Articulus 1
ENARRATIO
IN LIBRUM ECCLESIASTICI
EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : OMNIS SAPIENTIA A DOMINO DEO EST.
TRACTATURUS auctor voluminis hujus de sapientia et sapientialibus documentis, et saluberrimas traditurus doctrinas, protestatur in primis, omnem sapientiam a Deo procedere, ne videatur de se ipso præsumere. Itaque ait : Omnis sapientia a Domino Deo est. Posset hoc de omni sapientia creata humana exponi, nisi mox subderetur, et cum illo fuit semper, et est ante ævum. Quæ ergo est sapientia a Deo procedens, et semper atque ante ævum, id est ab æterno, cum ipso Deo consistens? nisi Sapientia increata, æternalis ac genita, Verbum Dei Patris æternum, conceptus et proles, internaque dictio Dei se æternaliter plenissime intelligentis, et id quod in se et de se intelligit, intra se et de se plene ac invariabiliter proferentis. Hæc Sapientia, una ac simplex, vocatur, Omnis, id est tota atque perfecta :1 secundum quod infra habetur, In omni corde, id est toto corde, magnificate Deum; et quoniam supereminentissime contentiva est omnis creatæ sapientiæ, estque ratio et exemplar, ars et idea omnis entis creati. Hæc Sapientia a Domino Deo est, id est a Patre æternaliter, immaterialiter, ingressibiliter et intellectualiter profluens atque nascens. Et est cum eo, id est in ipso, in sinu et corde ipsius, dicentis : Eructavit cor meum verbum bonum.23
A Imo consubstantialis, coæqualis et coæterna est Patri. Hinc Rabanus ait : Incipit ab æterna Dei Sapientia, quæ Christus est, qui ante sæcula est cum Patre.
Verumtamen dici potest, quod in his verbis mixtim loquatur de sapientia creata et increata, ut sit sensus : Omnis sapientia a Domino Deo est : quia non solum omnis sapientia infusa, sed etiam acquisita, originaliter est a Deo, qui intellectum concessit, et vim ratiocinandi ac proficiendi donavit, atque in omni actione causæ creatæ principaliter operatur, juxta illud libri Causarum : Causa prima plus influit, quam quæcumque causa secunda. Nempe, quod est causa causæ, est causa causati. Omnis igitur sapientia intellectualium creaturarum, tam infusa quam acquisita, tam naturalis et philosophica, quam supernaturalis et theologica, tam illa quæ est donum Spiritus Sancti, quam ea quæ est donum gratiæ gratis datæ, a Deo trino et uno, in opere indiviso, fontaliter principaliterque procedit. Nam et de philosophis loquitur Paulus :4 Quod notum est Dei, manifestum est in illis : Deus enim illis revelavit. Et alibi : Quid (inquit) habes, quod non accepisti?5 Quod vero subjungitur, et cum illo fuit semper, et est ante ævum, de Sapientia increata accipitur. Et potest exponi tam de sapientia quæ in Deo essentialiter ponitur, et est attributum ipsius, toti superbeatissimæ Trinitati commune (quamvis Filio approprietur, sicut potentia Patri, et bonitas Spiritui Sancto), quam de sapientia in Deo personaliter dicta, quæ est Sapientia increata ac genita.67 Juxta hunc modum dicere possumus: Omnis potestas a Deo est, et cum illo fuit semper et ab æterno, id est, omnis potestas totius creaturæ a Deo est, et potestas semper et æternaliter est cum Deo, potestas scilicet increata, juxta illud:8 Fortitudo apud ipsum est.
Insuper totum de sapientia creata sic accipi potest: quoniam omnis creata sapientia semper et æternaliter est in Deo idealiter atque causaliter, sicut et ceteræ creaturæ, juxta illud: Quod factum est, in ipso vita erat.9 — Prima tamen expositio amplius placet, tanquam catholicæ veritati, imo et textui consonantior.
Deinde ostendit incomprehensibilitatem Sapientiæ increatæ per hoc, quod effectus ejus plene cognoscere non valemus, quibus tamen ipsa incomparabiliter altior incomprehensibiliorque consistit. Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi quis dinumeravit? quasi dicat: Nemo; nec possunt ab aliquo homine puro viatore certitudinaliter numerari. Quod si objiciatur, dies qui a principio mundi fuerunt, posse numerari, quoniam ex Scripturis habetur numerus annorum qui a mundi principio fuerunt: respondendum, quod in numeratione annorum non curantur nec computantur minutiæ dierum, mensium, et quorumdam annorum. Itaque quantitatem discretam, id est numerum rerum exiguarum, cognoscere non valemus. Circa hæc scribit quidam: reditu captivitatis Babylonicæ usque ad Christum, non habetur aliqua annorum numeratio per Scripturam. Contra quod objici posset, quod in Daniele determinatur numerus annorum qui fluxit a tempore quo data est jussio aut licentia reædificandi urbem Jerusalem, usque ad Christum: quæ licentia data est tempore reditus a
A Babylonica captivitate, ut patet in primo Esdræ libro.10 Legitur equidem in Daniele: Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem et hebdomades sexaginta duæ erunt, etc.11 Item, quod de hebdomadibus annorum etiam expositores Hebræorum intelligunt, quarum quælibet continet septem annos.
Consequenter ostendit, quod nec quantitatem continuam corporalium rerum magnarum cognoscere possumus. Altitudinem cœli, id est distantiam ejus a terra, vel altitudinem suæ magnitudinis propriæ, et latitudinem terræ et profundum abyssi, id est maris Oceani, utpote elementi terræ, quis dimensus est? quasi dicat: Nemo hæc mensuravit. Verumtamen quidam astronomi de horum perscrutatione et determinatione se intromiserunt: quemadmodum Rabbi Moyses scripsit de distantia orbis ab orbe, et de latitudine habitabilis terræ; sed determinatio ejus certum nil intuetur. Denique, etsi profunditas Oceani a nautis aliquando mensuretur, in locis maris terræ vicinis; tamen in locis ubi aqua Oceani magis abundat, et magis proprie aqua elementaris exsistit, mensurari non potest.
Sapientiam Dei præcedentem omnia quis investigavit? tanquam dicat: Quum corporales atque visibiles creaturæ nequeant plene a nobis cognosci, multo minus creatrix Sapientia, quæ dignitate, æternitate, causalitate, omnia hæc præcedit, poterit plenarie investigari. Hæc est sapientia de qua ait Psalmista, Omnia in sapientia fecisti:12 utpote unicum et æternum summi Patris Verbum. De quo ait Evangelista: Omnia per ipsum facta sunt. De cujus incomprehensibilitate alibi scriptum est: Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?13 De qua sapientia etiam dictum est ab alio: Tabernaculum tuum, Domine, quod præparasti ab initio; et tecum sapientia tua quæ novit opera tua, quæ et tunc adfuit, quum orbem terrarum faceres.14
Prior omnium creata est sapientia. Hoc communiter exponunt doctores catholici, dicentes, quod Sapientia ista æterna et genita, dicitur prior omnium, seu ante omnia esse creata, id est, præordinata et prævisa creari, quantum ad Incarnationis mysterium:1516 ita quod ad insinuandum unitatem personæ in Christo, eadem Sapientia dicitur increata, quantum ad suam deitatem, et creata, quoad assumptam humanitatem, juxta illud:17 Verbum caro factum est. De quo loquitur Augustinus: Conditor solis, conditus sub sole. Quod si objiciatur, quod quamvis Sapientia ista posset hoc modo dici creata, non tamen prior omnium creata, quum in fine sæculorum sit incarnata, sicque ab exordio multa ante eam creata sunt: respondetur, quod prior omnium est creata, prioritate dignitatis et eminentiæ: quoniam ab æterno fuit præordinatum, ut Christus secundum assumptam quoque humanitatem, universis creaturis dignior esset ac præsideret. Sicque sacratissimus Joannes Baptista de Christo locutus est: Post me venit vir, qui ante me factus est, id est mihi prælatus, ut Augustinus exponit.1819
Verum huic expositioni, quamvis catholicæ, quidam objiciunt, quod non videtur secundum mentem hujus auctoris procedere, qui infra in persona hujus Sapientiæ loquitur:20 Ab initio et ante sæcula creata sum. Istud tamen facilius solvitur, quia exponitur sic: Ab initio et ab æterno prævisa sum, quantum ad Incarnationis mysterium, creari. Hi nihilo minus exponunt, dicentes, quod creari sumitur hic extense, prout ad generationem extendit se, ut Sapientia æterna dicatur creata, id est per æternam generationem producta: quæ productio vocatur creatio quoad hoc, quia per eam Filius accepit esse a Patre, non ex præjacente materia.21 Unde et Paulus vocat Christum, primogenitum omnis creaturæ.22 Et infra Sapientia ista testatur: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Verumtamen, sicut Christus, proprie loquendo, non est creatura, quia non subsistit in esse personali creato, sed increato, ad quod ejus humanitas est assumpta, et in illo suppositata; sic incarnatio Verbi æterni non est proprie creatio, quia per eam Verbum æternum non incepit esse, nec aliquod esse substantiale accepit. Ideo locutiones hujusmodi, quibus Sapientia ista dicitur esse creata, aut creatura, non sunt extendendæ, nec in usum trahendæ, sed pie interpretandæ ac restringendæ.
Insuper, per sapientiam, quæ prior omnium fertur creata, quidam intelligunt naturam angelicam. Nam angeli intelligentiæ nuncupantur; et quamvis simul cum cœlo et tempore sint creatæ, dicuntur tamen primo creatæ, ordine dignitatis, quum sint dignissimæ creaturæ.
Et intellectus prudentiæ ab ævo, id est, intellectualis et vera prudentia, seu ejus cognitio, ab exordio fuit a Deo concessa intellectualibus creaturis, angelis atque hominibus, ante eorum lapsum. Vel, quoniam intellectus uno modo est habitus primorum principiorum, per intellectum prudentiæ intelligitur hujusmodi principiorum cognitio actualis seu habitualis, concreata angelis ac primis parentibus. Denique, quia in Deo ponitur prudentia, qua cuncta plasmavit ac regit (juxta illud, Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia;23 scriptura quoque alia dixit, Prudentia ejus percussit superbum);24 intellectus prudentiæ dicitur esse ab ævo, quia ab exordio et æterno, intellectualis et summa prudentia fuit et est in Deo, secundum illud Isaiæ:25 Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et viam prudentiæ ostendit illi?
Fons sapientiæ, verbum Dei in excelsis: id est, Verbum æternum æternaliter manens in corde Patris, et specialiter habitans, excellentius operans, clariusque se ostendens in regno cœlesti, in angelis sanctis, in præstantioribus creaturis: hoc, in quam, Verbum est fons universæ sapientiæ creatæ, angelicæ et humanæ; et quamvis procedat et generetur a Patre, nihilo minus est fons et creator omnis boni, et primus et novissimus, principium et finis, prout scriptura Apocalypseos testatur, imo unus fons sapientiæ cum Deo Patre.26 Propter quod interrogatus a Judæis, Tu quis es?2728 respondit: Principium, qui et loquor vobis. De quo fonte ait Propheta:29 Quoniam apud te est fons vitæ.
Et ingressus illius, mandata æterna: id est, gratiosæ visitationes et illuminationes, per quas Sapientia æternalis ac genita venit ad homines, sunt saluberrimæ jussiones quas præcepit hominibus. Sic enim montem Sinai ingressa ad Moysen, dedit per angelos mandata moralia, judicialia et cærimonialia : inter quæ moralia magis vocantur æterna, quia manserunt in nova lege, et quia perducunt ad vitam beatam, juxta quod scriptum est : Si vis intrare ad vitam, serva mandata. Præterea Sapientia hæc per Incarnationis mysterium ingressa30 hunc mundum, dedit mandata æternæ salutis, addens quædam Decalogo, et legem perficiens. Ipsa etenim novam et evangelicam tradidit legem, prout prædictum fuit: Feriam domui Israel et domui Juda pactum novum.31 Et alias quoque attestatur: Lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.32 Hinc gloriosissimus Archiapostolus locutus est Christo: Verba vitæ æternæ habes.33
Verumtamen ex his non potest increata Sapientia plenarie comprehendi. Ideo subditur: Radix sapientiæ cui revelata est? id est, profunditas hujus Sapientiæ increatæ nulli in hac vita plene innotuit, neque per inquisitionem, neque per revelationem, quia in statu viæ præsentis cognoscitur per fidem, non per speciem.34 Profunditas quoque suæ infinitæ pietatis et communicabilitatis, qua propter nos homines et propter nostram salutem incarnari, in terrisque conversari et occidi dignata est, comprehendi non potest. Et astutias, id est industrias prudentiæ illius, quibus novit suis in tentationibus subvenire, aerias potestates prosternere, humanum genus per viam justitiæ simul et misericordiæ liberare, imo et ex malis elicere bona, ac mille modis suos salvare electos, quis agnovit?35 Nullus utique plene. Unde et Sapientia hæc incarnata, in tribus tentationibus quibus a principe tenebrarum tentabatur, subtilissime vicit : et quia ille sic tentavit ut falleret, ipsa sic respondit, quod illum circumvenit, et in sua ambiguitate reliquit, atque prævaluit. Hinc in Sapientiæ libro dictum est : Scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum, et eventus temporum et sæculorum.36 Denique, quamvis in Deo benedicto sit una simplex prudentia, pluraliter tamen nomine versutiarum exprimitur, ad insinuandum multiplicem ejus effectum :37 quemadmodum etiam una et indivisa pietas Dei, pluraliter misericordiæ nuncupatur, dum dicitur : Misericordias Domini in æternum cantabo.
Disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata? Disciplina interdum vocatur correctio, ut quum ait Apostolus : Omnis disciplina in præsenti quidem non videtur esse gaudii, sed mœroris.38 Quandoque vero disciplina nominatur informatio seu notitia, præsertim in discente facta a docente. Et utroque modo nunc accipi potest. Variis namque occultis et ineffabilibus modis æterna Sapientia suos in vita hac erudit et castigat, juxta illud : Castigasti me, Domine, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus.39 Hinc in libro Job fertur : Si venerit ad me, non videbo eum ; et si recesserit a me, non intelligam. Nec potest homo certitudinaliter scire, habere se instructorem donorum sapientiæ atque scientiæ, absque speciali revelatione, quæ de hoc datur perpaucis, nulli autem plenarie de universis ac singulis.
Et multiplicationem ingressus illius, id est multiplicem, varium ac diversum ingressum quo increata Sapientia ista ingreditur, caritatem et cetera dona gratiæ gratum facientis infundendo, conservando ac perficiendo, quis intellexit plenarie et certive?40 Nullus utique, nec in se ipso neque in aliis: quoniam nescit homo an amore sit dignus, id est, an habeat caritatem;41 et quid agatur in proximis, ignora-
Cor. u, 11. mus, dicente Apostolo:42 Quid agatur in homine, nemo scit, nisi spiritus hominis. Multiplicationem quoque ingressus, id est operationis, qua Sapientia increata operatur in cunctis creatis, monendo, providendo, regendo, judicando, retribuendo (unde apud Joannem testatur: Pater meus usque modo operatur, et ego operor), nemo intelligit universaliter ac perfecte. Hinc in Job scriptum est: Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri; et rursus, Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia, quorum non est numerus. Baruch. m, 29, 31. ruch quoque: Quis ascendit in cœlum, et accepit eam, et deduxit eam de nubibus? Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus.43 Verumtamen aliquid scimus ex fide, ex Scripturis, ex illuminatione, ex naturali ratione, de operationibus et modis agendi infinitæ sapientiæ Dei, tam in operibus naturæ, quam gratiæ, sive gratis datæ, sive gratum facientis. Porro Deo est proprium, hæc omnia plene cognoscere. Unde subjungitur:
8 Unus est Altissimus, scilicet Deus Pater, creator omnium omnipotens, rex potens, cujus essentia est infinita potentia, apud quem non est impossibile, imo neque difficile, omne verbum seu opus quodcumque; et metuendus nimis: quia horrendum est incidere in manus Dei viventis. De quo unigenitus Filius loquitur: Eum timete, qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam ignis. De quo beatus Job: Considerans, inquit, eum, timore sollicitor; et, Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. De quo ait Isaias: Dominum exercituum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester. Sedens super thronum illius, id est, in throno gloriæ residens sui ipsius, vel Sapientiæ a se genitæ, cui dedit omne judicium. Nempe totius superbenedictæ Trinitatis unus est thronus, una majestas, eadem judicandi auctoritas et potestas. De quo fertur in Psalmo: Sedisti super thronum, qui judicas justitiam; et iterum, Dominus in cœlo sedes ejus; itemque, Qui sedes super Cherubim, manifestare. Incorporeo autem ac simplicissimo Deo sedere, est invariabiliter quiescere, et cum tranquillitate omnia judicare. Et dominans Deus, qui dominatur in virtute sua in æternum.
9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto. Jam expositum est, qualiter Sapientia increata ac genita dicatur aliquo modo creata, præsertim quoad Incarnationis mysterium, quod sine Spiritus Sancti præordinatione et cooperatione non est factum. Ideo ipsa fatetur: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me. Et vidit, id est, Sapientiam a se genitam plene et intuitive cognovit, sicut Filius protestatur: Nemo novit Filium nisi Pater; et dinumeravit omnia opera Sapientiæ hujus: quia in numero, mensura et pondere constituit universa; et mensus est omnem quantitatem et magnitudinem effectuum Sapientiæ æternalis: quælibet etiam divina et increata Persona aliam plenarie comprehendit.
10 Et effudit illam super omnia opera sua, id est, in cunctis suis effectibus fecit et voluit eam relucere, repræsentari, et aliquo modo cognoscibilem esse, præsertim prout est attributum Filio appropriatum, videlicet sub ratione sapientiæ, imo et aliquiter sub ratione Sapientiæ genitæ, secundum quod per modum vestigii dicitur supergloriosissima Trinitas in omnibus apparere; et super omnem carnem, id est rationalem creaturam, speciali utique modo, quæ ad summæ Trinitatis imaginem est creata, et per cognitionem atque amorem capax illius: ideo dixit Psalmista, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; secundum datum suum, id est secundum magnificentiam suæ liberalitatis atque donationis, videlicet valde copiose et pie. Vel: Secundum datum suum, id est, secundum quod ipsemet Deus largitur hominibus gratiam præparandi se ad hujus Sapientiæ infusionem ac incrementum, infundit eamdem, et profectum præstat in ea. Nam quibus ipse præveniendo infundit majorem affectionem suscipiendi profe-
Sap. xii, 18. Ps. lxv, 7.
Luc. iv, 18; Is. lx, 1.
Matth. xi, 27.
Sap. xi, 21.
Gen. i, 26, 27.
Ps. iv, 7. ctum Sapientiæ hujus, et majorem cordis custodiam atque munditiam, illis liberalius eam infundit.44 Beati etenim qui esurunt et sitiunt justitiam, id est spiritualem istum profectum, quoniam ipsi saturabuntur. Et præbet illam diligentibus se, scilicet ultra eorum merita:45 et quanto plus diligunt Deum infuso amore, tanto exuberantius replentur donis Sapientiæ increatæ. Ideo scriptum est:46 Dat omnibus affluenter. Et ipsamet Sapientia in Evangelio: Unicuique, inquit, dedit secundum propriam virtutem, id est secundum recipientis capacitatem.47
Timor Domini, gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis. Auctor in libro isto timorem Dei valde extollit, copiose commendat, potissimum docet: et nunc hujus timoris præconia subtiliter inchoat: Timor (inquiens) Domini, gloria, id est, gloriam parit in metuente, videlicet claram cum laude notitiam: quia ad divinam illuminationem disponit præcipue, facitque hominem aliis exemplarem et laude dignum. Est etiam timor Domini, gloriatio. Nam facit hominem vitare peccata, sicque parit conscientiæ serenitatem, et facit hominem in actibus gloriari virtutum. Est quoque lætitia: quoniam homo timoratus gloriatur in Deo, et regratiatur eidem de hoc, quod præstitit ei suum timorem. Est etiam corona exsultationis: quia æternam meretur salutem, et perducit ad eam: siquidem, Beati omnes qui timent Dominum.48 Hæc enim de timore filiali vel saltem initiali dicuntur. Hinc sequitur:
Timor Domini delectabit cor: quia remorsum conscientiæ tollit per hoc, quod facit hominem vivere virtuose; et tanto copiosius meretur consolationem divinam, quanto plus fugit delectationem inanem, carnalem, mundanam; et dabit lætitiam et gaudium in longitudinem dierum: quia perducit ad beatitudinem æternalem, in qua cor et caro in Deo plenissime exsultabunt.49 Timenti Dominum filialiter ac perseveranter, bene erit in extremis. Tunc enim tanto gratiosius custodietur, quanto minus præsumpsit de viribus suis, et quanto diligentius vitavit Dei offensam. Idcirco et tunc adsistentiam habebit angelicam. Et in die defunctionis, id est mortis suæ, benedicetur: id est, dona gloriæ desuper pro præmio sortietur; ab hominibus quoque bonis laudabitur, qui et orando imprecabuntur ei bona.
Dilectio Dei, honorabilis sapientia, id est, in dilectione Dei consistit præcipue vera et honorabilis sapientia, quæ est donum, nec a caritate dividitur. Ideo unusquisque in tantum confidat se sapientem, quantum vere et efficaciter diligit Deum. Quibus autem apparuerit in visu, id est, hi quibus dignitas ac salubritas sapientiæ hujus innotuerit ex illuminatione divina, per quam excellentia salutaris hujus doni clare cognoscitur (etenim ex illustratione Spiritus Sancti agnoscimus ea quæ a Deo nobis donantur, dicente Apostolo: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus50 quæ a Deo donata sunt nobis), diligunt eam in visione, id est, in tali illuminatione vehementer afficiuntur ad eam, et tanto intensius, quanto nobilitatem, necessitatem et salubritatem ejus intuentur limpidius. Ex cognitione enim bonitatis et amabilitatis rei cognitæ, causatur inclinatio ac dilectio ad eamdem. Unde ex tali illuminatione dixit Vas electionis: Existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi;51 Salomon quoque: Pretiosior est sapientia cunctis opibus; melior est acquisitio ejus negotiatione auri et argenti.52 Sed et Philo in Salomonis persona: Hanc (inquit) amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere.53 Quæ omnia etiam de sapientia quæ est donum, queunt intelligi. Et in agnitione magnalium suorum, id est, ex consideratione atque notitia præclarissimorum effectuum sapientiæ hujus, etiam diligunt eam: quia per sapientiam istam contemplatur homo divina, æterna et simplicissima bona, imo superessentialem Deitatem ac superdignissimam Trinitatem; et omnia carnalia et transitoria aspernatur, tanquam fœda, vana ac vilia, fitque divinus et amantissimus Deo, imo quasi secretarius et consiliarius ejus, ita quod Deus incerta et occulta sapientiæ suæ ei per hoc donum, quum fuerit perfectum, revelat.54 Per hoc donum rapitur, absorbetur, demergitur mens contemplativa in Deum, et mirabiliter delectatur in eo. Ecce quam magnalia sunt acta sapientiæ hujus: propter quæ ardentissime est amanda, diligentissime conservanda, infatigabiliter exquirenda.
Initium sapientiæ, timor Domini. Timor filialis, et item initialis, secundum quod tales, semper conjuncti sunt caritati, et per consequens dono sapientiæ. Timor vero pure servilis, non stat cum caritate et sapientiæ dono. Ideo timor servilis est principium sapientiæ, quasi extrinsecum et separatum principium sapientiæ, quia in tantum disponit ad eam, in quantum facit hominem a peccatis recedere, saltem horrore pœnarum. Porro timor initialis est principium intrinsecum et conjunctum sapientiæ, id est incrementi ac profectus in ea, quoniam facit hominem peccata vitare, partim amore justitiæ bonitatisque summæ, et sic meretur sapientiæ incrementum.
Et cum fidelibus in vulva, id est in matrice, concreatus est. Hoc accipi potest secundum quod aliqui ex naturali dispositione atque ingenita indole clara, apti sunt et inchoationem aliquam habent ad Dei timorem: qui postea facilius timorati efficiuntur. Juxta quem sensum sanctus Job dixit: Ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum.55 Quocontra de reprobis legitur in Psalmo:56 Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero. Spiritualiter autem, per vulvam potest intelligi remedium desuper datum contra originale peccatum in lege naturæ, legeque scripta, et in lege evangelica. In quo utero fiebat emundatio ab originali culpa non sine infusione gratiæ ac virtutum atque donorum: quæ dona sunt habitus supernaturales infusi, quorum unum est timor. Specialiter demum in sanctificatis in utero, concreatus est timor iste in matrice. Sæpe enim capitur in Scripturis vulva pro matrice, juxta illud: Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus?57 Et certum quod fetus in matrice formetur. Et cum electis feminis graditur, id est, dirigit eas ad finem beatum. Nam feminæ naturaliter dispositæ esse videntur ad salubrem timorem, quia ex sua natura communiter timidæ et verecundæ consistunt. Et cum justis et fidelibus agnoscitur, id est, probabiliter scitur esse in eis, per hoc quod conspiciuntur esse solliciti ad vitandum peccata, ad fugiendum levitatem et superfluitatem verborum, dissolutionemque risuum, et negligentiam operum virtuosorum.58 Nempe qui timet Deum, nihil negligit.59
Timor Domini, scientiæ religiositas, id est, timor Dei filialis aut initialis facit scientiam timentis esse religiosam, id est devotioni intentam, et vigilantem ad exsequendum quæ novit esse agenda:60 quia scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi. Quorumdam vero scientia est curiosa, quæ neglectis pertinentibus ad salutem, circa vana et impertinentia occupatur. Religio autem uno modo est idem quod latria sive devotio: sicque nunc sumitur. Nam subditur: Religiositas custodiet et vivificabit cor. Religio quippe dicitur a religando, vel relegendo, quoniam relegat et separat mentem a vanitatibus mundi, et ligat eam cum Deo, facitque eam frequenter relegere sive recolere ea quæ Dei sunt et salutis, ac per hoc custodit hominem a multis periculis et peccatis. Vivificat quoque eum vita gratiæ per spiritualem profectum. Hinc scriptum est:
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hæc est:61 visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo. Jucunditatem in via, atque gaudium in patria, dabit, imo in prosperis et adversis, in appetitu superiori ac inferiori. Timenti Deum bene erit, per dona gratiæ in præsenti; et in diebus consummationis illius, dum vitam hanc finit, benedicetur: sicut expositum est.
At vero in hoc libro, sicut in moralibus fieri solet doctrinis, idem sensus frequenter repetitur, quatenus menti fortius ac salubrius inculcetur. Finis namque hujus doctrinæ, est profectus virtutum, detestatio vitiorum, æterna felicitas: ideo juxta exigentiam hujus finis, in libro isto proceditur.
Plenitudo sapientiæ, timere Deum: id est, in filiali et perfecto timore Dei præcipue tanquam in signo ostenditur atque perpenditur sapientiæ plenitudo, quæ consistit in adhæsione summæ veritati per saporem internum; et constat quod quanto quis vigilantior est ad vitandum omnem culpam, quantumlibet parvam, tanto ostenditur perfectius adhærere summo et invariabili bono, ac delectari illo. Hinc asseritur in Job: Quando Deus ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus, tunc vidit sapientiam, et enarravit, et præparavit, et investigavit, et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia;62 et recedere a malo, intelligentia. Et plenitudo a fructibus illius: id est, a fructibus, effectibus seu actibus sapientiæ aut timoris, procedit ac obtinetur plenitudo perfectionis gloriæ ac salutis, sicut præmium consequitur meritum.
Omnem domum illius implebit a generationibus: id est, timor seu sapientia implebit habitacula timentis Deum, operibus bonis et fructibus copiosis, videlicet domum mentis et conscientiæ, congregationem timenti præsidenti commissam, et mansionem ejus cœlestem. Nempe, ut legitur in Jacobo, Quæ desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.63 Timens quoque Deum, nil negligit. Imo timor est diligentiæ mater et sollicitatrix, facitque hominem custoditum, et ita fit spiritualiter dives, sicut in Psalmo dicitur de timente: Gloria et divitiæ in domo ejus. Et receptacula a thesauris illius.64 Receptacula hominis, sunt potentiæ, quæ possunt esse subjecta gratiæ et virtutum, et per consequens etiam vitiorum. Thesauri autem hominis timorati ac sapientis, sunt spirituales divitiæ ejus, ut habitus virtutum atque donorum. Dum ergo sapientia seu timor incitat hominem ad insistendum actibus virtutum et donorum, tunc a thesauris, id est virtuosis habitibus ejus ac donis, replentur præfata receptacula ejus, videlicet intellectus et voluntas, appetitusque sensitivus, actibus meritoriis et meritis copiosis.6566
Corona sapientiæ, timor Domini: id est, sicut regium diadema ornat caput regis, sic timor filialis sapientiam, ne ei aliquid elationis admisceatur, et ne in multa sapientia multa sit indignatio mala, qua quis ægre capit se despici, sed indignatio bona contra peccata. Dicitur quoque timor Domini, corona sapientiæ, id est triumphus vitæ æternæ, ad quem perducit sapientem, et qui triumphus sapientibus vere debetur. Replens pacem, id est, in præsenti pacem pectoris, et in futuro pacem æternitatis perficiens, per hoc quod facit inquietudinem vitiorum vitari, et ob hoc pacem illam supernam, quæ omnem sensum exsuperat, adipisci.67 Ideo scriptum est: Nihil deest timentibus Deum. Et salutis fructum.68 Fructus salutis, potest dici puritas mentis, cui beatifica visio a Christo promittitur, juxta illud: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.69 De quo fructu ait Apostolus: Habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam æternam.70 Hunc fructum replet, custodit et perficit timor, dum omnem culpæ maculam facit vitari. Vel, Fructus salutis, est gaudium illud plenissimum, beatificam consequens visionem: quem timor replet, quia meretur gaudio illo plenarie ac securissime quietari, quemadmodum scriptum est: Satiabor, quum apparuerit gloria tua. Qui enim modo non sunt periculosa securitate decepti, sed jugiter timorati, tunc merito erunt tutissimi. Et vidit, et numeravit eam, id est, Dominus sapientiam approbavit, et numerum meritorum ejus remuneravit, quia nullum bonum deserit irremuneratum, et neminem diligit, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.71 Vel sensus est, quod timor vidit, id est, per approbationem cognosci fecit, sapientiam: non quod sapientia ista non sit per se placita, sed quia timor custodit et conservat eam, ne per peccatum amittatur. Utraque autem, scilicet timor et sapientia, sunt dona Dei. Ideo gratus sit Deo qui habet ea, ut mereatur conservari ac perfici in eisdem.
Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur: id est, sapientia ista quæ donum est, facit hominem communicare ac condividere scientiam, id est rerum creatarum formatam notitiam, et cognitionem prudentiæ in rebus agendis. Per sapientiam namque contemplatur homo caritatem, munificentiam et pietatem Dei ad homines: ad quarum imitationem instigat, ut, sicut princeps Apostolorum hortatur, Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum administret.72 Et gloriam tenentium se exaltat, id est, sapientia sublimem et magnam efficit gloriam, famam, salutem, lætitiam ejus qui se, hoc est ipsam sapientiam, tenet atque amplectitur perseveranter. Talis enim coram Deo et hominibus magnus fit, juxta illud:73 Habebo propter hanc, claritatem ad turbas, et honorem apud seniores.
Radix sapientiæ est timere Deum. Eo modo timere Deum, est radix sapientiæ, quo dictum est, quod timor Domini est principium sapientiæ.7475 Et sicut radix arborem nutrit, conservat et auget;76 sic timor sapientiam, per hoc quod sollicitum reddit hominem ad vitandum peccata, atque ad exsequendum opera bona, quia veretur Deum offendere. Rami enim illius longævi. Rami sapientiæ, sunt actus procedentes ex ea, et bona concomitantia eam, atque sententiæ Scripturarum: quæ omnia sunt longæva, vel quia perseverant in patria, vel quia perducunt ad gaudia sempiterna. Certumque est quod contemplatio, gaudium et pax, ex sapientia emanantes, complentur in regno cœlesti. Quapropter dixit Salvator de sanctissima Magdalene, quod optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.77
In thesauris sapientiæ, intellectus et scientiæ religiositas. Thesauri sapientiæ, sunt merita ejus, et pretiosa charismata ei adjuncta: inter quæ sunt, intellectus, id est intelligentia Scripturarum, et religiositas scientiæ, id est scientia devotionalis se occupans circa salubria, vitansque vana et curiosa, sicut expositum est. Exsecratio autem peccatoribus sapientia, id est, sapientiam salutarem abominantur iniqui, qui in carnalibus delectantur, et vitiosis excæcati habitibus, non sapiunt ea quæ Dei sunt: quemadmodum febricitanti dulcia videntur amara. Et Apostolus ait: Animalis homo non percipit ea quæ Spiritus Dei sunt; stultitia enim est illi.78 Ideo asseritur in Proverbiis: Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus. Sapientia etenim prohibet vitia. Ideo rursus Salomon ait: Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
1 Cor. u, 14.
Prov. xviii, 2.
Ibid. xv, 12.
Timor Domini expellit peccatum. Timor enim pure servilis, quamvis sit cum culpa mortali, incipit tamen quædam vitare peccata. Timor vero initialis ac filialis, semper conjuncti sunt caritati, Ideo non compatiuntur secum mortale peccatum, sed illud tanquam contrarium sibi expellunt, et ea de quibus timens tentatur, abjiciunt, faciendo illud vitari. Timor igitur initialis ac filialis, per pœnitentiam mundat a peccatis commissis et admissis, et prohibet a committendis ac admittendis. Nam qui sine timore initiali aut filiali est, non poterit justificari, id est justus esse, quoniam non odit, sed diligit malum culpæ: sicut serviliter timens, quamvis timore supplicii abstineat a peccato, tamen appetit illud. Hinc in Isaia Dominus loquitur:79
Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?80 Legitur quoque in Proverbiis: Timor Domini fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.81 Imo qui Deum non timet, ad iracundiam atque superbiam pronus est, injurians et repugnans Deo ac proximis. Propterea subditur: iracundia enim animositatis illius, scilicet intimorati hominis, subversio, id est perditio, illius est, quum sit mortale peccatum.82 Etenim qui per timorem Dei et mansuetudinem, iram animositatis non reprimit, in vitiorum voraginem ruit. Et bene ait, Iracundia animositatis: quia ex animositate iracundia oritur. Nam quanto quis major est in oculis suis, tanto plus gravat et ponderat illatam sibi injuriam, vel quod judicat esse injuriam, quamvis non sit; et quanto plus ponderat illam, tanto plus injurianti indignatur atque irascitur, ac majorem expetit ultionem. Et hæc est iracundia pessima, quæ ex superbia nascitur, magisque pertinax; quæ autem ex naturali dispositione procedit, quiescit celerius.
Usque in tempus sustinebit patiens, id est, homo patiens injurias sibi factas æquanimiter feret, usque ad tempus retributionis, seu usque in finem vitæ suæ. Hoc enim est de ratione patientiæ omniumque virtutum, stabiliter operari. Vel, Usque in finem, quantum ad propositum virtuosi. Vel, Usque ad tempus, id est, quamdiu Deus permiserit eum affligi. Et totum hoc tempus, respectu futuræ perpetuitatis, est breve et modicum. Et postea redditio jucunditatis, id est, jucundam a Deo mercedem pro patientia sua recipiet. Sæpe etiam desuper consolatur in vita præsenti. Hinc Christus patientibus dixit:83 Gaudete in illa hora, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.84 Psalmista quoque: Patientia, inquit, pauperum non peribit. Hinc princeps Apostolorum in prima sua hortatur Canonica: Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in revelatione gloriæ ejus gaudeatis.85 Bonus sensus, id est discretus et sapiens intellectus, usque in tempus abscondet verba illius, utpote patientis, non laudando eum, nisi tempore opportuno; vel, Verba illius, id est iracundi et animosi, non statim prorumpendo in verba similia, aut propriam impatientiam demonstrando, sed patienter silebit, quousque ratio exigat illum puniri. Unde in Proverbiis fertur: Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam, callidus est.86 Et denuo: Labia sapientium custodiunt eos. Et labia multorum enarrabunt sensum illius, id est, discretionem et sapientiam ejus, qui ita usque ad tempus aptum silet, multi laudabunt.
In thesauris sapientiæ, significatio disciplinæ: id est, donum sapientiæ in sua perfectione et spirituali opulentia continet, ut doceat disciplinam seu correptionem, et castigationem æquanimiter tolerari. Hoc enim est signum et effectus veræ sapientiæ, in disciplina et adversitate gaudere. Ideo scriptum est: Argue sapientem, et diliget te;87 rursus quoque: Doctrina viri per patientiam noscitur; et gloria ejus est, iniqua prætergredi.88 Exsecratio autem peccatori, cultura Dei: id est, colere Deum per actus virtutum, peccator habituatus in vitiis detestatur, nolens consueta relinquere.
Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam: id est, si sapientiam appetis desuper adipisci, et illuminari a Domino, observa præcepta, quæ sunt de operibus justitiæ, et per hoc ad sapientiæ infusionem seu incrementum dispone te. Oportet enim a vitiis elongari, et pœnitere de eis ante doni sapientiæ infusionem, quia in malevolam animam non introibit sapientia.89 Verumtamen præcepta observari non possunt, secundum intentionem Dei præcipientis, videlicet ex caritate, sine sapientia ista ; sed dum homo facit quod in se est, accingendo se ad observationem justitiæ, Deus gratiam sapientiamque largitur. Ideo subditur : et Deus præbebit illam tibi. Et quanto quis justius ac purius vixerit, tanto plus sapientia crescit in eo. Imo ad sapientiam istam spectat, virtutum actibus, præsertim mansuetudini, inhærere, juxta illud B. Jacobi:90 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. Itaque sine justa conversatione et tenacitate justitiæ, non pertingitur ad culmen sapientiæ.
Sapientia enim et disciplina, timor Domini: id est, timor initialis seu filialis, est custos, origo, fomentum sapientiæ, quæ est sapida et formata divinorum notitia, et disciplinæ, id est cognitionis moralium: et istud jam dictum est. Et quod beneplacitum est illi, videlicet Deo, utpote fides et mansuetudo, est timor, id est, timor est inductivus et conservativus fidei et mansuetudinis. Nempe qui timet Deum, non audet ea quæ fidei sunt curiose et præsumptuose scrutari; imo auctoritati Scripturæ suum subdit ingenium, et in captivitatem redigit proprium intellectum.91 Mansuetus est quoque, non audens se vindicare, ne Deus ulciscatur sua peccata: idcirco ignoscit, ut Dominus sibi ignoscat. Et adimplebit Dominus thesauros illius, id est, spirituales divitias timoris seu hominis timorati perficiet, dando ei assidue profectum in omni virtute.
Non sis incredibilis timori Domini: id est, non dubites de his quæ dicuntur de laude et fructuositate divini timoris; sed certissime crede quod timor iste sit tam ineffabiliter fructuosus, necessarius et salubris, ut docet Scriptura. Nec sis incredulus de iis quæ timorem Dei incutiunt, utpote de præsentia Dei omnia intuens, et de districto ejus judicio, ac futuris suppliciis iniquorum. Et ne accesseris ad illum duplici corde: id est, ne putes te posse Deo placere cum cordis duplicitate, simulatione, versutia; sed pura et simplici intentione eum accede, exora, ac cole: quia, ut Jacobus ait apostolus, Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.92 Christus quoque in Evangelio: Si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit.93 Hinc scriptum est: Simulatores et callidi provocant iram94
Dei. Itaque, quum similitudo sit causa ratioque amoris et complacentiæ, simplicissimus Deus simplicitatem amat ac approbat, duplicitatem abhorret et damnat. Hinc David fatetur: Scio, Domine Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas:95 unde et ego in simplicitate cordis mei obtuli omnia.
Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, fingendo quod non es, et bonum te simulando, quum vanus et pravus sis: quia etsi homines fallere queas, Deum nequaquam decipere vales. Ideo ex consideratione divini judicii omnem abhorre hypocrisim. Etenim simulata æquitas, est duplex iniquitas. Hinc Christus in Evangelio contra hypocrisim acerrime loquitur, et Scribas ac Pharisæos de hypocrisi specialissime reprehendit.96 Et universi qui boni quid agere se ostendunt, ut ab hominibus videantur, laudentur ac reputentur, dicit suam recepisse mercedem: quibus ultra hoc æternam infligit damnationem. Unde rursus hortatur ac jubet: Quum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes.9798
Miserrimi ergo, vanissimi atque vilissimi, et prorsus stultissimi exstant hypocritæ, qui Deo neglecto, et æternæ felicitatis retributione contempta, volatiles et humanas cupiunt laudes, et propter eas faciunt opera, per quæ, si recta fierent intentione, obtinerent gaudia sempiterna.99 Sunt ergo Deo valde odibiles; nec in die suæ angustiæ exaudiri merentur a sinceritate pietatis divinæ, juxta illud: Numquid Deus audiet vocem hypocritæ, quum venerit super eum angustia? aut poterit in Omnipotente delectari?100 Et non scandalizeris in labiis tuis: id est, per verba inordinata noli te ipsum ad peccata inducere, aut confusioni exponere, aliquid proferendo de quo possis redargui, aut mendax seu detractor vel seminator discordiæ inveniri.
Attende in illis, id est, in refrenatione et gubernatione labiorum tuorum esto pervigil et attentus.101 Qui enim custodit os suum, custodit ab angustiis animam suam; et qui moderatur labia sua, prudentissimus est, sicut in Proverbiis dictum est.102 Ne forte cadas per immoderantiam locutionis.103
Qui enim inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Ideo monet Psalmista :
Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.104 Et adducas animæ tuæ inhonorationem. Qui enim excedit in verbis, et loquax est, ostendit se stultum atque honore indignum, imo vilem et inhonorabilem coram Deo atque hominibus.
Ideo ait Salvator : Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
Salomon quoque :105 Mors, inquit, et vita in manibus linguæ. Et revelet Deus abscondita tua, id est peccata tua occulta : quod ad minus fiet in judicii die, quando revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.106 In præsenti etiam sæpe tandem patefiunt fraudes et simulationes callidorum, loquacium, mendacium, ac duplicium corde, ita quod de cetero nullus adhibet eis fidem, vilescuntque omnibus. Ideo subditur : et in medio synagogæ elidat te, id est, inter fideles publice te confundat et conterat; quoniam accessisti maligne ad Deum, id est duplici corde et perversa intentione : sicque accedere Deum, non est vere, sed ficte accedere eum ; et cor tuum plenum est dolo et fallacia, id est hypocrisi ac fraudulentia, quia prætendis te justum et bonum, quum impius sis coram Altissimo. Etenim virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.107 In Isaia quoque inducitur :
Fraudulenti vasa pessima sunt.108 Et propheta Malachias : Maledictus, inquit, dolosus.109 Talis fuit impius ille Simon, cui sacratissimus Petrus loquitur : Cor tuum non est rectum coram Deo;110 in felle enim amaritudinis et obligatione peccati te video esse. Quocontra gentium Doctor testatur : Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate et sinceritate Dei conversati sumus in hoc mundo.111
Footnotes
-
Eccl. xxxix, 41. ↩
-
Ps. xliiv, 2. ↩
-
Ps. xliv, 2. ↩
-
Rom. 1, 19. ↩
-
1 Cor. iv, 7. ↩
-
Rom. i, 19. ↩
-
Eccli. xxxix, 41. ↩
-
Dan. 11, 20. ↩
-
Joann. 1, 3, 4. ↩
-
1 Esdr. 1, 1-4. ↩
-
Dan. ix, 25. ↩
-
Ps. cm, 24. ↩
-
Prov. xxx, 4. ↩
-
Sap. ix, 8, 9. ↩
-
Joann. i, 3, 4. ↩
-
Dan. ii, 20. ↩
-
Joann. 1, 14. ↩
-
Joann. 1, 27. ↩
-
Marc. 1, 7; ↩
-
Eccl. xxiv, 14. ↩
-
Coloss. 1, 15. ↩
-
Eccl. xxiv, 5. ↩
-
Prov. iii, 19. ↩
-
Job xxvi, 12. ↩
-
Is. xl, 14. ↩
-
Apoc. 1, 17; xxii, 13. ↩
-
Matth. iv, 1-11. ↩
-
Joann. viii, 25. ↩
-
Ps. xxxv, 10. ↩
-
Matth. xix, 17. ↩
-
Jer. xxxi, 31. ↩
-
Is. li, 4. ↩
-
Joann. vi, 69. ↩
-
Exod. xix-xxi. ↩
-
Job ix, 11. ↩
-
Sap. viii, 8. ↩
-
Ps. lxxxviii, 2. ↩
-
Hebr. xii, 11. ↩
-
Jer. xxxi, 18. ↩
-
Baruch. iii, 38. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
Cor. ii, 11. ↩
-
Baruch. iii, 29, 31. ↩
-
Matth. v, 6. ↩
-
* præbuit ↩
-
Jacob. 1, 5. ↩
-
Matth. xxv, 15. ↩
-
Ps. cxxvii, 1. ↩
-
Ps. lxxxiii, 3. ↩
-
1 Cor. ii, 12. ↩
-
Philipp. iii, 8. ↩
-
Prov. iii, 15, 14. ↩
-
Sap. viii, 2. ↩
-
Ps. I, 8. ↩
-
Job xxxi, 18. ↩
-
Ps. LVII, 4. ↩
-
Job xxxi, 15. ↩
-
Eccle. vu, 19. ↩
-
Eccle. vii, 19. ↩
-
Jacob. IV, 17. ↩
-
Jacob. I, 27. ↩
-
Job xxviii, 26-28. ↩
-
Jacob. iii, 17. ↩
-
Jacob. vii, 17. ↩
-
Ps. xvi, 15. ↩
-
Eccle. vii, 19. ↩
-
Philipp. iv, 7. ↩
-
Ps. xxxiii, 10. ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Rom. vi, 22. ↩
-
Sap. vii, 28. ↩
-
1 Petr. iv, 10. ↩
-
Sap. viii, 10. ↩
-
Prov. 1, 7, 18, 10; ↩
-
Ps. cx, 10; ↩
-
Eccl. 1, 16. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
1 Cor. ii, 14. ↩
-
Sap. vii, 28. ↩
-
Is. LXVI, 2. ↩
-
Prov. XIV, 27. ↩
-
Ibid. XIV, 3. ↩
-
Matth. V, 12. ↩
-
Ps. IX, 19. ↩
-
1 Petr. IV, 13. ↩
-
Prov. XII, 16. ↩
-
Prov. IX, 8. ↩
-
Prov. XIX, 11. ↩
-
Sap. I, 4. ↩
-
Jacob. m, 13. ↩
-
II Cor. x, 5. ↩
-
Jacob. i, 8. ↩
-
Matth. vi, 23. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
1 Par. xxix, 17. ↩
-
Matth. xv, 7, 8; xxii, 18- 22; xxiii, 3- 7, 13-36. ↩
-
Matth. vi, 2, 5, 16. ↩
-
Ibid. vi, 16. ↩
-
Matth. vi, 1-6, 16-18; vii, 3, 5. ↩
-
Job xxvii, 9, 10. ↩
-
Prov. xxi, 23. ↩
-
Prov. x, 19. ↩
-
Jacob. iii, 13. ↩
-
Ps. xxxiii, 14. ↩
-
Prov. xviii, 21. ↩
-
I Cor. iv, 5. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
Is. xxxii, 7. ↩
-
Malach. i, 14. ↩
-
Act. viii, 21, 23. ↩
-
II Cor. i, 12. ↩
Chapter 1 of 54