Proœmium
ENARRATIO
IN LIBRUM ESTHER
SICUT sol oriens in mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus suæ. Eccl. xxvi, 21.
Potest hoc verbum de sancta et speciosissima Esther convenienter exponi, cujus domus fuit Synagoga seu familia Judæorum. Itaque, sicut sol claritatis suæ splendore tenebras fugat, terram fecundat, ac totum venustat sensibilem mundum, et reddit eum visibilem; sic electissima Esther desolatissimum populum suum a nebulis tristitiarum eripuit, suisque precibus ac beneficiis exhilaravit, et de paupere fecit ditissimum, atque virtutibus suis, sapientia et doctrina ornavit, populum illum ad Creatoris amorem et cultum succendit, et ab extrema adversitate ad maximam prosperitatem perduxit. Et omnia ista per eam egit Omnipotens, cujus sapientiæ non est finis, et cujus potentia nec terminum habet neque mensuram, qui et infirma elegit, ut per ea operetur maxima bona, quemadmodum in historia libri jam exponendi monstratur.12
ENARRATIO
IN LIBRUM ESTHER
Footnotes
Chapter 1 of 17