Articulus 2
EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI: FILIOLI MEI, HÆC SCRIBO VOBIS.
QUAMVIS in hac vita fragili sine quotidianis et venialibus culpis esse non valeamus, saltem per tempus notabile; nihilo minus diligentiam omnem adhibere debemus, ut auxiliante Domino, peccata mortalia ac venialia, quantum fragilitati nostræ possibile est, evitemus. Nam etsi venialia omnia vitare nequimus, tamen singularia possumus. Ideo S. Joannes nunc ait:
Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis, id est, peccata cum diligentia omni vitetis. Nam, ut asserit Isaias propheta, Hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum.1 Porro quod ait, Filioli, non ex sui ipsius magnificatione, et discipulorum parvipensione, sed ex caritatis magnitudine atque dulcissima affectione, processit. Ob quam causam etiam nos interdum diminutivis nominibus utimur. Hoc quoque sciendum, quod non peccare, non solum dicit cessationem ab actu illicito seu culpabili omissione, sed etiam exsecutionem operum debitorum, seu observantiam præceptorum quæ sine peccato omitti non valent. Quid ergo est dicere, Hæc scribo vobis, ut non peccetis, nisi, Hæc scribo vobis, ut virtuose vivatis, quatenus nec omittenda committatis, nec committenda omittatis? Hoc est quod ait Psalmista: Declina a malo, et fac bonum.2 Declinare quippe a malo, est omittenda seu illicita non committere; et facere bonum, est committenda non omittere.
Sed et si quis peccaverit, non tamen desperet, advocatum habemus, id est patronum et oratorem, apud Patrem, id est æterni Patris personam; vel, Apud Patrem, id est Deum Trinitatem, seu Deum unum ac trinum, cui quotidie dicimus: Pater noster, qui es in cœlis.3 Christus secundum quod homo, advocatus et orator noster est, etiam apud se ipsum in quantum est Deus : quoniam tota superbenedicta Trinitas, cujus indivisa sunt opera, est unus Deus qui invocatur, qui exaudit, indulget, confortat, et salvat. Jesum Christum justum, qui secundum utramque naturam suam justus est : quia ut Deus, essentialiter justus est ; secundum assumptam quoque humanitatem, antonomastice Justus vocatur. De quo apud Isaiam fertur : Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Imo tanta fuit in eo justitia, quod natura creata majoris justitiæ non est capax.
Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Secundum Bedam, Christus, qui per humanitatem advocatus noster est, interpellans Patrem pro nobis, ipse secundum divinitatem propitiator est peccatorum nostrorum, quia propitiatur seu ignoscit nobis cum Patre. Et hoc dicit Beda Augustinum sequendo, qui utitur littera ista :4 Ipse est propitiator peccatorum nostrorum. Sed quoniam textus noster habet, Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non potest de Christo exponi secundum divinitatis naturam, sed secundum naturam humanam : secundum quam est propitiatio pro peccatis nostris in quantum obtulit semetipsum pro nostra expiatione, et genus humanum Deo reconciliavit suæ passionis virtute ac merito, juxta illud Isaiæ, Cujus livore sanati sumus.5 Est itaque propitiatio pro peccatis nostris, id est causa remissionis vitiorum nostrorum, causa utique meritoria et instrumentalis, in quantum homo redemptor, Dei ac hominum mediator.6 Juxta quem sensum loquitur Paulus ad Corinthios :7 Christus factus est nobis a Deo sapientia et justitia, sanctificatio et redemptio ; alibi quoque :8 Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, in quantum videlicet per Christum hominem fecit hanc reconciliationem.9
Non pro nostris autem tantum, id est, non solum Christus propitiatio est pro peccatis eorum quibus hæc primo scripsit S. Joannes, sed et pro totius mundi peccatis, id est pro culpis totius Ecclesiæ, toto orbe terrarum diffusæ, imo pro vitiis universi generis humani sufficienter, quamvis pro solis electis efficienter. Humanitas etenim Christi, ex counita sibi deitate, habuit idoneitatem satisfaciendi quodammodo infinitam. Ex eminentia quoque virtutum quas habuit, ineffabilem habuit efficaciam promerendi ac reconciliandi.
Circa verbum illud præhabitum, Jesum Christum justum, ait quidam : Quasi diceret : Non interpellat pro quibuscumque peccatoribus, sed solum pro vere pœnitentibus. Quod stare non potest, quia pro cunctis electis, quamvis adhuc vitiosis et nondum pœnitentibus, Christus ut homo veraciter interpellat. Et tales merito Christi, suæ interpellationis virtute et efficacia, conversionis gratiam consequuntur. Albertus etiam dicit hic, quod Filius Dei est advocatus noster, interpellando pro perfectorum conservatione, et pro offendentium reconciliatione. — Aliqui quoque affirmant, quod Christus orat pro nobis miseratione, non voce, quum tamen ad Hebræos scriptum sit : Christus sempiternum habet sacerdotium : unde et salvare potest in perpetuum, accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.1011 Vere igitur interpellat pro nobis, sive hoc facere asseratur voce mentali dumtaxat, sive etiam voce oris. Denique Christus electorum salutem desiderat, etiam præ omnibus Sanctis. Oratio autem est desiderii expressio, et voluntatis interpres ac nuntius. Vere igitur orat pro eis, præsertim quum teste Bernardo, sicut Mater ostendit Filio pectus et ubera, sic Filius Patri latus et vulnera. Hinc etiam ad Romanos habetur, quod Christus interpellat pro nobis.12
Quum ergo tot beneficia nobis largitus sit Christus, propter quod omnes Christiani gloriantur se Christum cognoscere, consequenter ostendit sanctus Apostolus, quis vere atque salubriter eum agnoscat.
Nam subditur : Et in hoc scimus quoniam cognoscimus eum; vel, ut aliqui textus habent, Cognovimus eum; si mandata ejus observamus. Duplex est cognitio Dei : Una informis et nuda, seu speculativa dumtaxat, quæ nec caritati, nec virtuosæ conversationi conjuncta est. Et ita iniqui Deum cognoscunt, quemadmodum ad Romanos de talibus dicitur : Quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis.13 Alia est cognitio Dei formata seu affectiva approbativaque boni, utpote caritate ornata, de qua nunc fatur Joannes. Et hæc Dei cognitio, actus est doni sapientiæ, de qua Sapiens ait :14 In malevolam animam non intrabit sapientia. Talis ergo cognitio malis non inest, quum apud Michæam scriptum sit :15 Numquid vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum ?
Sed quum ista cognitio Dei et caritas sint connexæ, videtur quod aliquis scire possit se esse in caritate, quemadmodum scire potest se Deum cognoscere ista cognitione : quoniam scire potest se Dei præcepta servare, sicut in Evangelio adolescens loquitur Salvatori, Hæc omnia observavi a juventute mea.16 Ad hoc quidam respondent, quod B. Joannes hic loquitur de scientia probabilis conjecturæ, non de scientia certitudinis absolutæ.
Potest autem et aliter responderi. Solent enim doctores quæstionem movere, an homo possit præcepta Decalogi ex naturalibus suis implere, videlicet absque auxilio gratiæ gratificantis. Et videtur quod imo, quia præcepta Decalogi sunt de naturalis dictamine rationis, ergo per naturalem rationem possunt servari. Oppositum videtur ex eo quod Dominus loquitur : Si vis intrare ad vitam, serva mandata.17 Ergo mandatorum observantia sufficit ad salutem. Si ergo ex naturalibus queunt viribus observari mandata, consequens erit ut absque supernaturalibus donis gratiæ ac virtutum possit quis adipisci salutem : quod est hæresis condemnati, sacrilegi, et præsumptuosi Pelagii. Ad hoc communiter respondetur, quod præcepta Decalogi, quantum ad substantiam facti seu operis, possunt ex naturalibus viribus adimpleri, non autem quantum ad intentionem legislatoris, id est non eo modo quo Deus summus præceptor ac legislator jussit ea adimpleri, et eorum observationem requirit. Intentio etenim Dei præcipientis fuit et est, ut præcepta Decalogi impleantur ex vera et spirituali dilectione, ad Dei honorem, et propter æternam salutem, quum nihil sit meritorium nisi taliter fiat. Certumque est, ea ita non posse absque caritate et gratia adimpleri. Idcirco dicendum, quod ex præinductis S. Joannis verbis probari non potest, scire nos posse absque revelatione quod simus in caritate, quum sine revelatione scire non valeamus quod Dei servemus præcepta eo modo quo Deus ea jussit servari.
Qui dicit se nosse Deum cognitione formata, ut tactum est, et mandata ejus non custodit memoria et effectu, juxta illud : Memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea;18 mendax est, hoc ipsum dicendo, et non est in eo veritas vitæ, sed vanitas atque mendacium veritati vitæ contrarium, et in eo veritas non est, id est, quantum ad hoc quod sic loquitur, mentitur, nec increata veritas (quæ Deus est) per gratiam eum inhabitat : quamvis in eo sit veritas entis seu naturæ, veritas quoque sententiarum ac propositionum quantum ad alia multa quæ vere potest cognoscere, quamvis in isto sit mendax. De hac Dei formata notitia, ipse ait in Psalmo :19 Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Qui autem servat verbum ejus, id est, verba Dei custodit et implet, credendo et operando quæ præcipit Deus credi ac fieri, per se et suos vicarios, vere in hoc caritas Dei perfecta est, id est, talis Deum perfecte ac spiritualiter diligit.
Ex quo sequi videtur, quod quicumque implet præcepta, perfectam habeat caritatem :202122 ergo superfluum est evangelica observare consilia, quatenus per eorum observantiam ad caritatem pertingatur perfectam. — Et respondendum, quod Deum perfecte diligere, est eum toto corde amare : ad quod omnes tenentur secundum aliquem gradum. Idcirco secundum aliquem gradum, quicumque servat præcepta, perfecte diligit Deum. Sed advertendum, quod caritas Dei perhibetur perfecta, dupliciter : Uno modo, ex parte objecti, utpote Dei. Et sic perfectam habet caritatem, qui tantum diligit Deum quantum ex propria bonitate est amabilis. Sicque solus Deus perfecte se diligit, et unaquæque increata divina Persona perfectam seu infinitam habet caritatem ad aliam, et etiam ad se ipsam. Et ita universæ mentis creatæ caritas distat in infinitum a perfectione caritatis Dei, cujus amabilitas est prorsus immensa. Secundo, caritas appellatur perfecta ex parte subjecti, scilicet diligentis. Et hujus perfectionis triplex est gradus : Primus, dum quis tantum diligit Deum quantum tenetur. Et sic quicumque servat præcepta, perfectam habet ad Deum dilectionem, quia præ universis et singulis, seu super omnia incomparabiliter diligit eum, saltem appretiative, quamvis non intensive. Si enim infusa dilectione diligit Deum, oportet ut plus diligat eum quam totum mundum. Propter quod asserit Augustinus, quod caritas minima est major quam cupiditas maxima. Secundus gradus perfectionis caritatis est, dum in tantum diligitur Deus, quod etiam illa quæ solent dilectionem Dei minuere, relinquuntur ut in caritate proficiatur. Sicque evangelica consilia observantes, dicuntur in caritate perfecti, quanquam ex speciali auxilio gratiæ, aliqui non observantes consilia illa, possint perfectiores esse in caritate, quam eadem observantes. Tertius gradus est, dum quis totis præcordiis, secundum extremum virium suarum posse, actualiter et indesinenter fertur in Deum. Et ita Beati in patria caritatem habent perfectam. — Verumtamen gradus caritatis aliter possunt distingui secundum tres status, utpote incipientium, proficientium, perfectorum, ut infra forsan dicetur.
Et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. Quibus verbis in aliquibus libris additur, Si in ipso perfecti fuerimus : quod tamen, ut dicitur, non est de textu. Verumtamen Augustinus utitur littera verbum hoc continente. Sed sive sit de textu, sive non, est tamen quasi expositio ejus quod ait, In hoc scimus quoniam in ipso sumus. Jam quippe præmisit : Qui servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est. Protinusque subjunxit : Et in hoc scimus, id est, si caritas Dei in nobis perfecta est, quod non est aliud quam si in ipso, scilicet Deo, perfecti fuerimus, per hoc cognoscimus quod in Deo sumus, quia per caritatem in Deo esse asserimur, prout infra habetur : Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. — Sed ex isto rursus sequi videtur, quod habens caritatem præfato modo perfectam, sciat se esse in Deo, et per consequens in caritate. Ad quod communiter respondetur, quod S. Joannes nunc loquitur de scientia verisimilis atque probabilis conjecturæ, seu probabilitatis præcipuæ.
Insuper, contemplandum quod creatura multipliciter dicitur esse in Deo : Primo, sicut in causa prima efficiente. Secundo, sicut in causa exemplari ac ideali. Tertio, sicut in causa finali. Propter quod loquitur Paulus apostolus : Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Quarto, sicut in causa conservante, quemadmodum in libro Sapientiæ legitur : Quomodo posset aliquid permanere, nisi tu, Domine, voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? Quinto, sicut in objecto fidei, spei, et caritatis, seu contemplationis et dilectionis. Sicque boni fideles in Deo sunt, quia ad ipsum sunt mente conversi, et ei inhærent. Impii vero ab ipso aversi sunt. Unde juxta hunc
I Joann. IV, 16.
Rom. XI, 36.
Sap. XI, 26. modum extra ipsum et longe ab eo esse dicuntur. Propter quod in Proverbiis fertur : Longe est Dominus ab impiis.23
Consequenter docet Apostolus quid ad omnem pertineat Christianum. Qui dicit se in Christo manere, id est christianum exsistere, et Christo per fidem adhærere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare, id est Christi vestigia sequi, ejus virtutes sectari, ejus legem implere. Alioqui inaniter a Christo nomen sortitur, atque ad graviorem suam damnationem christianus vocatur. Hinc ipse Salvator ait : Si quis mihi ministrat, me sequatur;24 et alibi : Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quæ dico ?25 Itemque : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.26 Itaque, Qui se dicit in Christo manere, qui gloriatur christianum se esse, discat a Christo quoniam mitis est et humilis corde;27 Christi caritatem sectetur, ut adversarios etiam amet, et pro ipsis cordialiter deprecetur, injurias et adversa æquanimiter ferat;28 corpus suum castiget, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigat, quum Christus testetur, Qui non bajulat crucem suam et venit post me, non est me dignus;293031 opera quoque misericordiæ, tam corporalia quam spiritualia, totis exerceat viribus;32 in patientia sua possideat animam suam; et per arctam incedens viam salutis, Dei et Ecclesiæ servans præcepta, perseveret usque in finem.
Carissimi, non mandatum novum scribo vobis. Non est hoc intelligendum quasi in evangelica lege non sint a Christo et ab ejus Apostolis aliqua nova præcepta fidelibus tradita, quum præcepta de susceptione Baptismi, et de facienda confessione, ac Communione sacra, de multis quoque festis jejuniisque servandis, sint a Christo seu ejus discipulis noviter instituta. Sed S. Joannes jam loquitur de principali præcepto, in quo cetera virtualiter continentur, et ad quod finaliter ordinantur, utpote de præcepto caritatis.
Ideo subditur : sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio, id est ab exordio quo christiani estis effecti. Christus enim jussit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut te ipsum;33 in his duobus præceptis tota lex pendet et Prophetæ. Præceptum autem dilectionis proximi, certum est ordinari ad dilectionem Dei. Istud quoque mandatum geminæ caritatis, est de naturalis dictamine rationis, et ita fuit a principio generis humani naturaliter cordibus insitum.
Fuit etiam in lege scripta renovatum, utpote in Deuteronomio, ubi legitur :34 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. [et in Levitico].35 Naturalis quoque dictat ratio, ut homo proximum diligat, quum similitudo sit causa amoris, et omne animal diligat simile sibi.36 Mandatum vetus est verbum quod audistis, id est, antiquum præceptum caritatis est verbum quod evangelizavimus vobis : quia hoc verbum, Diliges Dominum Deum, etc., prædicavimus vobis primo ac maxime observandum.
Iterum mandatum novum scribo vobis. Videtur in verbis his contradictio esse. Siquidem jam præmisit, Non mandatum novum scribo vobis; nunc vero, Mandatum, inquit, novum scribo vobis. Respondetur, quod idem mandatum est vetus, propter causam præhabitam; et novum, quia in lege evangelica renovatum, et clarius explanatum, spiritualisque innovationis introductivum, de qua etiam ad Ephesios præcipitur : Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est.37 Hinc loquitur et Christus : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.38 Exposuit quoque Christus præceptum istud apud Matthæum, dicendo : Audistis quia dictum est antiquis : Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis :39 Diligite inimicos vestros, etc.
Itaque, Mandatum novum scribo vobis, quod verum est, id est, vere justum veraciterque impletum est, et in ipso Christo, qui præceptum caritatis perfectissime adimplevit, quemadmodum protestatur : Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis ; et rursus, Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; et in vobis, id est, vos quoque præceptum hoc caritatis veraciter adimplestis, Deum totis amando præcordiis, et proximos ut vos ipsos. Vel quod ait, Quod verum est, et in ipso, et in vobis, refertur ad illud quod præmisit, Mandatum novum, ut sit sensus : Mandatum hoc novum est vere, tam in Christo quam in vobis : quoniam Christus illud inaudita et incomparabili novitate, ac recentissimo modo implevit, tam ex Dei Patris ardentissima dilectione, quam ex humani generis admirabili atque præfervida caritate, amarissimam mortem ferendo, non solummodo pro amicis, imo etiam pro inimicis, juxta illud ad Romanos : Commendat autem caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est.40 Vos quoque insolita et nova perfectione implestis idem præceptum, multa pro Deo et fide catholica sustinendo, aut etiam evangelica observando consilia ex caritate, desiderio obtinendi caritatem perfectam. Sicque implestis illud :41 Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Hinc subditur :
Quoniam tenebræ transierunt, id est, infidelitatis ignorantia et vitiorum caligo in vobis multisque aliis sunt exstinctæ : quemadmodum quibusdam scripsit Paulus, Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino;42 et verum lumen jam lucet, id est, Christus qui secundum divinitatem suam essentialiter lux est et veritas ipsa, juxta illud Joannis, Erat lux vera :43 Christus, inquam, in mentibus vestris nunc fulget, corda vestra illuminat, et per Apostolorum ac aliorum discipulorum prædicationem, homines hinc inde innumerabiles docet, convertit, illustrat, juxta illud Actuum : Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut ubique pœnitentiam agant.44 Unde per Isaiam Pater loquitur Christo : Dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum.45 Et rursus ab Isaia prædictum est :46 Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam ; atque in Psalmo, Exortum est in tenebris lumen rectis corde.47 — Vel sic : Tenebræ transierunt, id est, obscuritas figurarum veteris Testamenti, umbra legis, involutio prophetalium visionum, finem nunc acceperunt, et verum lumen jam lucet, id est, evangelica veritas publice jam prædicatur, in qua omnia illa exponuntur, et esse impleta docentur. Propter quod fertur in Joanne : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.48 Paulus quoque apostolus ad Romanos :49 Nox (inquit) præcessit, dies autem appropinquavit. Hinc Christus in cruce morti jam proximus, dixit :50 Consummatum est. Quumque inclinato capite spiritum tradidisset, velum templi scissum est. Ideo rursus Vas ait electionis :5152 Quamdiu legitur Moyses, velum super cor eorum positum est (id est, obscuritas seu occultatio veritatis in mentibus perfidorum permanet Judæorum), quod non evacuatur, quia in Christo revelatur, id est elucidatur.
Qui dicit se in luce esse, id est in splendore gratiæ gratum facientis consistere, in fide formata et veritate evangelicæ legis manere ac vivere, et fratrem suum, id est proximum quemcumque, sive amicum sive inimicum, odit; in tenebris est usque adhuc. Est enim in falsitatis caligine, quia mentitur et errat circa notitiam veritatis; ac mortali subjacet culpæ, quum odium sit mortale peccatum, propter quod cum caritate et gratia stare non potest. Idcirco qui unum hominem odit, nec Deum, neque se ipsum, nec aliquem alium veraciter diligit. Sed impletur in eo quod scriptum est :53 Qui diligit iniquitatem, odit animam suam.
Qui diligit fratrem suum, id est proximum, spirituali caritatis affectu, in lumine manet, id est in Christo ac gratia ejus, secundum quod ipse monet: Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis; et scandalum in eo non est: id est, nec alios scandalizat, quantum ad hoc quod diligit luminique inhæret, quum scandalum sit dictum aut factum minus rectum, alteri præbens occasionem ruinæ. Nec scandalizatur ab aliis secundum quod talis, sed constans manet in rectitudine et virtute, estque sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, et impletur in eo illud Psalmographi: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Hinc asserit Paulus ad Romanos: Si propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Verumtamen non est sic intelligendum, quod omnis homo in caritate exsistens, sit tantæ perfectionis ut nec activum neque passivum scandalum in eo habeat locum, aut quod omnis in quo scandalum est, careat caritate, nisi agatur de scandalo illo quod est mortale peccatum: sed ideo dicta sunt hæc, ut sciamus quid competat homini, in quantum caritati virtutibusque adhæret; quid item, in quantum inde deficit, aut aliqualiter elongatur, quia secundum hoc, scandalizatur.
Quocirca tangendum, quia ut in secunda secundæ Thomas declarat, scandalum passivum interdum est veniale peccatum, ut dum quis ex alterius dicto vel facto ad venialis peccati motum impingitur; quandoque mortale, ut si inde ad culpam ruat mortalem. Similiter scandalum activum per accidens est veniale peccatum, quando quis actum venialis peccati, vel qui solum habet speciem mali, committit; quandoque vero est mortale peccatum, vel quia mortale peccatum committit, aut quoniam proximi salutem contemnit, nolens propter eam omittere quod complacet sibi, et sine periculo potest dimittere. Porro scandalum activum per se ex intentione agentis, tunc exstat mortale, quando quis alium ad peccandum mortaliter conatur inducere; si vero ad veniale velit inducere, erit veniale peccatum.
Qui autem odit fratrem suum, juxta sensum præhabitum, in tenebris est. Omne enim peccatum est tenebræ, similiter omnis error et ignorantia, quum sint recessus a lumine sapientiæ ac puritate virtutum. Denique, in Scripturis per tenebras designantur interdum errores et vitia: sicut hoc loco; et secunda ad Corinthios, Quæ societas luci ad tenebras? Atque in Psalmo, Fiat via illorum tenebræ et lubricum. Interdum, per tenebras significatur temporalis adversitas, seu corporalis afflictio, seu quævis tribulatio magna: ut quum Isaias loquitur de se ipso, Tenebræ obstupefecerunt me; et Sophonias, Dies iræ dies illa, dies tenebrarum et caliginis. Quandoque homines vitiosi: sicut in Joanne, Tenebræ eam non comprehenderunt; et ad Ephesios, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus rectores mundi tenebrarum harum. Aliquando dæmones: et sic accipi potest illud Lucæ, ubi ait Salvator, Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum. Nonnunquam infernus: ut quum de impiis dicitur, Projicientur in tenebras exteriores. Interdum tenebræ accipiuntur in bono, puta pro superabundanti et invisibili abundantia lucis divinæ, juxta illud Psalmistæ: Posuit tenebras latibulum suum. Moyses quoque in Exodo legitur intrasse caliginem in qua erat Deus. Similiter secundo Paralipomenon locutus est Salomon: Dominus dixit ut habitaret in caligine. Frequentius autem tenebræ accipiuntur in malo, videlicet pro erroribus et peccatis. De quibus subjungitur:
Et in tenebris ambulat, id est, vitiose vivit, et per errores ac vitia pergit ad inferni supplicia. Nec tamen rite advertit hoc ipsum, secundum quod subditur: et nescit quo eat, id est, quantam damnationem mereatur non pensat, et quantum propinquet gehennæ non intuetur, quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus, id
II Cor. vi, 14.
Ps. xxxiv, 6.
Is. xxi, 4.
Soph. i, 15.
Joann. i, 5.
Ephes. vi, 12.
Luc. xxii, 53.
Matth. viii, 12.
Ps. xvii, 12.
Exod. xx, 21.
II Par. vi, 1. est, intellectum ejus atque memoriam errores et vitia impleverunt, ita quod nihil salubriter videt: sicut de talibus loquitur Jeremias, Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.54 De quibus et alibi asseritur:55 Excæcavit eos malitia eorum;56 et ad Romanos, Obscuratum est insipiens cor eorum. Hinc in Proverbiis habetur:57 Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt. Et si objiciatur, quod quidam ex certa scientia peccant, qui peccando sciunt se cadere in foveam perditionis: respondetur, quod quamvis in generali atque informiter sciant hoc, non tamen cognitione formata. Propter quod, omnis peccans fertur ignorans. Et in Proverbiis inducitur: Omnis via viri recta sibi videtur. Non enim malum nisi sub specie boni expetitur, quum bonum sit appetitus objectum.58
Consequenter tangit S. Joannes distinctionem eorum quibus scribit, et causas diversas propter quas scripsit diversis. Scribo vobis, filioli. Filios suos specialiter nominat, quos personaliter convertit, instruxit seu baptizavit, quemadmodum talibus loquitur Paulus, Galatis scribens: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.59 Corinthiis quoque: In Christo (inquit) Jesu per Evangelium ego vos genui.60 Vel filios vocat pueros ac tenellos, in fide recentes. Itaque, Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata vestra propter nomen ejus, id est, virtute et merito Christi, atque per invocationem ipsius consecuti estis remissionem plenariam peccatorum vestrorum, primitus in Baptismo, deinde (si opus fuit) in Pœnitentiæ sacramento. Etenim ecclesiastica sacramenta, ut sæpe dictum est, virtutem et gratiam suam sortiuntur a merito Salvatoris.
Scribo vobis, patres, qui estis aliorum prælati, magistri aut superiores, quoniam cognovistis eum qui ab initio est, id est, Deum verum æternum, unum ac trinum præ ceteris nostis, ita quod doctiores sapientioresque estis. Propter quod debetis alios informare, dirigere, corripere, castigare, et tanto virtuosiores exemplarioresque esse, quanto ex hoc major consequitur honor Dei, ac copiosior proximorum utilitas, quanto etiam peccata vestra vobis ipsis ac aliis gravius nocent. — Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum, id est diabolum, specialiter fornicationis spiritum, qui malo igne, hoc est concupiscentiæ flamma, accendere vos conatur: contra quem adolescentibus specialior pugna instat. Ideo isti magna laude fuerant digni, qui jam carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixerunt.61
Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis Patrem, id est, Deum creatorem jam per fidem aliqualiter cognovistis, cui quotidie dicitis: Pater noster, qui es in cœlis.62 Hoc de infantibus aliqualiter jam adultis, et aliquid rationis participantibus, est intelligendum. Unde per Jeremiam loquitur Deus: Omnes cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum.63 Vel per infantes intelligit humiles: de quibus ait Propheta, Testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis; et Salvator, Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.6465 De quibus Christus ait per Isaiam: Ecce ego et pueri mei. De infantibus vero secundum primam expositionem, ait in Evangelio: Sinite parvulos venire ad me;66 talium est enim regnum cœlorum.67
Scribo vobis, juvenes, quoniam fortes estis, id est corpore validi, atque per hoc ad exercitia virtuosa magis dispositi, et verbum Dei in vobis manet, id est, præceptorum documentorumque Dei habetis memoriam et affectum. Increatum etiam Verbum Dei, Unigenitus Patris, per caritatem et gratiam corda vestra inhabitat. Et vicistis malignum, id est, diabolo efficaciter restitistis ac prævaluistis, vitia illa vincendo ad quæ juvenilis ætas est pronior.
Footnotes
-
Is. xxvii, 9. ↩
-
Ps. xxxvi, 27. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
Rom. VIII, 34; ↩
-
Is. LIII, 5. ↩
-
I Tim. II, 5. ↩
-
I Cor. I, 30. ↩
-
Is. LIII, 9. ↩
-
II Cor. V, 19. ↩
-
Hebr. VII, 25. ↩
-
Hebr. VII, 24, 25. ↩
-
Rom. VIII, 34. ↩
-
Rom. 1, 21. ↩
-
Sap. 1, 4. ↩
-
Mich. 1, 2. ↩
-
Marc. x, 20. ↩
-
Matth. xix, 17. ↩
-
Ps. cii, 18. ↩
-
Ps. xc, 14. ↩
-
Mich. iii, 1, 2. ↩
-
Sap. i, 4. ↩
-
Rom. i, 21. ↩
-
Prov. xv, 29. ↩
-
Joann. xii, 26. ↩
-
Luc. vi, 46. ↩
-
Joann. xiii, 15. ↩
-
Matth. xi, 29. ↩
-
1Cor. ix, 27. ↩
-
Matth. x, 38. ↩
-
Luc. xiv, 27. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Luc. xxi, 19. ↩
-
Matth. xxii, 37, 39, 40. ↩
-
Deut. vi, 5. ↩
-
Lev. xix, 18. ↩
-
Eccli. xiii, 19. ↩
-
Ephes. iv, 23, 24. ↩
-
Joann. xiii, 34. ↩
-
Matth. v, 43, 44. ↩
-
Rom. v, 8, 9. ↩
-
Ephes. v, 2. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Joann. 1, 9. ↩
-
Act. xvii, 30. ↩
-
Is. xlii, 6, 7. ↩
-
Is. ix, 2. ↩
-
Ps. cxi, 4. ↩
-
Joann. 1, 17. ↩
-
Rom. xiii, 12. ↩
-
Joann. xix, 30. ↩
-
Matth. xxvii, 51. ↩
-
II Cor. iii, 15, 14. ↩
-
Ps. x, 6. ↩
-
Jer. IV, 22. ↩
-
Sap. II, 21. ↩
-
Rom. I, 21. ↩
-
Prov. IV, 19. ↩
-
Prov. XXI, 2. ↩
-
Galat. IV, 19. ↩
-
1Cor. IV, 15. ↩
-
Galat. V, 24. ↩
-
Matth. VI, 9. ↩
-
Jer. XXXI, 34. ↩
-
Matth. XI, 25. ↩
-
Ps. XVIII, 8. ↩
-
Is. VIII, 18. ↩
-
Matth. XIX, 14. ↩
Chapter 2 of 9