Skip to the text

Articulus 11

EXPLICATIO CAPITULI UNDECIMI : MITTE PANEM TUUM SUPER TRANSEUNTES AQUAS.

HIC ad opera misericordiæ spiritualia ac corporalia admonemur. Mitte panem tuum, id est, corporalem ac spiritualem refectionem effunde, super transeuntes aquas, id est super pauperes mendicantes, atque domesticos inopes : qui instar aquarum multi sunt, et moventur hinc inde, ac pergunt ad ultimum finem. Unde et in Apocalypsi legitur :1 Aquæ multæ, populi multi.2 Hinc admonet Isaias : Frange esurienti panem tuum.3 Et iterum : Beati, inquit, qui seminatis super omnes aquas. Quia post multa tempora invenies illum, id est, fructum et præmium consequeris inde in die mortis atque judicii tui.4 Qui enim miseretur pauperis, fœneratur Domino. Propterea in Tobia asseritur : Quomodo potueris, ita esto misericors. Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis, quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.5 Fiducia magna coram summo Deo, est eleemosyna omnibus facientibus eam. Hinc Christus in die judicii misericordibus dicet :6 Quamdiu uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.

Da partes septem, necnon et octo. Per hos duos numeros determinatos, designari videtur numerus indeterminatus : ad insinuandum, quod de omnibus quæ supersunt, copiose sit communicandum pauperibus, sicut ad Timotheum scribit Apostolus : Divitibus hujus sæculi præcipe, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum.7 Ideo tamen exprimit septenarium numerum et octonarium, quoniam opera misericordiæ septem sunt in genere, per quæ ad octo beatitudines pervenitur; vel quoniam septimus dies in lege celebris fuit, videlicet sabbatum (ut patet in Exodo), et die octavo fiebat circumcisio, juxta illud Genesis :89 Infans octo dierum circumcidetur in vobis.10 At vero, secundum expositores catholicos, ideo ait, Septem, et, Octo, ut innuat utriusque Testamenti Scripturam in debita veneratione habendam. Vetus enim Testamentum significatur per Septem, propter septimi diei celebritatem; et novum, per Octo, propter resurrectionis octavam. Quia ignoras quid futurum sit mali super terram, id est quæ tribulationes et angustiæ, quæ pestes et prælia, seu quando et qualiter morieris. Ideo indiges facere misericordiæ opera, ut tunc adjuveris ac eruaris : quia, ut ait Apostolus, pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ.11 Nempe, ut ait Salvator, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.12 Ideo ait Psalmista :13 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem;14 in die mala liberabit eum Dominus.

Si repletœ fuerint nubes exhalationibus ac vaporibus humidis, imbrem, id est pluviam, super terram effundent : ita et tu, exemplo naturæ, de plenitudine tua impertire pauperibus. — Spiritualiter, nubes sunt virtuosi prælati, contemplativique viri, et prædicatores sancti : qui instar nubium elevantur a terra, et ad cœlestia volant. Quæ quum fuerint rivis sapientiæ ac doctrinæ repletæ, et supernis charismatibus redundantes, verba sapientialia, instar stillarum, audientibus influunt, et corda eorum irrigant ac fecundant; luceque sapientiæ eis infusæ illuminant proximos, juxta illud in Job : Nubes spargunt lumen suum : quæ lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis15 terrarum, sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri. De quibus loquitur Isaias :16 Qui sunt isti, qui ut nubes volant? Quarum pluviam, id est doctrinam et prædicationem, Deus aufert ingratis, quemadmodum in Isaia testatur : Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem.17 Unde et in Actibus Apostolorum sic legitur : Vetati sunt (Paulus et sui) a Spiritu Sancto, loqui verbum Dei in Asia;18 et non permisit eos Spiritus Jesu.

Consequenter insinuat, quam necessarium sit in præsenti vita operibus insistere virtuosis, quia in morte cessant tempus et status merendi ac demerendi. Si ceciderit lignum, id est, si homo per mortem corruerit, atque devenerit ad austrum, id est ad ardorem Solis justitiæ, ad numerum, partem atque consortium electorum, sive ad aquilonem, id est ad frigus iniquitatis, et ad caritatis omnimodam exstinctionem, et ad partem ac numerum reproborum. Unde Antisiodorensis in Summa sua, per austrum intelligit regionem Spiritus Sancti; per aquilonem, regionem diaboli. In quocumque loco ceciderit, id est, in qualicumque affectione dispositioneque cordis obierit, ibi erit, id est, in ea æternaliter et inconvertibiliter permanebit. Si enim recesserit anima a corpore in caritate et conversione ad Deum, inavertibiliter manebit ad ipsum in æternum conversa; si autem in aversione seu culpa mortali, inconvertibiliter et inflexibiliter manebit aversa a Deo.

Ideo asserit Damascenus, libro secundo : Quod angelis fuit ruina, hoc hominibus est mors. Quemadmodum enim angeli tenebrarum immutabiliter manent in illa affectione et aversione, in qua erant peccando, et corruendo ex cœlo; ita et anima jugiter manet in dispositione et affectione qua recessit a corpore hora mortis. Nam tota hæc vita et tota ejus duratio, est via et peregrinatio ad futuram : cujus viæ terminus mors est. Idcirco post mortem non manet status aut duratio promerendi aut demerendi. Nec damnati unquam pœnitent de suis peccatis, in quantum fuerint offensiva inhonorativaque Dei; nec cupiunt esse cum Deo ex aliquo ejus amore, vel ad laudem et gloriam ejus. Imo summe et ineffabiliter odiunt Deum, et inæstimabiliter invident gloriæ ejus. Sed quantum in ipsis est, cuperent æternaliter frui rebus creatis caducis, quibus in hac vita finaliter inhæserunt, et in quarum libidinoso amore recesserunt a corpore. Verumtamen, in quantum esse cum Deo, esset damnatis evasio tormentorum suorum, forsitan vellent esse cum eo. Hinc quoque asserit Augustinus : In quo quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies : quoniam qualis in die hoc moritur, talis in illo judicabitur. Et Psalmista :19 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Et sanctus Job : Viam (inquit) per quam non revertar, ambulo.20

Denique homo vocatur arbor seu lignum, juxta illud Evangelii: Jam securis ad radicem arboris posita est; omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.21 Unde et Christus in passione: Si in viridi (inquit) ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?22 Philosophi quoque dicunt hominem esse arborem eversam. Nam sicut in arbore radix est loco oris, attrahendo nutrimentum humoris, et est in parte inferiori; sic in homine os, quo sumitur alimentum, est in parte superiori, prout etiam secundo de Anima tangit Philosophus. Rursus, sicut arbor ramos suos extendit sursum, sic homo crura ac brachia sua veluti ramos extendit deorsum. Amplius, quoniam sole ad austrum ascendente, cuncta virescunt in terra, diesque prolongantur, et dies fit clarior, ardor quoque lucis solaris in terra augetur: recte per austrum, pars electorum et regio Spiritus Sancti, seu fervor exprimitur caritatis; per aquilonem vero, portio reproborum et regio inimici, quoniam sole illinc elongato, frigora oriuntur durissima, et venti inde perflant acerrimi. Unde Hieronymum sequens Albinus, fatetur quod auster in Scripturis communiter in bonam partem accipitur, aquilo autem in malam, juxta illud in Canticis:23 Surge, Aquilo (id est recede), et veni, Auster. Et in Jeremia: Ab aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores terræ.24

Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metet: id est, qui incerta pericula nimis anxie metuit, nunquam faciet opera bona tempore opportuno; sed differt ea ex timore eventus periculorum incertorum, et sic postea aptum non reperiet tempus. Per quod innuit, quod opera misericordiæ non sunt differenda ex timore futuræ caristiæ, præsertim dum signa probabilia non apparent, nec ex simili irrationabili excusatione. Similiter qui in ipsis pauperibus curiose discernit, an sint digni recipere, an vere indigeant, an nil mali intendant, sæpe falletur, et eis frequenter negabit quibus est dandum. Hinc docuit Christus sollicitudinem immoderatam abjicere, nec temere judicare, nec inordinate timere: imo in omni eventu sperare in Domino, nec de futuris immoderatam assumere conjecturam.25 Propterea ait et Seneca in libro de Quatuor virtutibus*:26 Plura sunt quæ nos terrent, quam quæ premunt. Illud tibi præcipio, ne sis miser ante tempus, quum illa quæ imminere formidas, nunquam fortasse ventura sint. Primum respice, an certa sint argumenta mali futuri: plerumque suspicionibus laboramus. Nescio quo modo magis vana perturbant:27 vera enim modum suum habent. Verisimile est aliquid mali futurum; non tamen statim est verum. Quam multa non exspectata venerunt! quam multa exspectata nunquam comparuerunt! Habet etiam mala fortuna levitatem. Satis cito dolebis, quum venerit; interim meliora confide. Hæc Seneca. Qui et in suis ait Proverbiis: Stultum est timere quod vitari non potest.*

Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, id est, quæ sit operatio animæ, an scilicet procedat ex caritate, an non; vel qualiter anima sit producta, et de non esse ad esse deducta, corporique infusa. Quamvis enim sciamus quod anima creando infunditur, et infundendo creatur; tamen ipsam creationem comprehendere non valemus, qualiter solo divinæ voluntatis imperio quid esse incipiat, quod prorsus non fuit. Et qua ratione, id est qua manerie, quo processu, influxu et ordine, ossa infantuli compingantur, id est, formentur et invicem connectantur, in ventre prægnantis; et venarum ac ossium varietatem ignoras, quomodo ex immundo et modico semine formetur corpus humanum in diversos artus et lineamenta atque effigies, ac de eodem semine aliud quidem mollescat in carnibus, aliud induretur in ossibus, aliud in venis palpitet, aliudque ligetur in nervis; sic nescis opera Dei occulta, qui fabricator est omnium. Nam sicut faber per instrumenta diversa, ex una materia efficit aliud sic, aliud aliter; sic Deus omnipotens per ministeria corporum cœlestium et motorum motuumque eorum, producit inferiora hæc mixta ex elementis. Omnia tamen originaliter fecit ex nihilo. Et juxta hunc modum loquitur Plato in primo Timæi: Dicendum (inquiens) cur conditor fabricatorque universi, omne hoc instituendum putaverit. Itaque opera Dei ignoras, imo et nescis quando et qualiter seu qua via spiritus tuus exibit de corpore tuo. Non ergo omittas aut differas misericordiæ opera, spe vitæ longævæ in sæculo, quasi personaliter indigens bonis tuis in posterum.

His consonat quod secundo Machabæorum, virilis et sancta ac venerandissima illa septem filiorum martyrum mater, legitur ad illos in martyrio constitutos, dixisse: Nescio qualiter in utero meo apparuistis; neque enim ego spiritum et animam donavi vobis, et singulorum membra non ego compegi, sed creator mundi, qui omnium invenit originem.28

Mane semina semen tuum: id est, cito et sine dilatione, moxque in irradiatione lucis gratiæ super te, opera bona exerce, agrum cordis tui fecunda, verbum Dei annuntia, ita ut mentem tuam in primis a sentibus, spinis, ac tribulis passionum ac vitiorum emundes. Hinc in Osee scriptum est: Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ;29 ac in Jeremia, Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.30 Et vespere ne cesset manus tua: id est, assidue actibus virtuosis insiste, ut nullam temporis tui partem, nullamque durationis tuæ ætatem infructuose expendas, sed in pueritia, adolescentia, juventute, ac senio adhæreas, obsequarisque Domino; quia nescis quid magis oriatur, id est, in qua temporis parte, vel in qua ætate migrabis a corpore, seu quid amplius Deo complaceat de te, hoc, an illud; et si utrumque simul oriatur, seu placeat Creatori, melius erit, id est, multo plus apud Deum erit meritorium, si ei serviveris in utraque, seu qualibet tua ætate, et tam mane quam vespere. Quasi dicat:

Dato quod diu victurus sis, non tamen nocebit tibi, sed proderit, quod cito et mane incepisti ei servire: imo gratissimum ei est, si quis juventutis et adolescentiæ suæ florem, vigorem, et vivacitatem sibi obtulerit, et in sua sancta servitute expenderit.

Dulce lumen, et delectabile est oculis, videre solem. Potest hoc superficialiter accipi, quod lumen istud sensibile sit amicum naturæ, et perfectio quædam visus exterioris, ideoque suave hominibus. Similiter vita præsens, quæ luminis nomine designatur, dulcis appetibilisque consistit, et delectabile est oculis videre solem. Propter quod dixit Tobias: Quale mihi gaudium est, qui in tenebris sedeo, et lumen cœli non video?31

Melius autem exponuntur hæc de lumine increato, ita quod Salomon tangit hic breviter præmium actuum misericordiæ, omniumque virtutum, quo inflammari debemus ad bene agendum. Dulce lumen, id est, Deus qui est lux increata, immensa, superpurissima, vere et incomparabiliter dulcis est in se ipso et universis perfruentibus eo: in cujus clara facialique visione beatitudo nostra est sita, sicut in Joanne ait Salvator: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.32 De quo subditur: et delectabile est oculis interioribus plene purgatis, videre clare per speciem solem justitiæ, unigenitum Filium Dei. De quo Pater per Malachiam loquitur, dicens:33 Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ. Unde et Sapientiæ quinto impii sero pœnitentes, fatentur:34 Justitiæ lumen non luxit nobis, et Sol sapientiæ non est ortus nobis.35 Qui Sol suam intuitionem promittit pro præmio, dicendo:36 Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Denique, quum delectatio consurgat ex unione potentiæ cum convenienti objecto, ipseque intellectus sit nobilissima vis animæ, et objectum hoc æternum ac increatum sit infinitæ omnino amœnitatis ac convenientiæ; delectabilissimum plane est, ipsum fruitive conspicere. Ideo de electis ait Psalmista Deo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos: quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.37 Tantæ igitur beatitudinis spe et amore, simus semper bonis ferventer intenti; et timore separationis ab ea, studeamus semper ad mortem esse parati. Propterea subditur:

Si annis multis, id est, quantumcumque diu, vixerit homo, et in his omnibus lætus fuerit, id est, prospera habens, et gaudens in bonis, meminisse debet tenebrosi temporis, id est horæ mortis, sibi indesinenter appropinquantis: quæ ob suam amaritudinem ac terribilitatem, nox et tenebrosa vocatur; et dierum multorum, id est durationis futuri sæculi, quæ fine carebit. Hinc in Ecclesiastico legitur: In die bonorum ne immemor sis malorum.38 Et Gregorius: Sic agenda est præsentis vitæ lætitia, ut amaritudo mortis, ac districtio sequentis judicii, nunquam recedant a memoria. Hinc Seneca dixit: Omnis dies velut ultimus ordinandus est. Qui quum venerint, vanitatis arguentur præterita, id est, in futuro sæculo, et statim post mortem fiet uniuscujusque particulare judicium, et mala quæ gessit ostendentur vana fuisse, et reprehendentur, damnabuntur ac punientur.

Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum. Secundum superficiem litteræ, videtur hic Salomon admonere ad vivendum voluptuose, juxta desideria cordis et concupiscentiam oculorum. Et si littera ita sumatur, dicunt expositores, quod dicat hæc verba ironice. Nam statim subjungit: et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. Vel in persona carnalium dixit hæc. Quasi dicat: Quum tot mala sint et adversa, interim voluptatibus fruere. Nihilo minus textus potest exponi in sensu salubri. Lætare, juvenis, in adolescentia tua, id est, tempore adolescentiæ Deo servi in lætitia: sicut ait Apostolus ad Philippenses, Gaudete in Domino semper;3940 et Psalmista, Servite Domino in lætitia. Et in bono honesto, id est actu virtutum, sit cor tuum jugiter occupatum in diebus juventutis tuæ. Nam et mores hominis meliores sunt in juventute, quam in adolescentia vel senectute, prout in libro Politicorum docet Philosophus. In adolescentia namque sanguine fervente, passiones sunt fortiores, quibus ratio offuscatur; in senectute vero natura declinat, et ratio incipit debilitari communiter. Et ambula in viis cordis tui, id est exercitiis internis ac bonis, quibus mens tendit in Deum, et in intuitu oculorum tuorum, id est secundum dictamen et judicium oculorum interiorum, et conscientiæ atque synderesis; et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium, id est, copiosam dabit mercedem, quum approbaverit sua judiciali sententia hujusmodi vitam tuam. Unde et Apostolus Corinthios exhortatur: Stabiles estote, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.41

Aufer iram per vitium a corde tuo, id est, appetitum vindictæ refrena, et cito indulge, quatenus Deus in suo judicio tibi indulgeat: qui in Evangelio protestatur, Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra.42 Unde et in Levitico jussum est:43 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. In Genesi quoque Joseph fratribus suis legitur injunxisse: Ne irascamini in via.44 Et in Job præcipitur: Non te superet ira, ut aliquem opprimas.45 Et amove malitiam, id est adulterium et omnem luxuriam, a carne tua. Qui enim fornicatur, peccat in corpus suum;46 et se ipsum in Baptismate Deo consecratum, facit diaboli servum ac membrum. Adolescentia enim et voluptas, vana sunt: quia a summo et incommutabili bono avertunt, impediunt, et elongant. Adolescentia tamen, prout est pars ætatis, non est vitiosa in se; sed in ea incitatur homo potissime ad inania ac lasciva. Voluptas vero illegitimæ copulæ est iniqua.

Postremo, circa illud, Lætare, juvenis, in adolescentia tua, posset quis quærere, qualiter possit juvenis in adolescentia sua lætari, quum juventus et adolescentia sint distinctæ partes ætatis, ita quod tempore juventutis, adolescentia jam defluxit: nisi forsan dicatur juvenis delectari in ea secundum esse quod habet in apprehensione. Et respondendum, quod juventus quandoque, sicut et hic, extense accipitur, prout ad adolescentiam se extendit. Et sæpe pro eodem sumuntur.

Footnotes

  1. Apoc. xvii, 15. ↩

  2. Is. lviii, 7. ↩

  3. Is. xxxii, 20. ↩

  4. Prov. xix, 17. ↩

  5. Tob. iv, 8, 10-12. ↩

  6. Matth. xxv, 40. ↩

  7. 1 Tim. vi, 17-19. ↩

  8. 1 Tim. xvi, 26. ↩

  9. Exod. xii, 16. ↩

  10. Gen. xvii, 12. ↩

  11. 1 Tim. IV, 8. ↩

  12. Matth. V, 7. ↩

  13. Habac. ii, 11. ↩

  14. Ps. XL, 2. ↩

  15. Job XXXVII, 11-13. ↩

  16. Is. LX, 8. ↩

  17. Is. V, 6. ↩

  18. Act. XVI, 6, 7. ↩

  19. Ps. CXIII, 17. ↩

  20. Job XVI, 23. ↩

  21. Matth. III, 10. ↩

  22. Luc. XXIII, 31. ↩

  23. Cant. IV, 16. ↩

  24. Jer. I, 14. ↩

  25. Joann. VII, 24. ↩

  26. * in Epist. Iª lib. II. ↩

  27. Matth. VI, 25-34; x, 31; ↩

  28. II Mach. vii, 22, 23. ↩

  29. Osee x, 12. ↩

  30. Jer. iv, 3. ↩

  31. Tob. v, 12. ↩

  32. Joann. xvii, 3. ↩

  33. Malach. iv, 2. ↩

  34. Sap. v, 6. ↩

  35. *intelligentiæ ↩

  36. Joann. xiv, 21. ↩

  37. Ps. xxxv, 9, 10. ↩

  38. Eccli. xi, 27. ↩

  39. Ps. xcix, 2. ↩

  40. Philipp. iv, 4. ↩

  41. 1 Cor. xv, 58. ↩

  42. Matth. vi, 15; xviii, 35. ↩

  43. Lev. xix, 18. ↩

  44. Gen. xlv, 24. ↩

  45. Job xxxvi, 18. ↩

  46. 1 Cor. vi, 18. ↩

Chapter 11 of 12