Articulus 4
ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : VIDETE QUALEM CARITATEM, ETC.
SANCTUS Joannes præsenti capitulo Dei beneficia ac promissa, atque moralia documenta diffusius recitat, dicens : Videte, id est, fideliter advertite, acute pensate, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Hoc dupliciter potest exponi. Primo sic : Qualem caritatem dedit nobis Pater, id est, quam magnam suam erga nos dilectionem nobis ostendit, seu quantum se diligere nos monstravit, per hoc quod contulit nobis gratiam istam talem ac tantam, ut adoptivi filii ejus vocemur et simus. Est enim consuetudo Scripturæ, ut aliquid dicatur fieri seu donari, quando ejus factio seu donatio innotescit seu manifestatur, quemadmodum post resurrectionem Christus disseruit, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra :1 quæ utique potestas sibi ab incarnationis exordio fuit collata.2 Sicque Deus Pater magnam caritatem nobis dedit, per hoc quod eximiam suam dilectionem nobis per Christum monstravit, in tantum quod per Christum ejusque discipulos protestatus est, nos esse adoptivos filios suos per fidem et caritatem.3 Unde Salvator in Evangelio sæpius loquitur : Sitis filii Patris vestri qui in cœlis est.4 Atque ad Galatas fertur : Omnes filii Dei estis per fidem in Christo Jesu.5 Et alibi inducitur : Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.67 Sicque per Deum Patrem hoc loco rite intelligitur Trinitas Deus, cui assidue dicimus : Pater noster, qui es in cœlis.8 Totius etenim superdignissimæ Trinitatis una est erga nos dilectio, et una caritatis ad extra effusio, quoniam operatio ejus ad extra, est indivisa, quum trium superessentialium Personarum sit una essentia, eademque potestas.
Secundo exponitur sic : Videte qualem caritatem dedit nobis Deus, id est, quam sublimis, digna et efficax sit caritas ipsa infusa, virtus theologica, quam Deus per creationem nobis largitus est : cujus tanta est virtus ac eminentia, quod per eam potissime adoptivi filii Dei efficimur et vocamur. Propter quod loquitur Paulus : Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis ; et rursus : Non accepistis, inquit, spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus :9 Abba (Pater). Hinc rursus hortatur :10 Imitatores Dei estote, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.11
Propter hoc mundus non novit nos : id est, quia adoptivi filii Dei sumus per caritatem, per quam contemptis carnalibus ac terrenis, divina et æterna quærimus et amamus : idcirco carnales mundanique homines, per approbationem non noscunt nos ; imo quam vere virtuosa Deoque placita sit conversatio nostra, prorsus ignorant. Nam Paulo teste : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei ; stultitia enim est illi, et non potest intelligere. Hinc tales, pravis et mundanis excæcati affectibus, perverse judicant de spiritualibus et devotis hominibus, eis præsertim quos vident abjecte vestitos, et eos derident, ac fatuos arbitrantur, quemadmodum quarto Regum principes, viso discipulo Elisei, dixerunt ad Jehu :12 Quid venit insanus iste ad te ?13 Unde, ut Sapiens asserit, in fine dicturi sunt : Hi sunt quos aliquando habuimus in deri sum et in similitudinem improperii; nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam. Idcirco autem mundus iste non novit nos, quia non novit eum, id est Deum Patrem, cujus filii sumus, quem formata cognitione non noscit, juxta quod Christus contestatur:14 Pater juste, mundus te non cognovit; ego autem te cognovi. De talibus fertur ad Titum: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, quum sint abominati et reprobi.15 Isti quoque non considerant Deum ut approbatorem eorum qui mundo despecti sunt, neque ut datorem gratiæ ac virtutum in præsenti, cœlestisque gloriæ in futuro, sed carnalibus ac terrenis immersi sunt, et talia appretiantur.
Unde, quemadmodum Deus stultam fecit sapientiam hujus mundi;16 ita et mundus stultam reputat sapientiam Dei, id est veram, infusam ac salutarem sapientiam, qua homini solus Deus dulcescit, cunctaque transitoria et mundana vilescunt, sicut nunc allegatum est inde verbum Pauli ad Corinthios dicentis: Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei;17 stultitia enim est illi, et non potest intelligere. Et iterum fatetur: Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est.18 Salomon quoque testatur: Non recipit stultus verba prudentiæ.19 Sed et in Ecclesiastico scriptum est: Cor fatui quasi vas confractum, omnem sapientiam non tenebit.20 Porro in Scripturis omnes iniqui vocantur indocti et stulti. Est namque in eis vitium puerilitatis, quod est stultitia, dono sapientiæ contraria: quoniam ista carnalia et caduca summo et invariabili bono donisque gratiæ ac virtutum præponunt, et veram sapientiam detestantur. De quibus in Ecclesiastico habetur:21 Quam aspera nimis est indoctis hominibus sapientia!
Carissimi, nunc filii Dei sumus per similitudinem caritatis et gratiæ. Filii utique adoptivi, juxta illud ad Ephesios: Deus prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum.22 Et denuo ad
A Corinthios Paulus Scripturam allegat dicentem: Immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.23 In Deuteronomio quoque dicitur: Filii estote Domini Dei vestri.24 Et nondum apparuit quod erimus: id est, excellentia quam in cœlesti beatitudine adipiscemur, nondum innotuit aut manifestata est, quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus suis electis.25
Scimus quoniam quum apparuerit quod erimus, id est, quum Deus manifeste per effectum monstraverit illam beatitudinem, eam nobis coram Sanctis omnibus conferendo, nosque glorificatos monstrando; vel, Quum apparuerit, id est, Christus in secundo adventu se manifestaverit; similes ei erimus, id est, Deo perfecte conformabimur per dona gloriæ, cui et nunc aliqualiter assimilamur per munera gratiæ. Tunc enim per plenum ardentissimumque amorem erimus in Deum ineffabiliter transformati, et quantum fieri potest, in ipsum absorpti. Tamen et per beatificam visionem assimilatio illa peragitur formaliter et directe. Propter quod subditur: quia videbimus eum sicuti est, id est clare per speciem, ita quod ipsam superadorandæ Deitatis supersubstantialem essentiam in se ipsa, per se ipsam, clare et immediate conspiciemus.
Cognitio autem, secundum philosophos, fit per assimilationem cognoscentis ad cognitum, in quantum similitudo seu species cogniti inest cognoscenti. Quumque omnis forma creata a clara et immediata repræsentatione divinæ essentiæ deficiat infinite, constat quod divina essentia a mente creata clare et immediate videri non valeat per formam speciemve creatam. Ideo ipsamet divina essentia unitur mentibus Beatorum loco speciei et intelligibilis formæ, ita quod ipsa est quod, et quo, id est, quod videtur, et id quo fit visio, seu objectum et species, sicut et ipse Deus videt se per se, sic quod in ejus æterna et increata sui ipsius intuitione idem sunt objectum et species. Per hanc ergo beatificam visionem, claram et penitus supernaturalem Beati Deo perfectissime assimilantur, quum ipsa divina essentia eis tam ineffabiliter ac intime uniatur. Hinc ad Corinthios scriptum est: Ex parte cognoscimus; quum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Videmus nunc per speculum in ænigmate;26 tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
Hæc est admiranda, superpiissima, liberalissima communicatio beatitudinis, qua superbonus Deus beatitudinem suam immensam electis suis communicat, et vitam eorum suæ vitæ conformat, eosque plenam societatem secum facit habere: quoniam, sicut Deus clare et incessabiliter, summe et ardentissime contemplatur et amat se ipsum, ita et ipsi indesinenter, clare, ferventissime contemplantur et diligunt eum. Hinc ad Colossenses loquitur Paulus: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo;27 quum autem apparuerit Christus vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Nec his obstat illud in Psalmo:28 Quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei? Hoc enim et quædam similia verba Scripturæ de similitudine æqualitatis intelliguntur, prout unigenitus naturalisque Filius Deo Patri similis perhibetur.
Et omnis qui habet hanc spem in eo, id est, qui auxilio gratiæ Dei confidit se ad prætactam visionem Dei beatificam perventurum, sanctificat se, id est, a vitiis se expurgat, ac virtuosis actibus se perornat, sciens se absque interna puritate ad tantam beatitudinem non posse pertingere, quum dicat Salvator:29 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Propter quod ad Hebræos scribitur:30 Sanctimoniam sequimini, sine qua nemo Deum videbit. Itaque, Sanctificat se, sicut et ille sanctus est, id est, divinæ sanctitati se aliquo modo conformat, luci sapientiæ, et splendori virtutum, sanctisque actibus insistendo. Hinc in Levitico loquitur Deus: Nolite contaminare animas vestras:31 ego enim sum Dominus Deus vester. Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. — Sed prædictis obviare videtur, quod multi æternam sperant felicitatem acquirere, et tamen vivunt inique. Respondetur, quod secundum Augustinum in Enchiridio, fides et spes possunt esse informes, non caritas. Idcirco S. Joannes nunc loquitur de spe formata. De qua etiam datur definitio illa communis: Spes est certa exspectatio futuræ felicitatis, ex gratia Dei et meritis propriis proveniens. In qua tamen definitione sumitur spes pro actu spei, non pro habitu. Unde et ipse interior actus spei formatæ est quædam sanctificatio hominis.
Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, id est, legem Dei transgreditur, quum peccatum sit transgressio legis divinæ et cœlestium inobedientia mandatorum: quod de mortali peccato est accipiendum. Porro iniquitas, Bedà attestante, Græce ἀνομία appellatur: quod designat quasi contra legem vel sine lege factum. Lex autem divina est æquitas ipsa. Sicque mortale peccatum est iniquitas, id est non æquitas, utpote violatio æquitatis.32 Propter quod ait Psalmista: Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ.33 Isaias quoque loquitur de injustis: Transgressi sunt pactum, violaverunt jus, corruperunt fœdus sempiternum. Hinc subditur: Et peccatum est iniquitas.
Et scitis per fidem, quoniam ille, utpote Christus, apparuit, id est, per assumptam humanitatem venit in mundum, ut peccata tolleret, id est, suæ sanctissimæ passionis merito pro peccatis humani generis satisfaceret. Christus quoque docendo atque sanctissime conversando, tulit et tollit peccata, impediendo ne fiant, seu homines a vitiis retrahendo, et formam vivendi ministrando, ac gratiam vitandi peccata nobis largissime promerendo. Per ecclesiastica etiam sacramenta a se instituta quotidie nostra aufert peccata. Idcirco ait de eo beatissimus ejus Baptista : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.34 De quo angelus dixit ad Joseph : Vocabis nomen ejus Jesum :35 ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Unde apud Isaiam Deus Pater ait de homine Christo : In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.36 Dicit autem Beda hoc loco : Christus tollit peccata, dimittendo quæ facta sunt, et adjuvando ne fiant, ac perducendo ad vitam beatam, ubi peccata nequaquam fieri possunt. Et peccatum in eo non est, nec unquam fuit, nec potuit esse : quia secundum quod Deus, essentialiter sanctus est; secundum naturam vero assumptam, ab exordio incarnationis fuit excellentissime confirmatus in gratia, imo et comprehensor perfectus, quantum ad superiorem suæ animæ portionem, ad increatum objectum relatam.
Omnis qui in eo manet per fidem formatam seu caritatem, non peccat : quia in eo manendo, non peccat; et in quantum in eo manet, et quamdiu in eo manet, non peccat, sed recedendo ab ipso, utpote ab illo se libere avertendo. Peccatum enim mortale et caritas, simul stare non queunt. Et omnis qui peccat, non vidit eum nec novit eum, id est, eo tempore seu momento quo peccat per omissionem debiti, vel commissionem illiciti, non videt Deum per fidem formatam, nec eum per donum sapientiæ intuetur, nec noscit eum formata ac salutari notitia. Hæc etenim simul in eodem esse non valent, quia contraria sunt. Nihilo minus qui in caritate est, potest peccare, et peccando caritatem amittere. Similiter qui nunc peccat, potest fuisse in caritate et gratia. Et ita nil prohibet, eum qui jam peccat, antequam peccat, Deum præfato modo vidisse ac cognovisse, ut patet de David et aliis justis, qui post magnam perfectionem collapsi sunt. Moyses quoque, qui (Augustino testante) Deum vidit per speciem in hac vita, sicut et Paulus, postmodum ad aquas Contradictionis peccavit non modice.37
Filioli, nemo vos seducat suggestione pestifera, argumentatione philosophica, pravo exemplo, blandis ac prosperis sive adversis, ut aliquid fidei contrarium sentiatis, aut quidquam divinæ legi repugnans agatis : sicut et Paulus hortatur, Nemo vos seducat per inanem philosophiam;38 et rursus, Nolite seduci, Deus non irridetur.39 Qui facit justitiam, id est, opera justa exercet, justus est :40 quia non sufficit ad salutem, solam fidem aut justitiæ habitum solum habere, sed oportet in actum virtutum procedere, si adsit facultas. In actu enim consistunt meritum atque demeritum, actuique virtutis correspondet et redditur præmium.41 Imo fides sine operibus mortua est in semetipsa. Propter quod sacratissimus Christi Præcursor testatur : Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.42 Talis itaque justus est, sicut et ille, videlicet Christus, justus est, id est, Christi justitiam in aliquo imitatur, et Christi exemplo obedit divinis præceptis. Et sumitur hic justitia, prout est virtus communis, seu omnis virtus, quia per unamquamque virtutem homo se habet sicut tenetur aut decet.
Qui facit peccatum, ex diabolo est. Jam supra dixit :43 Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Et Salomon loquitur :44 Non est homo qui faciat bonum et non peccet; et rursus, Justus septies cadit.45 Omnes ergo ex diabolo sumus, quia omnes peccamus quotidie. Denique multi electi ad tempus vivunt inique, qui tamen non videntur esse ex diabolo, quum sint prædestinati a Deo. — Et respondendum, quod omnis qui peccat, loquendo de mortali peccato, ex diabolo est, non corpus aut animam ab illo habendo, sed ejus pravitatem sequendo, aut ejus tentationi consentiendo, pertinendo quoque ad eum tanquam membrum ipsius atque mancipium. Propter quod Sapiens asserit: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum;46 imitantur autem illum, qui sunt ex parte illius. Christus quoque obstinatis loquens Judæis: Vos, inquit, ex patre diabolo estis.47 Itaque, Qui facit peccatum, in quantum hujusmodi, ex diabolo est per imitationem illicitam: et nihilo minus, si de electorum est numero, ex Deo est per prædestinationem æternam. Omnes autem ex Deo sunt per creationem. Præsciti vero qui ad tempus sunt justi, quamdiu in gratia sunt, ex Deo sunt secundum præsentem justitiam.
Cur demum peccans ex diabolo sit, subditur: quoniam ab initio diabolus peccat: quia a primo instanti quo fuit diabolus, id est ex angelo in diabolum propria iniquitate sponte mutatus, non cessavit peccare: sed et a principio mundi, et a suæ creationis exordio, peccavit usque in præsens. Non quod creatus sit malus, aut in primo instanti suæ productionis effectus sit malus: non enim peccavit in illo primo suæ creationis instanti. Dicitur tamen ab initio peccasse, quia permodica fuit mora inter creationem ejus et lapsum seu culpam. Imo aliqui dicunt, eum statim post primum instans suæ creationis peccasse. Unde et Salvator apud Joannem ait: Diabolus homicida erat ab initio.48 Quod exponitur, quoniam primos parentes seduxit, spiritualiterque occidit:49 quod tamen sexto factum est die. De hac materia multas utiles quæstiones movet ac solvit Thomas in prima parte Summæ, quæstione 63, utpote: An angelus in primo instanti suæ creationis potuit esse malus; An aliqua mora fuit inter creationem ejus et lapsum, etc. Albertus quoque aliqua scribit inde hoc loco, et plenius super Sententias. Quæ, brevitati studens, dimitto.
In hoc apparuit Filius Dei, id est, ideo factus est homo, et venit in mundum, ut dissolvat opera diaboli, id est, vitia tollat, ab operibus tenebrarum homines revocet, tentamenta diaboli auferat, peccatores, secundum quod tales, dissipet, id est, salubriter destruat, exstinguendo in eis culpam, non naturam, ut jam de cetero non sint tales quales exstiterunt, juxta illud Proverbiorum: Verte impios, et non erunt.50
Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit. Alio quoque loco habetur: Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus;51 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Omnes ergo in Christum credentes, omnes regenerati ex aqua et Spiritu Sancto, ex Deo sunt nati, quoniam esse gratiæ gratum facientis ab ipso sortiti sunt.52 Ergo nullus eorum peccat, et ita qui habet caritatem, non potest eam amittere: quod stultum est dicere. Quid est ergo quod ait, Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit? Dicendum, juxta præhabita, quod sicut qui manet in Deo, non peccat, in quantum in Deo manet, ita qui ex Deo natus est, non facit peccatum, in quantum talis. Et quod ista sit mens S. Joannis, sequentia verba testantur. Nam subditur: quoniam semen ipsius in eo manet. Semen etenim Dei, est gratia ipsius seu caritas, ex qua tanquam ex semine omnis meritoria oritur actio. Caritas namque ceteris virtutibus præcipit, ita quod omnis meritoria actio est a caritate aut elicitive, aut imperative. Nam actus qui directe et immediate manant a caritate, dicuntur ab ea elicitive procedere, ceterarum vero actus virtutum, imperative. Iterum, sicut in semine tota moles fructus virtualiter continetur, ita in caritate ceteræ virtutes virtualiter sunt contentæ. Propter quod, Paulo testante, plenitudo legis est dilectio. Ex gratia quoque virtutes et dona, quantum ad actus suos, pullulare dicuntur. Quia ergo hoc semen manet in renato, idcirco non peccat ut talis, neque semine hoc in eo manente, quia hoc semen et mortale peccatum non compatiuntur se mutuo. Hinc subditur:
Et non potest peccare, juxta sensum præhabitum.53 Propositio quippe de possibi, potest poni in esse, inconveniente nullo sequente. Quoniam ex Deo natus est, id est, caritatem et gratiam, per quam fit spiritualis regeneratio, habet in se. Juxta quem sensum ait Salvator: Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.54 Juxta hunc modum, currens non potest quiescere, nec econtra. Hinc dialectici propositiones hujusmodi distinguunt penes sensum compositum et divisum, secundum quod extrema propositionum accipi possunt materialiter atque formaliter. Imo, et juxta hanc distinctionem necesse est multa in Scripturis et in dictis Sanctorum exponi: sicut quum dicitur, Justus non potest damnari; et, Impius non potest salvari; Qui se humiliat, exaltabitur;55 qui se exaltat, humiliabitur.
Verumtamen ea quæ dicta sunt, quidam ita exponunt: Qui natus est ex Deo, non peccat, id est, in peccatis non perseverat; et non potest peccare, id est in vitiis perseverare. Quæ utique expositio esset valde conveniens, si soli prædestinati dicerentur in Scripturis ex Deo renati: quod tamen omnino dici non posse, verba pandunt sequentia, quibus inter filios Dei et filios diaboli distinctio assignatur.
In hoc, id est, in eo quod sequitur, manifesti sunt, id est, evidenter inter se et ab invicem distinguuntur, filii Dei, et filii diaboli, id est homines virtuosi, qui sunt adoptivi filii Creatoris, et homines vitiosi, qui per imitationem pravitatis filii sunt diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: id est, quicumque injustus est, et quicumque proximos suos universos spirituali amore non diligit, iste non est natus ex Deo. Ex quo innotescit, quod exsistentes in caritate, sunt nati ex Deo; qui autem in mortali est vitio, præsertim in odio, non est natus ex Deo, nec filius Dei, sed est ex diabolo natus, ejusque filius. Et hoc intelligendum est de distinctione inter hos data secundum præsentem justitiam, non secundum prædestinationem divinam, secundum quam multi reprobi justi sunt, et multi prædestinati injusti ad tempus.
Itaque, secundum præsentem justitiam, sola caritas inter filios Dei filiosque distinguit diaboli. Unde, secundum Augustinum, duo amores duas constituunt civitates: quoniam amor Dei, crescens usque ad contemptum sui, civitatem constituit Dei; amor vero sui, utpote amor ad se reflexus, reprobus et privatus, civitatem efficit Babylonis, et regnum diaboli. Verumtamen durante hac vita, fiunt quotidie de civibus Babylonis filiisque diaboli cives Dei et filii ejus, et econverso. Nullus vero civium filiorumque Dei secundum prædestinationem, fit aut invenitur finaliter civis Babylonis filiusve diaboli. Si enim prædestinatus est, ad tempus quidem errare potest, æternaliter vero perire non valet. Interim tamen ista non sunt ita intelligenda, quasi in vita præsenti possimus absque revelatione divina inter justos infusa justitia et injustos, hoc est inter exsistentes in caritate et alios, certitudinaliter in particulari discernere. Quum enim quisque de se ipso incertus sit an amore sit dignus an odio, quanto magis de aliis?56 præsertim quum dicat apostolus Paulus: Quid agatur in homine, nullus scit, nisi spiritus hominis.57 Sed in generali manifesta est ista distinctio. In speciali vero manifesta esse potest probabiliter sive conjecturaliter: tantoque probabilius, quanto verisimiliora caritatis ac virtutum opera sive indicia apparent in aliquo, et quanto probabiliora in aliquo apparent indicia vitiorum. Imo aliquem esse in mortali peccato, in multis casibus, tam ab eo quam ab aliis, certitudinaliter potest agnosci. Sed hoc manet sibi aliisque ignotum, an finaliter convertetur atque salvabitur, hoc est an prædestinatus exsistat.
Porro, quod caritas inter filios Dei filiosque secernat diaboli, docet S. Joannes, dicendo: Quoniam hæc est annuntiatio, id est prædicatio, quam audistis ab initio,58 id est, quam a me et ab aliis prædicatoribus evangelicæ legis ab exordio vestræ conversionis sumpsistis et percepistis, ut diligatis alterutrum, id est, invicem per infusum diligatis amorem, utpote pure ac spiritualiter, quatenus unus desideret salutem alterius, et cooperetur ei ad illam pro posse, orando, hortando, corripiendo et subveniendo. Hinc enim jussit Salvator: Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.59 Hinc ad Romanos dicitur: Nemini quidquam debeatis nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem adimplevit. Nam, Non adulterabis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices;60 et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum.6162 Dilectio proximi, malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
Porro, ut verba hæc beatissimi Pauli apostoli clarius intelligantur, pensandum quod inter decem præcepta Decalogi, tria prima pertineant ad caritatem cultumque Dei, videlicet unum credere ac colere Deum, nec vane aut inordinate jurare per ipsum, et dies celebrare festivos. Et tria hæc in præcepto dilectionis Dei specialiter continebantur. Alia septem præcepta pertinebant ad proximum, scilicet, honorare parentes, non occidere, non furari, etc. Et ita specialiter contenta erant et includebantur in præcepto dilectionis fraternæ. Hinc Christus disseruit, quod in duobus caritatis præceptis tota lex pendet et Prophetæ.63 Sed quia caritas Dei et dilectio proximi inseparabiliter sunt connexæ, sacra Scriptura nunc in dilectione Dei, nunc in dilectione proximi, salutem nostram et summam legis divinæ constituit. Nihilo minus dilectio proximi et cuncta præcepta ad eam spectantia, in Dei dilectione virtualiter includuntur: nempe qui diligit Deum, ejus obedit præceptis, et per consequens diligit proximos, et præcepta ad proximi caritatem pertinentia implet, quia hoc Deus præcipit.
Ista ergo est præcipua annuntiatio seu doctrina, quam ab exordio instructionis ac conversionis vestræ audistis, ut diligatis alterutrum; non sicut Cain, id est, non sitis, nec dolose diligatis, ut impius Cain, qui ex maligno erat, id est ex diabolo, quantum ad imitationem iniquitatis. Nam sicut diabolus primos parentes spiritualiter interfecit ex invidia, sic Cain fratrem suum justum Abel ex invidia trucidavit, sicut subjungitur, et occidit fratrem suum: sicut in Genesi describitur.64 Et propter quid occidit eum? id est, quid movit Cain ad fratricidium? Quoniam opera ejus maligna erant, fratris autem ejus justa: id est, opera Cain et opera sancti Abel erant contraria, prout hoc in Genesi plenius recitatur, ubi inter cetera legitur:65 Factum est ut offerret Cain munera Domino de fructibus terræ, Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et adipibus eorum, etc.
Circa quod dicunt expositores, quod Cain obtulit de vilioribus suæ substantiæ, Abel autem de melioribus.66 Idcirco Deus respexit ad Abel et ad munera ejus, quia ejus oblationes habebat acceptas; non autem respexit ad Cain ejusque munera. Illum vero respectum seu acceptationem Deus, ut communiter dicitur, per signum visibile demonstravit: quoniam ipso Abel offerente, ignis de cœlo descendens, incendit atque consumpsit sacrificium ejus, sicut in libro Judicum de sacrificiis Gedeonis ac Manue legitur, et tertio Regum de sacrificio Eliæ, atque secundo Paralipomenon de sacrificio Salomonis, in Levitico quoque de sacrificiis Aaron. Unde in Genesi, ubi nostra habet translatio, Respexit Deus ad Abel, etc., Theodotion transtulit, Inflammavit Deus super Abel, super Cain vero non inflammavit.67686970 Sacrificia demum quæ in lege naturæ et lege scripta offerebantur, non erant ex se ipsis Deo accepta, sed ex virtutibus ac devotione offerentium. Idcirco præallegato Genesis loco asseritur, quod primo Deus respexit ad Abel, deinde ad munera ejus. Quod autem ita non adspexit ad Cain ejusque munera, signum fuit malitiæ Cain.71 Quod Cain perpendens, et prosperitati sui fratris infeliciter invidens, ex rancore eum in agro peremit. Quemadmodum enim similitudo est, per se et directe loquendo, causa seu ratio unionis et complacentiæ ac amoris, sic dissimilitudo causa et ratio est aversionis, displicentiæ ac rancoris. Hinc sequitur :
Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus, id est carnalium et mundanorum hominum multitudo : quia justorum et talium mundanorum hominum desideria et opera ex diametro inter se pugnant; et quæ carnales homines maxime cupiunt, spirituales homines aspernantur, mundanorum quoque hominum vitant consortia, et eorum studia reprehendunt. Non itaque mirum si odio habeantur a mundo. Hinc ait Salvator discipulis, et in eorum persona cunctis vere Christi fidelibus : Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret. Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. In Ecclesiastico quoque fertur : Sicut communicabit lupus cum agno aliquando, sic peccator justo. Quæ communicatio homini sancto ad canem?
Verumtamen his objici potest, quod quidam valde mundani, videntur amare religiosos, humiles et abstractos : nam et vitam eorum extollunt, eos ad talis vitæ continuationem hortantur, atque eorum orationibus se commendant. Et respondendum, quod homines sæculares carnales, non sunt omnes æque in suis affectionibus judiciisque corrupti. Nunc autem de carnalibus ac mundanis hominibus secundum quod tales sunt, sermo est, non secundum quod aliquid spiritualitatis aut rectæ rationis participant. Quidam quoque mundani, quamvis propinquos suos religiosos aut virtuosos naturali aut sensuali ament affectu, vere tamen et spiritualiter odiunt eos, quoniam vellent eos non esse tales, et pro posse a tali conversatione ipsos avertunt. Porro nonnulli suis vitiis ita sunt involuti, cæcati et obstinati, ut religiosos ac virtuosos absolute odiant, persequantur, derideant, ac obloquendo dilanient ac diffament : quod prorsus diabolicum sceleratissimumque censetur.
Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, id est, de statu damnationis traducti sumus ad statum salutis, de morte culpæ ad vitam gratiæ, de filiis iræ facti sumus filii caritatis et pacis ; quoniam diligimus fratres, id est proximos universos spirituali amore : de quo asserit Dominus, In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Hæc namque dilectio cum mortali non potest esse peccato. Qui non diligit Deum et proximos spirituali dilectione, manet in morte, id est, mortali subjacet culpæ, quum careat caritate, quæ vita est animæ. De tali etenim morte ait Salvator in Evangelio : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos ; in Apocalypsi quoque, Nomen habes quod vivis, sed mortuus es. — Ex his jam sequi videtur, quod virtuosi sciant se translatos de morte ad vitam, et per consequens, quod in caritate exsistant. Respondetur, quod Apostoli certitudinaliter noverant se esse in caritate, ex divina revelatione : et quantum ad illos, verbum istud exponitur de certa scientia ; quantum vero ad alios, de conjecturali probabilique notitia.
Omnis qui odit fratrem suum, homicida est, id est similis homicidæ. Vel homicida est voluntate, si cupit ejus mortem quem odit. Est etiam homicida dispositive, quoniam odium via est ad homicidium. Denique sanctus martyr, doctor et Pontifex summus, B. Clemens refert quemadmodum beatissimus Petrus dixit esse homicidium triplex : Unum corporale, quo esse naturæ aufertur. Aliud dixit esse detractionem, quo esse bonæ famæ tollitur, et homo in corde aliorum quodam modo moritur, dum de eo male sentitur. Ter-
Joann. XIII, 35.
Matth. VIII, 22. Apoc. III, 1.
Joann. XV, 18, 19.
Eccl. XIII, 21, 22. tium dixit odium esse. Rursus dicitur aliquis homicida quatuor modis : primo provocatione, ut qui alium ad iram rixasque concitat, et per hoc ad homicidium cadit; secundo, voluntate, ut qui mortem cupit alterius contra ordinem juris; tertio, procuratione, ut qui alterius machinatur occisionem; quarto, opere, ut qui realiter perimit per se ipsum. Iterum : Qui odit fratrem suum, homicida est, se ipsum in primis spiritualiter occidendo. Nam pravitas primo omnium proprium lædit perimitque subjectum. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in se manentem, id est, nullus aliquo præfatorum modorum homicida, habet vitam in se beatam. Imo miser et impius est spiritualiter mortuus, vita gratiæ destitutus, et vita gloriæ prorsus indignus; nec Deum, qui est vita æterna, increata et superessentialis, habet in se manentem per fidem formatam, sed diabolum habet cor suum excæcantem ac possidentem, atque in eo regnantem.
Footnotes
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
*Rom.* v, 5. ↩
-
*Ibid.* viii, 15. ↩
-
Matth. v, 45; ↩
-
Galat. iii, 26. ↩
-
*Ephes.* v, 1, 2. ↩
-
Joann. i, 12. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
*I Cor.* ii, 14. ↩
-
Rom. viii, 15. ↩
-
Luc. vi, 35. ↩
-
*IV Reg.* ix, 11. ↩
-
*Sap.* v, 3, 4. ↩
-
Joann. xvii, 25. ↩
-
Tit. i, 16. ↩
-
I Cor. i, 20. ↩
-
I Cor. ii, 14. ↩
-
I Cor. i, 18. ↩
-
Prov. xviii, 2. ↩
-
Eccli. xxi, 17. ↩
-
Eccli. vi, 21. ↩
-
Ephes. i, 5. ↩
-
II Cor. vi, 17, 18. ↩
-
Deut. xiv, 1. ↩
-
I Cor. ii, 9. ↩
-
1 Cor. xiii, 9, 10, 12. ↩
-
Coloss. iii, 3, 4. ↩
-
Ps. lxxxviii, 7. ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Hebr. xii, 14. ↩
-
Lev. xi, 43, 44. ↩
-
Ps. cxviii, 119. ↩
-
Is. xxiv, 5. ↩
-
Joann. I, 29. ↩
-
Matth. I, 21. ↩
-
Is. LIII, 11. ↩
-
Num. XX, 8-13. ↩
-
Ephes. V, 6; ↩
-
Coloss. II, 8. ↩
-
Galat. VI, 7. ↩
-
Jacob. II, 17, 26. ↩
-
Matth. III, 10. ↩
-
I Joann. I, 8. ↩
-
III Reg. VIII, 46. ↩
-
Prov. XXIV, 16. ↩
-
Sap. u. 24, 25. ↩
-
Joann. vii, 44. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Gen. u. 1 et seq. ↩
-
Prov. xu, 7. ↩
-
Joann. 1, 12, 13. ↩
-
Joann. u. 5. ↩
-
Rom. xu, 10. ↩
-
Matth. vii, 18. ↩
-
Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
I Cor. ii, 11. ↩
-
Matth. vii, 18. ↩
-
Joann. xv, 12. ↩
-
Exod. xx, 13-16. ↩
-
Rom. xiii, 8-10. ↩
-
Lev. xix, 18. ↩
-
Matth. xxii, 40. ↩
-
Gên. iv, 8. ↩
-
Ibid. 3, 4. ↩
-
Ibid 4, 5. ↩
-
Judic. vi, 21; xiii, 20; ↩
-
III Reg. xviii, 38; ↩
-
II Par. vii, 1; ↩
-
Lev. ix, 24. ↩
-
Gen. iv, 8. ↩
Chapter 4 of 9