimo, nec in sua quisquam præsumat scientia, nec sine propriæ fragilitatis consideratione præsumat alios informare, hortari, corripere.16 Et hanc ratus sum partem meam, id est, istud reputavi præcipuum bonum meum, si uterer labore meo, id est, structuris, culturis, et objectis ceteris deliciarum mearum ad libitum uterer: quod est frui eisdem.
Quumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, id est, quum prædicta facta mea et usum ac fruitionem eorum acutius considerassem, vidi in omnibus vanitatem, id est deceptionem, iniquitatem, inquietudinem, et afflictionem animi. Nam quamvis ad horam delectent, tamen delectatione expleta, sequuntur multa et magna incommoda, pœnitudo et remorsus, damna, diffamia, hebetudo, dyscrasia, et reatus mortis æternæ, amissio summi boni, spoliatio gratiæ, dominium principis tenebrarum, jugumque vitiorum. Et nihil permanere sub sole. Præcedenti dixit capitulo: Terra in æternum stat. Terra autem sub sole est. Quomodo ergo nunc ait, nihil permanere sub sole? Sub sole quoque sunt, non solum ignis, aer, aqua, tria elementa perpetua, sed et luna cum sphæra sua, quam Aristoteles posuit proximam sphæræ solis; imo et Venus atque Mercurius, secundum Ptolemæum, qui solem asserit esse in medio planetarum: quod tenetur communius, et creditur verius. Quum itaque cœlestia corpora incorruptibilia sint, quomodo nihil manet sub sole? Respondendum, quod sub sole dicitur nil manere, quia contenta sub sole subjacent mutationi secundum locum et situm, aut secundum formam et esse, sive pro parte sua, sive secundum se tota. Et quamvis quædam cœlestia corpora sint sub sole, proprie tamen dicuntur esse sub sole, quæ subjacent influentiæ solis, recipiendo peregrinas impressiones, et quantum ad generationem et corruptionem.
His ergo relictis, transivi, id est, mentem erexi, ad contemplandam sapientiam, id est ad considerandum dignitatem ipsius, ut eam amplecterer, erroresque et stultitiam, ut eos vitarem ac reprobarem. Quid est, inquam, homo, ut sequi possit Regem factorem suum? id est, quum homo sit carnalis, mortalis ac fragilis creatura, non videtur quod valeat suo Creatori regi sæculorum immortali, invisibili, adhærere, servire, assimilari.17 Istud loquitur Ecclesiastes in persona quorumdam, dicentium hominem (quum sit mortalis et corporalis) non debere nisi corporalia atque mortalia quærere, juxta illud: Quum sis mortalis, quæ sunt mortalia cura. Cujus erroris princeps fuit Simonides: quem in Ethicis Aristoteles reprobat, eo quod nobilior pars hominis, scilicet intellectus, sit immortalis, divinus, immaterialis. Ideo homo debet summe exquirere divinorum notitiam et amorem. Et quamvis non possit suo Creatori per æqualitatem assimilari, sicut ipse per Isaiam testatur, dicens, Cui assimilastis me, et adæquastis me? et rursus: Cui similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei? nihilo minus tamen potest ei (auxiliante gratia) finaliter adhærere, reverenter servire, per contemplationem et dilectionem imitative assimilari, tanquam ad imaginem et similitudinem Dei factus. Unde in Timæo asserit Plato, quod nobis est cum diis consortium quoddam divinitatis, et parilitas nominis. In Phædone quoque testatur: Divino, immortali, et semper eodem modo se habenti enti, similis est anima.
Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris: id est, intellexi quod sapientia tantum, imo et plus, præstantior est ignorantia et errore, quantum lux caligine. Inter quæ tantum interest, ut dicat Apostolus: Quæ conventio luci ad tenebras?18 Ideo sapientium est, oculos cordis semper ad lucem veritatis, et ad virtutum splendorem attollere; stultorum vero, in tenebris vitiorum et falsitatis caligine volutari.
Hinc sequitur: Sapientis oculi in capite ejus: quia exteriores oculos suos elevat ad cœlestia intuenda, quatenus ex illorum intuitu, ad Creatoris contemplationem, ejus interiores oculi erigantur, juxta quod in Isaia legitur:19 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc. Vel, interiores oculi sapientis sunt in capite, id est in corde ipsius, hoc est in parte intellectiva, in qua sunt tres superiores animæ vires, in quibus superbenedictæ Trinitatis imago relucet: quæ vacant divinis. Rursus, Sapientis oculi sunt in capite ejus, id est in Christo, qui est caput cunctorum fidelium: in quo sapientes interiores oculos suos defigunt, juxta illud Psalmi, Oculi mei semper ad Dominum.20 Stultus in tenebris ambulat, id est, per devia vitiorum, ignorantias et errores graditur ad infernum. Unde in libro Proverbiorum habetur: Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem;21 via autem impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt.2223 Et didici quod unus utriusque esset interitus. Quum præfatam sapientiæ eminentiam consideravi, occurrit mihi quod eodem modo mori et deficere videtur sapiens atque insipiens : quia in morte sapientis non videtur spiritus remanens magis, quam in morte insipientis; et interdum eodem periclitantur naufragio, eodem involvuntur incendio, aut uno gladio feriuntur.
Et dixi in corde meo, in persona hominis imperiti carnalis : Si unus et stulti et meus, qui sapiens sum, occasus, id est interitus, seu finis, erit : quid mihi prodest, quod majorem sapientiæ dedi operam, quam stultus? quum neuter nostrum habiturus sit præmium post hanc vitam, anima exsistente mortali, ut æstimant imperiti. Locutusque cum mente mea, id est intra me conferens, animadverti quod hoc quoque, scilicet ita sentire, esset vanitas, id est pessimus error. Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum : id est, diversa erit recordatio de ambobus, non conformis, quoniam sapiens in refrigerio et beatitudine erit, stultus in damnatione æterna.24 Aliqui vero exponunt sic : Animadverti quod hoc quoque, scilicet majorem sapientiæ operam dare, esset vanitas : loquendo in persona carnalis. Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti : id est, amborum memoria simili modo peribit. Et futura tempora oblivione cuncta pariter operient : id est, tandem in futuris temporibus oblivioni tradentur cuncta quæ interim fiunt, ita quod erunt sicut quæ in tenebris penitus latent. Moritur doctus similiter ut indoctus. Nam, quantum ad corpus, non videtur differentia mortis, nec animæ patet egressus. Imo sapientes, docti et justi, interdum violenta morte decedunt et horribiliori quam indocti et vitiosi.
Et idcirco tæduit me vitæ meæ, propter tot mala vitæ huic annexa : me, inquam, videntem mala universa esse sub sole, id est vana atque aliquid mali pœnæ vel culpæ admixtum habentia.
Quamvis enim vita sit appetibilis per se, tamen propter adversitates et pravitates annexas potest in tædium verti. Propter quod dixit Elias : Sufficit mihi, Domine; tolle (quæso) animam meam. Job quoque : Solvat Deus manum suam, et succidat me. Atque Apostolus : Supra modum, ait, gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. Et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus, id est aliquo modo afflictiva cordis, juxta expositionem inductam. Unde oravit Psalmista : Educ de custodia, id est de carcere, animam meam, ad confitendum nomini tuo; et Paulus, Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Hinc dixit et Jonas : Melius est mihi mori, quam vivere.
Consequenter ponit unum miserabile malum, quod multis contingit parentibus. Rursus detestatus sum, id est, miseram reputavi, omnem industriam, id est prudentiam meam, quam habui in congregando opes terrenas, qua sub sole studiosissime laboravi pro acquirendis divitiis, habiturus heredem post me, quem ignoro, id est, de quo nescio, utrum sapiens an stultus futurus sit, id est, quod horum duorum ei conveniet; et dominabitur in laboribus meis, quibus sudavi et sollicitus fui, id est in divitiis meis, a me laboriose adeptis. Et est quidquam tam vanum? quasi dicat : Istud est valde inane ac dolorosum. Istud quoque accidit Salomoni, cujus successor et heres Roboam, rudis et stultus fuit, et a rege Ægypti pro parte depauperatus, ut legitur tertio Regum.
Unde cessavi a tali divitiarum collectione, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole pro opibus congregandis, eo quod filii parentum taliter thesaurizantium et congregantium, bona a parentibus congregata, male consumunt, quia faciliter ad manus suas deveniunt, prout dictum est plenius super illud Proverbiorum : Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Nam quum alius, id est alter aliquis, laboret in sapientia et doctrina, ut scilicet
III Reg. xix, 4.
Job vi, 9.
II Cor. i, 8.
Ps. cxli, 8.
Rom. vii, 24.
Jonæ iv, 3.
18
19
III Reg. xiv, 21, 25, 26.
20
Prov. xiii, 11.
21 sapiens sit et doctus, et sollicitudine, id est in cura pro temporalibus rebus; homini otioso quæsita dimittit, id est, ea quæ ipse sollicite acquisivit, relinquit homini negligenti ac pigro, qui ea prodigaliter carnaliterque consumit. Et hoc ergo vanitas est et magnum malum. Vanitas est, quoniam caret fine intento a congregante, qui intendebat ea relinquere digno et sapienti successori, ac pro statu honesto per eum ducendo. Est etiam magnum malum, quia multum pœnale parenti, si eo vivente et sciente, heres suus sic devoret bona sibi a patre collata. Quod si pater ista non sciat, nec vivat dum fiunt, tamen adhuc vivens, timendo de hoc, affligebatur. Successori vero taliter consumenti bona sibi relicta, istud est magnum malum culpabile.
22
Quid enim proderit homini cuicumque, id est, quam utilitatem consequitur homo quicumque avarus et tenax, de universo labore suo, quo pro divitiis laboravit, vel de ipsis divitiis laboriose collectis, et afflictione, id est sollicitudine et anxietate, spiritus, id est animæ suæ, qua sub sole cruciatus est propter ista terrena, quæ cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore et tristitia amittuntur? Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis, id est miseris curis, malisque pœnæ et culpæ, pleni sunt: hoc est, ipsemet in diebus suis his calamitatibus adimpletur. Tempori enim adscribuntur ea, quæ fiunt in tempore, sicut ait Salvator: Sufficit diei malitia sua; et, Crastinus dies sollicitus erit sibi ipsi.2526 Nec per noctem mente requiescit: quia in lecto corporaliter requiescens, corde sollicitatur, ne furto quid perdat, et qualiter plura adipiscatur, aut pertinentia sibi disponat. Unde asserit Dominus: Ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes, suffocant verbum Dei. Et hoc, scilicet per noctem non quiescere mente, et taliter propter temporalia cruciari, nonne vanitas est?27 quia a vera beatitudine impedit hominem.
23
24
Nonne melius est comedere et bibere, id est rebus concessis ad competentiam uti, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis, id est vitam suam reficere, et se ipsum consolari ex bonis sibi collatis, ita ut habens victum, et quibus tegatur, contentus sit, et quiete vescatur?28 prout in Proverbiis dictum est: Divitias et paupertatem ne dederis mihi, sed tribue tantum victui meo necessaria.29 Unde subjungitur: Et hoc de manu Dei est: id est, ita refici et contentari, est beneficium Dei, imo et donum gratiæ ejus, ac meritorius actus, si fiat ex caritate. Quis ita vorabit, id est, tam abundantem præparationem ciborum habebit, et deliciis affluet in usu feminarum et virginum, ut ego Salomon? De cujus quotidianis cibariis et uxoribus et concubinis, tertio Regum et secundo Paralipomenon satis conscriptum est.3031 Et tamen ego in talibus ita expertus, definio ac protestor, quod in ipsis non felicitas, sed vanitas sita est. Quasi dicat: Mihi in his expertissimo credendum est.
25
26
Ideo concludendo subjungit: Homini bono in conspectu suo, id est homini vere virtuoso, dedit Deus sapientiam, id est sapidam divinorum notitiam, prout sapientia est donum, et scientiam, id est infusam notitiam de rebus creatis, quod in eis non sit finis ultimus constituendus: quæ scientia etiam donum est, et omnibus habentibus caritatem inest, sicut et cetera dona; et lætitiam, id est spiritualem consolationem, et gaudium in Spiritu Sancto, ita quod hilariter servit Deo. Peccatori autem dedit afflictionem, id est pœnales affectiones, ut sunt, timor, dolor, tristitia, conscientiæ quoque remorsus; et curam superfluam circa spiritualia, et terrena, et de vitandis periculis, seu vita productiori; ut addat terrena terrenis, et congreget ea in repositoriis suis, et tradat ei qui placuit Deo, id est, relinquat ea ita, quod (Deo sic ordinante) devolvantur in usum hominis justi, eis condigni, quamvis hoc fiat præter seu contra voluntatem et intentionem hominis cupidi, qui ea reliquit, atque ad usum alium ordinavit. Quemadmodum bona Chananæorum devenerunt in usum filiorum Israel, et opes Nabal, in usum David. Sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis, videlicet tam sollicite congregare divitias, nec uti eisdem, sed relinquere eas his quibus non favet, neque cognovit.3233 Itaque homini virtuoso dat Dominus consolationem internam, sicut testatur hoc ipsum expertus : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam;34 et alius, Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.35
Footnotes
-
Joel II, 12. ↩
-
II Cor. VI, 4-7. ↩
-
Jer. XXXI, 22. ↩
-
Luc. VI, 25. ↩
-
Jacob. V, 1. ↩
-
Prov. XXI, 17. ↩
-
Job XXVIII, 13. ↩
-
Is. XXVIII, 9. ↩
-
III Reg. vi; vii, 1-8. ↩
-
Gen. vi, 2, 4. ↩
-
Ps. lli, 6. ↩
-
Ps. lii, 6. ↩
-
Galat. i, 10. ↩
-
I Cor. x, 33. ↩
-
III Reg. xi, 4-8. ↩
-
Mich. vi, 8. ↩
-
1 Tim. 1, 17. ↩
-
II Cor. vi, 14. ↩
-
Is. XL, 26. ↩
-
Ps. XXIV, 15. ↩
-
Prov. IV, 18, 19. ↩
-
I Tim. i, 17. ↩
-
Eccle. i, 4. ↩
-
Sap. iv, 7. ↩
-
Matth. vi, 34. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Marc. iv, 19. ↩
-
I Tim. vi, 8. ↩
-
Prov. xxx, 8. ↩
-
III Reg. iv, 22, 23; xi, 3; ↩
-
II Par. ix, 4. ↩
-
Josue xiii-xxi. ↩
-
1 Reg. xxv, 42. ↩
-
Ps. xciii, 19. ↩
-
II Cor. 1, 5. ↩
Chapter 2 of 12