Skip to the text

Articulus 5

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI TERTII, AB ILLO LOCO : IN HOC COGNOVIMUS CARITATEM DEI.

QUONIAM, sicut prædictum est, tanta est odii gravitas, inducit S. Joannes ad fraternam dilectionem per caritatis Christi commemorationem. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille, scilicet Dei Filius propter nos homo factus, pro nobis animam suam posuit, id est, pro nostra salvatione vitam suam corporalem morti exposuit, juxta illud Isaiæ :1 Tradidit in mortem animam suam. Unde et ipse protestatur : Ego sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis.2 Porro, quod istud sit præcipuum caritatis opus atque indicium, ipse Christus pandit : Majorem, inquiens, hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.3

Et nos debemus pro fratribus animas ponere, id est, pro salute proximi debet unusquisque suam corporalem vitam exponere morti. Et hoc est de necessitate præcepti in certo casu, præsertim in necessitatis articulo : ut si quis cernat proximum suum periclitari in anima, nec aliunde sibi impendi auxilium, tenetur eum pro posse a periculo peccati mortalis eripere, quamvis sibi ex hoc mors corporalis certo immineat; ut si quis videat quempiam ab infidelibus ad fidei denegationem compelli, et illum se ad iniquum consensum disponere, obligatur illum pro posse confortare in fide, martyriique constantia. Et ad hoc quilibet tenetur Christianus pro viribus suis ex ordine caritatis. Nam quilibet tenetur magis diligere proximum, quam proprium corpus : ideo pro proximi sui salute tenetur corpus suum dare in mortem in casu præfato. Qui vero animarum curam habent, ad istud sublimius obligantur, ut scilicet gregem suum custodiant, informent, ac tueantur usque ad mortem inclusive, quandocumque imminet credito eis gregi periculum culpæ mortalis, seu corruptionis in fide aut moribus. Sed extra hos casus hæc facere, supererogationis esse censetur. Porro, secundum Augustinum, quatuor sunt diligenda ex caritate : et hoc, ordine quodam, ita quod primo summe et incomparabiliter amandus est ex toto corde Deus; deinde diligere debet homo se ipsum; tertio, animam proximi; quarto, proprium corpus. Ideo pro salute animæ proximi, exponendum est proprium corpus in mortem. Deinde substantia communicanda est proximo, sicut subjungitur.

Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, id est proximum suum notabilem aut extremam indigentiam sustinere, et clauserit viscera sua ab eo, id est, caritatis et pietatis affectum non impendat ei, eleemosynam tribuendo. Sunt enim spiritualia animæ viscera, quæ sunt caritatis et pietatis affectus: de quibus Philemoni scribens Paulus, Ego (inquit) te fruar in Domino, refice viscera mea in Christo. Quæ viscera etiam incommutabili ac supersimplicissimo Deo attribuuntur, juxta illud: Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Quomodo caritas Dei manet in eo? quasi dicat: Non manet in homine tam immisericordi. Ex quo patet, quod in tali casu eleemosynam non conferre, sit peccatum mortale, et contra præceptum Christi, dicentis: Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est; itemque, Quod superest, date eleemosynam.

Philem. 20.

Luc. 1, 78.

Ibid. VI, 36.

Ibid. XI, 41.

Quocirca quæri potest, quomodo eleemosynam dare sit de necessitate præcepti, et quomodo de necessario sit eleemosyna facienda. Ad quod Thomas in secunda secundæ respondet: In præcepto largiticnis eleemosynæ est aliquid considerandum ex parte dantis, et aliquid ex parte recipientis. Ex parte dantis considerandum est, ut id quod in eleemosynam dandum est, sit ei superfluum, non solum quoad suam personam, sed etiam quantum ad sibi commissos. Ex parte vero recipientis pensandum, ut necessitatem habeat. Verumtamen, quum unus subvenire non valeat omnibus necessitatem habentibus, non omnis necessitas obligat, sed extrema. Sic itaque dare eleemosynam de superfluo ita accepto, est sub præcepto, et dare ei qui est in extrema necessitate. Quamvis autem temporalia bona sint possidentis, quantum ad proprietatem, tamen quoad usum, esse debent eorum qui de eorum superfluo indigent sustentari. Propter quod ait Basilius: Si fateris ea tibi divinitus provenisse, an injustus est Deus, res inæqualiter nobis distribuens? Cur tu abundas, et ille mendicat, nisi ut tu bonæ dispensationis merita consequaris, ille autem patientiæ braviis decoretur? Famelici panis est, quem tu detines; nudi tunica, quam in conclavi conservas; discalceati calceus, qui apud te marcescit; indigentis pecunia, quam possides inhumatam. Quocirca tot injuriaris, quot dare valeres. — Est autem grande periculum his, qui quotidie variis ac pretiosis ciborum se replent generibus, et modica largiuntur pauperibus. Propter quod subditur:

Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, id est, non verbis dumtaxat pulchris, blandis, dolosis, ostendamus nos diligere proximos nostros: quemadmodum a Jeremia quoque dicitur de quibusdam, In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias; et in Psalmo, Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Sed opere, id est, per actus virtuosos, pios et caritativos, demonstremus nos diligere proximos nostros, ut opera misericordiæ, tam corporalia quam spiritualia, eis impendamus pro viribus; et veritate, id est, sincera et recta intentione hoc faciamus, non pro laude humana aut commodo temporali, sed ad Omnipotentis gloriam ac honorem. Propter quod ait Salvator: Attendite, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioqui mercedem non habebitis apud Patrem. Et rursus: Te, inquit, faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. — Sit ergo in corde pura et recta intentio, non fraus aut ulla nequitia, quum in Ecclesiastico scriptum sit: Anima nequam disperdit illum qui habet illam, et in gaudium inimici sui dat illum. Sit quoque in ore sincera, non4

Jer. IX, 8.

Ps. XXVII, 3.

Matth. VI, 1.

Ibid. 3.

Eccl. VI, 4. fallax aut simulata locutio, quum in Proverbiis scriptum sit : Qui perversi cordis est, non inveniet bona; et qui vertit linguam suam, incidet in malum.5 Sit item in opere fidelis subventio, quum ibidem Salomon contestetur :6 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. Quod si quis non queat opere subvenire, debet animo condolere, et affectu supplere quod non potest in effectu peragere.

His itaque verbis hortatur S. Joannes fideles ad opera pietatis : quia ut iterum in Proverbiis habetur, Qui clauserit aures suas ad clamorem pauperum, clamabit et non exaudietur.7 In Ecclesiastico quoque præcipitur : Eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere; cor inopis ne afflixeris, et ne protrahas datum angustianti. Rogationem contribulati ne abjicias, et ne avertas faciem tuam ab ullo egeno.8 Hinc Salomon ait : Benefacit animæ suæ vir misericors;9 et rursus, Per misericordiam et fidem purgantur peccata.10 Sed et Dominus ait :11 Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

In hoc cognoscimus, id est, per præfata caritatis pietatisque opera probabiliter scimus, quoniam ex veritate sumus, id est, ex Deo essentialiter vero ac veritate spiritualiter sumus renati, seu ejus gratiam gratum facientem adepti. Operatio namque arguit formam. Per eadem etiam opera scimus, quod et in conspectu ejus suademus corda nostra, id est, mentes nostras rationabiliter secundum doctrinam Scripturæ instruimus, intentionem dirigendo ad Deum, et ea cogitando ac mente revolvendo quæ sunt placita Deo. Sic enim debet unusquisque cor suum secundum Scripturæ doctrinam coram Deo suadere seu informare, ut universa quæ agit, ex rectæ rationis procedant judicio, et taliter fiant quod placeant Deo. De hac salubri suasione in Ecclesiastico inducitur : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis;12 et Timotheo dicitur, Sine præjudicio (id est prævio judicio) nihil facias.13 Sic cor suum suadet, qui in summi Judicis præsentia se omnia agere indesinenterque esse perpendit, cum beatissimo dicens Elia :14 Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie; et cum Psalmista, Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.15 Quæ suasio quam fructuosa est, pandit idem dicendo :16 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Hoc cordi suo suasit sanctus Job dicens : Nonne Deus considerat viam meam, et omnes gressus meos dinumerat ?17

Cur autem debeamus corda nostra sic suadere, subjungitur. Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum, id est, a propria conscientia redarguti fuerimus, eo quod non recta intentione prout Deus requirit, egerimus bona quæ egimus, major est Deus corde nostro, id est sapientior, potentior, atque in infinitum perfectior. In spiritualibus quippe idem est, esse majorem et meliorem seu perfectiorem. Hinc Eliu loquitur :18 Deum homini non æquabo; et iterum : Respondebo tibi, quod major sit Deus homine;19 suspice æthera, quod altior te sit. Et novit omnia : idcirco cordis nostri secreta eum non valent latere. Propter quod debemus corda nostra coram eo sinceriter suadere, informare, dirigere, quum ipse per Jeremiam loquatur : Ego sum testis et judex.20 Cui Job vir sanctus fatetur :21 Scio, Domine, quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.

Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, id est, de malo, præsertim mortali peccato, sibi non fuerit conscium, post diligentem conscientiæ suæ discussionem : ita quod nunquam peccavimus mortaliter, vel de præteritis peccatis per veram contritionem, confessionem et satisfactionem sumus purgati, instar Pauli dicentis : Nihil mihi conscius sum;22 et denuo, Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ ;23 fiduciam habemus ad Deum, id est, digne et efficaciter in Deo confidere possumus ac debemus, tanquam adoptivi filii ac fideles ministri ipsius. Talium namque Christianorum spes ad Deum et in Deo, est spes formata ac salutaris, ex gratia Dei et bonis operibus prodiens. De qua loquitur Isaias :24 Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, volabunt et non deficient.

Et quidquid petierimus ab eo, accipiemus, id est, quidquid ad salutem pertinens perseveranter rogaverimus Deum, accipiemus ab eo tempore opportuno. Nempe, ut loquitur Dominus :25 Oportet semper orare, et non deficere. Et rursus ait : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.26 In nomine etenim Salvatoris, videlicet Christi, precatur, qui pertinentia ad salutem desuper obtinere conatur. Verumtamen Deus interdum differt petitionis impletionem, ut interim ferventius diutiusque orando, exuberantius exaudiamur tempore suo, et ne ex facilitate exauditionis parvi pendamus divina charismata, eademque perdamus, et per ingratitudinem ac recidivationem damnabiliores reddamur. Si ergo cupimus exaudiri, studeamus in primis vitam Deo placentem habere, quia ut fertur in Joanne : Peccatores Deus non audit ; sed si quis cultor est Dei, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.27 In Proverbiis quoque asseritur : Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.28 Hinc subditur : quoniam mandata ejus custodimus, et, pro id est, ea quæ sunt placita coram eo, id est opera Deo placentia, facimus. Ratio igitur exauditionis est virtuositas conversationis, seu observantia præceptorum. Ideo ait Propheta :29 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Et Christus loquitur : Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis.30

Et quasi quæreremus quæ sint Dei mandata, adjecit : Et hoc est mandatum ejus, videlicet Dei Patris : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi, id est in Christum Unigenitum Patris. Unde Christus ait Judæis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.31 Et rursus loquens discipulis : Creditis, inquit, in Deum, et in me credite.32 Consequens etenim est ut qui credit in Deum, credat in Christum, quoniam Christus est verus Deus. Imo tota superdignissima Trinitas, sicut est una summa et incommutabilis veritas, ita est unum fidei objectum. Hinc alibi legitur : Qui non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.33 Et diligamus alterutrum, puro, spirituali et infuso amore, qui caritas nuncupatur, quo Deus proximusque meritorie ac sincere diligitur : Deus, propter propriam bonitatem ; et proximus, propter Deum, utpote quoniam Deus hoc jussit, et quia ad Dei imaginem est plasmatus, et propter adipiscendam beatitudinem, quæ objectaliter sumpta, Deus est, formaliter vero consistit in Deo, et quoniam Christi sanguine est redemptus ;34 sicut dedit mandatum nobis, dicendo :35 Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Et rursus Christus disseruit :36 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.

Qui servat mandata ejus, id est, caritatis impulsu omnia implet tempore congruo, quantum spectat ad ipsum et sibi possibile est : nempe, ut Jacobus dixit, Quicumque totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus ;37 in illo manet, id est, Deo per caritatem unitus est, et in ipso tanquam in ultimo fine quiescit, atque per obedientiam ei adhæret ; et ipse in eo, id est, Deus etiam per fidem formatam et gratiam manet, habitat et quiescit in homine tali tanquam in throno ac templo, dicente apostolo Paulo : Templum Dei sanctum est, quod estis vos.38 Et iterum ait Scriptura : Anima justi sedes est sapientiæ.39 Justus igitur et obediens manet in Deo, tanquam in adjutore et protectore ; Deus vero manet in eo, sicut in adjuto et protecto, et velut in vase misericordiæ suæ.40 Deus ergo sit nobis domus, nosque simus domus Dei; maneamus in eo, et maneat ipse in nobis; maneamus in eo ne corruamus, maneat in nobis ut nos conservet. Turris namque fortissima nomen Domini, ad ipsum currit justus, et exaltabitur, prout in Proverbiis habetur.41 Idcirco oravit Propheta: Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii, ut salvum me facias.42

Et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis: id est, per condonationem et infusionem Spiritus Sancti, quem Deus Pater nobis infudit ac dedit, et per liberalem elargitionem donorum Spiritus Sancti, agnoscimus Deum Patrem, imo et totam superaltissimam Trinitatem, habitare in nobis. Quod sancti Apostoli et alii multi in primitiva Ecclesia certitudinaliter cognoverunt, præsertim qui Spiritum Sanctum in signo visibili acceperunt, et simul cum illo genera linguarum et alia diversa ac copiosa sumpserunt charismata.43 Alii vero fideles virtuosi, per dilectionem spiritualem, et præceptorum observantiam efficacem, probabiliter cognoverunt et noscunt quod in ipsis maneat Deus: quia ut Paulus fatetur, Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.44 Qui rursus ad Titum loquitur: Apparuit benignitas Dei per renovationem Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde.45 Per hoc utique copiosissime et plenissime innotescit caritas increata Dei ad nos, caritasque creata infusa, per quam corda nostra inhabitat Deus.

Footnotes

  1. Is. LIII, 12. ↩

  2. Joann. x, 14, 15. ↩

  3. Joann. xv, 13. ↩

  4. Eccli. VI, 4. ↩

  5. Prov. xvii, 20. ↩

  6. Ibid. 17. ↩

  7. Prov. xxi, 13. ↩

  8. Eccli. iv, 1, 3, 4. ↩

  9. Prov. xi, 17. ↩

  10. Prov. xv, 27. ↩

  11. Matth. v, 7. ↩

  12. Eccli. xxxii, 24. ↩

  13. 1 Tim. v, 21. ↩

  14. III Reg. xvii, 1; xviii, 15. ↩

  15. Ps. xviii, 15. ↩

  16. Ps. cxviii, 168. ↩

  17. Job xxxi, 4. ↩

  18. Job xxxii, 21. ↩

  19. Job xxxiii, 12; xxxv, 5. ↩

  20. Jer. xxix, 23. ↩

  21. Job xii, 2. ↩

  22. I Cor. iv, 4. ↩

  23. II Cor. 1, 12. ↩

  24. Is. xl, 31. ↩

  25. Luc. xviii, 1. ↩

  26. Joann. xvi, 23. ↩

  27. Joann. ix, 31. ↩

  28. Prov. xxviii, 9. ↩

  29. Ps. xxxiii, 16. ↩

  30. Joann. xv, 7. ↩

  31. Joann. vi, 29. ↩

  32. Joann. xiv, 1. ↩

  33. Joann. iii, 18. ↩

  34. Gen. i, 27. ↩

  35. Matth. xxii, 39. ↩

  36. Joann. xv, 12. ↩

  37. Jacob. ii, 10. ↩

  38. 1 Cor. iii, 17. ↩

  39. Sap. vu, 27. ↩

  40. Sap. vii, 27. ↩

  41. Prov. xviii, 10. ↩

  42. Ps. xxx, 3. ↩

  43. Act. II, 1-4. ↩

  44. Rom. v, 5. ↩

  45. Tit. III, 4-6. ↩

Chapter 5 of 9