Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI : MEMENTO CREATORIS TUI IN DIEBUS JUVENTUTIS TUÆ.

HORTATUR jam Salomon ad virtuose agendum celeriter, ex consideratione brevitatis vitæ præsentis, et corruptionis assiduæ corporis nostri, imminentisque mortis. Et loquitur in isto capitulo multum metaphorice et obscure; sed ex verbis quæ tandem subjungit, dat occasionem intelligendi quid dicere velit.

Memento Creatoris tui, non superficiali, rara, informi, sed cordiali, assidua, et formata recordatione: ita ut ejus majestatem toto posse honores, ejus bonitatem super omnia fervide diligas, ejus justitiam expavescas, infinitam excellentiam ejus jugiter laudes, veritatem et sapientiam ejus reverenter ac limpide contempleris, beneficia et promissa ipsius attendas, et gratus esse totis viribus semper coneris. Sic igitur Dei præsentiam incessabiliter penses in diebus juventutis tuæ, id est statim ab exordio ætatis adultæ, hæc aliqualiter incipiendo. Et quanto plus creveris ætate, ad pueritiam adolescentiamque perveniendo; tanto perfectius impleas jam prædicta. Itemque juventus hic sumitur, prout contra senectutem distinguitur, et totum tempus adultæ includit ætatis. Denique, protestante S. Hilario, id potissime Deo tenemur, ut sicut totum quod sumus, possumus et habemus, ab ipso accepimus; sic nos ipsos et omne quod valemus ac possidemus, ejus obsequio mancipemus, atque ad ejus ordinemus amorem et cultum. Sicque ratione beneficentiæ nobis ab ipso exhibitæ, debemus nos totos dilectioni et honorificentiæ ejus: et multo plus, quoniam ipse prior dilexit nos;1 et maxime propter infinitam dignitatem ac honorabilitatem ipsius, sed et propter liberalissima ejus promissa. Nequaquam ergo obliviscamur ipsius, sed in omni ejus obsequio pensemus majestatem ipsius, quatenus cum ingenti reverentia eum exoremus, laudemus, colamus, et veneremur in omnibus. In omni quoque tentatione reminiscamur suæ gloriosæ et supervenerandæ præsentiæ, ut erubescamus, vereamur, et omittamus in ejus præsentia ipsum offendere, et viliter nos habere.

Antequam veniat tempus afflictionis tuæ, id est angustiæ, adversitatis, et senectutis: in quibus Deo servire, et ad ipsum confugere, est quodammodo necessitatis, nec ex mera libertate puraque caritate videtur procedere, ideo Deo minus acceptum est; et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent. Isti sunt anni ætatis decrepitæ et mortis amaræ, imo et quotidianæ: quia, ut beatus asserit Augustinus, quando ætas vergit ad occasum, senex plenus est querelis et nullis gaudiis. Et rursus testatur: Quum homines cupiunt senectutem, quid aliud optant, nisi longam infirmitatem? Sanctus quoque Gregorius : Ipse (inquit) defectus corruptionis, quid est, nisi quædam prolixitas mortis?

Antequam tenebrescant sol et lumen et stellæ et luna. Quemadmodum Rabbi Moyses ille Ægyptius, magnus philosophus atque theologus, fassus est, consuetudo Scripturæ est, ut luminaria cœli et orbes cœlestes, propter homines condita, dicantur obtenebrari, mœrere, et quasi in deterius variari, dum homines in præcipuas labuntur adversitates, calamitates et mortes. Unde in Ezechiele Dominus loquitur regi Ægypti : Operiam, quum exstinctus fueris, cœlos, et nigrescere faciam stellas ejus;2 solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum; omnia luminaria cœli mœrere faciam super te. Similiter in Isaia, quum dixisset Scriptura, Interfecit eos, etc., mox adjecit :34 et complicabuntur sicut liber cœli, et omnis militia eorum defluet. Itaque juxta hunc modum loquendi potest intelligi, quod homine in angustiis senii constituto, et propinquante ad mortem sol lumenque ejus, luna ac sidera tenebrescunt, quia non fulgent homini tali ad ejus solatium. Verumtamen expositores, per solem et lunam, communiter intelligunt oculos corporales : qui omnibus membris lucent, ducatumque præbent per lumen visuale et vim visivam, quæ connata sunt oculis ac resident in pupilla, senectutisque tempore, præsertim in morte, per debilitationem obtenebrescunt. Per stellas vero, alii sensus intelliguntur : qui ornant caput sicut sidera cœlum, et illuminant aliqualiter hominem, quemadmodum astra mundum, quia cognitio nostra intellectiva, a sensitiva sumit exordium, atque per sensuum apprehensionem dirigitur homo in agendis ac evitandis.

Et revertantur nubes post pluviam. Per aquas et flumina ac nubes, in Scripturis quandoque significantur gratiarum fluenta, divinorum charismatum dona, et rivi sapientiæ atque scientiæ. De quibus in Joanne loquitur Christus : Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ;5 et in Apocalypsi, Qui vult, accipiat aquam vitæ gratis;6 et in Isaia, Miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos;7 itemque in Psalmo, Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Interdum per ista, in Scripturis exprimitur tribulatio magna, et impetus angustiæ copiosæ :8 sicut in Psalmo, Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam;910 et rursus, Salvum me fac, Domine, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam;11 atque in Isaia, Adducet Dominus super eos aquas multas et fortes, regem Assyriorum.12 Et ita hoc loco per nubes, insinuantur caligines inundationesque afflictionum, quibus agonizantes copiosissime ac mœstissime involvuntur in corpore et anima, in singulis membris ac viribus : quibus tanquam nubibus densis ac tempestuosis operiuntur. Quæ nubes tunc revertuntur post pluvias, id est post præcedentes tribulationes, timores, pressuras.

Quando commovebuntur custodes domus, id est costæ : quibus intestina vallantur, et tota ventris mollities conservatur, ne intra se corruens comprimatur. Possunt quoque custodes domus, intelligi sensus exteriores : per quos custoditur domus, id est corpus, quod est animæ habitaculum, a diversis periculis. Rursus, custodes domus, id est hominis, in quo Deus per gratiam commoratur, vel diabolus residens dominatur, sunt intellectus et voluntas : qui imperant inferioribus viribus, et ab adversis multis custodiunt hominem; sed morte instante, multiplici concutiuntur horrore. Custodes quoque habitaculi, in quo agonizans jacet, tunc commoventur compassione, terrore et angustia. Et nutabunt viri fortissimi, id est, crura ac tibiæ, quæ totius corporis sustentant ac deferunt pondus, præ infirmitate vacillabunt ac titubabunt. Quæ dicuntur viri fortissimi, quia robustissime præ ceteris quæ in homine sunt, consolidant teneritudinem carnis. Vel : Viri fortissimi, id est, qui antea robustissimi erant, tunc præ ægritudine nutant. Et otiosæ erunt molentes, id est, dentes, qui instar molæ comminuunt cibos, tunc ab officio suo deficient, non valentes conterere cibum, imminuto numero : quia tunc solent excidere, et numero minorari in senectute;13 et tenebrescent videntes per foramina, id est, oculi caligabunt: qui per organa sua in capite sita ac profundata, tanquam per foramina cernunt. Unde in Genesi leguntur suis oculis Isaac et Jacob præ senectute non potuisse clare videre.14

Et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis. Ostia hominis sunt, os ejus et labia, ac ceteræ viæ seu aperturæ, per quas ejiciuntur superfluitates naturæ. Unde orat Propheta: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.15 In Ecclesiastico quoque habetur, Ori tuo facito ostia:16 id est, labia tua ab illicita locutione refrena. Hæc ostia, morte instante, clauduntur, dum loqui non prævalent, et præ angustia afflictionum invicem comprimuntur. Ideo additur: In humilitate, id est exilitate et dejectione, vocis molentis, id est aerem confringentis: quia tunc vix loqui possunt exiliter ac depresse. Hoc ostium positum est in platea, id est in planitie ac latitudine vultus. Vel, Claudent ostia in plateis: quoniam senes ægrotantes ac agonizantes, faciunt januas domus suæ claudi; nec egredi queunt, nec ludentium jocis alludunt.

Et consurgent ad vocem volucris, id est, in galli cantu evigilabunt ac surgent, vel necessitudine urinandi, a qua diu nequeunt abstinere, vel quia diu in uno latere non valent jacere. Nempe frigescente jam sanguine, et siccato humore, quibus materia alitur somni, ad levem evigilant sonum; deficiente quoque vigore naturæ, non possunt diu tenere urinam. Et obsurdescent omnes filiæ carminis, id est aures: quæ in melodiis et cantibus delectantur, propter quod filiæ carminis nuncupantur. Excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via: id est, ipsi infirmi senes et morti appropinquantes, verebuntur secreta et alta judicia Dei, atque ignotam ingredi metuent regionem. Vel: Excelsa, id est supremæ vires animæ, scilicet intellectus et voluntas, expavescent mortis discrimen, et viam universæ contrement carnis. Vel, lapsis poplitibus ac tremiscente vestigio, etiam in plano fluctuantes itinere, defectum ac offendicula gressuum formidabunt.

Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis. Hæc tria, puta amygdalus, locusta, et capparis, per metaphoram seni conveniunt: amygdalus, ratione canitiei; locusta, propter crurum dolorem, ac pedum tumorem. Locusta quippe est animal breve et parvum, in cruribus debile: cujus proles est bruchus, qui quum alatus fuerit, et volare inceperit, locusta vocatur, ut dictum est super illud Joelis: Residuum erucæ, comedit locusta.17 Capparis, propter libidinis infrigidationem.18 Florebit ergo in sene amygdalus, id est, caput capillorum canitie quasi floribus suis operietur; impinguabitur locusta, id est, crura dolebunt, et pedes indigestis humoribus tumidi fient ac gravabuntur, ac tibiæ intumescent. Aliqui tamen per locustam teneram, intelligunt mollem ventrem, qui tempore senii, incoctis solet impinguari humoribus, deficiente calore ad consumendum. Et dissipabitur capparis, id est, libido frigescet, et concupiscentia exstinguetur: quæ nomine capparis designatur, eo quod capparis herba sit excitans luxum, et renibus valet, in quibus libido viget. Propter quod ait Salvator:

Sint lumbi vestri præcincti. Porro (ut legitur) capparis est genus fruteti conforme lentisco, habens in summitatibus seminis sui rotunda capitula, nascens in aridis locis, et petræ adhærens;19 et super omnia medicamina juvat. Semen ejus sali compositum, cibis est aptum; ventrem mollit, provocatque urinam. Radix ejus potata, paralyticis mirifice prodest, menstruis imperat. Semen ejus cum aceto coctum, et ore retentum, dolorem dentium mitigat. Radix ejus si masticetur, dolorem eumdem compescit.20 Quando ibit homo in domum æternitatis suæ, id est statum et mansionem futuri sæculi, cujus duratio finem non habet, et circuibunt in platea plangentes, id est propinqui et amici, defunctum ad tumulum deferentes, ejusque mortem in via deflentes.

Antequam rumpatur funis argenteus. In omnibus his repetendum est illud : Memento Creatoris tui. Itaque reminiscere Dei tui indesinenter, antequam rumpatur funis argenteus, id est splendida vita ista, instar funiculi diu protracta, seu elementorum commixtio, instar funiculi in tuo corpore colligata :21 hoc est, antequam dissolvatur complexionis tuæ harmonia. Et recurrat vitta aurea, vel, ut aliqui legunt, Vita aurea. Per vittam auream, quidam intelligunt animam pretiosam, variis viribus proprietatibusque intextam. Et auream vitam, quidam accipiunt vitam futuram justis promissam, et vitiis perditam : quæ ita se habet ad vitam præsentem, sicut aurum ad argentum. Potest quoque per vittam auream, significari nobilissima illa harmonia, quæ in resurrectione futura tribuetur electis, et aliqualiter fuit ante lapsum in primis parentibus. Itaque antequam anima recurrat ad suum conditorem, et antequam vita beata reddatur, memor sis Dei.

Et conteratur hydria super fontem, id est, vesica humorum aquaticorum contentiva, destruatur ad stomachum : ex quo, velut ex fonte, suscipit talem humorem. Ut enim ait Cyrillus in suis Proverbiis, quatuor digestionibus cibus percoquitur, ut deinde membris purior atque veracior tribuatur. Omnis etenim cibus, antequam substantiæ carnis incorporetur, quatuor digestionibus expurgatur. Primo vadit ad stomachum, et ibi digeritur, et sequestratur purum ab impuro, et impurum emittitur per secessum. Deinde purum relictum ad hepar emittitur, ac ibi digeritur; fitque sanguis, et sequestratur purum ab impuro : impurum emittitur per urinam, ac purum relictum, a venis attrahitur. Et ibi tertio digeritur, sequestraturque purum ab impuro : et impurum emittitur per sudorem et sputum; deinde purum relictum, per membra spargitur. Et in membris quarto digeritur, sequestraturque purum ab impuro : et illud impurum, quod quasi purum est, servatur in vasis spermaticis, et in generatione emittitur; purissimum autem relictum, convertitur in membrorum substantiam, factum vivum, atque substantia vitæ.

Et conteratur rota super cisternam, id est caput, instar rotæ rotundum, superpositum cordi, quod est fons caloris ac vitalium origo spirituum. Et revertatur pulvis in terram suam unde erat, id est, caro resolvatur in terram : quæ, quantum ad materiam, prædominatur in corpore; et spiritus redeat ad eum qui dedit illum, id est ad Creatorem, ut judicetur et remuneretur. Qua auctoritate confunduntur Apollinaris et sui sequaces, dicentes animas cum corporibus propagari, descindi, ac seminari, non ab extra infundi; et quidam philosophi ac Sadducæi, qui dixerunt animas hominum mori cum corpore.

C His metaphorice ac parabolice dictis, ad principium redit hujus voluminis : Vanitas, inquiens, vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas : sicut in primo capitulo expositum est. Tanquam dicat : Quum omnis homo ad finem istum venturus sit, ut corpus redigatur in pulverem, et anima revertatur ad Creatorem; vanissimum est, in rebus caducis, in deliciis et mundi honoribus occupari, beatitudinem quærere, et constituere finem in talibus.

Quumque esset sapientissimus Ecclesiastes :22 prout tertio Regum et secundo Paralipomenon, supra quoque expositum est. Loquitur autem de se ipso, quasi de alio, ut moris est auctoribus Scripturarum in propriis loqui libris.2324 Se quoque commendat, non ad propriam laudem, sed ad Dei honorem et nostram ædificationem, ut certius ei credamus, ejusque verba attentius contemplemur. Docuit populum Israeliticum sibi commissum, præsertim domesti- cos suos, ac alios ad ipsum pro informatione accedentes, sicut reginam Saba; et enarravit quæ fecerat:25 ut patuit supra secundo capitulo. Et investigans veritatem de singulis, prout supra fuit expositum, composuit parabolas multas, videlicet tria millia, ut legitur tertio Regum.26 Quæ tamen non sunt omnes descriptæ, ut dictum est in expositione libri Proverbiorum.27 Quæsivit verba utilia ad salutem, et conscripsit*,* per se vel per alios, sermones rectissimos, id est ab omni falsitate et injustitia alienos, ac veritate plenos: quantum ad ea quæ dixit ex ratione et absoluta assertione, non autem quantum ad ea quæ in isto protulit libro in persona carnalium: unde est illud, Nihil habet homo amplius jumento, etc.28

11 Verba sapientium, qui libros sacræ ediderunt Scripturæ, et aliorum veraciter sapientium, sunt sicut stimuli: quoniam pungunt et excitant tardos, negligentes ac somnolentos; et quasi clavi in altum defixi, id est, firma et immobiliter vera, sicut clavi profunde incussi manent firmissime suo in loco, vel tam sublimiter fixi, quod nequeunt attingi aut extrahi. Altum autem, pro profundo frequenter accipitur: sicut in Psalmo, Veni in altitudinem maris;29 atque in Joanne, Puteus altus est. Sunt etiam quasi clavi, quia acuta ad increpandum, penetrativa ad inflammandum, efficacia ad interimendum omne peccatum.30 Unde in Jeremia Dominus loquitur: Nonne verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petram? Per Isaiam quoque Christus testatur:31 Posuit me quasi sagittam electam, et posuit os meum quasi gladium acutum.32 Quæ verba sapientium, per magistrorum consilium data sunt a pastore uno*: id est, a Deo* provisore universorum, et fidelium suorum summo pastore, data sunt per Moysen et Prophetas, qui consuluerunt et docuerunt hæc observari. Quasi dicat: Non per me solum aut principaliter data sunt. Deinde in novo Testamento per Apostolos et Evangelistas a Christo donata sunt, qui est princeps pastorum, et dixit:33 Unus est magister vester, Christus.

12 His amplius, fili mi, ne requiras, id est nil quod non contineatur aliquo modo in Scripturis. Faciendi plures libros nullus est finis*: quia ex una consideratione* oritur alia, et jugiter novæ considerationes occurrunt. Et qui cessare proposuit atque quiescere uno quocumque libro completo, antequam illum compleverit, ex considerationibus interim sibi occurrentibus incitatur ad alios componendos. Frequensque meditatio*, id est diligens consideratio, assidue* necessaria ad libros componendos, carnis afflictio est, id est, corpus molestat, caput debilitat, et interiores exagitat sensus, qui rationi subserviunt, et similitudines atque phantasmata repræsentant: sicque (ut Commentator fatetur) vere fortiterque laborant. Talis quoque meditatio est sæpe laboriosa spiritui, cui difficile est quædam difficilia intelligere, de quibus vult scribere. Sed et corpus Sap. IX, 15. corruptibile aggravat animam, et terrena habitatio deprimit sensum multa cogitantem.

13 Finem loquendi pariter omnes audiamus, id est summam omnium Scripturarum, saluberrimumque compendium, in cujus adimpletione tota pendet Scriptura. Deum time filiali timore, et mandata ejus, tam negativa, quibus vitia prohibentur, quam affirmativa, quibus virtutum actus præcipiuntur, et præsertim præcepta caritatis Dei ac proximorum, observa, perseverando usque in finem. Hoc est enim omnis homo*: id est, ad hoc conditi sunt homines* universi, et in hoc consistit eorum salus atque perfectio maxima, in plena observatione præcepti caritatis divinæ. Cuncta quæ fiunt, adducet Deus in judicium*: id* est, omnium hominum actus interiores et exteriores judicabit Omnipotens, imo et bonorum actuum omissiones; pro omni errato*, id est, ad puniendum quidquid erronee* et inique est commissum, et omnem errorem fidei sanctæ contrarium. Sive bonum, sive malum sit*. Hoc refertur ad il-* lud, Cuncta quæ fiunt : ut sit sensus, Omnia judicabit tam bona quam mala. Vel si refertur ad illud, Pro omni errato, sensus est, quod omne erratum dijudicabit et puniet, sive sit bonum ex genere, sed perversa factum intentione, ut ire ad ecclesiam ob laudem humanam; sive sit malum ex propria ratione. Hinc ait Apostolus : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque prout gessit in corpore, sive bonum, sive malum.34 Dicunt Hebræi, quod propter hanc ultimam auctoritatem, liber hic Salomonis receptus sit in sanctarum canone Scripturarum. In aliis enim videbatur sæpius deviasse; hic vero Omnipotentis justitiam declaravit, et qualiter serviendum sit ei, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS COMMENTARIORUM IN ECCLESIASTEN

Footnotes

  1. I Joann. IV, 10, 19. ↩

  2. Ezech. xxxii, 7, 8. ↩

  3. Ibid. 4. ↩

  4. Is. XXXIV, 2. ↩

  5. Joann. VII, 38. ↩

  6. Apoc. xxii, 17. ↩

  7. Is. XLIX, 10. ↩

  8. Ps. XLV, 5. ↩

  9. Ps. xci, 3. ↩

  10. Ps. xcii, 3. ↩

  11. Ps. LXVIII, 2. ↩

  12. Is. VIII, 7. ↩

  13. * in minuto numero ↩

  14. Gen. xxvii, 1; xlviii, 10. ↩

  15. Ps. cxl, 3. ↩

  16. Eccli. xxviii, 28. ↩

  17. Joel i, 4. ↩

  18. Joel 1, 4. ↩

  19. Luc. xii, 35. ↩

  20. Quoniam ↩

  21. *confringatur* ↩

  22. Eccle. I, 13. ↩

  23. II Par. IX, 23; ↩

  24. Eccle. I, 16. ↩

  25. Eccle. II, passim. ↩

  26. III Reg. IV, 29-34; ↩

  27. III Reg. IV, 32. ↩

  28. Eccle. III, 19. ↩

  29. Ps. LXVIII, 3. ↩

  30. Joann. IV, 11. ↩

  31. Jer. XXIII, 29. ↩

  32. Is. XLIX, 2. ↩

  33. Matth. XXIII, 8, 10. ↩

  34. II Cor. v, 10. ↩

Chapter 12 of 12