Articulus 5
EXPLICATIO CAPITULI QUINTI : ESTOTE ERGO IMITATORES DEI.
PROSEQUITUR demum Apostolus in præcedenti capitulo cœptam instructionem moralem, et ait : Estote ergo, id est, quoniam Deus in Christo nobis donavit, idcirco estote imitatores Dei, id est, divinæ pietati conformate vos ipsos, offensoribus vestris parcendo, benefaciendo, omnesque diligendo, sicut filii mei spirituales, vel filii Dei adoptivi, carissimi, id est valde dilecti, pro quibus Pater unigenitum suum misit et dedit, Filius mortem sustinuit, Spiritus Sanctus se ipsum copiosissime infudit. Hoc est quod in Evangelio docet præcipitque Salvator : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos.1 Assimilari autem Creatori, est summa perfectio creaturæ, si tamen assimilatio fuerit ordinata, non usurpata. Et ambulate in dilectione Dei ac proximi, caritative vivendo, juxta illud :2 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Unde jam subditur : sicut et Christus dilexit nos, id est taliter, utputa pure ac spiritualiter, quamvis non æqualiter, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem pacificam et hostiam pro peccato in ara crucis, Deo Patri vel Trinitati, id est ad gloriam ejus, et ut ei pro nobis satisfaceret, in odorem suavitatis, id est in suavem odorem, videlicet in holocaustum acceptissimum atque gratissimum Deo. Maxime enim placuit Deo oblatio Christi ex parte patientis, non ex parte inferentis. Nam ex parte patientis, mors illa erat piissima, et ex summa caritate assumpta; sed ex parte inferentis, crudelissima erat, sacrilega et displicentissima Deo.
Fornicatio autem simplex, et omnis immunditia, id est alia quælibet luxuriæ species, aut avaritia, id est inordinatus temporalium appetitus, nec nominetur, id est, non solum non sit, sed nec exprimatur, in vobis, id est a vobis seu inter vos, sicut decet sanctos esse sine talium nominatione; aut turpitudo, id est indecentia in osculis et amplexibus, aut stultiloquium, sicut est adulatio, aut scurrilitas, id est jocularitas risum concitans, quæ ad rem non pertinet, id est, saluti non proficit. Horum nullum nominetur aut sit in vobis, sed magis gratiarum actio a vobis Domino persolvatur. Per hoc docet Apostolus, quam longe debeant esse magna peccata ab his qui student perfectioni. Hoc enim scitote intelligentes, id est sacram Scripturam sapienter pensantes, quod omnis fornicator, id est cum soluta concumbens, aut immundus, id est aliud aliquod luxuriæ genus exercens, ut est stuprum, incestus, adulterium, aut avarus, quod est idolorum servitus, id est, cujus iniquitas idololatriæ comparatur : eo quod sicut idololatra idola colit magis quam Deum verum, ita avarus potius adhæret argento et auro quam Deo, magisque confidit in eis quam in Domino. Propter quod in Ecclesiastico legitur : Avaro nihil est scelestius; et nihil est iniquius quam amare pecuniam. Non habet3 hereditatem, id est beatam possessionem seu paratam felicitatem, in regno Christi et Dei, quod est unum regnum : quia nec modo pertinet ad filios Ecclesiæ militantis per gratiam gratificantem, nec postmodum pertinebit ad cives Ecclesiæ triumphantis per gloriam. Non enim intrabit in illam aliquid coinquinatum, nisi qui scripti fuerint in libro vitæ Agni.4 Et Isaias ait :5 Tol- A Jeremiam ait Dominus : Si separaveris pre- Jer. xv, 19. latur impius, ne videat gloriam Dei.
Nemo vos seducat inanibus verbis, id est coloratis sermonibus, apparentibus argumentis, frivolis promissionibus, providentiam Dei negando, vel impunitatem ex divina misericordia promittendo, seu longam vitam spondendo. Propter hæc enim, id est propter horum inanium verborum prolationem, seductionem seu credulitatem, venit ira, id est ultio, Dei in filios diffidentiæ, id est in homines desperantes de vita futura seu præmiatione divina.
Nolite ergo effici participes eorum sic diffidentium, id est, nec affectu, nec opere, neque auxilio conformemini eis.6 Digni quippe sunt morte, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt.7 Nam et qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea.
Eratis enim aliquando, dum mundo et concupiscentiis inhæsistis, tenebræ, id est, tanta vitiorum caligine, cordis cæcitate, et ignorantiæ tenebris involuti, ut non solum tenebrosi, sed etiam tenebræ fuisse dicamini; nunc autem, quando ad Deum conversi estis, facti estis lux, id est spiritualiter illuminati, in Domino, id est in veritate et gratia Dei. Idcirco, Ut filii lucis ambulate, id est, pure, honeste ac religiose conversemini, sicut ad filios lucis pertinet, id est ad filios Dei, qui est lux æterna et increata, juxta illud Joannis :
Erat lux vera. Vel per lucem, intelligitur splendor seu claritas gratiæ, cujus filii sunt omnes qui gratiam habent.8 Unde ait Salvator : Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.9 Merito autem sic debetis ambulare : Fructus enim lucis, id est operatio gratiæ, vel opus placitum luci æternæ, est vivere in omni bonitate, id est interna virtute ac pietate, quoad se ipsum, et justitia, id est in justa actione, quantum ad proximum, et veritate, quantum ad Deum, ei veraciter ministrando; probantes, id est prudenter investigantes, vel rationabiliter discernentes, quid sit beneplacitum Deo, ut illud semper agatis, et quæ displicent Deo vitetis. Unde apud
Jeremiam ait Dominus : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
Et nolite communicare, consentiendo vel cooperando, operibus infructuosis, id est vacuis a fructu spirituali, tenebrarum, id est malorum habituum seu hominum mentibus obscuratorum; magis autem redarguite, id est, iterum atque iterum corripite, si sit spes de emendatione, et maxime, si ad vestram pertineant curam qui peccant. Omnes tamen ad correctionem fraternam jure caritatis aliquo modo tenentur. His ergo duobus modis, secundum Augustinum, non te maculat malus : si non consentis, et si redarguis. Quoniam enim parum est non consentire, jungit Apostolus quod majus est, Magis autem redarguite. Propter quod ait Salvator : Si peccaverit in te frater tuus, id est te sciente, vade et corripe eum inter te et ipsum solum, etc.10
Consequenter ostendit, quare non debeamus communicare operibus impiorum. Quæ enim in occulto, id est in locis absconditis, fiunt ab ipsis prædictis excæcatis hominibus, humanum potius quam divinum conspectum timentibus, turpe est et dicere : quanto magis facere? Omnia autem quæ arguuntur, id est opera quæ reprehenduntur, a lumine manifestantur, id est, per veram locutionem, splendidamque doctrinam increpantis, innotescunt esse digna reprobatione, nec ultra valent latere, quemadmodum ad Timotheum ipse ait : Insipientia illorum omnibus manifesta erit.1112 Omne enim quod manifestatur hoc modo, per increpationem vel humilem peccantis confessionem, lumen est, id est clarum, certum ac notum; vel, Lumen est, id est, spirituali luce perfunditur, dum in publicum ducitur. His consonat verbum Christi : Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus; qui autem facit veritatem13, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Propter quod, videlicet quoniam lumen est quod manifestatur, dicit Spiritus Sanctus per me :141516 Surge a vitiis per pœnitentiam, qui dormis, id est, in ignavia tua quiescis, et exsurge per opera pœnitentialia a mortuis, id est de societate impœnitentium spiritualiter mortuorum, et illuminabit te, id est, radium sapientiæ et lumen discretionis tribuet tibi, Christus : juxta illud Isaiæ : Requiem dabit tibi Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, si glorificaveris Dominum, dum non facis vias tuas.17 Unde Michæas ait : Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est; et deducet me Dominus in lucem, et videbo justitiam ejus.18
Videte itaque, fratres, id est, oculo intellectuali pensate, quomodo caute ambuletis, id est, vigilanter et custodite vivatis, occasiones peccati vitando, atque in arcta via quæ ducit ad vitam, cum omni circumspectione progrediendo, ut impleatis quod a Sapiente dicitur :1920 Omni custodia custodi cor tuum; et quod rursus idem ait, In timore Domini esto tota die, et habebis spem in novissimo;21 non quasi insipientes, id est sola temporalia atque præsentia bona seu mala considerantes, sed ut sapientes in cognitione divinorum, id est discreti ac providi, cœlestibus bonis semper intenti; redimentes, id est ab infructuosis occupationibus expedientes, tempus vitæ præsentis, id est certas horas ad vacandum Deo aptantes. Vel, Redimentes tempus, id est tempora quæ infructuose expendistis, reparantes per fructuosissimam occupationem temporis præsentis atque restantis : quatenus priores negligentias et impietates recompensetis per ardentissimam conversationem temporis nondum elapsi quo estis victuri, ne inter impios numeremini, de quibus canit Psalmographus : Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.22 Quoniam dies mali sunt, id est adversitatibus, periculis atque malitiis pleni. Non quod dies in se mali sint, sed quia hæc mala insunt hominibus in diebus sæculi hujus viventibus. Scriptura enim tempori ea adscribit quæ fiunt in tempore, quemadmodum primo Machabæorum inducitur :23 Videns Jonathas quia tempus eum juvat.24 Hinc enim Salvator : Sufficit, inquit, diei malitia sua.25 Et in Genesi Jacob asseruit : Dies peregrinationis meæ parvi et mali.26 Propterea nolite fieri imprudentes, sola sensibilia et temporalia ponderando; sed intelligentes quæ sit voluntas Dei, id est, hoc diligentissime inquiratis, quid placeat Deo, ut illud semper agatis.
Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria causaliter, quia calorem auget atque libidinem concitat. Venter enim vino æstuans, cito spumat in libidinem, juxta Hieronymum. Unde Sapiens dicit : Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas; qui his delectatur, non erit sapiens.27 Rursusque Scriptura : Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum! Sed implemini Spiritu Sancto, id est, ita vivatis, et corda vestra sic occupetis, ut in gratia Spiritus Sancti proficiatis quotidie :28 Deus enim unicuique influit, secundum quod se disponit aut capax efficitur. Loquentes vobismetipsis, id est mutuo exhortantes vos ipsos, in psalmis ad bene operandum hortantibus, et hymnis ad Dei laudem spectantibus, et canticis spiritualibus quæ de gaudiis futuris commemorant, cantantes et psallentes in cordibus vestris, id est silenter in anima; vel, In cordibus vestris, id est cum cordiali intentione et ex mentali affectu; Domino
Deo altissimo, quem decet hymnus, laus, honor et gloria. Gratias agentes semper, id est qualibet hora convenienti ac debita, pro omnibus beneficiis Dei, vel pro omnibus hominibus beneficia divina sortitis, omnium saluti congratulando, in nomine nominato Domini nostri Jesu Christi, id est in ipso Christo, videlicet ad laudem et gloriam ejus, vel certe per eum, Deo et Patri, id est Patri æterno, qui est Deus ratione creationis, paterque Christi naturalis, et pater noster adoptivus.
Subjecti invicem ex debito obedientiæ, vel ex condecentia humilitatis et caritatis, in timore Dei casto ac filiali. Præ lati enim per humilitatem et caritatem subdunt se inferioribus; subditi vero ex debito obedientiæ subjiciuntur prælatis. Ceteri omnes communiter se invicem honorare præferreque habent, juxta illud quod alibi dictum est:29 Honore invicem prævenientes. Propter quod Christus testatur: Qui major est vestrum, sit vester minister; et iterum legitur, Quanto major es, humilia te in omnibus.3031
Præterea generalibus exhortationibus positis, descendit Apostolus ad particulares personas, dicendo: Mulieres viris suis subditæ sint in licitis et honestis, sicut domino, id est, sicut domino subditur servus;32 quoniam vir caput, id est superior, est mulieris, id est perfectior atque discretior ea communiter.33 Et Dominus prætulit virum feminæ, dicens ad eam:34 Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Sicut et Christus caput, id est rector ac princeps, est Ecclesiæ: ipse Christus exsistens salvator corporis ejus, id est Ecclesiæ, quæ est mysticum corpus Christi.
Sed sicut Ecclesia, id est fidelium sancta collectio, subjecta est Christo fide et opere, ita et mulieres viris suis in omnibus bonis sint subditæ. Sciendum tamen, quod subjectio mulieris sub viro, non est in omnibus similis subjectioni ancillæ aut servi, quum ipsa sit socia viri, et una caro cum eo, facta non de capite aut pedibus, sed de latere viri, quasi similis ei, et juxta latus ejus ponenda.3536
Viri, diligite uxores vestras, non carnali et fœdo, sed ordinato ac spirituali amore, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit in mortem pro ea, id est pro ejus salute, ut illam sanctificaret, id est, virtutibus adornaret, mundans eam primo, id est a vitiis purgans, lavacro aquæ, id est intinctione seu lotione in aqua Baptismatis:37 lavacro, inquam, facto in verbo vitæ, id est sub debita forma verborum quibus hoc sacramentum ex Christi institutione perficitur. Accedit quippe verbum ad elementum, et fit sacramentum: in quo verbum est formale ac principale, elementum vero est materiale. Ut exhiberet, id est, repræsentaret vel faceret, ipse Christus sponsus cœlestis, sibi, id est ad suum honorem, secundum quod Deus est, in præsenti sæculo inchoative, in futuro autem complete, gloriosam Ecclesiam, id est claritate scientiæ atque virtutum splendoribus refulgentem, non habentem maculam, id est peccatum mortale apertum, aut rugam, id est peccatum mortale occultum, sed mundam ac simplicem, aut aliquid hujusmodi criminale habentem; sed ut sit sancta in interioribus, et immaculata in exterioribus. Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua, quia sunt una caro.38 Si autem sumatur corpus pro parte hominis materiali, sic viri magis tenentur diligere uxores suas quam corpora propria; si vero sumatur corpus pro toto composito, minus diligendæ sunt uxores. Ideo similitudo est quantum ad aliquid, non absolute in omnibus.
Porro de hac Christi gloriosa et illibata Ecclesia scriptum est in Apocalypsi: Vidi sanctam civitatem Jerusalem novam, descendentem de cœlo, a Deo paratam quasi sponsam ornatam viro suo;39 et rursus: Quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se.40 Itemque: Signum magnum apparuit in cœlo:41 Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. De qua etiam intelligendum est illud Isaiæ:42 Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
Qui suam uxorem diligit, se ipsum diligit: tanta est unitas utriusque. Sunt namque duo in carne una.43 Merito itaque debet homo uxorem suam diligere: Nemo enim, id est nullus rationabiliter et humane se habens, unquam carnem suam odio habuit. Vel simpliciter: Nemo unquam carnem suam odio habuit, quia vel dilectione naturali, vel amore carnali, vel caritate infusa ad eam afficitur. Nam et qui se ipsos occidunt, carnem suam amasse probantur: quam ideo perimunt, ut brevi tormento longa evadant præsentis vitæ supplicia.4445464748 Sed nutrit victu, et fovet eam vestitu, sicut et Christus Ecclesiam nutrit Sacramento altaris, et fovet eam vestimento salutis; quia membra sumus nos Christiani, corporis ejus, id est Ecclesiæ, quæ est mysticum corpus Christi. Sumus itaque membra de carne ejus et de ossibus ejus, id est ejusdem naturæ exsistentes cum Christo homine.49 Vel hoc ideo dicitur, quia fidelium qui a Christo instituti sunt, quidam, puta infirmi, dicuntur de carne Christi, quæ ante passionem erat infirma, quoniam indigent a fortibus sustentari, quemadmodum caro sustentatur ab ossibus. Alii, scilicet fortes atque perfecti, dicuntur de ossibus Christi, propter constantiam et dominicæ passionis ac patientiæ imitationem.
Propter hoc, id est ad designandum dilectionem ac unitatem Christi atque Ecclesiæ, scriptum est in Genesi, relinquet homo, id est maritus, patrem suum et matrem50 suam, id est carnales parentes, quantum ad cohabitationem localem, et adhærebit uxori suæ, habitando, convescendo et dormiendo cum ea;5152 et erunt duo supposita, scilicet maritus et conjux, in carne una, id est in uno carnali commercio per seminis propagationem. Vel dicuntur duo in carne una, quoniam nullus eorum propriæ carnis habet potestatem, et propter communionem præcipuam una caro reputantur.53 Unde dicit Salvator:54 Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
Deinde ponit Apostolus mysticum sensum Scripturæ de matrimonio allegatæ.
Sacramentum hoc, id est sacrum signum istud in conjugio pronuntiatum, magnum est, id est magnæ rei significativum. Ego autem dico, id est, signum istud expono, impletumque assero, in Christo et in Ecclesia, id est in spirituali desponsatione inter Christum et Ecclesiam facta, quando videlicet Verbum caro factum est, et nostram naturam assumens, ostendit quantum dilexerit nos, cum quibus idem fieri voluit. Matrimonium ergo seu conjugium, magnum est sacramentum, propter significantiam conjunctionis Christi et Ecclesiæ: in qua etiam Christus quodammodo Patrem reliquisse videtur, non simpliciter, quum æternaliter sit in sinu, imo in corde Patris, sed secundum apparentiam quamdam ratione incarnationis. Sic enim de novo apparuit mundo, ad conjungendum sibi Ecclesiam tanquam sponsam. Propter quod ait: Exivi a Patre, et veni in mundum.55 Et Psalmista: Ipse, inquit, tanquam sponsus procedens de thalamo suo; a summo cœlo egressio ejus.56 Matrem quoque suam, id est Synagogam, Christus reliquit, et adhæsit uxori suæ, id est gentilitati conversæ, quam ipse spiritualiter visitat et fecundat.
Verumtamen, id est, quamvis prædicta de conjugio mystice intelligantur de Christo, nihilo minus et vos singuli, id est unusquisque vestrum conjugem habens, suam uxorem sicut se ipsum diligat. Uxor autem timeat virum suum, id est, in reverentia habeat eum, et casto timore formidet, ne eum offendat.
Joann. 1, 14.
Footnotes
-
Matth. v, 44, 45. ↩
-
Joann. xv, 12. ↩
-
Eccli. x, 9, 10. ↩
-
Apoc. xxi, 27. ↩
-
Is. xxvi, 10, juxta LXX. ↩
-
Rom. 1, 32. ↩
-
Eccli. xiii, 1. ↩
-
Joann. 1, 9. ↩
-
Joann. xii, 36. ↩
-
Matth. xviii, 15. ↩
-
II Tim. iii, 9. ↩
-
II Tim. iii, 9. ↩
-
Joann. iii, 20, 21. ↩
-
Joann. iii, 20, 21. ↩
-
Joann. i, 9. ↩
-
Rom. i, 32. ↩
-
Is. LVIII, 11, 13. ↩
-
Mich. VII, 8, 9. ↩
-
Prov. IV, 23. ↩
-
Matth. VII, 14. ↩
-
Prov. XXIII, 17, 18. ↩
-
Ps. LIV, 24. ↩
-
1 Mach. XII, ↩
-
I Mach. XII, 1. ↩
-
Matth. VI, 34. ↩
-
Gen. XLVII, 9. ↩
-
Prov. XX, 1. ↩
-
Eccl. XXXI, 22. ↩
-
Rom. xii, 10. ↩
-
Matth. xx, 26; xxiii, 11. ↩
-
Eccli. m, 20. ↩
-
Coloss. m, 18. ↩
-
1 Cor. x, 3. ↩
-
Gen. m, 16. ↩
-
Gen. n, 21. ↩
-
Matth. xix, 5. ↩
-
Coloss. n, 19. ↩
-
Gen. n, 24. ↩
-
Apoc. xxi, 2. ↩
-
Apoc. xix, 7. ↩
-
Apoc. xii, 1. ↩
-
Is. lx, 1. ↩
-
Gen. n, 24. ↩
-
Coloss. iii, 19. ↩
-
Gen. ii, 21. ↩
-
Gen. iii, 16. ↩
-
1 Cor. xi, 3. ↩
-
Coloss. iii, 18. ↩
-
Coloss. 1, 24. ↩
-
Gen. ii, 24. ↩
-
Matth. xix, 5. ↩
-
Gen. 11, 24; ↩
-
1 Cor. vii, 4. ↩
-
Matth. xix, 6. ↩
-
Matth. xvi, 28. ↩
-
Ps. xviii, 6, 7. ↩
Chapter 6 of 7