Skip to the text

Articulus 2

EXPLANATIO CAPITULI SECUNDI : FILI, ACCEDENS AD SERVITUTEM DEI, STA IN JUSTITIA ET TIMORE.

HIC specialiter ad patientiam admonemur. Fili, accedens ad servitutem Dei, id est ad obsequendum divinis præceptis, ad exsecutionem operis virtuosi, ad vacandum cohærendumque Deo. Et quamvis per quamlibet virtutem Deo serviatur, specialiter tamen latria dicitur virtus quæ Deo cultum cærimoniamque impendit. Cujus latriæ actus sunt, orare, adorare, sacrificare, vovere, laudare seu psallere. Hæc etenim virtus, aliarum quoque virtutum actiones refert ad cultum Dei. Sta in justitia, justitiæ et actibus ejus.1 Justus enim Deus, et justitias dilexit. Estque necesse ad complacendum Deo, non solum bene se habere circa ipsum Deum immediate, sed etiam circa proximum, exhibendo unicuique quod ei debetur : quod per justitiam adimpletur. Et timore Dei filiali, aut saltem initiali : quoniam timor Dei est omnium custos virtutum, sine quo homo mox corruit in peccatum. Ideo abbas Pastor edocuit, quod homo tam incessanter debet humilitatem et timorem Dei attrahere, sicut anhelitum suum.

Et præpara animam tuam ad tentationem, id est ad æquanimiter suscipiendum, et ad fortiter expugnandum ac superandum impugnationes diaboli, mundi et car-23

Job vii, 1. nis. Tentatio enim, seu militia, est vita nem spiritualem instruaris profectum. Et hominis super terram: quia ad hoc factus et positus est homo in sæculi hujus campo, ut pro Creatoris et regis ac Dei sui honore, efficaciter prælietur contra adversarios divini honoris ac suæ salutis, contra aciem vitiorum. Propter quod non coronatur, nisi qui legitime certaverit. Et quanto quis fortius nititur Deo servire, et in omni virtute proficere, tanto acrius contra eum sævit, insurgit, resistit adversarius humanæ salutis.4 Propter quod, teste

II Tim. u, 5. ronatur, nisi qui legitime certaverit. Et quanto quis fortius nititur Deo servire, et in omni virtute proficere, tanto acrius contra eum sævit, insurgit, resistit adversarius humanæ salutis. Propter quod, teste

Ibid. u, 12. Apostolo, Omnes qui volunt pie vivere in B Christo, persecutionem patientur.5 Hinc admonet Augustinus: Persevera usque in finem, quia tentatio perseverat usque in finem. Usque in quem finem? Certe quousque finias viam, id est vitam præsentem, his tentationibus efficaciter reluctari debemus, ita ut tanto instantius, infatigabilius, ardentius insistamus actibus virtuosis, et summæ majestatis auxilium imploremus, quanto acrius nos impugnari sentimus; atque in vera humilitate ac Dei timore universam nostram conversationem fundare. Ideo subditur:

2 Deprime cor tuum, id est, humilia te, et ab omni tumore superbiæ abstine. Propter quod ait Scriptura: Nolite in sublime ferri.6 Non ergo præsumas de viribus tuis, nec magnum quid sentias de te ipso; sed ex consideratione defectuositatum, culparum et fragilitatum tuarum, in totius humiliationis abysso te merge, ut nihil sis in oculis tuis, sicque inimici manus evades. Oportet quoque patientiam semper habere. Ideo subjungitur: et sustine, id est, æquanimiter tolera quæcumque adversa, tanquam animæ tuæ medicamina, quamvis mordacia: sicut quædam medicinæ mordaces sunt, quæ tamen desiderio sanitatis spontanee acceptantur. Et inclina aurem tuam, id est, humiliter et affectuose te applica ad audiendum verba salubria: qui enim ex Deo est, verba Dei audit libenter; et excipe verba intellectus, id est documenta prudentiæ et intelligentiæ Scripturarum, per quæ ad patientiam et ad omnem spiritualem instruaris profectum. Et ne festines in tempus obductionis, id est, ad horam mortis non adspires, nec properes inordinate, videlicet ex impatientia, pusillanimitate, ac tædio pravo. Tamen desiderio futuræ beatitudinis, mors, tanquam janua vitæ, laudabiliter affectatur, dicente Apostolo: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?7 Interdum etiam magnitudo tribulationum fit viris virtuosis incitamentum atque occasio desiderandi mortem, quantum in ipsis est: qui tamen in tali eventu submittunt se Deo. Nam et Moyses dixit:8 Sin autem aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, ne tantis afficiar malis, et inveniam gratiam coram te.9 Elias quoque: Sufficit mihi, Domine; tolle, quæso, animam meam.10 Et ipse Paulus: Supra modum, inquit, gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere.11 Hujusmodi namque afflictiones induxerunt eos ad desiderium vitæ quietioris, cujus intuitu mori optabant.

3 Sustine sustentationes Dei, id est tolerationes adversitatum placitas Deo. Vel: Sustentationes Dei, id est subventiones quibus in adversis Deus sustentat te, accipe patienter simul cum adversitatibus eis annexis.12 Ipse etenim ait: Cum ipso sum in tribulatione. De quo ait Apostolus: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis.1314 Conjungere Deo, id est, mentem tuam Deo conjunge, ipsum fideliter invocando, et considerando quod ipse suos electos in vita præsenti per adversa exerceat, gloriando quoque in contemplatione infinitæ bonitatis et perfectionis ipsius; et sustine: juxta illud, Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum:15 qui utique cum tentatione facit proventum; et post tempestatem confert tranquillitatem, atque post fletum consolationem infundit.16

Qui ait in Psalmo: Invoca me in die tribulationis;17 eruam te, et honorificabis me. Ut crescat in novissimo vita tua, id est, tempore mortis de vita gratiæ ad vitam gloriæ, de vita hac temporali et brevi ad vitam transferaris æternam, et tandem in die novissimo beatam immortalitatem in corpore et anima consequaris.18

Omne quod tibi applicitum fuerit, id est, quidquid Deus voluerit aut permiserit tibi accidere de adversis, accipe patienter, imo gratanter, tanquam de manu optimi et providentissimi patris, qui omnia ordinat ad electorum salutem. Et sic ictum pro munere accipe, exemplo S. Martini, qui dixit se nunquam fuisse ita securum, sicut dum latro vibravit securim in caput ipsius, quoniam scivit misericordiam Dei in adversis maxime adfuturam.19 Et in dolore sustine; et in humilitate tua, id est in tua dejectione, vilificatione, et aspernatione, patientiam habe: considerando te multa majora promeruisse adversa, per tuam superbiam ac cetera vitia; pensando quoque, quæ, quanta, et qualia pro te pertulerit Filius Dei. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis: id est, sicut aurum et argentum in igne purgantur, meliorantur, et approbantur; sic homines capaces disciplinæ ac gratiæ Dei, in fervore et asperitate temporalis dejectionis et afflictionis, probantur, mundantur, et coronantur a Judice summo, juxta illud: Tanquam aurum in fornace probavit illos.20 In talibus ergo gaudendum est, in quantum sunt ita salubria. Propter quod apostolus Jacobus: Omne, inquit, gaudium existimate, quum in varias tentationes incideritis.21 Crede Deo, id est, providentiæ et gubernationi ipsius fiducialiter te committe, non dubitans quin omnia pro meliori tuo disponat tecum, quantum in ipso est. Idcirco et tu jugiter patientiam habe, et cum sancto Job profitere: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.22 Et pensa quod scriptum est: Dominus sollicitus est mei. Hinc Paulus allegat, quod Dominus dixit: Non te deseram, neque derelinquam. Et ipse recuperabit te, id est, per adversa spiritualiter te curabit, et ad meliora reducet: quemadmodum Christus in Evangelio dixit, Secundum fidem vestram fiat vobis. Et dirige viam tuam, id est, conversationem tuam ordina ad Dei honorem, ad veram salutem, et discrete te habe. Hinc scriptum est in Jeremia, Dirige oculos tuos in directum;23 atque in Aggæo, Ponite corda vestra super vias vestras.2425 Quocirca inquiritur, qualiter hic dicatur, Dirige viam tuam, quum in Proverbiis scriptum sit, Cor hominis disponit viam suam, sed Dei est dirigere gressus ejus;26 apud Jeremiam quoque, Non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.27 Et respondendum, quod homo per rationem et gratiam ac virtutes potest procedere in actus meritorios, non tamen sine cooperatione actualique motione Spiritus Sancti. Sic ergo directio ista principaliter et completive est a Deo, ab homine autem ministerialiter et elicitive, ac libere operante et acceptante directionem supernam: aliter non imputaretur ei ad meritum. Hinc additur: et spera in illum. Tanquam dicat: Hortor te viam tuam dirigere, non ut putes tibi vires tuas aut virtutes habituales sufficere, sed ut innitaris auxilio directionis divinæ, et Dominum depreceris ut ipse ad bona semper te excitet. Serva timorem illius, id est, in prosperis et adversis nunquam relinquas Dei timorem castum et filialem; et in illo veterasce, id est, usque ad senectutem et mortem permane in timore, et persevera in Deo.

Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus, id est, fiducialiter exspectate divinæ pietatis effectus, indulgentiam et gratiam, et ejus gratiosa auxilia, sempiternaque præmia; et non deflectatis ab illo: id est, quamvis interdum non exaudiat vos ad libitum, nec statim liberet ab adversis, non tamen ab ipso per pusillanimitatem, diffidentiam, aut impatientiam recedatis;28 ne cadatis de vitiis in vitia, et de minoribus ad majora, ac tandem in inferni supplicia.29

Qui timetis Dominum, credite illi fide formata.303132 Nam fides sine caritate et opere bono, est mortua. Accedentem autem ad Deum oportet credere quia est, et quod inquirentibus se remunerator sit, ut ad Hebræos legitur. Idcirco subjungitur: et non evacuabitur merces vestra: id est, præmium vestrum non erit vacuum aut inane, sed gloriosum, plenum, et sempiternum. Ideo scriptum est: Credite in Domino Deo vestro, et securi eritis. Denique tres sunt virtutes theologicæ, quibus potissime colitur Deus, videlicet fides, spes, caritas. Postquam ergo admonuit nos ad fidem, hortatur ad spem. Qui timetis Dominum, sperate in illum spe formata: quod insinuatur per hoc quod ait, Sperate in illum, hoc est, bene vivendo exspectate ab eo æternam salutem, et in ejus pietate ac ope confidite. Benedictus enim vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus, ut apud Jeremiam scribitur. Et in oblectationem veniet vobis misericordia: id est, effectum divinæ pietatis, utpote dona gratiæ in præsenti, et dona gloriæ in futuro, delectabiliter adipiscemini.3334 Propter quod asserit Isaias: Deus judicii Dominus, beati omnes qui exspectant eum; et Psalmista: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.35 Qui timetis Dominum, diligite illum: quia caritas est virtus dignissima, ad quam et ad cujus actionem ceteræ virtutes cum actibus suis sunt referendæ; nec sine ea sunt meritoriæ, quoniam ipsa est vita, forma, vertex, motrix, et imperatrix virtutum; et illuminabuntur corda vestra. Amor namque conjungit amantem amato, et propriorum bonorum communicationem producit. Unde et amantium se est eadem velle et nolle; nec ulla virtus tam directe et intime unit mentem cum Deo, ut caritas. Deus autem est sapientia luxque immensa: idcirco per dilectionem fit homo aptissimus ad suscipendum illuminationes divinas. Et quanto purius atque ferventius diligit, tanto copiosius illustratur. Respicite, filii, nationes hominum, id est, o filii, considerate et legite facta hominum universorum, et scitote quia nullus speravit in Domino spe formata, et confusus est, id est effectu spei suæ privatus. Spes enim est certa exspectatio; nec aliquis sperans, quantum est ex parte Dei, relinquitur. Verumtamen ex propria fragilitate et libertate potest peccare, et bono sperato frustrari: ideo spei debet esse timor admixtus, ut certitudo confidentiæ sit ex parte objecti, timor vero ex parte subjecti. Ideo ait Propheta: Sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine;36 itemque, Universi qui sustinent te, non confundentur. Unde ait Apostolus: Spes non confundit. Et de confidente in Domino multa magna asserit Jeremias: Erit, inquiens, tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod ad humorem mittit radices suas, etc.37 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? Nam inter cetera continetur mandata, ut perseveremus usque in finem. Imo fidelissimus ac liberalissimus Deus, nequaquam deserit servos suos constantes, sed ultra condignum juvat, ditat, remunerat eos. Et quis invocavit illum, et despexit eum? Nullus utique, dummodo salubriter et perseveranter oraverit. Nempe, ut ait Salvator, Oportet semper orare, et non deficere.38 Qui rursus testatur: Omnis qui petit, accipit. Ideo per locum a majori hoc probat, dicendo: Si vos quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester cœlestis dabit spiritum bonum petentibus se?39 Sed intelligenda sunt hæc de invocantibus Deum, hoc est de his qui intimo cordis affectu implorant misericordiam ejus, vitando quæ sunt offensiva ipsius. Peccatores namque in peccandi proposito persistentes Deus non audit, ut in Joanne habetur. Siquidem qui declinat aurem suam, ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Qualiter autem debeamus Deum rogare, docemur exemplo reorum, qui pro corporali vita conservanda, judicem deprecantur terrenum, ut Climacus plenius scribit.4041424344454647

Quoniam pius in sua natura, et misericors in effectu, est Deus. Dicitur autem misericors, quasi, miserum cor habens, id est compassivum in aliorum miseriis, ut loquitur Damascenus. Et sic Deus non est misericors in deitatis natura, quum invariabilis impassibilisque exsistat; sed per similitudinem operis, quia ex sua natura miserias hominum relevat. Et remittit in tempore tribulationis peccata, his qui in tribulatione petunt sibi ignosci, non ex solo servili timore, et tribulationem suam pro suis peccatis æquanimiter patiuntur.

In talibus enim non judicat, nec vindicat Deus bis in id ipsum.48 Hinc Propheta fatetur: Ad Dominum quum tribularer clamavi, et exaudivit me.49 Unde in Tobia fertur:50 Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum;51 quoniam quum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.52 Et protector est omnibus exquirentibus se in veritate, id est in vera fide et bona conversatione. Est enim veritas vitæ, veritas doctrinæ, veritasque justitiæ: in quibus tribus veritatibus oportet Deum exquirere, invocare, et colere. Qui vero adhuc in mortali est culpa, invocet Deum pro remissione culpæ, infusioneque gratiæ, faciendo quod est in se, hoc est præparando se ad indulgentiam et gratiæ infusionem, per vitiorum congruam fugam. Qui enim de præteritis culpis non dolet, nec eas de cetero vitare proponit, prorsus indignum omni venia se facit ac gratia.53

Væ duplici corde: id est, æterna damnatio debetur ac imminet cunctis hominibus qui habent cor plica duplicitatis infectum, hoc est simulatione, hypocrisi, versutia sordidum. Atque, ut ait Glossa, duplex corde est, qui vult placere Deo et mundo, et qui vult gaudere modo cum sæculo, et postea regnare cum Christo, et qui vult vitiis carnis insistere, et tamen spiritualia consequi bona. In his verbis notatur et reprehenditur culpa cordis. Deinde reprehenditur culpa oris. Et labiis scelestis, id est, his qui habent labia vitiis depravata, nec debite vitant linguæ peccata, ut sunt juramenta, perjuria, detractiones, susurrationes, maledictiones, et discordiæ seminationes. Sequitur de vitiis operis. Et manibus malefacientibus. Per commissionem operis vitiosi, intelligitur omissio operis virtuosi. Magis quoque exprimitur manus, quam aliud membrum, quoniam manus est organum organorum. Ideo quod de manibus male agentibus dicitur, de ceteris quoque peccantibus membris accipitur. Et peccatori ingredienti terram, id est inter homines conversanti, duabus viis, id est apparenti bono et exsistenti malo, hoc est in ficta justitia et duplicata intentione, qui duobus dominis vult servire. De talibus Dominus loquitur per Osee: Divisum est cor eorum, nunc interibunt.

Væ dissolutis corde, id est vagis, intimoratis, indomitis, et lascivis, qui non credunt Deo fide formata, et ideo non protegentur ab eo, id est, justo judicio permittentur cadere in diversa peccata, deinde in tormenta gehennæ corruere. Ligandum est ergo, et figendum cor in Deo vinculis caritatis, clavis timoris, ancora spei, regula fidei, et gratiæ firmitate, quum dicat Apostolus: Optimum est gratia stabiliri cor.54 Et Psalmista precatur: Confige timore tuo carnes meas.55 Væ his qui perdiderunt sustinentiam, id est patientiam, qui victi sunt ab ira, tristitia, seu impatientia sua. Quemadmodum in virtute patientiæ consistit possessio animæ, ita in vitio impatientiæ consistit perditio ejus. Ideo docet Apostolus: Noli vinci a malo.56 Et qui dereliquerunt vias rectas, id est observantias præceptorum, et diverterunt in vias pravas, corruentes a virtutibus in peccata, qui non perseverant usque in finem.

Et quid facient, quum inspicere cœperit Dominus? id est, quo fugient, aut qualiter evadent, quum Deus cœperit eos judicare, et per effectum ostendere, se eorum peccata cognoscere? sicut et felicissimus Christi præcursor dixit quibusdam: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?57

Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius, id est, verbis Dei seu Scripturis non erunt increduli, imo intellectum suum auctoritati Scripturæ humiliter subdent, nec erunt in sensu proprio immansivi; et qui diligunt illum, conservabunt viam illius, id est, legem ejus implebunt. Dilectio namque otiosa non est. Ideo ait Salvator: Si quis diligit me, sermones meos servabit.58 Ideo scriptum est: Hæc est caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus. Et denuo ait S. Joannes:59 Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.60 Qui timent Dominum filiali aut initiali timore, inquirent quæ beneplacita sunt illi. Sunt enim solliciti vitare offensam Dei, ideo diligenter inquirunt, discunt, considerant, quid Deus ab eis requirat, ne ex ignorantia, negligentia, aut inobedientia rei reddantur. Et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius, id est, meditatione, memoria, adimpletione legis divinæ, sua implebunt corda, juxta quod legitur: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.61 Talis etenim ait ex corde: Bonum mihi, Domine, lex oris tui, super millia auri et argenti.62

Qui timent Dominum, præparabunt corda sua, id est, ad gratiarum charismata et spiritualem profectum disponent se.63 Quum enim nihil aliud impediat nos a virtutum infusione ac incremento, nisi propria culpa, timor, eo ipso quo sollicite vitat peccatum, disponit, aptat, dignificat mentem metuentis ad charismata Dei omnia tribuentis. Et in conspectu illius sanctificabunt, id est, ab omni culpa purgabunt et præservabunt, animas suas, et ad virtutum perfectionem pertingere conabuntur, sicut per Moysen Dominus sæpe dixit: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Unde loquitur Christus: Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.6465 Ad hoc hortatur nos Paulus: Mundemmus, inquit, nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.6667

Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius: sicut in Psalmo cantatur: Beatus vir qui timet Dominum; in mandatis ejus volet nimis. Et patientiam habebunt in omni tentatione et adversitate, usque ad inspectionem illius, id est, quousque ad beatificam Dei visionem pertingant; vel, Usque ad inspectionem Dei, id est, quousque Deus dignanter eos ac pie intueatur ad eruendum a cunctis adversis, juxta illud: Exspecta Dominum, et liberabit te. Dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum, supple, tantum: id est, propter peccata nostra damnabimur, nisi pœnituerimus de eisdem. Ideo in Evangelio Veritas contestatur: Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Quod autem pœnitendo poterimus manum divini rigoris evadere, pandit subdendo: Secundum enim magnitudinem ipsius, id est, quam infinita est majestas atque justitia Dei, sic et misericordia illius cum ipso est, id est, tam immensa est pietas ejus, quum utraque sit ipse Deus justus, magnus, misericors. Ideo ait Psalmista: Secundum altitudinem cœli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se. Nunquam ergo est desperandum, quum bonitas et misericordia Dei in infinitum excedant nostram omnem iniquitatem et culpam.

Footnotes

  1. Ps. x, 8. ↩

  2. Matth. xii, 37. ↩

  3. Matth. xiii, 3. ↩

  4. II Tim. ii, 5. ↩

  5. II Tim. iii, 12. ↩

  6. Luc. xii, 29. ↩

  7. Rom. vii, 24. ↩

  8. Joann. vm, 47. ↩

  9. Num. xi, 15. ↩

  10. III Reg. xix, 4. ↩

  11. II Cor. i, 8. ↩

  12. Ps. xc, 15. ↩

  13. I Cor. x, 13. ↩

  14. I Cor. x, 13. ↩

  15. Ps. xxvi, 14. ↩

  16. Tob. iii, 22. ↩

  17. Ps. xlix, 15. ↩

  18. Matth. 1x, 29. ↩

  19. Rom. VIII, 28. ↩

  20. Sap. III, 6. ↩

  21. Jacob. 1, 2. ↩

  22. Job XIII, 15. ↩

  23. Jer. III, 2. ↩

  24. Agg. 1, 7. ↩

  25. Agg. i, 7. ↩

  26. Prov. XVI, 9. ↩

  27. Jer. X, 23. ↩

  28. Ps. XXXIX, 18. ↩

  29. 5; Josue 1, 5. ↩

  30. Hebr. xiii, 5; Josue i, 5. ↩

  31. Jacob. i, 2. ↩

  32. Matth. ix, 29. ↩

  33. Jer. xvii, 7. ↩

  34. Is. xxx, 18. ↩

  35. Ps. lxxxiii, 13. ↩

  36. Ps. ix, 11. ↩

  37. Jer. xvii, 8. ↩

  38. Luc. xviii, 1. ↩

  39. Luc. xi, 13. ↩

  40. Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩

  41. Luc. xi, 10. ↩

  42. Joann. ix, 31. ↩

  43. Prov. xxviii, 9. ↩

  44. Ps. xxiv, 3. ↩

  45. Rom. v, 5. ↩

  46. Jacob. ii, 17. ↩

  47. Hebr. xi, 6. ↩

  48. Nahum 1, 9. ↩

  49. Ps. cxix, 1. ↩

  50. Matth. VI, 24. ↩

  51. Tob. III, 13. ↩

  52. Osee x, 2. ↩

  53. Luc. XXI, 19. ↩

  54. Hebr. XIII, 9. ↩

  55. Ps. CXVIII, 120. ↩

  56. Rom. XII, 21. ↩

  57. Luc. III, 7. ↩

  58. Joann. xiv, 23. ↩

  59. 1 Joann. v, 3. ↩

  60. 1 Joann. iii, 18. ↩

  61. Ps. i, 2. ↩

  62. Ps. cxviii, 72. ↩

  63. 21 Ps. cxi, 1. 22 Prov. xx, 22. 23 Luc. xiii, 3, 5. 24 Ps. cu, 11. ↩

  64. Matth. v, 48. ↩

  65. Lev. xi, 44, 45; xix, 2; xx, 7, 26; xxi, 8. ↩

  66. 11 Cor. vii, 1. ↩

  67. II Cor. vii, 1. ↩

Chapter 2 of 54