Skip to the text

Articulus 1

ENARRATIO

IN EPISTOLAM PRIMAM BEATI JOANNIS

ENARRATIO PRIMI CAPITULI : QUOD FUIT AB INITIO, ETC.

SUBLIMIS Evangelista Joannes, multis et magnis a Christo privilegiis decoratus, atque per aquilam volantem designatus, præ ceteris de Christi divinitate scripsit profundius. Et sicut in principio evangelii sui destruit Ebionis ac Cerinthi, Christum purum hominem esse dicentium, hæresim, Marcionis quoque, Christum verum corpus assumpsisse negantis, perfidiam; sic et in hujus suæ epistolæ primæ initio, eorumdem perditissimorum hæresiarcharum prosternit vesanias, dicens :

Quod fuit ab initio, id est Verbum æternum, increatum ac genitum, de quo alibi habetur : In principio erat Verbum.1 Pater enim æternus, cujus sapientiæ non est finis, se ipsum intuendo ac intelligendo, quod de se et in se videt atque intelligit, hoc intra se intellectualiter profert ac gignit, utpote sui ipsius conceptum ac verbum, quod est unigenitus Filius ejus, in quo quidquid Patris est, plenissime splendet. Estque Verbum hoc Patri æquale, quum sit naturalis et perfecta ejus imago. Ex quo consequens est, quod tota Deitatis plenitudo in ipso consistit : idcirco consubstantiale est Patri.

A Hoc Verbum est æterna ac genita sapientia Patris, quæ in Proverbiis de sua intellectuali et æternali generatione apertissime protestatur :2 Dominus possedit me initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio; ab æterno ordinata sum.

Quod audivimus. Dupliciter audierunt homines Verbum hoc Dei æternum : Primo, percipiendo auribus sermocinationem loquentem de Verbo ipso. Et ita qui non viderunt Christum in carne, audierunt eum. De quibus loquitur Paulus : Numquid non audierunt? Et rursus :3 Fides, inquit, est ex auditu.4 Secundo, audiendo verba immediate ex ore Christi. Sicque Joannes iste, ceteri quoque Apostoli cum Christo in terris conversati, audierunt hoc Verbum, non in deitatis suæ natura, sed in humanitate assumpta. Ex cujus ore verba cœlestia audiendo, Verbum æternum audierunt, propter unitatem personæ in Christo, quæ in duabus subsistit naturis, divina scilicet et humana.

Quod vidimus oculis nostris corporalibus per assumptam naturam. Siquidem Verbum hoc caro factum, inter Apostolos visibiliter habitavit et conversatum est, juxta illud Baruch:56 In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Unde per Isaiam testatur: Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.7 Apud Zachariam quoque ait: Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui.8 Quod perspeximus, id est, clare inspeximus: quia vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.9 Et manus nostræ contrectaverunt de Verbo vitæ, id est ipsum Verbum æternum, quod est Verbum vitæ, a quo omnis vita naturæ et gratiæ ac gloriæ profluit. Est etiam Verbum vitæ, id est Patris viventis; vel, Verbum vitæ, id est Verbum quod est vita. Nam ait: Ego sum via, veritas et vita. Hoc Verbum incarnatum Apostoli tractaverunt, quia sensibiliter ipsum tetigerunt, palpaverunt, et osculati sunt. Quibus et post passionem suam ac resurrectionem locutum est: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere, ut scriptum est apud Lucam. Joannes quoque in Cœna recubuit in sinu Jesu, et super pectus ipsius.101112

Ex quibus verbis vera divinitas Christi et vera incarnatio ejus evidentissime comprobantur, atque hæreticæ pravitates Ebionis, Cerinthi, Photini, Nestorii, Marcionis, Manichæi, Valentini, Apellis, atque similium hæreticorum, penitus confutantur.

2 Et vita manifestata est, id est, Verbum istud æternum, quod est vera vita, quæ secundum suam deitatem incomprehensibilis fuit, et latuit homines, et non nisi perpaucis per explicitam fidem innotuit: hæc vita per naturam (quam assumpsit) humanam manifestavit se ipsam, docendo, miracula faciendo, suos discipulos per totum mundum ad prædicandum mittendo. De qua scriptum habetur:13 Vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet. De qua etiam alio loco asseritur:14 Hoc fecit initium signorum Jesus, et manifestavit gloriam suam. De quo ab Isaia prædictum est: Simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt;15 itemque, Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri.16 Et rursus loquitur Isaias: Revelabitur gloria Domini.17 Atque Psalmista: Notum fecit Dominus salutare suum;18 et denuo, In sole (inquit) posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.19

Et vidimus Verbum hoc interiori exteriorique oculo, et testamur de eo ea quæ vidimus et cognoscimus. Unde, passione instante, disseruit nobis: Vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.20 Et annuntiamus vobis vitam æternam, id est, Christum vobis prædicamus, qui ait: Ego sum resurrectio et vita.21 Est enim essentialiter vivens et vita, utpote sapientia ipsa increata, immensa. Propter quod ipsemet ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.22 Quæ erat apud Patrem, id est, secundum divinitatem suam fuit æternaliter in Patre et cum ipso, quia personaliter a Patre distinguitur, immanenter ab ipso egreditur, substantialiter idem cum ipso censetur. De quo in Joanne habetur: Verbum erat apud Deum;23 unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Et in Psalmo:24 Apud te est fons vitæ. Et apparuit nobis visibiliter per corpus assumptum. Post resurrectionem quoque Apostolis frequenter apparuit.25

Quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis: sicut expositum est. Frequenter autem et evidenter hæc repetit, ut nullum hæreticis locum latendi aut effugiendi relinquat. Ut et vos societatem habeatis nobiscum, id est communionem in fide, spe et caritate, et sacramentis Ecclesiæ, et societas vestra sit cum Patre et Filio ejus Jesu Christo, id est, etiam cum Patre et Filio unionem et assimilationem supernaturalem habeatis per caritatem et gratiam, ceteraque charismata Spi ritus Sancti, qui nominato Patre et Filio, datur intelligi, quum sit amor et nexus amborum, inseparabilis ab eisdem, et vere Patri ac Filio consubstantialis, æqualis et consempiternus.26 Pro qua societate Christus post Cœnam oravit, juxta illud : Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos;27 et rursus : Non pro his (puta Apostolis) rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.28

Ex præinductis patet certitudo veritatis fidei christianæ, de qua hoc loco scribit Albertus : Una cognitio redditur certior alia, ex quatuor : Primo, ex parte sensus per quem accipitur. Quum enim cognitio intellectiva ex notitia sensitiva dependeat, illa cognitio fit certior, quæ evidentius ex sensu aut ex pluribus sensibus habetur. Ea autem quæ Apostoli prædicaverunt de Christo, per visum, auditum et tactum noverunt. Secundo, ex parte objecti. Quum enim (teste Philosopho, secundo Primæ philosophiæ) unumquodque se habeat ad veritatem sicut et entitatem, constat quod sicut Deus est purissima essentia, et perfectissimum esse, sic est purissima veritas, et ex natura rei de ipso veritas habetur certissima. Tertio, ex parte luminis cui innititur. Quumque veritas fidei increato, infallibili et supernaturali lumini innitatur, certior est omni scientia alia quæ creato innititur lumini. Quarto, ex parte docentis. Quum ergo Apostoli cum Christo sint conversati, tanta sanctitate et sapientia perornati, tam supernaturaliter a Spiritu Sancto edocti, tam præclara miracula, soli omnipotenti Deo possibilia, in attestationem fidei operati, palam quod eorum doctrinæ credendum sit. Propter quod in fine evangelii sui sanctus ait Joannes de semetipso : Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc, et scimus quia verum est testimonium ejus.29 Paulus quoque ad Galatas fatetur : Licet angelus de cœlo evangelizet vobis, præterquam quod evangelizavimus, anathema sit.3031 Porro quod de fidei certitudine dixi, intelligendum est de certitudine adhærentiæ magis quam de certitudine evidentiæ.

Et quia societas viæ, inchoatio ac præparatio est ad societatem felicitatis et gloriæ, rite subjungitur : Et hæc scribimus vobis, ut gaudeatis in Domino gaudio spirituali. De quo loquitur Paulus : Gaudete in Domino semper; et, Qui gloriatur, in Domino glorietur.32 Unde et apud Jeremiam Dominus ait :3334 De hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me.35 Est autem et gaudium inordinatum, carnale et sæculare, quo quis gloriatur in actu illicito, et de re prohibita aut non licita eo modo quo de ea gaudetur. De quo in Ecclesiaste fertur : Cor stultorum, ubi lætitia.36

Porro, homo naturaliter appetit gaudium, sed ne gaudeat inordinate, diligentia magna est adhibenda. Omnis autem delectatio actui annexa illicito, est inordinata : similiter, si quis de actu in se bono vanam concipiat gloriam, in se ipso, non in Domino gloriando, aut de tali actu gaudendo in quantum est aut esse putatur seu potest causa sive occasio propriæ laudis, proprii commodi, seu honoris. Denique omne gaudium ordinatum, utpote actui virtuoso annexum, dici potest spirituale et haberi in Domino : quia, aut est de Deo et in Deo, tanquam de immediato objecto, aut est de objecto creato ad Deum finaliter relato. Sicque dupliciter gaudemus in Deo : primo, tanquam in objecto immediato, ut quando in ejus contemplatione seu dilectione gaudemus ; secundo, tanquam in fine omnis boni actus, et mediato objecto, hoc est, quando gaudemus in actu virtutis circa creatum objectum versante, secundum beneplacitum Dei, et per relationem ad ipsum : sicut qui gloriatur eleemosynam dando, aut caste et sobrie se habendo, in quantum Deo hoc placet, seu ab ipso præceptum est.

Ut ergo sic gaudeamus in vita præsenti, hæc scripsit Joannes, hoc est, ut virtuose vivamus, et virtuose vivendo spiritualiter jucundemur.3738

Sed quoniam vitæ præsentis gaudium nec plenum esse potest neque continuum, imo multis tribulationibus, mœroribus, interpolationibusque miscetur et obfuscatur, idcirco subjungitur: et gaudium vestrum sit plenum, id est, ad cœlestem jucunditatem æternamque gloriam, plenarie contentantem et quietantem omnis creatæ mentis desiderium, pertingatis: juxta illud Psalmistæ, Adimplebis39 me lætitia cum vultu tuo; et, Satiabor quum apparuerit gloria tua.40 Sic et Christus fatetur: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.41

Sed quum omnia ad beatitudinem sint ordinanda, et beatitudo essentialiter sita sit, non in gaudio, sed in actu perfecto cui adjungitur gaudium (puta in contemplatione, sicut ait Salvator:42 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum): cur Christus et ejus Apostolus hortantur nos ad opera bona, ut plenarie gaudeamus, et non potius ut beatifice contemplemur, seu plene fruamur? — Et respondendum, quod loquuntur de gaudio pleno secundum quod optimam operationem cui unitur, includit. Sicque loquuntur, quatenus ab inordinatis delectationibus nos avertant, ad bene agendum accendant, atque ut in vitæ præsentis afflictionibus consolemur, audiendo quod ad plenum gaudium perducemur. Præterea, quum gaudium sit diffusio animi in conceptu boni, et oriatur ex unione potentiæ cum objecto convenienti; tunc gaudium intellectualis creaturæ est plenum, dum summo bono clare et immediate unitur, et eo ad libitum fruitur, ipsumque secure et inamissibiliter possidet. Et ita gaudium civium supernorum est plenum, quoniam Deum in se ipso clare per speciem contemplantur, eo ad libitum perfruuntur, ac tute possident ipsum. Sicque eorum capacitas est repleta, aviditas satiata, affectio contentata, et potentialitas ad actum reducta: quod totum in sanctis animabus post resurrectionem glorificatis resumptis corporibus perfecte erit impletum, quando non solum in essentiali, sed in accidentali quoque præmio erunt perfectæ. Idcirco erit in eis tunc omnis potentialitas ad actum perfecte reducta.

Et hæc est annuntiatio, id est prædicatio, quam audivimus ab eo, puta a Christo [et annuntiamus vobis] : Quoniam Deus Trinitas et unaquæque divina ac increata Persona, lux est, lux utique spiritualis, et pulchritudo immensa. Deus namque est ipsa sapientia, ipsa veritas, ipsa puritas simplicissima, sanctitas infinita. Sapientia autem et veritas lux est mentis. Et sicut solus Deus est essentialiter sapiens, et ipsa sapientia sua; sic ipse solus substantialiter lucens est et lux sua. Denique in corporalibus lux vocatur, quod alia immediate manifestat atque clarificat: quanto magis Deus lux est, qui cuncta illuminat, et abscondita manifestat? Hinc alio loco ait idem Joannes de Christo: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.43 Hanc autem prædicationem Apostoli audierunt a Christo frequenter, qui ait: Ego sum lux mundi;44 et rursus, Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi.45 Deus ergo est lux superessentialis, pura et infinita, viva, sapientialis, munificentissima et superpulcherrima. Ideo subditur :

Et tenebræ in eo non sunt ullæ. Si per tenebras, errores et ignorantiæ ac vitia intelligantur, quis nesciat nullas in Deo tenebras esse? De quo ait Psalmista:46 Quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo. De quo et Job tricesimo quarto Eliu contestatur: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.47 Imo hoc modo in Beatis tenebræ non sunt ullæ: nisi quis quamdam nescientiam in eis esse affirmet, quia non omnia sciunt quæ Deus, cujus sapientiæ non est numerus, loquendo de scientia intelligentiæ simplicis, qua Deus scit penitus infinita quæ nunquam fuerunt nec sunt nec erunt.48 — Verumtamen potest istud subtilius explanari, ut per tenebras intelligatur quæcumque defectuositas seu defectibilitas, aut imperfectio, a qua nulla creatura invenitur immunis. Propter quod in Ecclesiaste asseritur: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.49 In omni etenim creatura est dependentia, qua indesinenter dependet a Creatore, ejusque conservatione tam incessabiliter eget, quod nec ad momentum sine illius manutenentia queat subsistere aut durare, sed protinus redigeretur in nihilum si relinqueretur a Deo altissimo per momentum. Hæc itaque dependentia est defectuositas quædam. Est item in omni creatura imperfectio aliqua, quia quum sit finita, utpote in numero, pondere et mensura constituta, ibi incipit ejus imperfectio, ubi finitur ejus perfectio.50 Hinc quoque in ea est vanitas, id est quædam commutabilitas et defectibilitas, atque distantia a vero, pleno et incommutabili esse, quod Deo est proprium. Juxta hanc expositionem, Deo proprium perhibetur tenebras in se nullas habere.

Si dixerimus quoniam societatem habemus cum illo, puta cum Deo, et in tenebris ambulamus, id est, in peccato quocumque mortali, et ignorantia juris quod scire tenemur, conversamur, et ad inferos gradimur; mentimur: qui enim societatem habet cum Deo, caritatem habet et gratiam, quibus caret qui in præfatis ambulat tenebris; et non facimus veritatem vitæ, et divina præcepta non adimplemus. De qua veritate loquitur Dominus per Isaiam: Dabo opus eorum in veritate;51 et Apostolus: Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, divites fieri in operibus bonis, ut apprehendant veram vitam.52

Si autem in luce ambulamus, id est, virtuose sapienterque vivimus, perseverando in fide et gratia virtuosaque vita, sicut et ipse est in luce, id est, in sui ipsius supersplendidissima veritate atque justitia invariabiliter manet. Ei etenim competit in luce incommutabiliter esse ac permanere, qui in se ipso immobiliter est consistens, et in se ipso prorsus perfectus exsistens, non potest, imo potius non eget, proficere. De quo ait Propheta:53 Tu autem idem ipse es. Et Apostolus ad Timotheum contestatur: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem.54 Boni vero fideles in luce ambulant, quibus incumbit de virtute in virtutem procedere, in gratiarum donis proficere, meliora et viciniora saluti exquirere:55 quibus ait et Paulus, Ut filii lucis ambulate.56 Societatem habemus ad invicem, id est, caritate connectimur, atque per fidem et caritatem concorditer conversamur, in sacramentis Ecclesiæ et virtutum operibus communicamus. Sicque per hæc socialiter invicem vivimus, et Deo uniformiter assimilamur, sumusque cives civitatis Dei, utpote militantis Ecclesiæ.

Quamvis autem hæc de qualibet divina intelligi possint Persona, tamen hoc loco de persona Patris æterni introducuntur. Nam subditur: Et sanguis Jesu Christi Filii ejus emundat nos ab omni peccato, id est, dominicæ passionis fructum consequimur, ita quod virtus et meritum passionis Christi operatur in nobis. Siquidem virtute et merito passionis Christi dantur hominibus charismata gratiæ per sacramenta Ecclesiæ, realiter aut affectualiter, seu in voto accepta, per quæ meritum passionis Christi applicatur hominibus tanquam per medicinalia vasa. Unde in Apocalypsi habetur:57 Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et in Actibus Judæis loquitur Paulus: Per Jesum remissio peccatorum vobis annuntiatur ab omnibus, a quibus non potuistis in lege Moysis justificari.58 Ad Hebræos quoque habetur: Si sanguis hircorum et vitulorum inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum obtulit semetipsum immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi?59

At vero qualiter fidelibus virtuosis conveniat societatem habere cum Deo, atque60

II Petr. 1, 4. consortes esse divinæ naturæ, diligenter et diffuse expositum est in elucidatione secundæ Canonicæ beatissimi Petri, super illud: Maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ, etc. Nihilo minus de hac ipsa materia, quia subtilis est ac devota, nunc aliqua addam. Et quia ex creaturis ad Creatoris cognitionem ascendimus, saltem in multis, pensemus quid ad societatem pertineat in rationalibus creaturis, ut sic clarius innotescat qualiter cum Deo societatem habeat Christianus devotus.

Socii appellantur, qui libenter sunt simul et familiariter colloquuntur, separationis quoque sunt impatientes, atque ad specialem unionem adspirant, qui et secreta sua sibi invicem pandunt, fidelitatem simul conservant, de mutua jucundantur præsentia, et in actibus suis communicant, quoniam eadem libenter efficiunt, imo sibi invicem cooperantur, et mutuo opem impendunt, et unus prosperitatem cupit alterius.

Ita revera verus et devotus Christianus libentissime est cum Deo, cum Psalmista protestans: Mihi adhærere Deo bonum est; et item, Adhæsit anima mea post te. Et inter Deum ac talem Christifidelem est familiare assiduumque colloquium. Ipse siquidem ubertim affatur Deum, orando ac meditando salubria, sciens Christum dixisse: Oportet semper orare, et non deficere; atque apostolum Paulum, Sine intermissione orate. Deus quoque alloquitur eum, per divinos instinctus, per illuminationes et unctiones internas, per sacras Scripturas, et per inspirationes angelicas. Talis demum Christifidelis, separationis a Deo est impatiens. Mallet namque totum mundum amittere et occidi, quam per peccatum a Domino separari, quia incomparabiliter super omnia toto corde diligit Deum. Imo dum gratiosam Dei præsentiam, dum allocutionem internam, et divinæ familiaritatis signa non experitur, ingemiscit, et animo consternatur, ne forte

Ps. LXXII, 28.

Ps. LXII, 9.

Luc. XVIII, 1.

I Thess. V, 17.

A Deum offenderit, et ab ipso relictus sit. Idcirco ad unionem cum Deo adspirat, et ei semper vicinius uniri molitur. Deus quoque multis modis allicit eum sibi. Insuper benignissimus Deus et devotus Christifidelis secretissima sua sibi invicem manifestant. Christianus namque, juxta Jeremiæ oraculum, effundit sicut aquam cor suum in conspectu Domini Dei sui; et Deus per unctionem suam de omnibus edocet eum, ac sæpe incerta et occulta sapientiæ suæ ei revelat, quum et Christus discipulis dixerit: Omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.61

Thren. II, 19.

I Joann. II, 27.

Ps. I, 8.

Joann. XV, 15.

Talis quoque Christifidelis Deo fidelitatem conservat, cum apostolo Paulo exclamans: Quis me separabit a caritate Dei? Vitat enim carnales et mundanas affectiones, et animam suam custodit, ne per mortale peccatum prostituatur diabolo, et ejus fiat adultera, sed cœlestis Sponsi permaneat sponsa ac socia. Deus vero eum nequaquam relinquit, nisi prius relinquatur ab eo. Deus item et talis Christifidelis de mutua gloriantur præsentia. Siquidem deliciæ Dei sunt esse cum tali hominis filio, qui et ipse delectatur in Domino, et renuit consolari anima ejus nisi in illo.

Rom. VIII, 35.

Prov. VIII, 31.

Ps. LXXVI, 4, 3.

Insuper, agendo communicant, id est, libenter eadem agunt. Quemadmodum enim Deus se ipsum incessabiliter intuetur ac diligit, justitiam amat, pietatem exercet, bonitatem suam communicat aliis, universos ad salutem hortatur, inimicis beneficia multa largitur; sic talis Christifidelis summæ et increatæ veritatis contemplationi, et infinitæ bonitatis dilectioni libenter intentus est, justitiamque zelatur, pius ac liberalis consistit, dona gratiæ sibi collata aliis munificenter impertit, omnium cupit salutem, adversarios diligit, et bona rependit pro malis. Amplius, Deus et talis Christifidelis sibi invicem cooperantur. Nam Deus operatur per eum, opem ei impendit, et eum tuetur. Ipse quoque est Deo cooperans dupliciter: primo, in se ipso, quia divinæ inspirationi acquiescens, juxta ejus vivit directionem; secundo in aliis, eos ad consentiendum obediendumque Deo exhortans. Propter quod asserit Paulus:62 Dei cooperatores sumus. Postremo, Deus homini christifideli cupit veram prosperitatem, beatitudinemque perpetuam. Ipse etiam Deum ab omnibus honorari atque glorificari totis optat præcordiis.

Ecce quanta est dignitas caritatis infusæ, quam admirabiles excellentissimosque effectus causat in anima! Nec mirum, quum ipsa sit supernaturalis similitudo increati amoris, videlicet Spiritus Sancti. O quanta est rationalis creaturæ ista nobilitas, habere cum divina natura consortium, atque cum proprio Creatore societatem sortiri ac possidere! Sed heu, homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et per spiritualia atque carnalia vitia plurimi se dæmonibus bestiisque associant et conformant.63 Quorum vanitatem, vilitatem et perversitatem vitantes, studeamus modis prætactis societatem habere cum Deo: qui sicut in Genesi legitur, dixit ad Jacob, Ero socius itineris tui.64

Ceterum, ne quis incaute præsumat se societatem habere cum Deo, subjungitur: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.65 Hoc communiter de venialibus culpis exponitur, sine quibus præsens vita non agitur, quum in Proverbiis dicatur: Justus septies in die cadit. Et iterum Salomon contestatur: Non est homo super terram qui faciat bonum, et non peccet.66 Unde et Jacobus ait apostolus: In multis offendimus omnes. Augustinus quoque de venialibus exponit hunc locum.

Aliqui vero exponunt de mortali peccato: quia et si quis justus exsistat, tamen sine revelatione divina non valet certitudinaliter scire se esse absque mortali. Idcirco si asserat se illo carere, peccatum incurrit superbiæ atque jactantiæ, imo et falsitatis, si se asserat scire mortale se vitium non habere. Sed huic expositioni contrariari videtur quod loquitur Augustinus: Excepta Virgine gloriosa, si omnes Sancti et Sanctæ essent collecti, et quærerentur an peccatum haberent, quid responderent, nisi quod ait Joannes, Si dixerimus quia peccatum non habemus, etc.? Hoc autem de mortali non videtur posse intelligi, quum multi Sanctorum ex revelatione agnoverint se mortali non subjacere. Insuper, S. Joannes apostolus per hæc verba intendit insinuare quod omnes habemus peccatum. Propter quod post verba hæc protinus subdit: Si confiteamur peccata nostra, etc. Non autem omnes habent mortale peccatum, quum in Ecclesia Dei semper sint aliqui virtuosi. Item S. Joannes tam generaliter loquitur, secundum sanctos doctores, ut se ipsum quoque sub ista comprehendat sententia: et tamen ipse se noverat esse in caritate. Postremo, si is qui in caritate est, dicat simpliciter absque temeraria assertione, cum probabili confidentia, se esse sine mortali, non mentitur.

Itaque, qui dicit se esse sine peccato omnimode, fallit se, nec veritas est in eo quantum ad hoc quod id dicit, quamvis quoad alia multa in eo sit veritas, quia adhuc potest esse in vera fide informi, et multa veraciter noscere.

Deinde inducitur contra quotidiana, imo et contra universa peccata remedium. Si confiteamur peccata nostra. In novo enim Testamento necesse est, si adsit facultas, confiteri peccata confessione sacramentali sacerdoti jurisdictionem habenti. Nec sufficit contritio aut confessio Deo facta, nisi cum desiderio atque proposito sacramentaliter confitendi, si possibilitas suppetat. Porro, in lege naturæ et lege scripta sufficiebat contritio et confessio Deo facta. Si ergo peccata nostra rite confessi fuerimus Deo, et ejus vicario sacerdoti, fidelis et justus est Deus, ut remittat nobis peccata nostra, id est, in hoc se ostendet fidelem et justum, quod peccatis nostris ignoscet. Hoc enim prædixit atque promisit, quod confitentibus indulgebit: idcirco sic faciet, juxta illud in Psalmo, Fidelis Dominus in omnibus verbis suis.67 Et justum est ut sic agat, quum promissum aliquo modo cadat in debitum. Et emundet nos ab omni iniquitate per sacramentum Pœnitentiæ, quod est secunda post naufragium tabula. Omnia enim in confessione lavantur, nec unum mortale dimittitur sine aliis, si adsint. Non enim dimittitur mortale, nec ab illo quis emundatur, nisi per caritatis et gratiæ infusionem, sine qua nullus fit Deo acceptus. Caritas autem cum mortali non potest stare peccato. Ideo dicitur :

Larga Dei pietas veniam non dimidiabit : Aut nihil, aut totum, te lacrimante, dabit.

Hæc itaque Christus denuntiavit, dicendo : Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Pœnitentia autem sacramentalis tres partes habet, quæ sunt: contritio cordis, confessio oris, satisfactio operis. — Unusquisque ergo coram Deo quotidie humiliter se accuset, castiget, despiciat, opportunoque tempore confiteatur. Et dum quis a proximo suo fraterne corripitur, aut a superiori suo caritative increpatur, nequaquam ægre, sed gratanter accipiat, et coram Deo se culpabilem fateatur, ut misericordiam consequatur, juxta illud in Psalmo : Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem peccati mei. Propter quod in Proverbiis asseritur : Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Hinc sanctus Job : Vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus.

Denique, quam periculosum, superbum, et stultum sit se indebite excusare, constat ex eo quod subditur : Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, id est, contradicimus Deo, qui in Scripturis testatur oppositum, et sic, quantum in nobis est, facimus Deum in verbis suis mendosum. Unde, quum Propheta dixisset : Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, addidit : Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in Job habetur : Si voluerit homo cum Deo contendere, non poterit respondere unum pro mille.68 Isaias quoque inducit : Facti sumus ut immundi omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ;69 et rursus, Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit;70 itemque, Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.71 Ergo omnes peccato sumus obnoxii. Quod etiam Esdras in sua oratione et confessione testatur.72

Quidam vero allegant ad istud Job quintodecimo : Quid est homo ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere ?73 Ubi antiqua translatio habet : Nemo mundus a sorde, neque infans cujus est unius diei vita super terram. Sed hanc allegationem reprobat quidam, eo quod verbum illud non est verbum Dei, nec verbum beati Job, sed Eliphaz Themanitis, qui falsam conclusionem intendit, idcirco verbum ejus non videtur Deo attribuendum. Cui objectioni multa objici possunt : Primo, quoniam sancti doctores, Augustinus, Gregorius, et alii, verba ista tanquam authentica et divina allegant. Secundo, quoniam teste Ambrosio, omne verum a quocumque proferatur, a Deo est, et Deo attribuendum est. Tertio, quoniam Eliu Buzites etiam falsam contra Job conclusionem intendebat, nihilo minus Deus verba ipsius Eliu sententiosa esse testabatur, dicendo :74 Quis est iste qui involvit sententias sermonibus imperitis ? Simili ratione, in quibus Deus seu Scriptura aliorum trium cum Job disputantium verba non reprobat, ea intelligitur approbasse. Quarto, quoniam de philosophis ait apostolus Paulus :75 Deus illis revelavit. Non minus ergo et Eliphaz suo modo est revelatum a Deo, quidquid veraciter protulit.

Itaque, Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus Deum, et verbum ejus non est in nobis, id est, sacram Scripturam non vere intelligimus, nec sermo Dei effectum salubrem sortitur in nobis, nec increatum Dei Verbum per caritatem et gratiam corda nostra inhabitat. Necesse est ergo ut semper nos humiliemus, accusemus, discutiamus, et emendemus. Si tamen alicui culpa notabilis objiciatur de qua sibi conscius non est, potest se humiliter excusare, præsertim ne alii scandalizentur in eo.

Sed præinductis objici potest illud beati Job, Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea;76 et quod in fine secundi Paralipomenon in Oratione Manassæ habetur: Tu, Domine, non posuisti pœnitentiam justis, Abraham, Isaac, et Jacob, his qui tibi non peccaverunt.77 Denique aliqui ita perfecti sunt, ut evulent, id est, a corpore sine pœna post hanc vitam sequente beatitudinem intrent. Ad quod respondendum, quod sanctus Job non intendit se a venialibus penitus excusare, quum ipsemet Deo loquatur:78 Signasti quasi in sacculo delicta mea; et rursus, Peccavi; itemque, Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.7980 Item dicendum ad verba illa Manassæ, quod scilicet non intendit Patriarchas a venialibus immunes asserere. Ad ultimum respondetur, quod licet viri sancti quotidie venialiter peccent, tamen pro eisdem quotidie satisfaciunt, et cum hoc, in virtutibus valde crescunt, in omni puritate et perfectione miro modo proficiunt, ita quod non solum non desinunt esse sancti, sed et sanctiores redduntur, atque ad horulam possunt omni culpa carere.

Footnotes

  1. Ps. cXLvi, 5. ↩

  2. Prov. viii, 22, 23. ↩

  3. Rom. x, 18. ↩

  4. Ibid. 17. ↩

  5. BQ ↩

  6. Joann. i, 14. ↩

  7. Is. LII, 6. ↩

  8. Zach. II, 10. ↩

  9. Joann. I, 14. ↩

  10. Joann. XIII, 25; XXI, 20. ↩

  11. Luc. XXIV, 39. ↩

  12. Luc. XIV, 6. ↩

  13. *Ibid.* I, 4, 5. ↩

  14. *Ibid.* II, 11. ↩

  15. *Is.* LII, 8. ↩

  16. *Ibid.* 10. ↩

  17. *Ibid.* XL, 5. ↩

  18. *Ps.* XCVII, 2. ↩

  19. *Ps.* XVIII, 6. ↩

  20. *Joann.* XV, 27. ↩

  21. *Ibid.* XI, 25. ↩

  22. *Ibid.* V, 26. ↩

  23. *Ibid.* I, 1, 18. ↩

  24. *Ps.* XXXV, 10. ↩

  25. *Act.* I, 3. ↩

  26. Baruch III, 38. ↩

  27. Joann. xvii, 11. ↩

  28. Ibid. 20, 21. ↩

  29. Joann. xxi, 24. ↩

  30. Galat. 1, 8. ↩

  31. Galat. i, 8. ↩

  32. Philipp. IV, 4. ↩

  33. 11 Cor. x, 17. ↩

  34. 1 Cor. 1, 31. ↩

  35. Jer. IX, 24. ↩

  36. Eccle. VII, 5. ↩

  37. II Cor. x, 17. ↩

  38. I Cor. i, 31. ↩

  39. Ps. xv, 11. ↩

  40. Ps. XVI, 15. ↩

  41. Joann. XVI, 24. ↩

  42. Joann. XVII, 3. ↩

  43. Joann. I, 9. ↩

  44. Joann. VIII, 12. ↩

  45. Joann. IX, 5. ↩

  46. Ps. XCI, 16. ↩

  47. Job XXXIV, 10. ↩

  48. Ps. CXLVI, 5. ↩

  49. Eccle. 1, 2. ↩

  50. Sap. xi, 21. ↩

  51. Is. lxi, 8. ↩

  52. 1 Tim. vi, 17-19. ↩

  53. Ps. ci, 28. ↩

  54. 1 Tim. vi, 16. ↩

  55. Hebr. vi, 9. ↩

  56. Ephes. v, 8. ↩

  57. Apoc. i, 5. ↩

  58. Act. xiii, 38. ↩

  59. Hebr. ix, 13, 14. ↩

  60. Eccle. i, 2. ↩

  61. Ps. L, 8. ↩

  62. I Cor. III, 9. ↩

  63. Ps. XLVIII, 13, 21. ↩

  64. Gen. XXXIII, 12. ↩

  65. Prov. XXIV, 16. ↩

  66. Eccle. VII, 21. ↩

  67. Ps. CXLIV, 13. ↩

  68. Job IX, 3. ↩

  69. Is. LXIV, 6. ↩

  70. Is. LIII, 6. ↩

  71. Ibidem. ↩

  72. 1 Esdr. IX, 6, 7. ↩

  73. Job XV, 14. ↩

  74. Job XXXVIII, 2. ↩

  75. Rom. I, 19. ↩

  76. Job xxvii, 6. ↩

  77. Oratio Manassæ. ↩

  78. Job xiv, 17. ↩

  79. Ibid. xiv, 16. ↩

  80. Job vii, 20. ↩

Chapter 1 of 9