Skip to the text

Articulus 6

ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI: FILII, OBEDITE PARENTIBUS VESTRIS.

POST informationem conversationis habendæ inter virum et conjugem, ponitur informatio conversationis debitæ inter parentes et filios.1 Filii, obedite parentibus vestris carnalibus in Domino, id est secundum voluntatem divinam, videlicet in licitis et honestis, atque ex animo, scilicet prompte, reverenter et amorose. Hoc enim justum est, jure naturali, divino et humano : imo magistris, diis et parentibus non potest reddi æquivalens, juxta Philosophum. Honora patrem tuum et matrem tuam. Unde apud Malachiam habetur : Filius honorat patrem suum, et servus timet dominum suum. Honorare ergo debemus parentes, reverentiam impendendo, et necessaria, si indigeant, ministrando. Sunt enim principium nostrum. Propter quod in Ecclesiastico legitur : Quam malæ famæ est, qui derelinquit patrem! et est maledictus a Deo qui exasperat matrem. Quod est mandatum divinum, in Exodo scriptum, primum in promissione, id est primum cui mercedis additur promissio. Decalogus autem præceptorum, ad duo præcepta pertinet caritatis. Tria enim in prima tabula scripta, respiciunt præceptum caritatis Dei; alia septem in secunda tabula scripta, concernunt præceptum caritatis proximi : inter quæ præceptum de honoratione parentum præcedit. Cui annectitur merces quæ subditur : ut bene sit tibi in spiritualibus ac temporalibus, et sis longævus super terram, id est, æternaliter habites in terra viventium. Ad litteram tamen hoc dictum videtur de prolongatione vitæ præsentis in terra peregrinationis istius, seu in terra promissionis, quantum ad populum Israel pro tempore illo. Hoc enim meretur præter præmium spirituale observatio hujus mandati, secundum communem justitiæ legem, quamvis interdum ex divinæ dispensationis moderamine aliter accidat. Et vos patres carnales, nolite ad iracundiam provocare filios vestros aut filias, nimis rigorose et aspere procedendo cum illis;2 sed educate illos, id est, favete et necessaria providete, non solum carnaliter, sed in disciplina morali, et correptione Domini, id est justa correctione, quemadmodum scriptum est : Qui parcit virgæ, odit filium suum; qui autem dilitit illum, instanter erudit. Rursusque Salomon : Stultitia, inquit, colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.3 Hinc etiam in Ecclesiastico legitur :4 Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella.56 Certum est autem, hæc quoque ad spirituales patres ac filios pertinere.7 Patet vero ex his, quod parentes tenentur filiis in tribus, quæ sunt : necessariorum provisio, instructio et correctio.

Consequenter introducitur exhortatio conversationis inter servum et dominum.

Servi, obedite dominis carnalibus, id est temporalibus et sensualitatem sectantibus : et per consequens, multo plus obediendum est dominis spiritualibus et honestis ; cum timore animæ, et tremore corporis, in simplicitate cordis vestri, id est sine simulatione, sicut Christo serviendum est, juxta illud in Psalmo : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.8 Servitus enim hæc, propter peccatum ex divina ordinatione inflicta est in pœnam peccati : idcirco patienter ferenda est, tanquam purgatorium vitiorum exercitiumque virtutum. Non ad oculum servientes, id est solum in præsentia hominum, quasi hominibus placentes, id est humanum favorem dumtaxat optantes ; sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei, id est in divinis mandatis obtemperantes, ex animo, id est prompto affectu. Sic sitis, cum bona voluntate, videlicet conformando vestrum affectum dispositioni divinæ, servientes dominis carnalibus sicut Domino Deo altissimo, et non sicut hominibus tantum, id est cum reverentia et tremore ac cordis simplicitate ; scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, id est, pro illo præmium justum habebit a Deo, qui nullum bonum deserit irremuneratum, sive sit servus, sive liber. Servitutis enim conditio seu libertas, non tollunt præmiationem divinæ justitiæ.

Et vos, domini, eadem facite illis, id est, tam benigni estote servis vestris, quam fideles fuerint vobis : juxta illud Ecclesiastici, Servus fidelis sit tibi quasi anima tua, et quasi fratrem tracta illum; remittentes minas, id est pœnas comminatas non inferentes, si tamen servi pœniteant, vel raro seu parum offenderint.9 Unde iterum in Ecclesiastico scribitur: Ne lædas servum in veritate operantem. Porro si servi rebelles aut duri consistant, agendum est quod rursus in Ecclesiastico fertur: Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo; itemque, Servum inclinent operationes assiduæ. Scientes vos, domini, quia et illorum servorum et vester Dominus est in cœlis; et personarum acceptio non est apud Deum. Idcirco timete, quoniam eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Qualem ergo vultis vobis esse cœlestem Dominum, judicemque æternum, tales exhibete vos ipsos servis ac subditis vestris.

Post specialia jussa et certarum exhortationem personarum, redit Apostolus ad instructionem communem cunctorum fidelium. De cetero, id est insuper et tempore adhuc restante, fratres, confortamini in Domino, id est, spirituale robur a Deo adipisci studete, et contra impugnationes mundi, carnis atque diaboli, roboretur cor vestrum in Domino, id est gratia ejus, et in certa fiducia divini auxilii, et in potentia virtutis ejus, id est in potenti potestate Dei, innitendo semper divinæ potentiæ, non propriis viribus; vel, In potentia virtutis ejus, id est in efficaci fortitudine a Deo infusa, quæ animum roborat in adversis. Ad hanc confortationem monet Dominus unumquemque nostrum in libro Josue:10 Confortare, et esto robustus valde; noli metuere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus. Sic autem confortantur, qui toto corde sperant in Domino, juxta illud Sapientis:11 Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Induite vos armaturam Dei, id est, virtutibus interiora vestra vestite, videlicet intellectum prudentia, voluntatem justitia, sensitivum appetitum ceteris virtutibus moralibus. Hæc enim sunt arma spiritualia a Deo fabricata ac data, quibus anima contra omnia nocumenta munitur.

Ut possitis stare, id est fortiter dimicare ac prævalere, adversus insidias, id est occultas machinationes, diaboli, qui se frequenter transfigurat in angelum lucis, sub specie boni multa mala proponens.12 Denique, ut Leo papa testatur, omnium discutit mores, ventilat curas, scrutatur affectus; et ibi quærit causas nocendi, ubi quemquam viderit studiosius occupari.

Quoniam non est nobis colluctatio principalis aut sola adversus carnem et sanguinem, id est homines carnales et fragiles, seu vitia carnis. Unde Dominus in Genesi ait:13 Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est; et in Evangelio, Caro et sanguis non revelavit tibi.14 Verumtamen grave bellum habemus contra carnem et sanguinem, id est mundum et concupiscentias carnis. Bellum vero quod contra hostes invisibiles habemus, periculosissimum est atque gravissimum. De quibus subjungitur: sed adversus principes et potestates, id est angelos apostatas seu dæmones, qui erant ante lapsum suum de ordinibus Principatuum et Potestatum. De omnibus enim angelorum ordinibus quidam cecidisse creduntur, qui omnes jam per principatus et potestates designantur: ita quod nomine principatuum designantur dæmones inferiores; nomine autem potestatum, superiores, quibus inferiores obediunt, homines impugnando. Est enim in dæmonibus prælatio quædam, eo quod omnes concordes sint in desiderio nocendi hominibus. Adversus mundi rectores, id est contra prædictos invisibiles hostes, hominum sæcularium directores ac principes.

Homines enim iniqui dæmonum voluntati obediunt, et ab ipsis captivi tenentur, ac undique circumferuntur sicut servi a dominis.15 Et ne quis per mundum putaret significari machinam mundialem, quasi diabolus creator et rector esset mundi sensibilis, sicut Manichæi dixerunt, ob id se ipsum exponens Apostolus, subdidit: tenebrarum harum, id est hominum obtenebratorum. Unde paulo ante inductum est:16 Fuistis aliquando tenebræ. Hoc modo mundus frequenter accipitur in Scripturis: sicut quum dicitur, Mundus eum non cognovit;17 et, Mundus in maligno positus est;18 et, Non estis de mundo. Contra spiritualia nequitiæ, id est agmina dæmonum nequitiis plena, habitantia in cœlestibus, id est in aere caliginoso, in quo dæmones complures usque ad diem judicii volitant. Aer autem sæpius cœlum vocatur. Hinc namque dicuntur volucres cœli, qui asseruntur volare in cœlo, id est in aere. Unde et dæmones significantur per volucres cœli, ubi ait Salvator: Semen cecidit secus viam, et volucres cœli comederunt illud.19

Propterea, id est, quia tam arduum prælium imminet vobis, accipite armaturam Dei, id est virtutes et opera virtuosa, quibus dæmones repelluntur: de quibus armis Job ait, Justitia indutus sum, et vestivi me ea sicut vestimento, et diademate judicio meo;20 ut possitis resistere diabolo, qui tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret, in die malo, id est tempore tentationis et adversitatis, et in omnibus prosperis et adversis perfecti stare, ruinam vitando peccati, ita ut nec prospera vos extollant, neque adversa dejiciant, sed regia semper via incedatis, utentes utraque manu pro dextera, quatenus omnia cooperentur vobis in bonum.

State ergo in virtutibus fixi, succincti cingulo castitatis lumbos vestros, in quibus viget luxuria, id est, carnis concupiscentias refrenate, continenter vivendo, prout monet Salvator:21 Sint lumbi vestri præcincti. Hos lumbos præcinxit Job: Pepigi, inquiens, fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.22 Sic autem accingite lumbos in veritate, id est veraciter coram Deo, non simulatorie coram hominibus, sicut hypocritæ. Et induti loricam justitiæ, id est, virtute justitiæ interiora vestra munite, sicut lorica corpus tegitur ac munitur. Unde apud Isaiam dicitur: Indumento justitiæ circumdedit me Dominus. Et calceati pedes, id est, pedes corporales, et etiam spirituales, id est animi vestri affectiones, habete munitos et expeditos, in præparatione Evangelii pacis, id est ad hoc ut sitis parati annuntiare vel adimplere evangelicam doctrinam, in qua pacificatio nostra cum Deo describitur, et per cujus observantiam veram pacem sortimur, juxta illud in Psalmo: Pax multa diligentibus legem tuam.

In omnibus spiritualibus pugnis seu tentamentis sumentes scutum fidei, id est, ipsam fidem pro scuto arripite, virtutem et actum fidei opponentes suggestionibus dæmonis, puta futura tormenta inferni, sempiterna gaudia cœli, metuendum judicium Dei, quæ omnia cadunt sub fide: per quorum utique considerationem omnia tentamenta vincuntur. Ideo subditur: in quo scuto possitis omnia tela nequissimi ignea, id est impugnationes acres ac fervidas pessimi tentatoris, exstinguere, id est reprimere. Propter quod Petrus ait: Adversarius vester diabolus circuit, quærens quem devoret; cui resistite fortes in fide. Et galeam salutis assumite, id est, spem futuræ felicitatis seu caritatem menti vestræ superponite, ut contra præsentium bonorum blandimenta, spe futurorum atque divino amore armemini, et gladium spiritus, id est a Spiritu Sancto datum spiritui vestro, quod est verbum Dei, id est sermo sacræ Scripturæ, qui penetrat intima animæ, et vitia resecat, atque a mundo animam dividit, sicut materialis gladius penetrat corpus. De hoc gladio spirituali dicit Salvator: Non veni pacem mittere, sed gladium; et Psalmista, Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.

Sed quia hæc omnia ex divino auxilio manant, atque per gratiam conferuntur devote orantibus, ideo subditur: Per omnem orationem, id est, prædicta implete, Deum invocando per omnem, id est perfectam, orationem. Est autem oratio simplex petitio; obsecratio vero, est petitio23

Ps. cxviii, 165.

16

1 Petr. v, 8, 9.

17

Hebr. iv, 12.

Matth. x, 34.

Ps. xliv, 4.

18 cum adjuratione seu commemoratione rei sacræ, sicut quum dicimus : Per incarnationem tuam libera nos, Domine. De qua nunc sequitur : et obsecrationem, quæ etiam proprie est respectu difficilium, orantes omni tempore, id est singulis horis deputatis et debitis vel congruis ad orandum, quemadmodum in Ecclesiastico habetur : Non impediaris orare semper. Unde et Salvator : Oportet, inquit, semper orare et non deficere.24 In spiritu, id est cum devotionis affectu, seu attentione mentali. Spiritus enim est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Et in ipso vigilantes, id est solliciti atque ferventes, in omni instantia, id est conamine quo actibus virtuosis insistitur, et obsecratione fusa pro omnibus sanctis viatoribus, ut perseverent proficiantque in bonis ;25 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei, id est, quatenus Spiritus Sanctus mentem illuminet, ita ut mox dum os meum ad loquendum aperio, infundatur mihi a Deo quid loqui expediat : sicut et Deus promisit in Psalmo, Dilata os tuum, et implebo illud ;26 et item in Evangelio, Ego dabo vobis os et sapientiam ;27 cum fiducia, id est secure et libere, notum facere mysterium Evangelii, id est sacrum secretum evangelicæ legis, videlicet Christi incarnationem et cetera ejus mysteria. Ponitur enim singulare pro plurali. Pro quo Evangelio prædicando legatione fungor, id est, a Christo destinatus sum, nunc Romæ exsistens in catena, id est in vinculis ; ita legatione fungor et vinculis stringor, ut nihilo minus in ipso, id est per gratiam Christi, audeam fiducialiter, prout oportet me, id est, sicut commissum est mihi, loqui, evangelica mysteria prædicando.

Consequenter ostendit Apostolus dilectionem suam ad Ephesios, insinuando eis statum suum, quemadmodum pertinet ad familiares amicos. Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, id est quæ mihi contingunt, quid agam in tot persecutionibus ; omnia hæc nota vobis faciet, id est, ore tenus reserabit, Tychicus diaconus, lator præsentis epistolæ, carissimus frater noster spiritualis, et fidelis minister in Domino, id est secundum voluntatem et gratiam Dei; vel, In Domino, id est in his quæ Dei sunt ; quem misi ad vos in hoc ipsum, id est propter hanc causam, ut cognoscatis ex ejus veridica relatione, quæ circa nos sunt, id est prospera et adversa quæ accidunt nobis, et consoletur corda vestra de mei captione et catenatione dolentia.

Porro ut finis epistolæ concordet principio, addit :28 Pax sit fratribus, id est fidelibus : quo nomine sorores quoque intelliguntur ; et caritas cum fide, id est caritas et fides, detur vobis a Deo Patre nostro, id est a Patre æterno, et Domino Jesu Christo Filio Patris : quibus expressis, intelligitur Spiritus Sanctus. Gratia Dei gratificans et finalis, sit cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum. Quod vero subjungitur, in incorruptione, referri potest ad nomen, Gratia, eritque sensus, Gratia sit cum eis in incorruptione, id est in vita æterna ;29 vel ad verbum, Diligunt, ut sit sensus, Qui diligunt Christum in incorruptione, id est in cordis ac fidei integritate, seu inconcussa mentis constantia. Sic enim amandus est Deus sublimis et benedictus. Amen.30

Footnotes

  1. Coloss. iii, 20. ↩

  2. Coloss. III, 21. ↩

  3. Prov. XXII, 15. ↩

  4. Prov. XIII, 24. ↩

  5. Coloss. III, 22; ↩

  6. I Petr. II, 18. ↩

  7. Galat. VI, 8. ↩

  8. Ps. II, 11. ↩

  9. Eccli. XXXIII, 31. ↩

  10. Josue 1, 7, 9. ↩

  11. Prov. xviii, 10. ↩

  12. II Cor. xi, 14. ↩

  13. Gen. vi, 3. ↩

  14. Matth. xvi, 17. ↩

  15. II Tim. ii, 26. ↩

  16. Ephes. v, 8. ↩

  17. Joann. i, 10. ↩

  18. 1 Joann. v, 19. ↩

  19. Luc. viii, 5. ↩

  20. Job xxix, 14. ↩

  21. Luc. xii, 35. ↩

  22. Job xxxi, 1. ↩

  23. Judic. iii, 15. ↩

  24. Luc. xviii, 1. ↩

  25. Eccl. xviii, 22. ↩

  26. Ps. lxxx, 11. ↩

  27. Joann. iv, 24. ↩

  28. Luc. xxi, 15. ↩

  29. Act. xxviii, 20. ↩

  30. Eccli. xviii, 22. ↩

Chapter 7 of 7